[19,0] DE CONVIVIIS. [19,1] Gaudium) Conuiuiis glorior. (Ratio) Lautus uictus uoluptatis, conuiuia sunt furoris. Quid enim nisi pompaticus furor est, multos diuites, a negotiis honestioribus fortassis abstractos, honorifico tedio unum in locum cogere et multos uentres aut uacuos melius mansuros aut suo gratius implendos arbitrio exquisitis et nociuis cibis infarcire, ubi ut uni morem gesseris palato, multis tedio fueris atque fastidio? Raro enim inter conuiuas consensus conuenit uerumque deprehenditur quod ait ille: "Tres michi conuiue prope dissentire uidentur, poscentes uario multum diuersa palato. Quid dem? quid non dem?" Quid des, Flacce? Sed quid facias, nisi ut penitus nichil des et hanc curam illis linquas, quibus nulla cura altior est? [19,2] Agant quid libet qui agere nil aliud sciunt. Nam si tres discordant, quid centum facient aut mille? Vix sine tacitis saltem abeunt lamentis: hoc male sapuit, illud male oluit, hoc preferuidum fuit, illud gelidum, illud intempestiuum, hoc mesto oblatum, hoc irato uultu, crudum illud, hoc lacerum; ille famulus segnis, hic preceps, hic surdaster, hic contumax, hic clamore offendit, hic silentio, ille illotis uasis aquam tepidam, hic uinum molle porrexit. His querelis non tam aule quam uie sonant et platee, nec immerito: nam quid attinet iucundius domi sue pransuros precibus fatigare? Aut quorsum et sumptus inutilis et superuacuus labor atque unum in atrium turba conueniens, nisi ut te uicinie ostentes et quasi de conuiuiis tuis pedester agas uoluptarium triumphum? Sic tubis cymbala concrepant utque appareat pompe omnia tribui, caritati nichil, finge postridie unum aliquem conuiuarum tantulo egere quanti sua constitit paropsis: nunquam id a conuiuii domino impetrabit; nempe non id illi prestitum, sed sibi. [19,3] Que quamuis ita esse non sit dubium, solent tamen, ubi ad mensam ebrii deierant affirmantque aliquid, percussis epulis his ferme uerbis uti: “per hanc, inquiunt, quam simul facimus caritatem”. Quibus rite respondeatur: “immo uero per hanc ebrietatem et hanc crapulam”. Vera enim caritas demum esset, si ieiuni et sicci que in uestram perniciem effunditis in usum pauperum uerteretis; tunc caritatem non improprie iuraretis. Nunc ad uestra conuiuia fastidiosi diuites coguntur, famelici pauperes excluduntur, uobis scilicet extimantibus gloriosum claris hospitibus abundare. Nec deest preter uulgus, fontem omnis erroris, auctor insignis: “Est enim, ut michi uidebitur” ait Cicero “ualde decorum patere domos hominum illustrium hospitibus illustribus”: plane, uir egregie, qui referre uicem ualeant, sed egentibus clausas esse. Qua in re haud indigne forsitan notatum a Lactantio Ciceronem nouimus, qui profecto illud melius alibi sed eodem libro: “hoc maxime” inquit “officium est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari. Quod contra fit a plerisque; a quo enim plurimum sperant, etiam si ille his non eget, tamen ei potissimum inseruiunt”. Bene nunc ais, Cicero, et uere; nam et ita fieri debet et a plurimis contra fit. [19,4] Sed ut ad rem redeam, si querelis ac fastidio conuiuarum uis carere, conuiuiis abstine. Habent utcunque fortassis qui conuiuio interfuere quod arguant, quod grauentur; qui hoc ipsum arguit, quod conuiuio non intersit, non iam ille conuiua est, sed impudentissimus parasitus, cuius lingua non pluris extimanda quam gula est: que non modo non metuenda est, sed optanda nonnunquam, dicente satyrico: "Nam que comedia, mimus quis melior plorante gula?" Tales aliqui apud comicos describuntur letique risum excitant: quid uisi coram auditique queant facere? Hec denique summa est: conuiualem censuram non conuiuando euaseris, parasiticos morsus ac rabiem ridendo et contemnendo