[1,0] LIBER PRIMUS. 1 Et mihi conspicuum meritis belloque tremendum, Musa, uirum referes, Italis cui fracta sub armis Nobilis aeternum prius attulit Africa nomen. Hunc precor exhausto liceat mihi surgere fontem 5 Ex Helicone sacrum, dulcis mea cura, Sorores, Si uobis miranda cano. Iam ruris amici Prata quidem et fontes uacuisque silentia campis Fluminaque et colles et apricis otia siluis Restituit Fortuna mihi: uos carmina uati 10 Reddite, uos animos. Tuque, o certissima mundi Spes superumque decus, quem saecula nostra deorum Victorem atque Herebi memorant, quem quina uidemus Larga per innocuum retegentem uulnera corpus, Auxilium fer, summe parens. Tibi multa reuertens 15 Vertice Parnasi referam pia carmina, si te Carmina delectant; uel si minus illa placebunt, Forte etiam lacrimas, quas (sic mens fallitur) olim Fundendas longo demens tibi tempore seruo. Te quoque, Trinacrii moderator maxime regni, 20 Hesperiaeque decus atque aeui gloria nostri, Iudice quo merui uatumque in sede sedere Optatasque diu lauros titulumque poetae, Te precor: oblatum tranquillo pectore munus Hospitio dignare tuo; nam cuncta legenti 25 Forsitan occurret uacuas quod mulceat aures Poeniteatque minus suscepti in fine laboris. Praeterea in cunctos pronum sibi feceris annos Posteritatis iter: quis enim damnare sit ausus Quod uideat placuisse tibi? Fidentius ista 30 Arguit expertus, nutu quem simplice dignum Effecisse potes quod non erat. Aspice, templis Dona sacris affixa pauens ut uulgus adoret: Exime; despiciet. Quantum tua clara fauori Fama meo conferre potest! modo mitis in umbra 35 Nominis ista tui dirum spretura uenenum Inuidiae latuisse uelis, ubi nulla uetustas Interea et nulli rodent mea nomina uermes. Suscipe, iamque precor, regum inclite, suscipe tandem Atque pias extende manus et lumina flecte. 40 Ipse tuos actus meritis ad sidera tollam Laudibus, atque alio fortassis carmine quondam (Mors modo me paulum expectet! non longa petuntur) Nomen et alta canam Siculi miracula regis, Non audita procul, sed quae modo uidimus omnes 45 Omnia. Namque solent, similis quos cura fatigat, Longius isse retro: tenet hos millesimus annus Sollicitos; pudet hac alios consistere meta; Nullus ad aetatem propriam respexit, ut erret Musa parum notos nullo prohibente per annos [1,50] Liberior: Troiamque ideo canit ille ruentem, Ille refert Thebas iuuenemque occultat Achillem, Ille autem Emathiam Romanis ossibus implet. Ipse ego non nostri referam modo temporis acta, Marte sed Ausonio sceleratos funditus Afros 55 Eruere est animus nimiasque retundere uires. At semper te corde gerens properansque reuerti, Rex, iter hoc ingressus agam, tua maxima facta Non ausus tetigisse prius. Magis illa trahebant; Sed tremui, me teque uidens atque omnia librans. 60 Ingenium tentare libet, si forte secundis Cesserit auspiciis; solidis tunc uiribus alta Aggrediar, namque ipse aderis, meque ampla uidebit Inclita Parthenope redeuntem ad moenia rursus Et Romana iterum referentem serta poetam. 