[4,0] LIBER QVARTVS. Finierat. Tunc rex iterum placidissimus inquit: «Magna quidem memoras. Video quantum infima summis Et quam sint Romana aliis distantia fata. Sentio preterea quid femina uestra pudica 5 Morte uelit: ne cuncta sibi iam candida Dido Arroget; aut iuuenis terre demersus inique: Omnia ne nostris contingant clara sepultis Fratribus, occurrunt genitor natusque neposque. Vnum de cunctis miracula maxima transit, 10 In turbam potuisse animos descendere tantos. Plus hominem suprema dies quam cetera terret. Hunc Virtus predura solet minuisse pauorem. Vix tamen hec paucis usquam, uix contigit uni: Publica sed uobis eadem est statque unica uestris 15 Mens exercitibus : pro Libertate tuenda Recta fronte mori. Sed quod super omnia longe Nosse uelim, egregii uitam et ducis acta moderni, Preteris. Hoc igitur, precor, hoc edissere nobis. Qui mores, que forma uiri, quis pectoris hospes 20 Est animus, que maiestas iuu enilibus annis Insita. Namque unum no bis huc crebrior ilium Fama tulit. Tum precipue que gessit Hybero Nuper in orbe, refer; tibi si notissima posco, Omnia si presens spectasti, et cernere soli 25 Cor licet archanum, quoniam nil protinus ardens Celat amicicia. At tu nunc, festina, parumper, Nox, subsiste, precor, Lelius dum pulcra relatu Eloquitur: teneat niueos Aurora iugales Et contenta senis gremio iacuisse mariti 30 Det spatium uerbis; solitoque iocosior file Vxorem roseam complexibus illiget arctis. » Vidit ut intentos animis atque auribus omnis Lelius et nullo concussa silentia motu, Incipit: « Heu quanto tam grandia iussa sequenti 35 Est opus eloquio ! Michi non facundia torrens Largaque Cecropie contingit gratia lingue. Maximus insano iuueni uigilauit Homerus: Rusticus egregio uigilat nunc Ennius. Atqui Dignus ut hic Graio, sic dignior ille Latino 40 Vate fuit. Precone autem fortassis Achilles Indiget; hic nullo. Surgit sua fama sine ullis Artibus, inque dies crescunt preconia. Nec me Fallit amor. Veniet tempus cum libera celo Fama uirum tollat. Stimulus nunc forsitan ille 45 Inuidie - - - sed grata magis iam cepta sequamur. Nulli unquam Natura uiro tam larga fuisse Creditur. Ethereo corpus splendore nitescit; Imperiosa ducem frons arguit, aspera blandum, Vnde simul uibrant unum duo lumina fulmen, [4,50] Quod nullus sufferre queat. Coma densa per armos Protinus ad solem uentis ferientibus aurum Explicat impexum, quoniam cassisque sudorque Et labor assiduus prohibent animusque modesto Contentus cultumque timens transisse uirilem. 55 Celsior est aliis, quotiensque in prelia uentum est, Spem procul ipse suis sublimi uertice prestat, Terret et hostiles acies : spem quippe metumque Ille habet aspectus. Pectoris est qualem petit ingens Spiritus aulam. 60 Cetera conueniunt: humeros et brachia cernas Militis altifici. Licet inter milia mille Videris hunc, uerum ualeas agnoscere regem. Ille decor nimius multos trepidare coegit, Immemoresque sui tenuit dulcedine quadam 65 Insolita tacitosque diu, conceptaque uerba Distulit, aut alio deflexit calle loquentes. Pulcrior est etenim mortali corpore longe Atque hominem supra: uix illum fulgidus equat Iuppiter aut puro pharetratus in ethere Phebus. 