[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] CAPUT PRIMUM. Confirmata igitur Agilulfi (qui et Ago dictus est) regia dignitate, causa eorum, qui ex castellis Tridentinis captiui a Francis ducti fuerant, Agnellum episcopum Tridentinum in Franciam misit. Qui exinde rediens aliquantos captiuos, quos Brunihildis regina Francorum ex proprio pretio redemerat, reuocauit. Euin quoque dux Tridentinorum ad obtinendam pacem ad Gallias perrexit, qua et impetrata regressus est. [4,2] CAPUT II. Hoc anno fuit siccitas nimium grauis a mense Ianuario usque ad mensem Septembrium, et facta est magna penuria famis. Venit quoque et magna locustarum multitudo in territorium Tridentinum, quae maiores erant quam caeterae locustae. Hae, mirum dictu, herbas paludesque depastae sunt, segetes uero agrorum exigue contigerunt. Sequenti quoque anno pari nihilominus modo aduentarunt . [4,3] CAPUT III. His diebus Agilulfus rex occidit Minulfum ducem de insula sancti Iuliani, eo quod se superiori tempore Francorum ducibus tradidisset. Gaidulfus uero Pergamensis dux in ciuitate sua Pergamo rebellans contra regem se communiuit; sed datis obsidibus pacem cum eo fecit. Rursum se Gaidulfus in insula Comacina reclusit. Agilulfus uero rex in eamdem Comacinam insulam ingressus, homines Gaidulfi exinde expulit, et thesaurum, quem ibidem a Romanis positum inuenerat, Ticinum transtulit, Gaidulfus uero iterato Pergamum confugiens, ibique ab Agilulfo rege obtentus, rursus in gratiam receptus est. Rebellauit quoque dux Ulfari contra Agilulfum regem apud Taruisium, et obsessus captusque est ab eo. [4,4] CAPUT IV. Hoc anno fuit pestis inguinaria iterum apud Rauennam, Grados, et Istriam nimium grauis, sicut et prius ante triginta annos exstiterat. Hoc etiam tempore Agilulfus rex cum Auaribus pacem fecit. Childebertus quoque bellum gessit cum consobrino suo Hilperici filio, in quo praelio usque ad triginta millia hominum caesa sunt. Fuit autem tunc hiems frigida nimis, qualem uix aliquis prius recolebat fuisse. In regione quoque Brionum sanguis de nubibus fluxit. Et interim fluuii quasi riuuli cruoris emanauerunt. [4,5] CAPUT V. His diebus sapientissimus et beatissimus papa Gregorius Romanae urbis, postquam alia multa ad utilitatem sanctae Ecclesiae scripserat, etiam libros quatuor de Vita sanctorum composuit, quem Codicem Dialogum, id est, duorum locutionem, quia eum colloquens cum suo diacono Petro ediderat, appellauit. Hos igitur libros praefatus papa Theudelindae reginae direxit, quam sciebat utique et Christi fidei deditam, et in bonis actibus esse praecipuam. [4,6] CAPUT VI. Per hanc quoque reginam multum utilitatis Dei Ecclesia consecuta est. Nam pene omnes ecclesiarum substantias Langobardi, dum adhuc gentilitatis errore tenerentur, inuaserunt; sed huius salubri supplicatione rex permotus, et catholicam fidem tenuit, et multas possessiones Ecclesiae Christi largitus est, atque episcopos, qui in depressione et abiectione erant ad dignitatis solitae honorem reduxit. [4,7] CAPUT VII. His diebus Tassilo a Childeberto rege Francorum apud Baioarium rex ordinatus est. Qui mox cum exercitu in Sclauorum prouinciam introiens, patrata uictoria, ad solum proprium cum maxima praeda remeauit. [4,8] CAPUT VIII. Hac etiam tempestate Romanus patricius et exarchus Rauennae, Romam properauit. Qui dum Rauennam reuertitur, recepit ciuitates, quae a Langobardis tenebantur, quarum ista sunt nomina: Sutirum, Polimartium, Horta, Tudertum, Ameria, Perusia, Luceolis, et alias quasdam ciuitates. Quod factum cum regi Agilulfo nuntiatum esset, statim Ticino egressus cum ualido exercitu ciuitatem Perusium petiit, ibique per dies aliquot Maurisionem ducem Langobardorum, qui se Romanorum partibus tradiderat, obsedit, et sine mora captum, uita priuauit. Huius regis aduentu in tantum beatus Gregorius papa exterritus est, ut ab expositione templi, de quo in Ezechiele legitur, desisteret, sicut ipse quoque in suis homiliis refert. Rex igitur Agilulfus rebus compositis, Ticinum repedauit. Nec multum post, suggerente maxime Theudelinda regina, sua coniuge, sicut eam beatus Gregorius suis epistolis saepius admonuit, cum eodem sanctissimo papa Gregorio, atque Romanis, pacem firmissimam pepigit, eidemque reginae idem uenerabilis sacerdos, pro gratiarum actione, hanc epistolam direxit. [4,9] CAPUT IX. « Gregorius Theudelindae reginae Langobardorum. « Quia excellentia uestra ad faciendam pacem studiosius, et benigne se sicut solet impenderit, renuntiante filio nostro Probo abbate, cognouimus. Nec enim aliter de Christianitate uestra confidendum fuit, nisi quia in causa pacis laborem et bonitatem uestram omnibus monstraretis. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, qui ita cor uestrum sua pietate regit, ut sicut fidem rectam tribuit, ita quoque placita sibi uos semper operari concedit. Non enim, excellentissima filia, de sanguine qui ab utraque parte fundendus fuerat, paruam te credas adquisisse mercedem. Ex qua re uoluntati uestrae gratias referentes, Dei nostri misericordiam deprecamur, ut bonorum uobis uicem in corpore et anima, hic et in futuro compenset. Salutantes uos praeterea paterna dilectione, hortamur ut apud excellentissimum coniugem uestrum illa agatis, quatinus Christianae reipublicae societatem non renuat. Nam sicut et uos scire credimus, multis modis est utile, si se ad eius amicitiam conferre uoluerit. Vos ergo more uestro quae ad gratiam partium pertinent semper studete, atque ubi causa mercedis se dederit, elaborate, ut bona uestra amplius ante omnipotentis Dei oculos commendetis. » [4,10] CAPUT X. « Gregorius Agilulfo regi Langobardorum. « Gratias excellentiae uestrae refero, quia petitionem nostram audientes, pacem, quam utrisque esse partibus credebamus profuturam, sicut de uobis confidentiam habuimus, ordinastis, ex qua re excellentiae uestrae prudentiam et bonitatem ualde laudamus, quia pacem diligendo, Deum uos, qui auctor est eius, amare monstrastis. Nam si (quod absit) facta non fuisset, quid agi debuit, nisi ut cum peccato, et periculo partium, miserorum rusticorum sanguis, quorum labor utrisque proficit, funderetur. Sed ut prodesse nobis eamdem pacem quaemadmodum a nobis facta est, sentiamus, paterna charitate uos salutantes, petimus ut, quoties occasio se dederit, ducibus uestris per diuersa loca, et maxime in his partibus constitutis, uestris praecipiatis exemplis, ut hanc pacem sicut promissum est pure custodiant. et occasiones sibi aliquas non quaerant, unde aut contentio quaedam aut ingratitudo nascatur, quatenus uoluntati uestrae gratias agere ualeamus. Latores uero praesentium litterarum, sicut reuera homines uestros, in eo quo decuit affectu suscepimus, quia iustum fuit ut uiros sapientes, et qui pacem factam Deo propitio nuntiarunt, cum charitate et suscipere, et dimittere deberemus. » [4,11] CAPUT XI. Inter haec sequenti mense Ianuario, apparuit stella cometa mane et uespere per totum mensem. Eo quoque temporis mense defunctus est Ioannes archiepiscopus Rauennae, cuius in locum Marianus ciuis Romanus substitutus est. Euin quoque duce in Tridento mortuo, datus est eidem loco dux Gaidoaldus uir bonus, ac fide catholicus. Hisdem ipsis diebus Baioarii usque ad duo millia uirorum super Sclauos irruunt, superueniente Cacano omnes interficiuntur. Tunc primum caballi siluatici, et bubali in Italiam delati, Italiae populis miracula fuerunt. [4,12] CAPUT XII. Hac etiam tempestate Childebertus rex Francorum aetatis anno uigesimo quinto cum uxore propria, sicut fertur, ui ueneni exstinguitur. Huni quoque, qui et Auares dicuntur, a Pannonia in Thuringiam ingressi, bella grauissima cum Francis gesserunt. Brunichildis tunc regina cum nepotibus adhuc puerulis Theudeberto et Theuderico regebat Gallias, a quibus accepta Huni pecunia, reuertuntur ad propria. Mortuus quoque est Gunthramnus rex Francorum, regnumque illius Brunichildis regina suscepit, cum nepotibus adhuc paruulis filiis Childeberti. [4,13] CAPUT XIII. Per id tempus Cacanus rex Hunorum legatos ad Agilulfum Mediolanum mittens, pacem cum eo fecit. Romanus quoque patricius moritur, cui Gallicinus successit, et cum Agilulfo rege pacis concordiam iniit. [4,14] CAPUT XIV. Hoc etiam tempore Agilulfus cum Theuderico rege Francorum pacem perpetuam fecit. Post haec Agilulfus rex rebellantem sibi Zangrulfum Veronensium ducem exstinxit. Gaidulfum quoque Pergamensem ducem, cui iam bis pepercerat, peremit: pari etiam modo et Warnecautium apud Ticinum occidit. [4,15] CAPUT XV. Subsequenti tempore rursus Rauennam, et eos, qui circa oram maris erant, pestis grauissima uastauit. Sequenti quoque anno mortalitas ualida populos