65 Nunc teneras frondes humili de stipite uulsi, Scipiade egregio primos comitante paratus: Tunc ualidos carpam ramos; tu nempe iuuabis Materia, generose, tua, calamumque labantem Firmabis, meritumque decus continget amanti 70 Altera temporibus pulcherrima laurea nostris. Quae tantis sit causa malis, quae cladis origo Quaeritur: unde animi, quis tot tolerare coegit Dura pererrato ualidas furor aequore gentes, Europamque dedit Libyae Libyamque rebellem 75 Europae, alterno uastandas turbine terras. Ac mihi causa quidem studii non indiga longi Occurrit radix cunctorum infecta malorum Inuidia (unde oriens extrema ab origine mors est), Atque aliena uidens tristi dolor omnia uultu 80 Prospera. Non potuit florentem cernere Romam Aemula Carthago. Surgenti inuiderat urbi; Sed grauius tulit inde parem; mox uiribus auctam Vidit et imperio dominae parere potentis Ac leges audire nouas et ferre tributum 85 Edidicit, tacitis intus sed plena querelis, Plena minis. Frenum funesta superbia tandem Compulit excutere et clades geminare receptas. Angebant dolor atque pudor seruilia passos Multa uiros, animisque incesserat addita duris 90 Tristis auaritia et nunquam satiabile uotum. Permixtae spes amborum optatumque duobus Imperium populis: dignus sibi quisque uideri Omnia cui subsint, totus cui pareat orbis. Praeterea damnumque recens iniuriaque atrox 95 Insula Sardiniae amissa et Trinacria rapta Atque Hispania nimis populo confinis utrique, Omnibus exposita insidiis, aptissima praedae Terra tot infandos longum passura labores, Haud aliter quam cum medio deprensa luporum [1,100] Pinguis ouis nunc huc rabidis, nunc dentibus illuc Voluitur inque tremens partes discerpitur omnis Bellantum proprioque madens resupina cruore. Accessit situs ipse loci: Natura locauit Se procul aduerso spectantes litore gentes, 105 Aduersosque animos, aduersas moribus urbes, Aduersosque deos odiosaque numina utrinque, Pacatique nihil; uentos elementaque prorsus Obuia et infesto luctantes aequore fluctus. Ter grauibus certatum odiis et sanguine multo; 110 At coeptum primo profligatumque secundo Est bellum, si uera notes: nam tertia nudus Proelia finis habet modico confecta labore. Maxima nos rerum hic sequimur mediosque tumultus Eximiosque duces et inenarrabile bellum. 115 Ultima sidereum iuuenem lassata procellis Hesperia excussamque graui ceruice catenam Ausoniumque iugum Romanaque senserat arma. Iam fuga praecipites longe trans aequora Poenos Egerat: horruerant animos dextramque tonantis 120 Fulmineam moresque ducis famamque genusque Armorumque nouas artes atque orsa cruentis Nobilitata malis. Vix tandem litore Mauro Perfidus urgentem respectans Hasdrubal hostem Tutus erat: sic uenantum perterritus acrem 125 Respicit atque canum ceruus post terga tumultum, Montis anhela procul de uertice colla reflectens. Constitit Oceano domitor telluris Hiberae, Qua labor ambiguus flatum pelagique columnas Verberat Herculeas, ubi fessus mergitur alto 130 Phoebus et aestiuo detergit puluere currum. Hic ubi non uis ulla manu mortalis, at ipsa Omnipotens aduersa aditum Natura negabat, Constitit atque auidus praereptum faucibus hostem Indoluit. Vicisse parum; iam blandior aegrum 135 Non mulcet Fortuna animum; Carthagine recta Gloria gestarum sordebat fulgida rerum. Nempe uidebat adhuc profugum longinqua tuentem Lentaque semineci uibrantem spicula dextra. Turbida quin etiam rumoribus omnia miscens 140 Fama procul nostro ueniens crescebat ab orbe Arcibus instantem Ausoniis uolitare sub armis Hannibalem, patriaeque faces sub moenia ferri; Illustres cecidisse duces, ardere nefandis Ignibus Hesperiam, atque undantia caedibus arua. 145 Urgebat uindicta patris pietasque mouebat Ut coeptum sequeretur opus. Nam sanguine saeuo Caesorum cineresque sacros umbrasque parentum Placari, atque Itala detergi fronte pudorem, Hic amor assiduum pulsabat pectora clari [1,150] Scipiadae, in frontem eliciens