70 Ista tamen, quia parua uiris spernendaque forme Commoda sunt, sileo. Vultus fortasse serenos Ipse suos cernes, uerisque minora locutum Me dices ; datur hec illi nam gloria soli, Nominibus quia cum noceat presentia magnis, 75 Hunc superattollit. Cuius si queritur etas, Nondum ter denum, fateor, peruenit ad annum. Omnis in ascensu est crescens cum tempore uirtus : Iam sua nunc senibus grauitas imitanda seueris Atque iuuentuti leuitas optanda serene est. 80 Hostibus asperius nichil est, nil dulcius inter Carorum affectus. Siue illum tela mouentem, Siue armis positis uultus spectabis apertos, Quid potius deceat, dubites. Hunc prospera nunquam Extulit, aut strauit iaculis Fortuna molestis: 85 Vnus utrobique est, eadem mens permanet et frons Rebus in ambiguis, rebus tranquilla secundis. Spernit opes; populi uentosos spernit honores: Gloria uera placet. Dulces conquirit amicos : He sibi diuitie sunt, quas solet ille perennes 90 Qua peperit seruare fide. Modo fama per omnem Voluitur Hesperiam, iuuenem uenisse supernis Dîs similem, cui uis hominum non ulla resistat, Quique etiam placida quoscumque subegerit armis Vincat amicitia. 95 Vincitur ut celo species telluris opace, Florida sic omnes tellus premit Ytala terras ; Vtque nitet celi pars purior una sereni, Ytalia sic Roma potens prefulget in ipsa; Solque uelut radiis fulgentia sidera uincit, [4,100] Scipio sic omnes superat. Stat uera fateri : Non illo nostro iuuenem de more creatum Dixeris ; atque ideo non omnia falsa locuta est Fama uirum super astra leuans. Nam protinus alto Persuasum est multis hominem hunc descendere celo. 105 Nam quid cuncta sequar? Piget illa minuta referre; Fabula sed uulgo nota est: pulcerrimus anguis Obuersatus enim matris persepe cubili Dicitur et uisus multis mouisse pauorem; Suspicioque frequens hinc iam uulgata per urbes 110 Diuini partus oritur. Cui scilicet ipse Editus in lucem puer, et mox maximus idem Vir similis nulli diuinus rebus apertam Atque animo facit ecce (idem, spectataque rursus Religio et uitam mos obseruatus in omnem. 115 Namque ubi sol oritur, solus solet ille remotis Omnibus in cellam louis, augustissima nobis Tarpeio que colle sedet, cui sacra pauentes Rite sacerdotes celebrant, securus ad aram Intrare et limen foribus firmare reductis. 120 Hic quasi multa loquens tempus terit, inde repente Digreditur, summosque animos portendere uultum Celestemque oculos uideas preferre uigorem. Ipse spei plenus, si quid tune instat agendum, Aggreditur certosque solet promittere magnis 125 Successus bellis, ueluti sibi numine ab ipso Promissos. Multis equidem sic pectora campis Accendit tribuitque animos et posse coegit Quod modo non poterant. Vires mens firma ministrat, Nilque ualent artus, nisi quod dedit illa ualere. 130 Sepe ego conspexi, cum iam ferienda retrorsum Terga darent acies et signifer ipse trementi Vix regeret uexilla manu, rapuisse magistro Pila ducem pauido et medias penetrasse phalanges Clamantem « Deus ecce preit! sequimurne uocantem 135 An fugimus? Sequar ipse libens: uictoria soli Continget promissa michi et si Fata uetabunt, Vnus ego emoriar. Vos, en fuga libera post me Viuite degeneres, aliter moritura iuuentus ! His dictis rediisse acies, et pectora morti 140 Opposuisse uiros sic uincere sepe coactos : Tantus amor ducis est, tantus pudor urget in arma ! Namque ubi perpendunt quanta est constantia menti, Quanta fides superum, quam presens Iupiter illi, Consistunt, iussuque dei remeare putant se. 145 Hec propter, cum multa adeo tractauerit olim Ardua, nulla acie uictum, dum primus in illa Dux foret, assiduis meminerunt secula bellis. Casibus hic quoque nunc quantum sibi forte futuris Presumat, seu quos iubeat sperare laborum [4,150] Euentus audire uelis. Carthaginis alte Menia iam quatit ille animo ; iam scandere in arcem Cogitat ac pelago titubantem inuoluere Birsam. Vt leo, seu nitidam in pratis errare iuuencam Precipiti stimulante fame, seu turbidus hostem 155 Forte lacessitus iaculis prospectat, et iras Supprimit, ac rabiem frenat dum proximior fit; Interea tamen absentem, nondum ungue cruento, Dilacerat mordetque oculis ac tecta pererrat Viscera et inuisum minuit per frusta cadauer: 160 Sic noster — michi crede — leo nunc estuat, ullas Nec metuit uires, tantum ne preda uel hostis Aufugiant timet, atque abitus circumspicit omnis. Omnia posse putat que uult; quecumque putauit Posse, potest; igitur peragit quecumque cupiuit. 