[69,0] DE GRATIS AMORIBUS. [69,1] (Gaudium) Gratis fruor amoribus. (Ratio) Gratis insidiis opprimendus! (Gaudium) Gratis uror amoribus. (Ratio) Bene ais: “uror”; est enim amor latens ignis, gratum uulnus, sapidum uenenum, dulcis amaritudo, delectabilis morbus, iucundum supplicium, blanda mors. [69,2] (Gaudium) Amo et uicissim amor. (Ratio) Primum nosci potest, secundum in ambiguo est, nisi forte nocturnum muliercule tue murmur in testimonium trahis. (Gaudium) Amor haud dubie. (Ratio) Persuasit, ut uideo; nec magnum persuadere uolentibus: omnis amans cecus et credulus. Quod si fidem iuramento amatorio uis inesse, scriptum ab amante cyrographum tenera in glacie testibus austris in medium profer. Sed, o insane, nichil unquam, impudice presertim, credas femine: sexus, ardor, leuitas, consuetudo mentiendi, fallendi studium fructusque fallacie, hec singula multoque maxime hec omnia, quicquid illius ore prodierit suspectum faciunt. [69,3] (Gaudium) Amo quod iure animum delectet et dulciter ardeo. (Ratio) Credis ex me audire quod ille magister amorum ait, ut feliciter ardens gaudeas et uento tuo nauiges; uoluptatis id quidem, non consilii est. Ego uero, quo suauius arseris eo cautius ex incendio fugiendum consulo: tunc sunt mala periculosissima, cum delectant. Sepe suauitatem hanc durissimus finis exasperat. (Gaudium) Amo amorque. (Ratio) Ut sit ita, quid nisi duplex est nodus, nexus arctior, grauius discrimen? Melius de te sperarem si amares tantum, non etiam amareris. Etsi enim facilitatem amoris atque difficultatem eque nociuam quidam dicant, quod facilitate animus capiatur, cum difficultate contendat, ego tamen ita sentio: nichil ad amandum efficacius quam amari contraque nichil esse quod magis ab amando deterreat quam scire se non amari nec amatum iri credere. [69,4] — quamuis id non facile creditura sit ceca et cupida mens amantis, qui unus est ex illo grege, de quo scribitur quod qui amant ipsi sibi somnia fingunt. — (Gaudium) Amo ego cum gaudio. (Ratio) Qui quam male sibi est non sentit, obtorpuit; qui malo suo gaudet, insanit. (Gaudium) Apud me, fateor, delectabile est amare. (Ratio) Odiosum mallem ac molestum, quo et fuga mali promptior foret et propinquior spes salutis. Nunc delectatio morbum alit; sanus enim fieri respuit quem delectat egrotare. [69,5] (Gaudium) Ut libet: apud me quidem ingenuum est amare. (Ratio) Ut quisque sapit et loquitur; apud me uero seruile prorsus et languidum et quod fortissimos etiam uiros emolliat eneruetque. Dicam quod nemo est qui nesciat, nemo erit qui audiens non miretur — sic magnarum rerum recordatio uel scientibus admiranda est — neue omnia sequar, quod nec necessarium puto nec possibile. Duarum toto orbe clarissimarum gentium duos longe prestantissimos duces ad memoriam reuoca: Iulius Cesar uictor in Galliis, in Germania, in Britannia, in Hispaniis, in Italia, in Thessalia, in Egypto idemque mox in Armenia, in Ponto, in Africa et rursus in Hispania supremo Marte uicturus, in medio tantarum uictoriarum ab amore regio interim apud Alexandriam uictus est. Hannibal apud Ticinum, apud Trebiam, apud Transimenum, apud Cannas uictor ac demum in patria uincendus sua, prius apud Salapiam Apulie oppidum, quo inexcusabilior sit, meretricio amore subactus est. [69,6] Quanta tibi uidetur mali uis, que tam duros animos, tam rigida pectora leui frangat incursu, tam rapidos pedes, tam fortia brachia fragilibus uinculis liget? Linquo fabulosa et uetera nimis: in beluas transformatum Iouem, ridiculis Martem uinculis implicitum, duris nentem pensa digitis Herculem, ad hec et Leandrum fluctibus, Biblida lacrimis, Prochryn telis uiri, propria cuspide Pyramum, Hyphin laqueo pereuntem quodque est certius atque sonantius, et Grecorum duces de amore certantes et notis Troiam flammis ardentem. Absque his omnibus et mille similibus satis duo illi quos premisimus ad probandum de quo agitur uel magnitudine nominum uel historie fide sufficiunt. [69,7] (Gaudium) Amo. Quid de odio dices, si amorem damnas? (Ratio) Ut tu accipis, utrunque damnabo neque ideo bonum aliquid dicam quod aduersum malo sit. Duo enim extrema, sibi inuicem aduersa pariterque a medio, hoc est a uirtute, distantia pariter mala sunt. (Gaudium) Ergo malum est amare. Hoc ego, fateor, malo hoc nichil melius inuenio. (Ratio) Credo hercle, ut est animus; sed tua opinio rem non mutat. (Gaudium) Oderint quos delectat, ego amabo. (Ratio) Odium atque amorem indifferentia dixerim: nam ut odisse uitium et amare uirtutem eque laudabile est, sic seu uirtutis odium seu uitii amor eque dannabile: et ad summam, uix inuenies quod per seipsum sic laude uel infamia dignum sit; quin paucis additis laus ac uituperatio altera locum sumat alterius. Tu quid ames uideris. [69,8] (Gaudium) Quid amem nisi quod ceteri? (Ratio) Non omnes idem amant: fuerunt qui amarent Deum tam enixe, ut pro amore hec omnia quidem et seipsos uitamque suam proiecisse lucrum ducerent, fuerunt qui non altius aspirantes pro nuda uirtute aut pro patria idem facerent; numerarem, nisi innumerabiles essent. (Gaudium) Ego nec in celo fui unquam nec uirtutem uidi; amo que cerni possunt. (Ratio) Si nichil amas nisi quod cerni potest, nil igitur magnum amas. Quid quod directe obuias precepto illi uulgatissimo: “Nolite amare que uidentur, sed que non uidentur; que enim uidentur temporalia sunt, que autem non uidentur eterna”. Vos autem ceci animo deditique oculis eternum nichil non dicam amare, sed nec intelligere nec cogitare quidem idonei, uobiscum peritura sectamini et pudendos affectus honesto tegentes uelo libidinem dicitis amorem. Illum colitis, illum fandi licentia deum facitis, ut probra uestra, que uix celum tegit, excuset. Quid enim deo auctore sit perperam? Ite iam, erigite deo uestro aras ac thura porrigite: ille uos ad celum euehet! Immo uero celi Deus illum et uos trudet in tartarum. [69,9] (Gaudium) Iuueniles ludos in calumniam trahis; amo, da ueniam. (Ratio) Si ab offenso poscenda est uenia, ipse tibi ignosce; neque enim alium quam te ledis et, ah miser!, quos inter scopulos fragilem cymbam agis! (Gaudium) Iuuat ita uiuere, nec intelligo quidnam uetet. (Ratio) Miserum est peccare, miserius delectari, miserrimum excusare atque amare peccatum et tum demum consummata miseria est cum ad studium uoluptatis opinio quedam honestatis accesserit. [69,10] (Gaudium) Amo: nec possum aliter nec uolo. (Ratio) Posses nempe si uelles et forsan adhuc uoluentibus annis uoles, si quidem cum in multis, tum precipue in hoc morbo euenit, ut sepe uirtuti tentatum frustra remedium ultro dies longior afferat. (Gaudium) Nulla me dies non amantem uiderit. (Ratio) Age igitur; lude, insani, somno letare: experrectus flebis. (Gaudium) Ego uero non flebo, sed canam meque ipsum more amantium carminibus consolabor. (Ratio) Est hoc quidem de quo multa dici possunt et quando huc me trahis insistam. Inter multas, fateor, mira hec amantium amentia, non solum apud