SATIRA VI. IN AVAROS. AD CAESIUM BASSUM. ADMOVIT iam bruma foco te, Basse, Sabino? Iamne lyra et tetrico uiuunt tibi pectine chordae, Mire opifex numeris ueterum primordia rerum, Atque marem strepitum fidis intendisse Latinae, 5 Mox iuuenes agitare iocos, et pollice honesto Egregios lusisse senes? Mihi nunc Ligus ora Intepet, hibernatque meum mare, qua latus ingens Dant scopuli, et multa littus se ualle receptat. Lunaď portum (est operś) cognoscite, ciues! 10 Cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse Maeonides Quintus, pauone ex Pythagoreo. Hic ego, securus uulgi, et quid praeparet Auster Infelix pecori securus, et angulus ille Vicini nostro quia pinguior; etsi adeo omnes 15 Ditescant orti peioribus, usque recusem Curuus ob id minui senio, aut cśnare sine uncto, Et signum in uapida naso tetigisse lagena. Discrepet his alius. Gerninos, horoscope, uaro Producis genio. Solus natalibus est qui 20 Tingat olus siccum muria uafer in calice empta, Ipse sacrum irrorans patinae piper; hic bona dente Grandia magnanimus peragit puer. Utar ego, utar, Nec rhombos ideo libertis ponere lautus, Nec tenuem solers turdorum nosse saliuam. 25 Messe tenus propria uiue; et granaria, fas est, Emole. Quid metuas ? Occa et seges altera in herba est. Ast uocat officium: trahe rupta Bruttia saxa Prendit amicus inops, remque omnem surdaque uota Condidit Ionio; iacet ipse in littore, et una 30 Ingentes de puppe dei; iamque obuia mergis Costa ratis lacerae. Nunc et de cespite uiuo Frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret Caerulea in tabula. Sed cśnam funeris heres Negliget, iratus quod rem curtaueris; urnae : 35 Ossa inodora dabit, scu spirent cinnama surdum, Seu ceraso peccent casiae, nescire paratus. « Tune bona incolumis minuas? » Sed Bestius urget Doctores Graios. « Ita fit, postquarn sapere Urbi Cum pipere et palmis uenit nostrum hoc, maris expers. 40 Fenisecae crasso uitiarunt unguine pultes. » Haec cinere ulterior metuas? At tu, meus heres, Quisquis eris, paulum a turba seductior audi. O bone! num ignoras? missa est a Caesare laurus, Insignem ob cladem Germanae pubis; et aris 45 Frigidus excutitur cinis; ac iam postibus arma, Iam chlamydes regum, iam lutea gausapa captis, Essedaque, ingentesque locat Caesonia Rhenos. Dis igitur Genioque ducis centum paria, ob res Egregie gestas, induco. Quis uetat? aude. 50 Vae! nisi conniues. Oleum artocreasque popello Largior. An prohibes? dic clare. « Non adeo, inquis, Exossatus ager iuxta est... » Age, si mihi nulla Iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis Nulla manet, patrui sterilis matertera uixit, 55 Deque auia nihilum superest : accedo Bouillas, Cliuumque ad Virbi; praesto est mihi Manius heres.—Progenies terrae! —Quaere ex me, quis mihi quartus Sit pater: haud prompte, dicam tanien. Adde etiam unum, Unum etiam : terra est iam filius; et mihi ritu 60 Manius hic generis prope maior auunculus exit. Qui prior es, cur me in decursu lampada poscis? Sum tibi Mercurius; uenio deus huc ego, ut ille Pingitur. An renuis? uin’ tu gaudere relictis? Dest aliquid summae.—Minui mihi sed tibi totum est, 65 Quidquid id est. Ubi sit fuge quaerere, quod mihi quondam Legarat Tadius; nec dicta repone paterna: Fenoris accedat merces : hinc exime sumptus. — Quid reliquum est? —Reliquum? Nuncnunc impensius unge, Unge, puer, caules. Mihi festa luce coquatur 70 Urtica, et fissa fumosum sinciput aure; Ut tuus iste nepos olim, satur anseris extis, Cum morosa uago singultiet inguine uena, Patriciae immeiat uuluae? Mihi trama figure Sit reliqua ; ast illi tremat omento popa uenter! 75 Vende animam lucro, mercare, atque excute solers Omne latus mundi, ne sit praestantior alter Cappadocas rigida pingues plausisse catasta: Rem duplica. — Feci : iam triplex, iam mihi quarto, Iam decies redit in rugam. Depunge ubi sistam, 80 Inuentus, Chrysippe, tui finitor acerui!