165 Optima sola tamen cupit et pulcerrima factu. Quid iam de pietate loquar? que cognita patri est Et patrie uariis olim spectata periclis. Sed duo nunc tetigisse sat est. Furor hostis acerbi Flenda Cisalpinis iam Gallica rura colonis 170 Vastabat. Romam iam flamma Pado tenus ardens Et Capitolinas fumus perflabat ad arces. Maximus huc nostri genitor ducis ipse malignis Mittitur auspiciis. Quid multa? patentibus aruis Congredimur. Superat Penus. Periisset in illa 175 Dux acie, nisi natus agens tunc circiter annum Octauum decimumque, ferox tellure iacentem Transfixumque latus media de morte parentem Eripuisset — opus pueri ! — mediosque per hostes Fecisset mucrone uiam. Iam Fata premebant 180 Vltima, iamque minax ferro facibusque potentem Hanibal Ytaliam confecerat. Atra cruentus Cannarum et nostro famosus sanguine uicus Vulnera uisceribus Latiis inflixerat: omnem Spem metus expulerat. Veluti cum fluctibus alnus 185 Succubuit, celique graues pelagique tumultes Non tulit, horrescunt naute, pallorque per ora Funditur, ac trepidos angit noua cura magistros, Qua rapiat sibi quisque fugam, seu litora saltu, Seu scopuli saxosa petens iuga parua propinqui, 190 Seu residens trunco disiecti turbine claui Enatet et rabido committat brachia ponto : Talis erat nostre status urbis, talia nobis Consilia. Heu quantas tracturus mole ruinas Imperii nutabat apex ! Quid uera fateri 195 Distulerim? Coeunt iuuenes, princepsque Metellus Conuentus : fuga sola placet, terrasque nocentes Linquere et Hesperiam uictori tradere Peno. Quod simul innotuit, ceciderunt corda tremorque Omnibus incessit gelidus. Tum forte tribunus [4,200] Militie, uixdum teneras lanugine prima Exornante genas, erat imperterritus unus Scipio: dumque omnis dubiis succurrere rebus Consulerent inopes animi, tempusque pauentes Extraherent sermone uago, « Quin pergimus? » inquit 205 Egregius iuuenis, « Non tempora longa supersunt Consilii, sed facto opus est. Quin stringimus enses? Ite, precor, mecum: proceres, quibus ultima cura est Vrbis et imperii, uestigia nostra sequantur ! Publica res nondum periit! » Talique iacentes 210 Erexit sermone animos. Consurgimus omnis Consequimurque ducem. Non illo celsior ibat Amphitrioniades, cum dura rebellibus olim Prelia Semiferis et grandia tela moueret. Imus, et ut trepidi uentum est ad tecta Metelli, 215 Irruit ipse prior. Stabat tremefacta pudendis Consiliis intenta manus : uix mesta sonabant Murmura; uix pauidum feriebat lingua palatum ; Qualis inest captis color aut fiducia frontis, Quos fera terribili addixit sententia morti: 220 Illi equidem miseri trepidant, letique propinqui Casibus attoniti, spectant tamen omnia circum, Qua fugiant, quando illa patet uia sola salutis. Tunc superinsultans, stricto mucrone tremendus, Iuro » ait « etherei per numina somma Tonantis, 225 Me nunquam, dum uita michi, dum membra manebunt, Deserturum urbis Rome Ytalieque labores, Passurumue alios. Et nunc tibi, Quinte Metelle, Iurandum est pariter, uel, si fortasse recusas, Hac moriere manu, uobisque nouissima uenit 230 Omnibus ista dies ! » Gladiumque erexit, et omnis Contremuere metu. Facti dux ipse Metellus Diriguit. Res nempe ferox inopinaque mentes Presserat; haud aliter quam si louis ira trisulcum Torsisset male firma domus in culmina telum. 