[17,0] XVII. DE ORIGINE FORTUNATA. (Gaudium) In magna genitus sum fortuna. (Ratio) Vitam ab inquietudine auspicatus es; haud equidem improprie tempestatem fortunam uocant naute. Magna ergo fortuna magna est tempestas, magna uero tempestas et consiliis magnis eget et uiribus. Habes non letitie materiam, sed curarum. (Gaudium) In amplissima fortuna natus sum. (Ratio) Tunc forte felicius censes magno in mari quam exiguo in flumine natum esse: quod si nemo sanus dixerit, quid perinde felicius habet nasci in palatio quam in casa? Ubique ortos terra parens excipit. (Gaudium) In magna fortuna natus sum. (Ratio) Aduerso sidere soluisti funem; quod si in tempestate dies acta est, cura ut nox te inueniat in portu. (Gaudium) In alto natus sum. (Ratio) Turbinibus rerum pates, latitandi spe prerepta: scitum est illud lyrici poete: "Sepius uentis agitatur ingens pinus et celse grauiore casu decidunt turres feriuntque summos fulgura montes". Ut clarum fatear, in alto nasci nec tranquillum certe nec tutum est. Altitudo quantalibet humana per seipsam inquieta est perpetuoque fremens tonitru, unde miror quid ita Senece displiceat Mecenatis illud: “Ipsa enim altitudo attonat summa”. Nam cum alii hoc uerbo usi sint, cur solus ille reprehenditur? Nil preterea tam altum, quod non et sollicitudini et labori et inuidie et pauori et merori et in finem morti peruium sit. Et sane omnem fastum eminentiamque mortalium sola mors in planum redigit. (Gaudium) Alto et magno in statu natus sum. (Ratio) Iam primum ex alto graues lapsus et magno rara quies in pelago est: nec in immo precipitium metuas, nec naufragium in sicco. (Gaudium) Principium fortunatum fuit. (Ratio) Finem respice: ut reliquis sic fortune suo multum licet in regno. Quo fortunatius principium, eo finis est incertior: nonne uides ut res hominum turbinis more uoluuntur, ut quietum mare tempestas turbida, lucidum mane nubilus uesper insequitur? Ut inter initia planum iter in confragosum desinit, sic prosperitatis insolentiam improuisa calamitas et letissime cursum uite mesta mors claudit et sepe primordio dissimillimus finis est. (Gaudium) In alto cepi. (Ratio) Vide ubi desinas. Vita omnis a fine describitur et finem plane senties, qui principium non sensisti. (Gaudium) In summa fortuna editus sum. (Ratio) Et seruorum filios in solio uidimus et filios regum in ergastulis.