Veronensium attriuit . [4,16] CAPUT XVI. Tunc etiam signum sanguineum in coelo apparuisse uisum est, et quasi hastae sanguineae, et lux clarissima per totam noctem. Theudibertus rex Francorum eo tempore cum Clotario patruele suo bellum gerens, eius exercitum uehementer afflixit. [4,17] CAPUT XVII. Sequenti anno Ariulfus dux, qui Faroaldo apud Spoletum successerat, moritur. Hic Ariulfus cum bellum contra Romanos in Camerino gessisset, uictoriamque patrasset, requirere a suis hominibus coepit quis uir ille fuerit quem ipse in illo bello quod gesserat tam strenue pugnantem uidisset. Cui cum sui uiri responderent se ibi nullum aliquem fortius facientem quam ipsum ducem uidisse, ille ait: Certe multum et per omnia me meliorem ibi alium uidi, qui quoties me aduersae partis aliquis percutere uoluit, ille uir strenuus me semper suo clypeo protexit. Cumque dux ipse prope Spoletum, ubi basilica beati martyris Sabini sita est, in qua eiusdem uenerabile corpus quiescit, aduenisset, interrogauit cuius haec tam ampla domus esset. Responsum est ei a uiris fidelibus, Sabinum ibi martyrem requiescere, quem Christiani quoties in bellum contra hostes irent, solitum haberent in suum auxilium inuocare; Ariulfus uero cum adhuc esset gentilis, ita respondit: Qui potest fieri ut homo mortuus aliquod uiuenti auxilium praestet? Qui cum hoc dixisset, equo desiliens, eamdem basilicam conspecturus intrauit. Tunc, aliis orantibus, ipse picturas eiusdem basilicae mirari coepit. Qui cum figuram beati martyris Sabini depictam conspexisset, mox cum iuramento affirmauit dicens, talem omnino eum uirum qui se in bello protexerat formam habitumque habuisse. Tunc intellectum est beatum martyrem Sabinum eidem in praelio adiutorium contulisse. {Igitur, mortuo Ariulfo, duo filii Faroaldi superioris ducis inter se propter ducatum decertantes, unus ex ipsis qui cum uictoriam adeptus esset, nomine Theudelapius, ducatum suscepit}. [4,18] CAPUT XVIII. Circa haec tempora coenobium beati Benedicti Patris, quod in castro Cassino situm est, a Langobardis noctu inuaditur. Qui uniuersa diripientes, ne unum quidem de monachis tenere potuerunt, ut prophetia uenerabilis Benedicti Patris, quam longe ante praeuiderat, compleretur, qua dixit: Vix apud Deum obtinere potui, ut ex hoc loco mihi animae concederentur. Fugientes quoque ex eodem loco monachi Romam petierunt, secum codicem sanctae regulae, quam praefatus Pater composuerat, et quaedam alia scripta, nec non pondus panis, et mensuram uini , et quidquid ex supellectili subripere poterant, deferentes. Caeterum post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius, post quem Vitalis, ad extremum Bonitus congregationem ipsam rexit, sub quo haec destructio facta est. [4,19] CAPUT XIX. Mortuo igitur Zottone Beneuentanorum duce, Arigis in loco ipsius a rege Agilulfo missus successit, qui ortus in Foroiulii fuerat, et Gisulfi Foroiuliani ducis filios educarat, eidemque Gisulfo consanguineus erat. Ad hunc Arigis exstat epistola beati Gregorii papae in hunc modum directa. [4,20] CAPUT XX. « Gregorius Arigis duci. « Quia sic de gloria uestra, sicut reuera de filio nostro confidimus, petere a uobis aliqua fiducialiter prouocamur, arbitrantes, quod minime nos patiamini contristare, maxime in tali re, unde uestra anima multum poterit adiuuari. Indicamus autem propter ecclesias beatorum Petri ac Pauli, aliquantas nobis trabes necessarias esse, et ideo Sabino subdiacono nostro iniunximus, de partibus Briccorum aliquantas incidere, et ut usque ad mare in locum aptum trahere debeat. Et quia in hac re solatiis indiget, salutantes gloriam uestram, paterna charitate petimus, ut actionariis uestris, qui in loco sunt deputetis, ut homines, qui sub eis sunt, cum bobus suis in eius transmittere solatium debeant, quatinus uobis concurrentibus, melius quod ei iniunximus possit perficere. Nos enim promittimus, quia dum res perfecta fuerit, dignum uobis xenium, quod non sit iniuriosum, transmittemus. Nam scimus nos considerare, et filiis nostris, qui bonam nobis uoluntatem exhibent, respondere. Unde iterum petimus, gloriose fili, ut ita facere debeatis, ut et nos possimus uobis esse pro praestito beneficio debitores; et uos mercedem pro sanctorum ecclesiis habeatis. » [4,21] CAPUT XXI. His diebus capta est filia regis Agilulfi, cum uiro suo