235 Nec secus irati ciuis tremefecit imago, Hanibalis quam si uictricia signa uiderent Impendere sibi mortemque et uincla minari. Ergo in uerba simul quo iusserat ordine iurant, Dux prior, inde alii. Mira sic ille pudendam 240 Compressit uirtute fugam. Vix sextus ab illo Annus agebatur, quo patrem a morte reduxit: Occiderant aime duo maxima lumina Rome, Scipiadumque ingens uno prope tempore nomen Obruerat Fortuna nocens ; Yspanaque tellus 245 In dubiis amissa fidem mutarat auitam. Millibus ex tantis procerum consurgere nullus, Nullus ad immense reparandum uulnera cladis Audebat prestare manus. Tum filius, ultor Et patris et patrui, nomen dedit; isque Pirenem [4,250] Transgressus maiore animo quam uiribus, omnem Rettulit Hesperiam populi sub Tura Quiritum : Qua duo lata patens inter distantia multum Equora porrigitur, uel qua longissima tractu Ad nostrum est hinc uersa mare Herculeasque Columpnas, 255 Illinc perpetuis nomen debentia flammis Ad iuga consurgens, Gallorum prospicit arua. Quicquid in his habitat terris hominum uel opum uel, Hostibus ereptum Fortuna iudice nostrum est. Vt tamen ex multis decerpam pauca decoris, 260 Vrbs sedet Yspano posuit quam litore Penus Hasdrubal, et magne nomen Carthaginis illi Imposuit; cuius partem ualidissima cingunt Menia, parsque maris rapido defenditur estu. Huc omnes Peni pompas, huc signa uirosque 265 Contulerant atque arma duces, quia siue per undas, Siue per explicitos instarent prelia campos, Oportuna foret belloque aptissima sedes, Antiquam leuo prospectans tramite matrem. Proximus huc etiam populus confugerat omnis 270 Tuta petens ; ceu cum primas incendia flammas Attollunt, piceusque uolans replet ethera fumus, Diffugiunt quos dira fugat uicinia pestis Euacuantque domos secum pretiosa ferentes Et testudineam concurrunt undique ad arcem. 275 Huc Fame signantis iter uestigia seruans Scipio contendit, neglectaque cetera linquens Hanc petit, huc acies ducit, Romanaque circum Castra locat, paruumque leui struit aggere uallum. Mira loquar, sed uera tamen : non menia crebris 280 Turribus et ualido circum firmata paratu, Militis aut ardor sua fata extrema uidentis, Custodumque acies et propugnacula mille Ac turbanda procul ferientes castra baliste Scandentem muros perque omnia tela ruentem 285 Sustinuere ducem. Breuior non contigit ullis Menibus obsidio, siquidem primordia bello Vna dies finemque dedit. Non tecta relinquunt Ocius imbelles louis instimulante columbe Armigero, aut pauidi uenientem ad lustra leonem 290 Diffugiunt lepores. Subito custodia porte Deseritur; pauci ualide se menibus arcis Occultant, alii fugiunt, totamque per urbem Sternuntur. Vario complentur cuncta fragore, Pugnantumque simul strepitu gemituque cadentum: 295 Qualis ab Ethiopum rapidis cum tollitur Austris Litore tempestas nostrum casura sub axem, Apparet metuenda procul, mox proxima nubes Decidit et mixtis descendunt flumina saxis; Iamque amnes, iam qui modo segnis abibat, [4,300] Quilibet alta fremens imitatur flumina torrens; Turbati agricole fugiunt, ingensque superne Terror agit miseros; pereunt armenta furentis Fluminis obiectu : quocumque trementia uoluas Lumina, terrifici disiectis nubibus igues 305 Prestringunt, Morsque ante pedes, nec flectere quoquam Possis iter, nec stare queas : hinc luctus et horror Lugubresque procul resonant per nubila uoces. Multa sub hoc tempus micuerunt indole clara Signa ducis manifesta noui, uir quantus in armis 310 Et quantus