oculosque iuuenta Fulgentes calido generosas corde fauillas. Anxia nox, operosa dies, uix ulla quietis Hora duci: tanta indomito sub pectore uirtus! Has inter curas, ubi sensim amplexibus atris 155 Nox udam laxabat humum, Tithonia quamuis Uxor adhuc gelidumque senem complexa foueret, Necdum purpureo nitidas a cardine ualuas Vellere seu roseas ausae reserare fenestras Excirent dominam famulae quae saecula uoluunt, 160 Fessus et ipse caput posuit. Tum lumina dulcis Victa sopor clausit; caeloque emissa silenti Umbra ingens faciesque patris per nubila raptim Astitit ostendens caro praecordia nato Et latus et multa transfixum cuspide pectus. 165 Diriguit totos iuuenis fortissimus artus, Arrectaeque horrore comae. Tunc ille pauentem Corripit et noto permulcens incipit ore: "O decus aeternum generisque amplissima nostri Gloria, et o patriae tandem spes una labanti, 170 Siste metum, memorique animo mea dicta reconde. Optimus ecce breuem, sed quae, nisi despicis, horam, Multa ferat placitura, dedit moderator Olympi. Ille meis uictus precibus stellantia caeli Limina - perrarum munus - patefecit et ambos 175 Viuentem penetrare polos permisit, ut astra Me duce et obliquos calles, patriaeque labores Atque tuos, et adhuc terris ignota Sororum Stamina, tum rigido contortum pollice fatum Aspicias. Huc flecte animum. Viden illa sub Austro 180 Moenia et infami periura palatia monte Femineis fundata dolis? Viden ampla furentum Concilia et tepido stillantem sanguine turbam? Heu nimium nostris urbs insignita ruinis! Heu nuribus trux terra Italis! iterum arma retentas 185 Fracta semel, uacuisque iterum struis agmina bustis? Sic Tibrim indomitum, segnissime Bagrada, temnis? Sic modo, Byrsa ferox, Capitolia despicis alta? Experiere iterum et dominam per uerbera nosces. Is tibi, nate, labor superest, ea gloria iusto 190 Marte parem factura deis. Haec uulnera iuro Sacra mihi merito, patriae quibus omne refudi Quod dederat, quibus ad superos Mauortia uirtus Fecit iter: non ulla, meos fodientibus artus Hostibus atque abeunte anima, mihi multa dolenti 195 Occurrisse prius tanti solamina casus, Quam quod magnanimum post funera nostra uidebam Ultorem superesse domi. Spes ista leuabat Inde metus alios, hinc sensum mortis amarae." Talia narrantem percurrit et impia maestis [1,200] Vulnera luminibus totumque a uertice corpus Lustrat adusque pedes: at mens pia prominet extra, Ubertimque fluunt lacrimae. Nec plura parantem Sustinuit, mediisque irrumpens uocibus orsus: "Heu heu ! quid uideo? quisnam haec mihi pectora duro 205 Confixit mucrone, parens? quae dextra uerendam Gentibus immerito uiolauit sanguine frontem? Dic, genitor; nil ante queas committere nostris Auribus." Haec dicens alto radiantia fletu Sidera uisus erat sedesque implesse quietas. 210 Infima si liceat summis aequare, marina Piscis aqua profugus fluuioque repostus amoeno Non aliter stupeat, si iam dulcedine captum Vis salis insoliti et subitus circumstet amaror, Quam sacer ille chorus stupuit. Namque hactenus irae 215 Et dolor et gemitus et mens incerta futuri Atque metus mortis mundique miserrima nostri Milia curarum, rapidae quibus optima uitae Tempora et in tenebris meliores ducimus annos: Illic pura dies, quam lux aeterna serenat, 220 Quam nec luctus edax nec tristia murmura turbant, Non odia incendunt. Noua res, auremque deorum Insuetus pulsare fragor, pietate recessus Lucis inaccessae tacitumque impleuerat axem. At pater amplexu cupido precibusque modestis 225 Occupat et grauibus cohibet suspiria dictis: "Parce, precor, gemitu; non hunc tempusque locusque Exposcunt. Sed uisa animum si uulnera tangunt Usque adeo, iuuat et patrios agnoscere casus, Accipe; nam paucis perstringam plurima uerbis. 