[28,0] XXVIII. DE INGRATIS. 1. {DOLOR} -- Multos experior ingratos, graue uitium. {RATIO} -- Ingratitudinem uituperare superuacuum: omnium nempe mortalium hanc sermo condemnant. Non est laborandum ut suadeas, quod omnibus persuasum est, et inextirpabiliter insitum. Est qui solum in uirtute bonum locet, est qui neutrum, sed in uoluptate, uirtutis hoste, ponat omnia; sunt qui castitatem pulcherrimum ornamentum uite dicant, sunt qui hanc ipsam in se spernant, in aliis uero uel ridiculam, uel difficilem certe longeque laboriosam putent, quod Augustinus, tantus uir futurus, in se sensit, ubi Ambrosii celibatum laboriosum sibi uisum ait, qui aliis non laboriosus modo, sed damnabilis uite status uisus erat. Unde illud Platonis, qui cum celibem castamque uitam diu tenuisset, ad extremum sacrificasse legitur nature, ut sibi illam placaret, quam sic uiuendo uiolasse, et in quam grauiter peccasse uideretur. Mirum id tam docto homini uideri potuisse, sed uisum esse non est dubium. 2. Erunt quoque qui fortitudinem eminentissimam clarissimamque uirtutem ducant, uulnera aduersis excepisse pectoribus, campum rutilo sanguine cruentasse, intrepidisque demum animis mortem oppetiisse; erunt qui hec omnia summe tribuant insanie, et nichil melius securo atque imbelli ducant otio. Venient denique qui Iustitiam gubernatricem rerum humanarum, et uirtutum matrem censeant, qui religionem iter ad eternam uitam credant et ad celum scalam; uenient, contra, qui iustitiam ignauie, religionem auaritie ac superstitioni ascribant. Hi sunt de quibus scriptum est, quoduis habent in uiribus, qui omnia uirorum fortium esse confirment. Neque solum ex hoc genere uiolentorum hominum raptorumque, sed ex ipsa doctorum acie, quantos oppugnatores habeat iustitia facile est in libris Reipublice Ciceronis aduertere. 3. Sunt qui fidem et promissorum obseruantiam magnis et meritis laudibus efferant, sunt qui fidem frangere non fallere dicant esse, sed plus scire et esse ingenii, que, licet uulgo multorum hodie sit opinio et multorum uox, apud Lactantium nominatim Mercurio tribuitur dicenti, sicut ille ait: non fraudis esse decipere, sed astutie. Pulcher enim ingenii Deus et eloquii, et ad summam, nulla uirtus tam laudata est, quin uituperatores inueniat. Gratitudinem nulla barbaries gentium, nulla morum immanitas non laudabit. Nemo usquam non uituperabit ingratitudinem. Sit fur, sit sicarius, sit proditor, sit ingratus: uitium suum excusare non audebit, sed negare; 4. que, quamuis ita sint, nichilominus tamen innumerabiles sunt ingrati. Nec est fere uitium aliud quod tam multis uerbo damnatum, tam multi rebus ipsis amplectantur ac teneant. Quid concludam? Damnandum utique non solum uerbo, sed animo maxime atque iudicio et, in se, cuique bono fugiendum ac uitandum, in altero tolerandum, sicut cetera quibus humanum scatet genus, quibus mali abundant, boni excercentur. Perfer igitur et gaude potius ingratum ferre, quam ingratus fieri. 5. {DOLOR} -- Ingratos multos inuenio. {RATIO} -- Vide ne quid in te culpe sit: multi enim dum benefici dici uolunt, iactatores sunt, atque exprobratores. Onerosum genus, quorum beneficia plus offense preferunt quam gratie, idque nichil est aliud, quam pretio odium parere, mercimonium insanum. {DOLOR} -- Bene meritus, multos male memores et ingratos patior. {RATIO} -- Tu ne hoc illis inuides, tuamque cum illorum forte commutatam cupis? Noli obsecro, cuiuscunque sit uitium, uirtus tuam ueniat in partem. 6. {DOLOR} -- Multos habeo ingratos. {RATIO} -- Quid expectas audire, benefacere ut sinas, deque alterius culpa tuum ipse damnum facias? Quin tu potius contrarium fac, et qui multos habes, cura nunc etiam ut habeas plures; habebis autem si multis benefeceris. Multi enim semper ingrati, sed plures hodie, uereorque ne confestim gratum esse portentum sit: ita in dies retro eunt omnia. Ea petentium improbitas, et ea debentium obliuio atque superbia est; neque ideo desistendum neque cecorum emulatione eruendi oculi, quos potius facere debet aliena cecitas cariores. 7. {DOLOR} -- Michi multi sunt ingrati. {RATIO} -- An tu multis idem fueris, recordare: una enim ingratitudo aliam punit; sicut in reliquis unum sepe peccatum alterius pena est. {DOLOR} -- Multis ingratis profui. {RATIO} -- Multis indignis profuisse satius, quam uni digno defuisse; proinde perge, neu malorum odio bonos mores exuas, nec prodesse aliis cesses, quod ab aliis male sit cognitum. Cognoscent hi fortasse melius; si ne id quidem, nosse Deum, nosse te, satis est. Non est uera uirtus cui conscientie premium non sufficit. 8. {DOLOR} -- Profuisse multis infeliciter cessit. {RATIO} -- Caue ne unius crimen obsit alteri, quodque est grauius, tibi experire alios: cedet forte felicius. Quidam preterea diu ingrati, urgente animum pudore, tandem fuere gratissimi, magnoque cum fenore spes amissa rediit. Ad hec sepe quod requisitus debitor negauit, ultro non debitor obtulit: nullum bonum opus unquam periit; qui bene agit, ante alios, se cogitet: una quidem uirtus multis prodest, sed prima et maxima pars uirtutis in agentem rediit, itaque ut mali omnes et ingrati sint, non idcirco uir bonus beneficio cessabit. Namque in multos spargit, in se cumulat, sibi ipse beneficus uni saltem non ingrato. {DOLOR} -- Proieci beneficia in ingratos. {RATIO} -- Atqui gratis dare nec auarus metuat: eo autem liberalitas maior, quo spes premii minor est.