fugaueris; non est alia ad quietem uia. (Gaudium) Conuiuiis uaco. (Ratio) Pulchrum tibi studium elegisti: quid huic gustui conueniat, quid illi, quibus aut compescenda fames ferculis aut irritanda salsamentis. En preclaram utilemque philosophie partem! quis primus, quis secundus et quis tertius ingratum stomachum cibus premat, quis uini fumus cerebro gratiores nebulas effundat! [19,5] (Gaudium) Conuiuiis delector. (Ratio) Si sic accipiatur ut uerbum sonat et ut senserunt maiores nostri nominis huius auctores, non modo non arguam sed laudabo. Dulce est enim et optabile et honestum amicis conuiuere; sed comessationem conuiuium appellatis turpissimeque rei pulcherrimum nomen imponitis, quasi uero non possit cum amicis uiui aliter quam comedendo et bibendo, et non melius cogitando et loquendo, cum et docto homine et erudito, ut ait Cicero ipse, uiuere sit cogitare et nil profecto sit dulcius noto ac fido colloquio amicorum. Nolite ergo rem fedam pulchro uelo tegere; translucet enim et quod conuiuium dicitur comessatio esse cognoscitur. Audite potius apostolum Paulum clara uoce a malis uos, inter cetera a comessationibus et ebrietatibus, dehortantem et uidete ne ad turpia nominum splendore rapiamini. (Gaudium) Conuiuia me delectant. (Ratio) Dic quod est: comestiones, potationes, epulationes, uiscerationes. [19,6] Hec si delectant accipere, uilis tu, uilis rei debitor; at si dare, stultus tu, stulte sollicitudinis seruus es. (Gaudium) Conuiuiis gloriam quero. (Ratio) Mos est uester querere ibi, ubi quod queritis non est. (Gaudium) Spero gloriam conuiuiis. (Ratio) Falsa est gloria, uerus error. Alexandrum Macedonem conuiuiis indulsisse usque ad funestam ebrietatem legimus, Lucium Verum usque ad profluuium amentis impense flebilemque imperii iacturam. Quero alios duos: quem michi sanum principem, quem sobrium regem his intentum dabis? Nam philosophos ac poetas egregios memorare necessarium non est multoque minus sanctos uiros et omnino omnes grande aliquid piumue animo agitantes, quibus omnibus haud dubie tota ea res infamis et inuisa est. [19,7] (Gaudium) Gloria michi apud uulgus et multorum gratia ex conuiuiis est. (Ratio) Vilissime mercis ingens pretium, coquum fieri ut gule complaceas aliene. Credo autem, sunt quos gula urget, frenat inopia: his nichil est gratius quam aliena cura et impensa freno illo absolui quodque per se nequeunt per alios adipisci. Qui hoc eis prestant, clari apud illos, dum id faciant, et famosi sunt. Finge desinere, simul desinent clari esse. Tandem, ut ego quoque iam desinam, hec summa est: conuiuarum conditio delicata est et querula longeque difficilis. De parasitis breuem accipe regulam: dum illos affatim paueris, rodent, arridebunt, plaudent manibus, laudabunt uirum optimum, liberalem, denique patrie patrem dicent, nichil ad ultimum Graie adulationis omiserint, de qua satyricus loquens adulandi gentem prudentissimam et comedam nationem asseruit, et reliqua pueris quoque notissima. Sin aliquando cessaueris, si quidem sponte, auarum, sordidum, miserum diffamabunt; sin inopia, homunculum non malum certe sed stolidum et ineptum, teque tuamque domum fugient ut scopulum. Tunc intelliges illud Flacci: "Diffugiunt cadis cum fece siccatis amici." De his quidem loquitur amicis; ueri enim maxime in aduersis herent et illas domos auidius frequentant quas fortuna deseruit. His ineptiis hisque difficultatibus ut occurras in tempore, et conuiuas tumidos et scurras aridos horumque omnium uoces et sententias disce contemnere et sic habeto, nichil loci recto esse iudicio ubi totum uoluptati tribuitur, nil uirtuti, caducum denique malis artibus partum nomen eamque uulgo que gloria dicitur apud doctos infamiam esse, non gloriam.