230 Sexta per Hesperios penitus uictricia campos Nostraque signa simul Romanaque uiderat aestas, Cum mihi iam bellique moras curasque peroso Consilium, teste euentu, Fortuna, dedisti Magnificum, infelix, fido cum fratre uiritim 235 Sollicitum partirer onus geminumque moranti Incuterem bello calcar. Sic alite laeua Distrahimur tandem et scissis legionibus ambo Insequimur late sparsis regionibus hostem. Nondum plena colis iam stamina nostra Sorores 240 Destituunt fessae, iam Mars sua signa relinquit. Illicet imparibus ueriti concurrere fatis Fraudis opem dubio poscunt in tempore Poeni; Ars ea certa uiris et nostro cognita damno. Celtarumque animos, quibus auxiliaribus arma 245 Fratris ad id steterant, pretio corrumpere adorti, Persuasere fugam: nostrorum exempla per aeuum Ante oculos gestanda ducum, ne robore freti Externo, proprio non plus in milite fidant. Obicit ille deos, ius, fas et inania uerba! [1,250] Raptim abeunt tacitoque uale. Vis quanta metallo est! Di, Pudor, alma Fides, uni succumbitis auro! Praesidio nudata acies fraterna retrorsum Auia constituit siccosque recurrere montes: Haec uisa est spes una duci. Premit hostis acerbus, 255 Doctus ad extremum cedenti insistere tergo. Me quoque iam magno distantem Punica tractu Agmina cingebant, quae clam nouus auxerat hostis Improbus, insultans. Visum et mihi cedere Fato. Nequicquam: uetitum caro me iungere fratri; 260 Inferior numero multum tribus undique castris Vallabar, multumque locis urgebar iniquis. Ferrum aderat; spes nulla fugae: quod Fata sinebant Tempore in angusto, durissima pectora ferro Pandimus et uafras Herebo detrudimus umbras. 265 Ira dolorque dabant animos: ars bellica nusquam Consiliique nihil. Ceu dum uelamina pastor Fida gerens apibus bellum mouet improbus almis, Nocte sub obscura trepidant, mox dulcia maestae Excedunt inopi substrata cubilia cera, 270 Inde ruunt caecaeque fremunt, sparsoque uolatu Importuno instant capiti; stat callidus hostis Inceptique tenax, postque irrita uulnera uictor Eruit exstirpatque piae cunabula gentis: Sic, quae sola salus miseris et summa uoluptas, 275 Inuisam iaculis gladioque ultore cohortem Tundimus et rabidas in uulnere linquimus iras. Illi ex composito stabant, ceu flantibus Austris Aerius consistit Eryx atque astriger Atlas. Quid moror? Incauti armorum sub nube uirumque 280 Obruimur: Fortuna suum tenet inuida morem Aduersata pios. Gelidus mihi pectore sanguis Haeserat; agnosco insidias mortemque propinquam; Nec mihi, sed patriae metuens, pro tempore raptim Ingredior dictis cuneos firmare labantes: 285 "Hac uia praeclari, miles, patet ardua leti. I duce me, quem saepe alias maiore profecto es Fortuna, nunquam fama meliore secutus! Non acies ferri, facies non obuia Mortis Terreat: exiguo decus ingens sanguine Mauors 290 Obicit et caros illustrat caede nepotes. Nosce genus, patriamque libens amplectere sortem. Ignauum fortemque mori - ne tangere damno - Naturae lex una iubet. Breue tempus utrique: Iam, licet et terrae pelagique pericula cessent, 295 Ultro aderit suspecta dies. Hoc fortibus unum Contigit, ut laeti morerentur; cetera flendo Turba perit lacrimasque metu diffundit inertes. Hora breuis longae testis uenit