[57,0] DE AGRO FERTILI ET EXCULTO (ch. 57) - DE GREGIBUS ET ARMENTIS (ch.59). [57,1] (Gaudium) Fertilis ager est michi. (Ratio) Vim fecundatoris intellige donisque celestibus sic utere ne displiceas largienti; quod ita demum rite facies, si et sobrietatem et modestiam fertilitas non excludet et ubertas in partem egeni ueniet atque amici: nil soli dulce, nil sapidum. (Gaudium) Agrum fertilem exquisitissime colo. (Ratio) Non homo terre, sed terra homini seruire debuerat; hominum culpis effectum est ne terra possessori suo sine labore respondeat, inculta messem horridam, lappas et tribulos paritura. [57,2] Hanc ferro sollicitare mirisque blanditiis mollire mortalis coegit indigentia, hinc agriculture fluxit initium, sanctissime et innocentissime quondam uite, nunc uni ex multis, et prisco labori et nouis uitiis obnoxie, postquam nichil inuidie atque auaritie inaccessum: rusticas etiam casas urbana piacula peruasere. Certe ultimos hominum rusticos malos fuisse conuenit, unde illud poeticum: "Extrema per illos Iustitia excedens terris uestigia fecit". Sed uerendum ne qui mali fuerant nouissimi primi sint, ut, si unquam forte esset ad uirtutem reditus et ad priscos mores, in hoc quoque sint ultimi. [57,3] Nunc ad ipsam agriculture artem redeo, que magnis olim tractata uiris atque ingeniis in pretio fuit, in qua ut multis in rebus altum locum Cato censorius tenet, de quo cum uerissime scriptum sit, optimus senator, optimus orator, optimus imperator, tandem laudis ad cumulum illud est additum: sine emulo siue sine exemplo sui temporis agricola. Quem puderet igitur cum Catone terram colere, quis omnino sibi turpe aliquid duceret quod pulchrum ille sibi duxisset qui, preter corporis atque animi uirtutes rerumque gestarum gloriam, etiam de Hispania triumphasset? Quis sollicitare atque hortari boues erubesceret, quos in sulcum urgeret illa uox que tot magnos exercitus in prelium accendisset, tot ancipites causas disertissime perorasset? Quis rastrum atque aratrum fastidiret quod illa triumphalis ac philosophica manus attingeret que insignes de tot hostibus uictorias peperisset, tot de rebus optimis preclaros libros scripsisset, siue ad philosophiam siue ad historiam siue ad usum uite spectantibus, quales sunt quos de hoc ipso quod nunc loquimur scripsit? Primus equidem apud uos colendi arui precepta collegit in formam artis ac redegit in literas secutique illum multi alii quorum quidam humile illud ac depressum artificium nobilissimis atque altissimis uersibus extulerunt, [57,4] quos tunc memorans nec humane immemor necessitatis, agriculturam certe non improbo. Nunquam tamen aut scriptorum claritas aut inopie metus coget ut liberalibus et honestis artibus preferendam censeam nec equandam quidem, quamuis enim eosdem duces simul illustres et agricolas primum illud imperii tempus habuerit. Mutata iam spatio res est neque, ut fragilior nunc natura est, ad res tam uarias ingenia uestra sufficiunt. Hac etate igitur excellentibus uiris agriculture operam dare non pro arte uel negotio, sed pro otio et curarum alternatione permiserim utque interdum teneros ramos pubescentibus gemmis inserere, luxuriantia folia curua falce compescere, lasciuos palmites prolis in spem scrobibus cauis infodere, sitientibus pratis querulos riuos prono calle deuertere illos sinam, sic fodere pertinaciter atque arare totoque animo incumbere terris, nisi necessitas cogat, indecorum atque indecens docto fortique uiro arbitror, cui nobilioris exercitii deesse materia uix possit. [57,5] Natura parens optima, dum multas mortalibus artes daret, ipsa etiam distinxit ingenia, ut cui quisque erit aptissimus, illi insistat. Videbis aliquem qui mediocri ingenio tam solerter aut arua sulcet aut maria ut hac in re cuiusuis acumen philosophi nulla sibi conferri possit industria: stultum et inglorium fuerit cum alio non in tua sed illius arte contendere, ubi toto maior uertice minor appareas et uictor in maximis, multis at paruis in rebus facile uinci queas. [57,6] (Gaudium) Ager