post bella foret. Namque arma mouente Milite ab aduerso non Mars uiolentior urget Infesto themone Trachas, nec acerbior Hebro Spumantes immergit equos. Verum arce reclusa, Hostis ubi ad ueniam proiectis concidit armis, 315 Ilicet extinctus cecidit furor, iraque cessit Pulsa animo ferrumque manu. Sic atra serenat Nubila pacifico despectans Iupiter ore, Continuoque silent uenti fugiuntque procelle, Sol nitet, emergunt fuscis sua noctibus astra, 320 Et mundo sua forma redit. Iam uictor ad arcem Tranquillus uoluebat iter, Romanaque celsis Turribus affigi uictricia signa iubebat. Post hec sacra deis meritasque rependere grates Instituit. Stabat cinctus de more sacerdos 325 Lataque deuoti feriebat pectora tauri, Compellans ad sacra Iouem Frigiosque Penates Romuleamque animam cunctosque ex ordine diuos Custodes Latii, quorum Capitolia cure Credita perpetue mundi caput esse merentur. 330 His actis, grates meritas et debita soluit Premia militibus, uirtus ut alatur honore Haud equidem ignarus. Fuerat mos ille uetustus Romanis ducibus primo seruatus ab euo, Inualidas tutasque altis cum menibus urbes 335 Cingeret obsidio, cui primum scandere muros Seu uirtus seu fata darent, proponere dictam Nomine muralem de re ueniente coronam. Hoc pretii predulce genus, quia gloria mentes Erigit immemoresque omnis facit una pericli. 340 Id modo prospiciens, animos dux talibus ardens Impulerat stimulis. Sed enim fastigia iunctis Apprendisse duos manibus uox publica, et ingens Ortus erat castris studio uariante tumultus: Hunc illi, contra ilium alii laudare fauentes. 345 Sic, ubi uulnificis ferientem dentibus aprum Eiectum caueis et opacis sentibus acres Corripuere canes certatim omnesque per artus Explicuere solo, strepitus consurgit ab alto Spectantum iuuenum: quis primum figere morsus [4,350] Clunibus hirsutis ausus, quis prendere saltu Hispida terga feri, quis primum haurire cruorem; Pugna canum fit de meritis uenantibus ; una Illi uictores latratum in nubila tollunt. Scipio turbatos cuneos atque arma frementes 355 Agnoscens ueritusque noui non parua duelli Semina, discordes raptim ad pretoria turmas Conuocat et uerbo surgentes comprimit iras. Quando » ait « amborum uirtus tam clara uirorum Eminet ut cunctis longe post terga relictis 360 Officiat sibi sola quidem, uel debita neutri est Fama, uel ambobus ; quod dignius esse putamus ; Nam prior est quem nemo preit ». Sic ore sereno Fatus, et amborum pariter uiridante corona Tempora circumdat: simul impetus omnis et ira 365 Concidit. Hunc finem tristes habuere querele : Haud aliter quam cum ualidos in prelia tauros Excitat inuidia et dilecte candor amice : Cornua temptantur truncis, mugitibus aure Complentur; tunc ampla fauent armenta duobus 370 Et partem fecere boues ; si prouidus iras Presensit rabidosque agnouit pastor amores, Tempestiuus adest et blan do murmure motus Temperat ac pugiles uictrici fronde coronat Et sua placatos procul inde per arua remittit. 375 Interea lacrimosa cohors, miserabilis, ingens, Feminea audita est gemitu sua menia complens. Hic pius infrem uit iuuenis gessitque patronum Ipse pudicitie. Tute committitur arci Omnis ab incursu metuens sibi sexus et etas, 380 Indigus auxilii populus. Custodia sanctis Est mandata uiris, uetitumque sub ora uenire Femineum uulgus, quod Iumina blanda pudori Insultant, castique oculis flos carpitur oris. Id modo permetuens longe captiva relegat 385 Agmina. Proh, superi, mortali in pectore quanta Maiestas ! spectate senem iuuenilibus annis. Nam simul etatis stimulos formeque uirentis 388 Blanditias perferre graue est - - -.