Godescalco nomine, de ciuitate Parmensi, ab exercitu Gallicini patricii; et ad urbem Rauennatium sunt deducti. Hoc quoque tempore misit Agilulfus rex Cacano regi Auarorum artifices ad faciendas naues, cum quibus isdem Cacanus insulam quamdam in Thracia expugnauit. [4,22] CAPUT XXII. Per idem quoque tempus Theudelinda regina basilicam beati Ioannis Baptistae, quam in Modicia construxerat, qui locus supra Mediolanum duodecim millibus abest, dedicauit, multisque ornamentis auri, argentique decorauit, praediisque sufficienter ditauit . Quo in loco etiam Theudericus quondam Gothorum rex palatium construxit, pro eo quod aestiuo tempore locus ipse, ut pote uicinus Alpibus, temperatus, ac salubris existit. [4,23] CAPUT XXIII. Ibi etiam praefata regina suum palatium condidit, in quo aliquid et de Langobardorum gestis depingi fecit. In qua pictura manifeste ostenditur, quomodo Langobardi eo tempore comam capitis tondebant, uel qualis illis uestitus, qualisue habitus erat. Siquidem ceruicem usque ad occipitium radentes nudabant, capillos a facie usque ad os dimissos habentes , quos in utramque partem in frontis discrimine diuidebant. Vestimenta uero eis erant laxa, et maxime linea, qualia Angli Saxones habere solent, ornata institis latioribus, uario colore contextis. Calcei uero eis erant usque ad summum pollicem pene aperti, et alternatim laqueis corrigiarum retenti. Postea uero coeperunt hosis uti, super quas equitantes tubrugos birreos mittebant, sed hoc de Romanorum consuetudine traxerunt. [4,24] CAPUT XXIV. Usque ad haec tempora Patauium ciuitas fortissime militibus repugnantibus Langobardis rebellauit. Sed tandem iniecto igne tota flammis uorantibus concremata est, et iussu regis Agilulfi ad solum usque destructa est; milites tamen qui in ea fuerant Rauennam remeare permissi sunt. [4,25] CAPUT XXV. Hac tempestate Agilulfi legati regressi a Cacano pacem perpetuam factam cum Auaribus nuntiarunt. Legatus quoque Cacani cum eis adueniens ad Gallias perrexit, denuntians Francorum regibus, ut sicut cum Auaribus, ita pacem habeant cum Langobardis. Inter haec Langobardi cum Auaribus et Sclauis Istrorum fines ingressi, uniuersa ignibus et rapinis uastauerunt. [4,26] CAPUT XXVI. Agilulfo quoque regi tunc nascitur filius de Theudelinda regina, in Modiciae palatio, qui Adaloaldus est appellatus. Sequenti tempore, Langobardi castrum montis Silicis inuaserunt. Per idem tempus repulso apud Rauennam Gallicino, rediit Smaragdus, qui prius fuerat Rauennae patricius. [4,27] CAPUT XXVII. Igitur Mauricius Augustus postquam uno et uiginti annis rexit imperium cum filiis Theodosio et Tiberio, et Constantino a Foca, qui fuit strator Prisci patricii, occiditur. Fuit autem utilis reipubl. Nam saepe, contra hostes dimicans, uictoriam obtinuit. Hunni quoque, qui et Auares appellantur, eius uirtute deuicti sunt. [4,28] CAPUT XXVIII. Hoc anno Gaidoaldus dux de Tridento, et Gisulfus de Foroiulii, cum antea a regis Agilulfi societate discordarent, ab eo in pace recepti sunt. Tunc etiam baptizatus est praenominatus puer Adaloaldus, filius Agilulfi regis, in sancto Ioanne in Modicia, et susceptus de fonte est a Secundo seruo Christi de Tridento, cuius saepe fecimus mentionem. Fuit autem festi paschalis dies eo tempore septimo Idus Aprilis. [4,29] CAPUT XXIX. Erat autem iis diebus adhuc discordia Langobardis cum Romanis propter captiuitatem filiae regis. Qua de causa Agilulfus rex egressus Mediolano, mense Iulio, obsedit ciuitatem Cremonensem cum Sclauis, quos ei Cacanus rex Auarorum in solatium miserat, et cepit eam duodecimo Kalendas Septembris, et ad solum usque destruxit. Pari etiam modo expugnauit Mantuam, et interruptis muris eius cum arietibus, dans ueniam militibus qui erant in ea reuertendi Rauennam, ingressusque in eam die Iduum Septembrium. Tunc etiam partibus Langobardorum se tradidit castrum, quod Vulturina uocatur. Milites uero Brexillum oppidum igni cremantes, fugerunt. His ita patratis, reddita est filia regis a Smaragdo patricio, cum uiro, et filiis, ac rebus cunctis; factaque est pax mense nono, usque ad Kalendas Aprilis, indictione octaua . Filia uero regis mox a Rauenna Parmam rediit, et ob difficultatem partus periclitata, statim defuncta est. Hoc anno Theudebertus et Theudericus reges Francorum aduersus Clotarium patruum suum dimicarunt, in