uulgus, ubi consuetudine in naturam uersa furor omnis excusabilis, sed apud utriusque lingue doctissimos. Nam et poetas Graiorum et uestros quedam de alienis, multa de suis amoribus plausibiliter conscripsisse compertum est atque unde morum infamiam merebantur eloquentie gloriam consecutos. [69,11] Tolerabilior apud illos Sappho: etas, sexus, animi leuitas puellam excusant. Sed quid Anacreonti facias, quid Alceo? Quorum uterque non poeta modo insignis, sed uir fortis et rebus gestis in sua republica clarus fuit. Seu quid ex uestris Ouidio, Catullo, Propertio, Tibullo, quorum nullum ferme nisi amatorium est poema? Quanquam quid poetas, quibus nescio unde maior licentia data est, et non potius uite duces arguam philosophos? Ubi hercle gaudeas, grauitatis multo plus uestris fuisse quam Grecis; uix enim occurret horum aliquis tam perditus, qui non dicam tale aliquid fecerit, sed non libere totum hoc uanitatis genus irriserit atque damnauerit. Apud illos tamen non communes quosque sed seuerissimos philosophorum stoicos ipsumque, quod miraberis, Platonem in hoc errore uersatos scimus. [69,12] Amaturum quidem sapientem uolunt stoici et sane, si de amore conueniat, non falluntur. Amabit enim Deum sapiens, ut dixi, amabit et proximum, amabit uirtutem, sapientiam, patriam, parentes, filios, fratres et amicos et, si uerus sapiens fuerit, etiam inimicos amabit, non propter illos, fateor, sed propter eum qui hoc iubet. In his omnibus, oro te, quis locus est pulchritudini? Sic enim Ciceronis Tusculano diffinitum legimus, amorem ipsum conatum esse amicitie faciende ex pulchritudinis specie. Quis tam cecus ut non uideat quid sibi uelit hec pulchritudo? Recte ergo querit illic Cicero: “Quis est enim” inquit “iste amor amicitie? Cur non deformem adolescentem quisquam amat neque formosam anum?” Nimirum etas et forma cum delinimentis suis sunt huius amicitie fundamenta, que honestius sic dicitur quam libido: quid sit tamen apertis sanisque oculis facile cernitur. [69,13] Itaque tota res eo redeat, ut, si sit amor quisquam in rerum natura sine sollicitudine turpique desiderio, sine suspirio et ardenti cura, sit hic sane permissus sapienti: “uacat enim omni libidine”, ut Cicero idem ait, omnique tumulto atque angore animi, que maxime uitanda sunt sapientibus. Ceterum non ut fando rerum facies uelari, sic mutari ueritas rerum potest: sermo autem nobis nunc nonnisi de libidinoso amore susceptus est, qui his multisque aliis magnis malis uacare nullo potest modo. Et hec quidem Stoicis. Ad Platonem uenio, qui philosophorum princeps, immo, ut aiunt, philosophorum deus — etsi in hoc multi litigent; in omni autem questione non plurium sed maiorum meliorumque iudicio standum est —, [69,14] Plato, inquam, utique summus uir, de amoribus suis etiam turpibus, quanquam uero philosopho nulla libido non turpis et inconcessa sit, pace tanti uiri dixerim, multa licentius scripsit quam quibus platonicum nomen ascribendum esset. Scripsit tamen et, quod nollem, scripta extant, neque tam celebris fame notam neque iudicium posteritatis erubuit, curam hanc metumque omnem uincente impetu passionis animum urgentis stilique dulcedine calamum excitantis, que uel in turpi pudendaque materia tanta illi est, ut epicureis magis quam platonicis in rebus quasi solis in luto platonici radios cernas ingenii; et hanc ipsam post Platonem multis uideo causam fuisse ut scripta relinquerent que uel honestius non scripsissent, uel consultius