[70,0] LXX. DE INIUSTO IUDICIO. 1. {DOLOR} -- Iniusto iudicio damnatus sum. {RATIO} -- Unius iudicis aut paucorum uoce testium damnatus, populi uocibus, aut tacito iudicio, quodque est melius, conscientia ipsa, quodque est optimum, diuina sententia absoluendus, si quidem ad tribunal eternum iudicis iusti prouocatio salua est. Solet is perperam iudicata rescindere. {DOLOR} -- Iniuste iudicor. {RATIO} -- Ut iustitia iniustos, sic iniustitia iustos premit. Ubi igitur iniusta damnatio, ibi iustus est reus. Nemo autem tam demens, nisi insaniat, ut hec peruerti seque iniusto iudicio premi uelit; nemo tam pauidus, nisi sit pessimus, ut non potius damnari eligat iniusto iudicio, quam absolui. Tanto enim id satius, quanto est melior oppressa iustitia, quam imperiosa nequitia, quantoque est optabilior mens bona, quam propria fortuna, quamuis illa laboribus, hec delitiis affluat. Plus dicam: tanto est melius iuste etiam damnari quam iniuste absolui, quanto est peius impunitum quam punitum crimen. In hoc enim sceleri iuncta iustitia est, malo quidem magno bonum ingens. In illo autem scelus et impunitas, que, nescio an scelere ipso peior sit, una certe et iustitie hostis et multorum radix est scelerum. 2. {DOLOR} -- Iudicio grauor iniquissimo. {RATIO} -- Mens in solido fundata et bene sibi conscia, humeros habet inexpugnabiles. Superimpone quantumlibet damni, infamie, supplicii: nullo fasce curuabitur, et uiribus suis et multo maxime celesti ope consistet. Erunt preterea, quorum sese paribus soletur euentibus, haud spernendi comites, Rome Furius Camillus ac Liuius Salinator, Athenis Aristides atque Meltiades, multique alii, inter quos quidem quod mireris Cicero et Socrates: an te horum alicui, an Publio Clodio similem fieri malis? Atque horum quisque ciuis optimus, et in sua urbe clarissimus, sed iudicio damnatus, et uel in exilium, uel in carcerem, uel in mortem actus. Ille uero scelestissimus, et inter multa flagitia notissimi quoque conuictus adulterii uiolentarumque religionum, concordibus omnium iudicum sententiis absolutus est. Quisquam ne adeo false metuens infamie est, qui non illius absolutioni, Ciceronis hostis sui damnationem atque exilium anteponat? Sed humana hec atque communia; sin altius aspicis, uidebis pressum falso iudicio celi Regem familiamque eius electissimam, tanti uestigiis herentem ducis, et qui hunc postea secuti sunt tanta innocentia tantisque uirtutibus, in hos ipsos iudiciarii turbinis incursus ac scopulos incidisse. 3. {DOLOR} -- Falso iudicio offendor. {RATIO} -- Est qui te uindicet: "is qui facit iudicium iniuriam patientibus", quique ait: "Mea est ultio et ego retribuam eis in tempore". Est et ubi non cogitas: ipso iudicis aut testis in pectore; magni ibi habitant ultores. Nullus belue morsus est acrior quam conscientie. {DOLOR} -- Iniusto iudicio lesus sum. {RATIO} -- Illatis iniuriis bene uti, ars non ultima est; qua instructo sepe profuit iniquitas aliena, cum sua cuique semper noceat, prosit numquam. {DOLOR} -- Innocens damnatus sum. {RATIO} -- Quid igitur? Nocens malles? Sic enim Xantippe coniugi Socrates moriens respondet, muliebriter lamentanti, quod is innocens moreretur. Atqui etsi aliqui contrarium opinati sint, longe tamen est innocentem condemnari tolerabilius, quam nocentem. Hic enim solum supplicium graue est, illic et causa supplicii. 4. {DOLOR} -- Iniusto populi iudicio damnatus sum. {RATIO} -- Expectas ut populus in te rectum uideat, quod nec in se nec in alio unquam uidit? Magnum tue innocentie argumentum fuerit, a nocentibus condemnari. {DOLOR} -- Populus inmeritum me condemnat. {RATIO} -- Idem, hercle, non inmeritum, sed multa et magna promeritum Camillum, de quo nunc loquebar, et Liuium, ipsum denique Scipionem Africanum, aliosque Cornelios tales uiros, iniustis iudiciis agitatos ad uoluntarium coegit exilium. {DOLOR} -- A Rege innocens condemnor. {RATIO} -- Et regum plerumque sententie non iustitie, sed uindicte sunt, quisquis liberius uerbum contra licentias regias emiserit, cuicunque, in intuitu libertatis, frons obductior fuerit, is lese reus erit Maiestatis. 5. {DOLOR} -- Sed condemnor a iudicibus. {RATIO} -- Iniquo iudice nullum uenenosius est animal; a serpente lesos se dolent quidem homines, non queruntur: fecit enim serpens quod suum erat, quamuis non quod placitum patienti. Certe iudices erant, qui eos etiam de quibus dixi Socratem condemnarunt, Clodium absoluerunt, quorum utrum esset iniquius, dubitari potest. Proinde in populis, aut sub regibus, atque iudicibus degenti, propositum animo esse debet, aspera quelibet et iniusta patienda si ueniant, non deflenda cum uenerint.