ultima uitae. Ergo age, si Latio quicquam de sanguine restat, [1,300] Morte palam facito; nam dum Fortuna sinebat, Vicimus et nostris exibant funera dextris. At modo corporibus, - cedunt quando omnia retro - Sit satis obstruxisse uiam. Per pectora nostra Perque truces oculos uultusque in morte tremendos 305 Transcendant! talem libet his opponere montem, His claustris uallare aditus! Sciat horrida ueros Barbaries cecidisse uiros, et pallida quamquam, Haud spernenda tamen Romana cadauera calcet! Accelera, bene nata cohors - in limine Mors est 310 Inuidiosa bonis - Romanas semper ad aras Cum lacrimis recolenda piis et ture perenni!" Talibus accensi coeunt et grandinis instar Scissa nube ruunt. In tela micantia primus Et circumfusos feror irrediturus in hostes. 315 Consequitur deuota neci fortissima pubes. Sternimus et moritur: paucis tot milia contra Quid reliquum? Sed fata pii nunc ultima fratris Expectas; neque enim Hesperia felicior ora; Ille quidem, extremo Fati de turbine frustra 320 Surgere conatus, magnae sub mole ruinae Oppressusque itidem. Nec mors magis ulla decebat Altera quam fratris. Fuerat concordia uitae Mira, uel exiguis nunquam interrupta querelis: Una domus uictusque idem, mens una duobus, 325 Et mors una fuit. Locus idem corpora seruat Amborum ac cineres. Huc tempus ferme sub unum Venimus. Hic nobis nulla est iam cura uetusti Carceris: ex alto sparsos contemnimus artus. Odimus et laqueos et uincula nota timemus, 330 Libertatis onus. Quod nunc sumus, illud amamus." Ille autem illacrimans: "Tua me, tua, care, profundo Corde premit pietas, genitor. Sed mollis inersque Ultio uerborum semper fuit, optima rerum. Dic tamen hoc, o sancte parens: an uiuere fratrem 335 Teque putem atque alios, quos pridem Roma sepultos Defunctosque uocat?" Lente pater ipse loquentem Risit, et "O quanta, miseri, sub nube iacetis! Humanumque genus quanta caligine ueri Voluitur! Haec" inquit "sola est certissima uita. 340 Vestra autem mors est, quam uitam dicitis. At tu Aspice germanum. Viden ut contemptor acerbae Mortis eat? Viden indomitum sub pectore robur Et uiuum decus et flammantia lumina fronti? Quin etiam a tergo generosum respicis agmen? 345 Hos mihi defunctos audebit dicere quisquam? Et tamen egregios humani sorte tributi Efflauere animos ac debita corpora terrae Liquerunt. Cernis nitido uenientia contra Per purum radiare diem laeta agmina uultu?" [1,350] "Imo" ait "eximie; nec quicquam dulcius unquam Hos uidisse oculos memini. Sed nomina nosse Est animus; tibi ne, genitor, contraria mens sit; Per superos ipsumque Iouem, Solemque uidentem Omnia, per Phrygios, si qua est ea cura, Penates, 355 Per si quid patriae uenit huc dulcedinis, oro. Aut ego fallor enim, aut quosdam hoc ex agmine noui, Et mores habitusque uirum gressumque; Insolitum licet ora micent, tamen ora recordor: Vidi etenim et patria nuper conuiximus urbe." 360 "Vera quidem memoras. Fraus hunc modo rebus ademit Punica. Periit congressus iniquo Credulus aetate heu! nimium Marcellus in illa: Iste memor finis lateri latus admouet ultro Nobiscumue libens caelo spatiatur in amplo. 