deleuissent, multis ut idem faciant futuram esse conicio; sed famosiorem attigi. Proinde quod ad reprehensionem attinet insanie talis, et aliqua diximus ac multa et uaria dici possunt, quod ad remedium uero non pauca. Nam ad illam quam dicis consolationem mali huius quam tibi de carminibus peruenturam fingis, breuissimum Flacci carmen ac percontatio illa pro responso sit: "Hiscine uersiculis speras tibi posse dolores atque estus curasque graues e pectore pelli?" Loquendo canendoque amor alitur accenditurque, non extinguitur nec lenitur, ut quos memoras cantus et carmina tuorum non fomenta, sed irritamenta sint uulnerum. [69,15] (Gaudium) Credere iam tandem admonitus et expertus incipio; quamobrem, si libet, omissis aliis ad remedia stilum uerte. (Ratio) Multi olim ista conquirere nisi sunt, in quibus Naso mirus medicus, morbi amantior quam salutis, cuius quedam leuia, quedam feda nec inefficacia tamen est aduertere; scripsere alii, inter quos Cicero breuiter potenterque. Ad summam, pauca hec sunt, que de multis electa probauerim: [69,16] loci mutatio, que ut corpori sic animo egrotanti salubris interdum est; euitatio omnium fugaque diligens quibus amati uultus in memoriam retraharis; occupatio quoque traductioque animi ad alias curas nouasque sollicitudines, quibus morbi ueteris uestigia deleantur; cogitatio uehemens et assidua, quam turpe, quam triste, quam miserum, postremo quam breue, quam labile, quam nichil sit omnino, quod difficultatibus tantis appetitur, quam facile quantoque melius uel impleri aliter aliisque uiis uel contemni penitus possit atque abici interque rerum uilissima deputari. Multos preterea curauit pudor, quod maxime generosis animis accidit, dum obuersatur infamia irrisioque dumque se digito signari uulgique fabulam fieri dolent, dum sub oculos redit rei feditas, fructu uacua, plena dedecore, plena periculis, plena doloribus ac penitentie causis. [69,17] Ad extremum proderit, excusationibus ac falsis opinionibus reiectis, ueras induere: nichil hic naturam, nichil fatum, nichil stellas agere, nichil denique nisi solam animi leuitatem atque liberum iudicium. Est enim in egrotantis arbitrio ut sanus fiat, mox ut bona fide uelle ceperit et blande consuetudinis nexus dulces abruperit, laboriosum certe sed uolenti possibile. “Est quidem” ut grauissime ait Cicero “illud quod in omni perturbatione dicitur demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi uoluntariam. Etenim si amor naturalis esset, et amarent omnes et semper amarent et idem amarent neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret”. [69,18] Nempe hoc ultimum, satietas, a quibusdam inter remedia ponitur, ab aliis autem amor nouus, quo, ut censent, uetus amor quasi clauo clauus pellitur. Quod quamuis Artaxerxi Persarum regi, quem Assuerum sacre uocant littere, et suggestum ab amicis et effectu utile deprehensum auctor expressior sit Iosephus, de euentu quidem non litigo, de electione pronuntio; itaque duo hec utilia fortassis interdum, semper certa periculosa crediderim. Si neque horum aliquo neque omnibus conualescas, ad morbi causas animo recurrendum erit. He uero, ni fallor, prime omnium ac maxime sunt: ualitudo et forma elegans, opes, otium, iuuenta. Ut corporis ergo, sic animi morbis contraria optime medebuntur: egritudo, deformitas, inopia, graue negotium, senectus, errorum iuuenilium castigatrix eximia. Hec michi sunt ultima, dura quidem, sed pro magnitudine pestis optanda remedia.