[73,0] LXXIII. DE INFAUSTO PRELIO. 1. {DOLOR} -- At prelio uictus sum. {RATIO} -- Iam timor euanuit, sperare incipies: hec est horum series affectuum. Nam cum spes ac metus de futuro sint, iam, ut futurum potest esse quod speras, sic futurum esse desiit quod timebas. {DOLOR} -- Magno prelio uictus sum. {RATIO} -- Tantum ne animo uictus sis. Nempe ille si cecidit, actum est. Meministi ut Marcellus prelio uictus, die proximo in aciem rediit, uictoremque suum maiore quam ab illo pridie uictus erat, prelio uicit; et Iulius Cesar, ad Dyrrachium inferior, ad Pharsaliam mox ingenti prelio uictor fuit. Multi, prelio uicti, bello fuere uictores. Non cadunt animi uirorum fortium unius lucis euentu: non magnanimi tantum, sed longanimes sunt. 2. Victus hodie, cras pugnabis cautius. Ducis artem, infausta prelia, quasi tristes fidique edocent magistri, atque ubi sit erratum plagis admonent. Sic agricolam sterilitas, architectum lapsus edium, equitem casus crebri, nautam graues acuunt procelle: errando discitur. {DOLOR} -- Victus sum {RATIO} -- Non est uictus nisi qui se uictum credit, cuius spes obruta et extincta est, cuius animus arma deposuit. Aspice Romanos animos: cum semper, tum presertim bello Punico secundo, non tanta defectione sociorum, non conspiratione regum ac gentium, non tot infelicibus preliis ac ruinis pene ultimis uicti sunt, nulla unquam apud illos pacis mentio, nullum diffidentie uestigium, nulla denique nisi alta prorsus et inuicta consilia. Hoc sane quid est aliud quam uirtute animi fortune duritiem mollire, atque illam in pudorem sui et amorem tui cogere? Tandem igitur, ut dignum erat, emersere, et milies strati surrexere altius, ut non hostes tantum suos modo tam formidabiles, sed totum mox ex ordine terrarum orbem, uirtus illis ac fortuna subiceret. 3. {DOLOR} -- Victus sum fateor. {RATIO} -- Nunc demum incipis nosse fortunam, et hoc saltem boni, fugiens, inuenisti: nemo ferme res magnas gratis discit; multos docet experientia, quos schola non docuit, et preceptoribus surdum caput hausit oculis quod auribus non ualebat. Nulla rerum humanarum certior magistra quam aduersitas, nulla discutiendis erroribus aptior. {DOLOR} -- Magno fortune uulnere corrui. {RATIO} -- Surge, ne iaceas: nusquam clarius quam inter fortune uulnera prominet animi magnitudo. Nunc nosce te ipsum, quantarumque sis uirium ualde ictus intellige. {DOLOR} -- Speratam uictoriam amisi. {RATIO} -- Si insperatam prudentiam quesiuisti, non spernenda rerum permutatio uideri debet. {DOLOR} -- Victus sum bello. {RATIO} -- Bello uictus libertatem retinet ac uitam, uitio autem uictus utranque amittit; quisquis igitur illi succumbit uere uincitur. {DOLOR} -- Victus sum. {RATIO} -- Quid scis an illud Magno Pompeio Thessalico dictum die, et tibi conueniat: Vincere peius erat? Ut damni plus, sic peccati minus solet habere qui uincitur: lucrum ingens, quod optantes quidam non uinci modo, sed mori etiam elegerunt. Et profecto mercantur egregie qui, morte corporis, querunt anime salutem; sed plerique malis suis gaudent, bonis anguntur: tanta hominum mentes habet cecitas. {DOLOR} -- Victus sum. {RATIO} -- Potest id quidem tibi non scientie miltaris inopia, sed fortuito contigisse. Nusquam enim fortunatior, ut ita dixerim, est fortuna, quam in prelio; cum multa alibi, illic omnia posse illam perhibent. 4. {DOLOR} -- Prelio uictus excessi. {RATIO} -- At non continuo nudus: possunt arma uictis auferri; uera autem bona, que sunt arma animi, etiam qui uidentur uicti retinent. Ea enim ut ex incendio ac naufragio, sic aduerso ex prelio efferuntur. Nec illa tantum que in animis abdita ferro tangi nequeunt, sed illa quoque que maxime periclitari in preliis ac ferro exposita uidentur. Itaque non, quisquis bello uincitur, bellicis simul spoliatur laudibus; licet etiam armis amissis ex acie fugientem, quodque est maius, in acie pereuntem, secum ducis eximii nomen ferre. Nam et ad Thermopylas Leonidam non tam uictum quam uincendo fatigatum, inter ingentes stratorum hostium cumulos occidisse, cum suis Grece memorant historie; quam Deiphebo famam Maro applicat; et in campis Emathiis, si Lucano creditur, stetit ordine certo infelix acies. Et nouissimo prelio quod in Africa cum Hannibale gestum est, nec melius instrui aciem, nec acrius potuisse pugnari, ut de uictore uictus, sic et de uicto itidem uictor ipse, confessus est, uterque ingens rerum talium extimator. Quid amisit autem, qui ueram artis sue gloriam et bene geste rei conscientiam non amisit?