365 Crispinus longe sequitur, quem prouidus uno Absumpsisse die tentauerat hostis; at illum Languida dilatae tribuerunt uulnera morti. Alter ibi cecidit moriens, ubi furta latebant; Inde leuis recte penetrans huc spiritus, illic 370 Frigida carnifici dimisit membra cruento. En Fabium! caelo maiestas maxima tanti Nominis et rerum iubet habitare sereno. Cerne ducem quantum! Licet hic cunctator ab omni Dictus erat populo, tamen ingens gloria tardis 375 Debita consiliis uiget. Hunc non flamma non ensis Eripuit Latio, sed dum magis arma premebant Punica, tranquillum tulit hunc annosa senectus. Sed magis ardentemque animis pugnasque frementem Cerne per insidias indigno funere Gracchum 380 Corpore seclusum ualido et pollentibus armis. Praeterea Aemilio nimium Fors inuida Paulo: Aspice, magnanimum terebrant quot uulnera pectus! Cannensi Romana die defleta supremum Fata putans renuit cladi superesse; sed ultro 385 Oblatum contempsit equum, multumque rogantem Reppulit et "Nimium" respondit "uiximus. At tu Macte animi uirtute, puer, discede tuumque Victurum abde caput teque ad meliora reserua. Dic patribus muniant urbem, dic moenia firment: 390 Condiscant extrema pati; namque improba saeuas Ingeminat Fortuna minas, hostisque cruentus Victor adest. Fabio mea uerba nouissima perfer: Dic me iussorum memorem uixisse suorum, Dic memorem te teste mori. Sed Fata feroxque 395 Collega ingenti turbarunt cuncta tumultu: Nuda loco caruit Virtus; tulit Impetus illam. Effuge dum morior, ne forsan plura loquendo Sim tibi causa necis". Dicentem talia ferro Circumstant. Volat ille leuis: timor alleuat artus [1,400] Et plumas adiungit equo et calcaria plantis. Anxia sic genitrix, ubi nidum callidus anguis Obsidet, hinc uisae sese subducere morti Optat, et hinc dubitat sua dulcia uiscera linquens Infelix! pietas tandem formidine uicta 405 Cedit, et incussis serum sibi consulit alis, Vicinaque tremens respectat ab arbore fatum Natorum rabiemque ferae, et plangoribus omne Implet anhela nemus strepituque accurrit amico. Sic ibat iuuenis memorandus, saepe retrorsum 410 Lumina maesta ferens: uidet ingens surgere campis Naufragium; uidet immitem post publica Poenum Funera sacra ducis fodientem pectora duris Ictibus; et caelum gemitu pulsabat inani. Quid moror? Innumeram licet internoscere turbam 415 Caesorum hoc bello iuuenum patriaeque cadentum. Scilicet immenso studio dum laedere quaerit, Ciuibus atque inopem spoliat dum fortibus urbem, Compleuit caelum uestris ferus Hannibal umbris." Talia dum genitor memorat, suspiria natus 420 Alta trahens: "Licuit, fateor, cognoscere quicquid Optabam magis, et uultus spectare meorum. Cetera ni prohibes, nihil est sermone secundi Patris amabilius". "Quin tu modo cominus" inquit "Alloquere atque aures quamprimum inuade paratas." 425 His dictis, tulit ante gradum, frontemque modestam Demisit, patruumque tenens sic incipit ore: "O uenerande mihi, uero nunquamque parente Care minus, si uestra Deus dedit ora uidere Mortales oculos, alti si lumina mundi 430 Indignoque mihi clarum reserauit Olympum, Da, precor, exiguam nostris affatibus horam, Nam breue tempus adest moneorque in castra reuerti. Oceani subnixa uadis ubi maxima Calpes Impendet pelago caelumque cacumine pulsat, 435 Illic me Romana manent modo signa, ducemque Expectant. Rapidum hoc tandem stat limite bellum." Suscipit amplexu iuuenem placidissimus heros, Atque ita: "Si iussu superum mortalia caelo Membra uehis - nec enim tam magni muneris auctor 440 Alter erit: summum hoc equidem tibi contigit uni Eximiumque decus -, quam de te concipiam spem Dictu difficile est, cui tantam numina uiuo Concessere uiam. Nam ni diuinus inesset Spiritus, haudquaquam hoc homini Fortuna dedisset, 445 Quae faciles dispensat opes: arcana uidere Caelica, uenturos longe praenoscere casus, Et