[14,0] DE LIBERTATE. [14,1]{Gaudium} In libertate natus sum. {Ratio} Non qui nascitur, sed qui moritur liber est. Multum fortune licet in nascentem, in extinctum nichil. Expugnat urbes munitissimas, armatos fundit exercitus, potentissima regna subuertit; inexpugnabilis arx sepulchrum: illic regnum uermibus, non fortune; itaque limen illud ingressi soli mortalium uite huius ab insultibus tuti sunt. Tu te liberum iactas et ignoras, non dico ad sepulchrum, sed an liber hodie in cubiculum sis iturus! Libertas uestra tenuissimo nitens filo, sicut alia quibus fiditis omnia, tremula semper et caduca est. {Gaudium} Liber sum. {Ratio} Idcirco te, ut reor, liberum dicis, quia dominum nullum habes: sed Anneum audi Senecam: “Bona” inquit “etas est; forsitan habebis. Nescis qua etate Hecuba seruire cepit, qua Cresus, qua Darii mater, qua Plato, qua Diogenes?” [14,2] His ille te admonet exemplis; multa sunt alia uel tacita Senece uel ignota. Nunquid non Attilium Regulum meministi, indignum prorsus hoc ludibrio, passum tamen? Nunquid tibi recentior annis Valerianus excidit? Quorum ille modo dux, hic autem princeps populi Romani moxque ille Carthaginensium, hic Persarum seruus, ille truci supplicio peremptus, hic longa et misera contabuit seruitute. Quid Macedonie Numidieque reges, hinc Persen, hinc Syphacem, memorem atque Iugurtham, regni omnes e culmine Romana lapsos in uincula? Mitto ueteres regum casus; etas tua quosdam e regia trusit in carcerem, eundemque una hora et primum regem et ultimum seruum uidit, si quidem eo quisque miserior seruus est, quo felicior liber fuit. Noli igitur libertate tumescere, quoniam non ex liberis modo, sed ex regibus tam subito serui fiunt. Nec miraberis, cum secundum Platonis sententiam non minus ex seruis etiam reges fiant; mutantur assidue res humane, nichil sub celo stabile. Quis in tanta uertigine firmum aliquid ac mansurum speret? [14,3] Neque uero te liberum hinc dixeris, quod esse dominum tibi non uides, quod parentibus ortus ingenuis nec in acie captus nec uenundatus sis; sunt uobis inuisibiles animorum domini et in ipsa hominum origine latens pestis est: nascendi genus obnoxium peccato, qua nulla grauior seruitus fingi potest. Sunt occulti hostes et bella clandestina, sunt que miseras animas nundinentur, quas, heu!, uili pretio uenditis, uoluptates fedissime dominarum, que uos inenodabili laqueo uinctos tenent. Ite nunc et libertate gloriamini! Sed uos ceci nichil nisi corporeum uidetis, unde eum qui uni mortali subest domino seruum dicitis, illum uero qui mille immortalibus tyrannis opprimitur liberum iudicatis: eleganter, ut reliqua! Profecto autem liberum non facit fortuna, sed uirtus. [14,4] {Gaudium} Liber sum. {Ratio} Plane si prudens es, si iustus, si fortis, si modestus, si innocens, si pius; horum si quid abfuerit, pro ea te parte seruum scito. {Gaudium} In libera patria natus sum. {Ratio} Urbes quoque tu liberas tua etate pro exiguo flexu rerum post paululum seruas nosti. Quod si uel notiora uel clariora sunt uetera, Lacedemon et Athene liberrime urbes, ciuile primum, mox externum passe sunt iugum. Hierosolyma, sancta urbs et libertatis eterne mater, temporaliter et Romanis seruiuit et Assyriis, nunc seruit Egyptiis. Roma ipsa non solum libera, sed domina gentium, suorum primum ciuium, post etiam uilissimorum hominum serua fuit, ut nemo unquam libertati, nemo uel imperio suo fidat.