[94,0] XCIV. DE BENEFICIIS IN MULTOS COLLATIS. 1. {GAUDIUM} -- Beneficia in multos contulisse gaudeo. {RATIO} -- Multos ingratos experiens dolebis. {GAUDIUM} -- Beneficia in multos effudi. {RATIO} -- Recte ais: nam si accipientium animos intueare, beneficiorum magna pars perditur. {GAUDIUM} -- Multi meis beneficiis sunt obstricti. {RATIO} -- Quidam se obliuione relaxabunt, alii forsan iniuriis beneficia pensabunt. Ut cessent iniurie, non cessabunt querimonie: quam multi de benefactoribus queruntur suis! Iniquum, fateor, sed commune adeo, ut non tam crebre de hostibus sint querele. Audisti apud Lucanum de Pompeio querentem Photinum, apud Senecam uero Sabinum de Augusto: quid uero te ad literas aut antiquitatem uoco? Urbes medias contemplare: uici omnes lamentis talibus pleni sunt. 2. Omnis autem ingratitudinis triplex, nisi fallor, causa est: inuidia scilicet, que, dum impensa aliis beneficia suas ducit iniurias, in se collata non aspicit; superbia, que uel se maioribus dignam censet, uel preferri sibi aliquem indignatur; cupiditas, que muneribus non lenitur sed accenditur et dum querendis inhiat, quesita non meminit. Possem breuius totius mali causam stultitiam dicere: ea uero non huius tantum, sed malorum omnium causa est, ignorantia ueri boni opinionumque peruersitas et cupiditas, quibus nullum obsequium non contumax, nulla largitas non angusta est. 3. {GAUDIUM} -- Beneficus fui in multos. {RATIO} -- Aristotelica quedam magnanimitas fertur meminisse collati, accepti autem beneficii obliuisci; que sententia etsi colore non careat, apud me tamen uerus magnanimus contemptor mediocrium atque humilium est rerum; atque ideo quecumque egerit, magna quamuis iudicio plurimorum, parua sunt animo maiora quedam et rariora uoluenti; contra si quid acceperit quo alteri fiat obnoxius, quamuis exiguum, graue est libertatem amanti atque ad excellentiam aspiranti quoue quam primum solui leuarique uelit. De hac igitur re Annei Senece dictum probo: "Beneficium" inquit "qui dedit taceat, narret qui accepit", eleganter nempe. Duo beneficentie seu uenena seu uulnera sunt; hinc exprobratio largientis, hinc recipientis obliuio, utraque mater ingratitudinis ac beneficii nouerca: illa ingratitudinem parit in altero, hec in se, illa quoque beneficium in se extinguit, hec in altero. His tot malis aptissime illo Senece consilio medeare. {GAUDIUM} -- Multis benefeci. {RATIO} -- At pluribus non fecisti, qui se spretos et contemptos dolent. Est autem, nescio quidem unde, firmior offensarum quam beneficiorum tenaciorque memoria: sepe singulis beneficiis aut nullos aut singulos amicos obliuiosos et tepidos, hostes autem tibi multos feceris, memores ac feruentes. {GAUDIUM} -- Multis multa ac magna contuli. {RATIO} -- Sunt multi quibus multum profuisse periculum sit; quidam paruo amicum, magno hostem beneficio quesiere, quod et exigui debitum leue retributio prona est, magnam autem et debere pudet et piget reddere et nichil est tertium, nisi ut desinat esse cui debeat qui inuitus debet. Ita dum debentem pudor beneficii, expertes dolor agitat, inter Scyllam et Charybdim fertur cymba beneficii effectumque ut multos qui parce atque illiberaliter tuti uixissent, liberalitas insignis in discrimen traxerit, si quidem inter malos impune bonum esse non licet. Durum dictu, sed dicendum tamen: animal ingratius homine nullum est. III. {GAUDIUM} -- Late me beneficum prebui. {RATIO} -- Quidam sunt benefici nec tamen beniuoli, quos magnitudo status atque hominum necessitas multa largire cogit his etiam, quos non modo non diligunt, sed nec noscunt quidem; quibus si se ob beneficia caros sperant, ualde eos fallit opinio: nemo facile non amantem amat, mutuus nexus animorum ac reciprocus est amor. Munera sepe necessitati, amor uero iudicio tribuitur. Ut ergo beneficia bene collata et leta fronte pioque animo dignis exhibita nunquam gloriosa negauerim, sic multa, immo uero partem maximam, seu hec dantium seu accipientium culpa est, perdi ac proici nemo usquam est qui dubitet. Et est facilior breuiorque ac rectior, quam supra tibi ostendimus, amando scilicet ad amorem uia, qua pergenti uerum quoque si benefici nomen accesserit, clarum te supraque fidem multis amabilem efficiet. {GAUDIUM} -- Multa et magna contuli. {RATIO} -- In rebus non quid, sed qualiter quoue animo fiat refert; apud Deum atque homines et magna sepe inuisa et modica grata sunt; nudum pre omnibus cor attendi et sacrificio pauperis probatur et munere.