fatum praescire suum, spectare beatas Has animas subterque pedes radiantia solis Lumina et aduersos tam uastis tractibus axes; [1,450] Haec nunquam Fortuna dabit, quia cuncta potenti Sunt seruata Deo. Qui si te lumine tanto Illustrat, quonam te alii dignentur honore? Non ergo immerito: fractos passimque iacentes Hesperiae campis totiens despeximus hostes, 455 Vidimus et nostrae uindictam mortis; ab illa Egregiae pietatis habes per saecula famam. Quidlibet hinc aude mecum; nam protinus aurem Inuenis atque animum uacuum. Quin ocius ergo Ingredimur fandoque breuem consumimus horam?" 460 "Dic" ait is "si uita manet post busta, quod almus Testatur genitor, sique haec est uera perennis, Nostra autem morti similis, quid demoror ultra In terris? quin huc potius, quacumque licebit, Euolat assurgens animus tellure relicta?" 465 "Non bene sentis" ait: "Deus hoc Naturaque sanxit Legibus aeternis, hominem statione manere Corporis, edicto donec reuocetur aperto. Non igitur properare decet, sed ferre modeste Quantulacumque breuis superant incommoda uitae, 470 Ne iussum spreuisse Dei uideare, quod ista Sunt geniti sub lege homines, ut regna tenerent Infima, namque illis custodia credita terrae Et rerum quas terra uehit pelagusque profundum. Ergo tibi cunctisque bonis seruandus in ista est 475 Carne animus propriamque uetandus linquere sedem, Nobilibus curis studioque et amore uidendi Promineat ni forte foras corpusque relinquat Ac longe fugiat sensus seque ingerat astris. Hic decet egregios animos, hic exitus est quem 480 Diuini fecere uiri meliora sequentes. Sed dum membra uigent - breuis est mora -, suscipe nostri Consilii quid summa uelit. Tu sacra fidemque Iustitiamque cole. Pietas sit pectoris hospes Sancta tui morumque comes, quae debita uirtus 485 Magna patri, patriae maior, sed maxima summo Ac perfecta Deo; quibus exornata profecto Vita uia in caelum est, quae nos huc tramite recto Tunc reuehat cum summa dies exemerit istud Carnis onus puraeque animam transmiserit aurae. 490 Hoc etiam monuisse uelim, nil gratius illi, Qui caelum terrasque regit, dominoque patrique, Actibus ex nostris, quam iustis legibus urbes Conciliumque hominum sociatum nexibus aequis. Quisquis enim ingenio patriam seu uiribus alte 495 Sustulerit sumptisque oppressam iuuerit armis, Hic certum sine fine locum in regione serena Expectet ueraeque petat sibi praemia uitae, Iustitia statuente Dei, quae nec quid inultum, Nec praemio caruisse sinit." Sic fatus amoris [1,500] Admouitque faces auido stimulosque nepoti. Ecce autem interea uenientum turba, nec ulli Nota fuit facies; habitus tamen omnibus unus Sidereoque leuis fulgebat lumine amictus. Augusta pauci procul omnes fronte praeibant 505 Iam senioque graues et maiestate uerendi. "Haec acies regum est, quos tempora prima tulerunt Urbis" ait "nostrae; frons arguit inclita reges. Romulus ecce prior, famosi nominis auctor, Publicus ipse parens. Cernis, dulcissime, quantus 510 Ardor inest animo. Talem uentura petebant Regna uirum. Venit incessu moderatior alter, Relligione noua populum qui temperet acrem. Hic uirtute prius patriae Curibusque Sabinis Insignis, nostramque ideo transuectus in arcem est. 515 Aspice sollicitum, monitu ceu coniugis almas Instituat leges et euntem diuidat annum. Extulit hunc natura senem, primoque sub aeuo Hanc habuit frontem, sic tempora cana genasque. Tertius ille sequens, qua tu nunc uteris, omnem 520 Militiae expressit regum fortissimus artem, Fulmineus uisu, uictus quoque fulmine solo. Quartus arat muros et Thybridis ostia fundat, Praesagus quas totus opes huc conuehat orbis, Bifida primaeuo connectens moenia ponte. 