quo certamine ex utraque parte multa millia ceciderunt. [4,30] CAPUT XXX. Tunc etiam beatus Gregorius migrauit ad Christum, cum iam Focas per indictionem octauam anno regnaret secundo. Cuius in locum ad apostolatus officium Sabinianus est ordinatus. Fuit autem tunc hiems frigida nimis, et mortuae sunt uites pene in omnibus locis. Messes quoque partim uastatae sunt a muribus, partim percussae uredine euanuerunt. Debuit etenim tunc mundus famem sitimque pati, quando, decedente tanto doctore, animas hominum spiritalis alimoniae penuria sitisque ariditas inuasit. Libet me sane pauca de eiusdem beati Gregorii papae scriptis, quamdam epistolam huic opusculo inserere, ut possit liquidius agnosci, quam humilis iste uir fuerit, quantaeque innocentiae, et sanctitatis. Hic denique cum accusatus apud Mauritium Augustum, eiusque filios fuisset, quod Malcum quemdam episcopum in custodia pro solidis occidisset, scribens pro hac re epistolam Sabiniano suo apocrisiario, qui erat apud Constantinopolim, inter caetera sic ait: « Unum est quod breuiter suggeras serenissimis dominis nostris, quia si ego seruus eorum in mortem Langobardorum me miscere uoluissem, hodie Langobardorum gens, nec regem, nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione diuisa esset. Sed quia Deum timeo, in mortem cuiuslibet hominis me miscere formido. Malcus autem isdem episcopus neque in custodia fuit, neque in aliqua afflictione, sed die qua causam dixit, et abductus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum eius ductus est, ibique prandidit, et honoratus est ab eo, et nocte subito mortuus est. » Ecce quantae humilitatis uir iste fuit, qui, cum esset summus Dei pontifex, se seruum hominum nominauit? Ecce quantae innocentiae, qui nec in morte Langobardorum, qui utique et increduli erant, et omnia deuastabant, sese uoluit admiscere. [4,31] CAPUT XXXI. Igitur sequenti aestate mense Iulio leuatus est Adaloaldus rex super Langobardos apud Mediolanum in Circo, in praesentia patris sui Agilulfi regis, astantibus legatis Theudeberti regis Francorum, et desponsata est eidem regio puero filia regis Theudeberti, et firmata est pax perpetua cum Francis . [4,32] CAPUT XXXII. Eodem tempore Francis cum Saxonibus pugnantibus, magna strages ab utrisque partibus facta est. Apud Ticinum quoque in basilica beati Petri apostoli, Petrus cantor fulmine ictus. [4,33] CAPUT XXXIII. Sequenti denique mense Nouembrio, rex Agilulfus pacem fecit cum Smaragdo patricio in annum unum, accipiens a Romanis duodecim millia solidorum. Ciuitates quoque Tusciae, hoc est Balneum regis, et urbs uetus a Langobardis inuasae sunt. Tunc etiam mense Aprili, et Maio, apparuit in coelo stella, quam cometem dicunt. Dehinc Agilulfus rex iterum fecit pacem cum Romanis tribus annis. [4,34] CAPUT XXXIV. His diebus defuncto Seuero patriarcha, ordinatur Ioannes abbas patriarcha in Aquileia uetere, cum consensu regis et Gisulfi ducis. In Grados quoque ordinatus est Romanis Candidianus antistes. Rursum mense Nouembrio, et Decembrio, stella cometes apparuit. Candidiano quoque defuncto apud Grados ordinatur patriarcha Epiphanius, qui fuerat primicerius notariorum ab episcopis, qui erant sub Romanis; et ex illo tempore coeperunt duo esse patriarchae. [4,35] CAPUT XXXV. Hac aetate Ioannes Consinus inuasit Neapolim, quem de eadem ciuitate non multos post dies Eleutherius patricius expulit, eumque interfecit. Post haec isdem Eleutherius patricius eunuchus imperii iura suscepit. Qui dum a Rauenna Romam pergeret, in castro Luceolis a militibus interfectus est, caputque eius Constantinopolim imperatori delatum est . [4,36] CAPUT XXXVI. Hac etiam tempestate misit rex Agilulfus Stabilicianum notarium suum Constantinopolim ad Focam imperatorem. Qui rediens cum legatis imperatoris, facta pace annuali, Agilulfo regi iidem legati imperialia munera obtulere. [4,37] CAPUT XXXVII. Focas igitur, ut praemissum est, exstincto Mauricio, eiusque filiis, Romanorum regnum inuadens, per octo annorum curricula principatus est. Hic, rogante papa Bonifacio, statuit sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae caput esse omnium Ecclesiarum, quia Ecclesia Constantinopolitana primam se omnium Ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente iussit in ueteri fano, quod Pantheon uocabant, ablatis idololatriae