hac michi estate prefertilis fuit. (Ratio) Proximam operire: presens sepe fertilitas uenture sterilitatis arra est. Rara quidem sine intermissione prosperitas. (Gaudium) Diligenter agrum colui. (Ratio) Bene, si nil melius quod faceres fuit. (Gaudium) Colui uineam exquisite. (Ratio) Letam cum illa forte uindemiam pactus; an et cum pruina aut etiam cum grandine pepigisti? (Gaudium) Solito largius aruum seui. (Ratio) Plures pasces grues rure, plures domi mures, uolucrum hospes ac uermium, lolii excussor, aree compactor, horrei architectus, metentium seruus ac terentium. (Gaudium) Seui agrum largiter. (Ratio) Esto in spe bona: metes quod seuisti, triticum atque sollicitudinem, nisi illud est uerius quod triticum plurimorum, sed anxietas tua est et, ut proprie dixerim, ager ipse est animus, cultus intentio, semen cura, messis labor: hanc uberrimam percipies. [57,7] (Gaudium) Rus optime colui. (Ratio) Dicam quod mireris: illi ipsi antiqui agricole, uiri fortes quibus glorie fuit agricultura, colendum bene censuerunt, sed non optime: incredibile primo forsan audito, at experientie comprobatione uerissimum; uix enim fertilitas sumptum equat estque apud ipsos ueteres hominis atque agri comparatio non inepta, ut utrique, si sumptuosus fuerit, quamuis et questuosus, reliqui nichil aut modicum sit; neutrum magni igitur existimandum. (Gaudium) Summo studio terram colo. (Ratio) Tete mallem coleres, sed terrestre animal terram amas nec multum tamen tu illam quam nunc percolis impinguabis. Cole agrorum atque arborum quantum uis, neque multos terre pedes ad ultimum occupabis neque ut ait Flaccus: "Harum quas colis arborum te preter inuisas cupressos ulla breuem dominum sequetur". [57,8] {CHAPITRE 59} DE GREGIBUS ET ARMENTIS. (Gaudium) Gaudeo gregibus et armentis. (Ratio) Brutinum gaudium! (Gaudium)Armentis ac gregibus abundo. (Ratio) Beluina prosperitas quam belue peperere! (Gaudium) Amo greges et armenta. (Ratio) In omni amore amantis et amati similitudo suspecta est. (Gaudium) Armenta gregesque amo. (Ratio) Amatis omnia, nisi uos inuicem ac uirtutem: que in primis erant amanda negligitis et que negligenda diligitis. (Gaudium) Amo armenta gregesque. (Ratio) O miseri rerum uilium amatores osoresque nobilium! Amatis que nec se amari sentiunt nec amantibus inuicem reddunt, cum interea nec uos uicem reddatis amantibus tutumque hoc malum facit auaritia, ut non modo seruum ingenuo sed pecus homini preferendum existimetis. [57,9] (Gaudium) Armentorum gregumque ingens copia est. (Ratio) Si per teipsum illos paueris, quid nisi occupatissimus pastor eris, officium uile, laudatum licet a multis, ante alios a Catullo Veronensi? sin per alios, non tu pastor sed pastorum seruus pastorumque dolis expositus. Nunc uicinus obfuerit, nunc precipitium, nunc morbus, nunc abactor; quotidie demum aliquid fingendum, unde damnum tibi dolorque et illusio. Magna uero pars mali fuerit illusor rudis. [57,10] (Gaudium) Armentis ac gregibus diues sum. (Ratio) Laudate diuitie, sed incerte et casibus multis obnoxie: fraudibus, rapinis, pestibus, que tam crebre tamque ualide sunt ut sepe totos greges totaque lacerent armenta: nota pestis quam Lucretius quamque illlum sequens Maro descripsit. Et quam multas putas famosas minus scriptorum penuria, sed damnosas eque? (Gaudium) Diues sum gregibus et armentis. (Ratio) Vage patentesque diuitie, que non dicam arcula, ut aurum aut gemme, sed ne domo licet amplissima claudi possint; iam nec a seruis nec a furibus nec a feris atrocibus tutus es: omnibus in tuas diuitias datum ius. [57,11] (Gaudium) Gregibus et armentis gaudeo. (Ratio) Gaudes semel doliturus milies; nullus dies sine rumoribus mestis ibit: nunc irruerint Sabei tulerintque omnia nec non pueros gladio percusserint, ut pecuoso illi quondam nuntiatum seni est, nunc bos cornu fregerit, nunc crus equus; nunc uagantem lupus agnum, nunc infectum gregem mors inuaserit. Non sat miseri uestris malis et mortalitate propria uisi estis nisi mortes quoque brutorum animalium lugeretis.