525 Frons quinti mihi nota parum, sed suspicor illum Quem nobis regem longe dedit alta Corinthus. Ille est haud dubie: uideo tunicasque togasque Et fasces trabeasque graues sellasque curules Atque leues phaleras et cuncta insignia nostri 530 Imperii, currusque et equos pompasque triumphi. Illum autem numero quem cernis in ordine sextum Seruilis solio regem transmisit origo, Et nomen seruile manet, sed regia mens est. Dedecus hic generis uirtute piauit et actis; 535 Condidit hic censum prior, ut se noscere posset Roma potens, altumque nihil sibi nota timeret." Finierat. Tunc ille iterat: "Si lecta recordor, Romuleo cinxisse comas diademate septem Audieram, totidem cognomina certa tenebam. 540 Alter ubi est igitur?" "Fili carissime," dixit "Huc et luxus iners et dura superbia nunquam Ascendunt. Illum sua pessima crimina Auerno Merserunt, atroxque animus nomenque superbum. Hunc exposcis enim qui sceptra nouissima rexit 545 Rex ferus et feritate bonus; nam tristia passae Hic Libertatis primum Urbi ingessit amorem. Quin tu animas laetas melioraque regna tenentes Cerne cateruatim, uerae uirtutis amicos." Tres simul ante alacres alternaque brachia nexi [1,550] Ibant. Hos laeto celebrabant agmina plausu Umbrarum atque omni deuotum ex ordine uulgus. Substitit admirans: "Quae tanta est gratia" dixit "Ista trium? Quis tantus amor connectit euntes?" "Hos idemque parens eademque" ait "extulit aluus: 555 Hinc amor. Hisque ipsis libertas credita quondam: Hinc fauor. Heu iugulos et uulnera cruda duorum! Aspice: utrique recens nitet ut generosa cicatrix Pectore in aduerso! Populorum pugna potentum Tergeminis mandata uiris, ut sanguine pauco 560 Scilicet innumerae cessarent funera gentis. Diuisis exercitibus conspecta suorum Aduersisque oculis sex ultima bella gerebant; Libertas tunc nostra tremens similisque cadenti Unius ad fatum dubio sub Marte pependit; 565 Unius est asserta manu. Germanus uterque Occiderat, populoque nimis Fortuna fauere Coeperat Albano, nisi tertius ille superstes Integer et fratrum mortes et publica fata Restituisset, agens uictricia corpora campo, 570 Donec seiunctos spatiis, largoque cruore Defectos, plagisque graues et cursibus haustos, Impiger alterno iugulasset uulnere fratres. Id recolens nunc exultat: gaudentque uicissim Germani ad superos nec inulto funere missi. 575 At, quibus imperium uirtus ea contulit, ultro Circumstant memores. Sed quid per singula uersor? Milia nonne uides spatiosum implentia caelum? Publicolam ante alios, tanto cognomine dignum, Praeclarum pietate ducem patriaeque parentem. 580 Lumina uisendi cupidus flectebat, et ingens Agmen erat iuxta, stabilem qua uergit ad Arcton Lacteus innumeris redimitus circulus astris. Obstupuit, quaeritque uiros et nomina et actus. "Care nepos, si cuncta uelim memoranda referre, 585 Altera nox optanda tibi est" ait: "aspice ut omnis Stella cadit pelago, caelumque reflectitur, et iam Candidus Aurorae meditantis surgere uultus Vibrat et Eoa iam somnum diluit unda. Iam pater admonuit fugientia sidera nutu 590 Ostendens, uetuitque moras. Hoc nosse satis sit, Romanas has esse animas, quibus una tuendae Cura fuit patriae. Proprio pars magna cruore Diffuso has petiit sedes, meritoque caducae 594 Praetulit aeternam per acerba pericula uitam."