[118,0] DE REMEDIIS UTRIUSQUE FORTUNAE. CAPUT 118 : DE GLORIA EX EDIFICIIS SPERATA. [118,1] I. (Spes) Ex edificiis gloriam spero. (Ratio) Nesciebam calce et harena et lignis et lapidibus gloriam queri credebamque quod rebus gestis et uirtutibus quereretur. (Spes) Edificando michi gloriam paro. (Ratio) Sed fragilem ac caducam: omnia que manu hominum facta sunt, uel manu hominum euertuntur uel stando et durando deficiunt. Habet enim manus longe preualidas longa dies; e cunctis uestris operibus nullum senio resistit. Euentibus ergo super quibus hec tua gloria fundata est ipsam quoque corruere est necesse; [118,2] II. si forte non credis, respice ad antiqua que ignota tibi quidem esse non possunt: ubi nunc est Troianum illud Ilion superbum, ubi Byrsa Carthaginis, ubi turris et menia Babylonis, beluarum nunc habitatio et serpentum? De Babylone loquor antiqua: altera nempe propinquior atque recentior adhuc stat, cito itidem casura, si essetis uiri. Ubi sunt denique septem illa opera Grecis scriptoribus celebrata? [118,3] III. Atque, ut ad propinquiora ueniamus, ubi est, queso, illa Neronis domus aurea — que quantum fatigauerit architectos cogita: lectores etiam nunc fatigat —, que quidem domus una cum aliis edificandi furoribus, quibus omnes excessit, ad inopiam illum compulit et rapinas? [118,4] IV. Ubi sunt therme Diocletiane et balneum Antonianum et Cimbrum Marii et septizonium Seueri et eiusdem therme Seueriane? Demum, ut summam rerum attingam, ubi est Augusti forum et edes Martis ultoris, ubi edes Tonantis Iouis in Capitolio et Apollinis templum in Palatio, ubi eiusdem porticus ac bibliotheca Greca pariter et Latina, ubi porticus altera et basilica Gaii Luciique nepotum sub nomine dedicata et extructa et porticus tertia Liuie coniugis et sororis Octauie theatrumque Marcelli? Ubi tot opera per illustres uiros iussu eiusdem principis et hortatu multis urbis in locis, tanto labore, tantis impensis edificata: Marcii Philippi edes Herculis et Musarum, Lucii Cornificii edes Diane, Asinii Pollionis atrium libertatis, Munacii Planci edes Saturnia, theatrum Balbi Cornelii, amphiteatrum Statilii Tauri, innumerabilia preter hec opera Marci Agrippe? Neue eam per singulos, ubi sunt tot luxuriosa principum palatia? Quere in libris: inuenies nomina. Quere urbem totam: aut nichil inuenies aut perexigua tantorum operum uestigia; tu de tuis quid speres uideris. [118,5] V. Certe Augustus omnium supremus nisi aliud quam edificia reliquisset, iampridem omnis eius gloria corruisset. Nec uero solum templa deorum que parauerat in ipsos edificantes ruere, sed pia etiam loca hac ipsa etate in eadem urbe alia ceciderunt, alia tremuerunt et nunc uix ponderibus suis stant, preter unum Pantheon Agrippe, quod diis ereptum sancti possident et Maria, que antiquissimam illam domum sui nominis uirtute sustentat. Crede michi, aliis quam lapideis fundamentis eget gloria ut mansura sit. [118,6] VI. (Spes) Ex edificiis gloriam quero. (Ratio) Quere illam igitur ubi est: nichil unquam inuenies ubi non est; uera quidem gloria non est in menibus neque in saxis. Sunt, fateor, rerum uulgo iudices, qui dicant tribus modis gloriam queri: gerendo magnum aliquid quod de te scribant auctores idonei, uel scribendo aliquid quod mirentur et legant posteri, uel insigne aliquid opus extruendo; ut sit ita, ultimum tamen hoc omnium et minimum ac caducum. [118,7] VII. (Spes) Relinquo opera edificiorum, quibus moriens ipse mecum glorior, et a posteris gloriam spero. (Ratio) Gloriatus est Augustus ipse de quo dixi, quod urbem marmoream relinqueret quam lateritiam accepisset; que tamen gloria, nisi aliis rebus adiuta esset, quonam fuerit peruentura conspicimus; proinde cum melioribus curis morere stabilesque spes amplectere. Ista etenim quibus fidis, et nullius pretii sunt et te illico consequentur inque ipsam unde sumpta terram reuertentur. (Spes) Edificaui domos unde laudem spero. (Ratio) Laudabunt forsitan qui illas inhabitabunt: breuis laus et angusta! Qui post uenient, uel illas non inuenient uel a paganis, ut uulgo dicitur, factas dicent: tuum nomen ignotum erit. [118,8] --- [118,9] --- [118,10] ---