sordibus, ecclesiam beatae semper uirginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut ubi quondam omnium non deorum, sed daemonum cultus erat, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Huius tempore Prasini, et Veneti per Orientem et Aegyptum ciuile bellum faciunt, ac se mutua caede prosternunt. Persae quoque aduersus rempublicam grauissima bella gerentes, multas Romanorum prouincias, et ipsam Hierosolymam auferunt; et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes, inter ornamenta locorum sanctorum, etiam uexillum Dominicae crucis abducunt. Contra hunc Focam Heraclianus, qui Africam regebat, rebellauit, atque cum exercitu ueniens, eum regno uitaque priuauit, remque publicam Romanam eiusdem filius Heraclius suscepit regendam. [4,38] CAPUT XXXVIII. Circa haec tempora rex Auarorum, quem sua lingua Cacanum appellant, cum innumerabili multitudine ueniens, Venetiarum fines ingressus est. Huic Gisulfus Foroiulianus dux cum Longobardis, quos habere poterat audacter occurrit. Sed quamuis forti animositate contra immensam multitudinem bellum cum paucis gereret, undique tamen circumseptus cum omnibus suis pene exstinctus est. Uxor uero eiusdem Gisulfi, nomine Romilda, cum Langobardis qui euaserant, siue eorum uxoribus, et filiis, qui in bello perierant, intra murorum Foroiuliani castri muniuit septa. Huic erant filii Taso, et Caco, iam adolescentes, Radoaldus uero et Grimoaldus adhuc in puerili aetate erant constituti. Habebat uero et filias quatuor, quarum una Appa, alia Gaila uocabatur, duarum uero nomina non tenemus. Communierant se quoque Langobardi et in reliquis castris, quae iis uicina erant, hoc est, in Cormones, Nomaso, Osopo, Artenia, Reunia, Glemona, uel etiam in Ibligine, cuius positio omnino expugnabilis existit. Pari etiam modo, et in reliquis castellis, ne Hunnis, hoc est Auaribus, praeda fierent, se communiere. Auares uero per omnes Foroiulianorum fines discurrentes, omnia incendiis et rapinis uastantes, Foroiulianum oppidum obsidione claudunt, et totis uiribus expugnare moliuntur. Horum rex, id est, Cacanus, dum circa muros armatus cum magno equitatu perambularet, ut qua ex parte urbem facilius expugnare posset inquireret, hunc Romilda de muris prospiciens, cum eum cerneret iuuenili aetate florentem, meretrix nefaria concupiuit, eique mox per nuntium mandauit, ut si se in matrimonium sumeret, ipsa eidem ciuitatem cum omnibus qui aderant traderet. Quod rex barbarus audiens, eidem malignitatis dolo, quod mandauerat se facturum promisit, eamque in matrimonium spopondit accipere. Illa uero nihil morata, portas Foroiuliensis castri aperuit, et ad suam cunctorumque qui aderant perniciem hostem introduxit. Ingressi uero Auares cum rege suo Forum-Iulii, uniuersa quae inuenire poterant rapinis diripiunt. Ipsamque urbem flammis concremantes, uniuersos quos repererant captiuos abducunt, fallaciter tamen eis promittentes quod eos unde digressi fuerant, Pannoniae in finibus collocarent. Qui cum patriam reuertentes, et ad campum quem sacrum nominant peruenissent, omnes qui iam in maiori aetate constituti erant Langobardos perimere gladio statuunt, mulieres uero et paruulos captiuitatis sorte diuidunt. Taso uero et Cacco, seu Rodoaldus, filii Gisulfi, et Romildae, cum hanc Auarorum malitiam cognouissent, statim ascensis equis, fugam arripiunt. E quibus unus Grimoaldum puerulum fratrem suum, dum existimaret, ut pote paruulum, super equum currentem se tenere non posse, melius ducens eumdem gladio perimere, quam captiuitatis iugum sustinere, eum occidere uoluit. Cum igitur ut eum percuteret lanceam eleuasset, puer lacrymans exclamauit, dicens: Noli me pungere, quia possum me super equum tenere. Qui iniecta manu eum per brachium apprehendens, super nudum equi dorsum posuit, eumdemque ut se contineret hortatus est. Puer uero, frenum equi manu arripiens, fugientes germanos et ipse secutus est. Quo comperto Auares, mox ascensis equis, eos persecuti sunt, et reliquis ueloci fuga euadentibus, Grimoaldus puerulus ab uno eorum qui uelocius cucurrerat capitur, nec tamen eum suus comprehensor gladio ferire propter paruitatem aetatis dignatus est, sed sibi eumdem potius seruiturum reseruauit. Cumque eum ad castra reuertens apprehenso eiusdem equi freno reduceret, deque tam nobili praeda exsultaret (erat enim ipse puerulus eleganti forma, micantibus oculis, lacteo crine perfusus), qui cum se captiuum trahi doleret, ingentes animos angusto in pectore uersans, ensem qualem in illa aetate habere poterat uagina exemit, seque trahentem Auarem, quantulo annisu ualuit, capitis in ceruice percussit. Moxque ad cerebrum ictus perueniens, hostis ab equo deiectus est. Puer uero Grimoaldus, uerso equo fugam laetabundus arripiens, tandem fratribus iunctus est, eisque liberatione sui nuntiata, insuper hostis interitu inaestimabile gaudium fecit. Auares uero omnes Langobardos, qui iam in uirili aetate erant, gladio perimunt, mulieres uero et paruulos captiuitatis iugo abducunt. Romildam uero, quae totius malitiae caput exstitit, rex Auarum propter iusiurandum sicut ei spoponderat nocte una quasi in matrimonio habuit, nouissime uero duodecim Auaribus tradidit, qui eam per totam noctem uicibus sibi succedentes libidine uexarent. Postmodum quoque palum in medio campo configi praecipiens, eamdem in eius acumine inseri mandauit, haec insuper exprobrando inquiens: Talem te dignum est maritum habere. Igitur dira proditrix patriae tali exitio periit, quae amplius suae libidini, quam ciuium et consanguineorum saluti prospexit. Filiae uero eius non matris libidinem secutae, sed castitatis amori studentes, ne ab Auaribus contaminarentur, crudorum pullorum carnes sibi inter mammas sub fascia posuerunt, quae ex calore putrefactae odorem foetidum exhalabant. Cumque eas uellent Auares contingere, non sustinentes foetorem, putabant eas naturaliter ita foetere, procul ab eis cum exsecratione recedentes, atque dicentes omnes Langobardas foetidas esse. Hac igitur arte Auarum libidinem puellae nobiles euadentes, et ipsae castae seruatae sunt, et utile seruandae castitatis, si quid tale feminis contigerit, mandauerunt exemplum. Quae postea per diuersas regiones uenundatae, iuxta nobilitatem suam dignis sunt nuptiis potitae. Nam una earum Alamannorum regi, alia uero dicitur Baioariorum principi nupsisse. [4,39] CAPUT XXXIX. Exigit uero locus, postposita generali historia, pauca etiam priuatim de mea, qui haec scribo, genealogia retexere, et quia res ita postulat, paulo superius narrationis ordinem replicare. Eo denique tempore quo Langobardorum gens de Pannoniis ad Italiam uenit, Leuphis meus abauus, ex eodem Langobardorum genere cum eis pariter aduentauit. Qui postquam aliquot annos in Italia uixit, diem claudens extremum, quinque ex se genitos filios adhuc paruulos reliquit, quos tempestas ista captiuitatis, de qua nunc diximus, comprehendens, omnes ex castro Foroiuliensi, in Auarum patriam exsules deduxit. Qui cum per multos annos in eadem regione captiuitatis miseriam sustinuissent, et iam ad uirilem peruenissent aetatem, caeteris quatuor, quorum nomina non retinemus, in captiuitatis angustia persistentibus, quintus eorum germanus, nomine Lupicis, qui noster postea proauus exstitit, inspirante sibi (ut credimus) misericordiae auctore, captiuitatis iugum abiicere statuit, et ad Italiam, quo gentem Langobardorum residere meminerat, tendere, atque ad libertatis iura studuit repedare. Qui cum iter aggressus fugam arripuisset, tantum pharetram, et arcum, et aliquantulum cibi propter uiaticum gerens, nesciretque omnino quo pergeret, ei lupus adueniens comes itineris, et ductor factus est. Qui cum ante eum pergeret, et frequenter post se respiceret, et cum stante subsisteret, atque cum pergente praeiret, intellexit sibi eum diuinitus datum esse, ut ei iter quod nesciebat ostenderet. Cumque per aliquot dies per montium solitudines hoc modo pergerent, panis eidem uiatori, quem exiguum habuerat, omnino defecit. Qui cum ieiunans iter carperet, et iam fame tabefactus defecisset, tetendit arcum suum, et eumdem lupum, ut eum in cibum sumere posset, sagitta interficere uoluit. Sed lupus ictum ferientis praecauens, ab eius uisione elapsus est. Ipse autem, recedente eodem lupo, nesciens quo pergeret, insuper famis penuria nimium debilis effectus, cum iam de uita desperaret, sese in terram proiiciens obdormiuit, uidetque quemdam uirum in somnis talia sibi uerba dicentem: Surge, qui dormis: arripe uiam in hanc partem contra quam pedes tenes; illac etenim est Italia, ad quam tendis. Qui statim surgens, in illam partem, quam in somnis audierat, pergere coepit: nec mora, ad habitaculum hominum peruenit. Erat enim Sclauorum habitatio in illis locis. Quem cum una mulier iam uetula uidisset, statim intellexit eum fugitiuum esse, et famis penuria laborare. Ducta autem misericordia super eum, abscondit eum in domo sua, et secreto paulatim ei uictum ministrauit, ne si ei usque ad saturitatem alimoniam praeberet, eius uitam funditus exstingueret. Denique sic competenter ei pastum praebuit, quousque ipse recuperatus uires accipere potuisset. Cumque eum iam ualidum ad iter faciendum uidisset, datis ei cibariis, ad quam partem tendere deberet, admonuit. Qui post aliquot dies Italiam ingressus, ad domum in qua ortus fuerat peruenit. Quae ita deserta erat, ut non solum tectum non haberet, sed etiam rubis et sentibus plena esset. Quibus ille succisis, intra eosdem parietes uastam ornum reperiens, in hac suam pharetram suspendit. Qui postea consanguineorum, et amicorum suorum muneribus ditatus, et domum reaedificauit, et uxorem duxit, sed nihil de rebus, quas genitor suus habuerat, exclusus iam ab iis, qui eas inuaserant longa et diuturna possessione, conquirere potuit. Iste, ut iam superius praemisi, exstitit meus proauus. Hic etenim genuit auum meum Arichim, Arichis uero patrem meum Warnefrid, Warnefrid ex Theudelinda coniuge sua genuit me Paulum meumque germanum Arichim, qui nostrum auum cognomine retulit. His paucis de propriae genealogiae serie delibatis, nunc generalis historiae reuertamur ad tramitem. [4,40] CAPUT XL. Mortuo, ut diximus, Gisulfo Foroiuliensi duce, Taso et Cacco filii eius eumdem ducatum regendum susceperunt. Ilii suo tempore Sclauorum regionem, quae Zellia appellatur, usque ad locum qui Medaria dicitur, possederunt. Unde usque ad tempora Ratchis ducis, iidem Sclaui pensionem Foroiulianis ducibus persoluerunt. Hos duos fratres Gregorius patricius Romanorum in ciuitate Opitergio dolosa fraude peremit. Nam promittens Tasoni, ut ei barbam, sicut moris est, incideret, eumque sibi filium faceret, ipse Taso cum Caccone germano suo, et electis iuuenibus ad eumdem Gregorium nihil mali metuens aduenit. Qui mox cum Opitergium cum suis esset ingressus, statim isdem Patricius ciuitatis portas claudi praecepit, et armatos milites super Tasonem eiusque socios misit. Quod Taso cum suis comperiens, audacter se ad praelium praeparauit, ultimumque sibi data pace ualedicentes, per singulas ciuitatis plateas hac illacque dispersi, quoscunque obuios habere poterant trucidantes, cum magnam stragem de Romanis fecissent, ad extremum etiam ipsi perempti sunt. Gregorius uero Patricius propter iusiurandum quod dederat, caput Tasonis sibi deferri iubens, eius barbam sicut promiserat periurus abscidit . [4,41] CAPUT XLI. His ita peremptis, dux Foroiulianus Grasulfus Gisulfi germanus constituitur. Radoaldus uero et Grimoaldus, despectui ducentes sub patrui sui Grasulfi potestate degere, cum essent iam prope iuuenilem aetatem, ascensa nauicula remigantes ad Beneuenti fines perueniunt. Exinde ad Arichim Beneuentanorum ducem, suum quondam paedagogum, properantes, ab eo gratissime suscepti, et filiorum loco sunt habiti. Hiis temporibus mortuo Tassilone duce Baioariorum, filius eius Garibaldus, in Agunto a Sclauis deuictus est, et Baioariorum termini depraedantur. Resumptis tamen Baioarii uiribus, et praedas ab hostibus excutiunt, et hostes de suis finibus pepulerunt . [4,42] CAPUT XLII. Rex uero Agilulfus pacem cum imperatore in annum unum, itemque in alterum faciens, cum Francis quoque iterato pacem renouat. Hoc nihilominus anno Sclaui Histriam interfectis militibus lacrimabiliter depraedati sunt. Sequenti quoque mense Martio defunctus est apud Tridentum Secundus seruus Christi, de quo saepe iam diximus, qui usque ad sua tempora succinctam de Langobardorum gestis composuit historiolam . Eo tempore rex Agilulfus cum imperatore iterato pacem composuit. Occisus quoque est hiis diebus Theudebertus rex Francorum, et facta est pugna grauissima inter eos. Gundualdus etiam Theudelindae reginae germanus, qui erat dux in ciuitate Astensi, nemine sciente auctorem mortis ipsius, hoc ipso in tempore sagitta ictus interiit . [4,43] CAPUT XLIII. Igitur Agilulfus rex, qui et Ago est appellatus, postquam uiginti et quinque annos regnauerat, diem clausit extremum, relicto in regno filio suo Adaloaldo admodum puero , cum Theudelinda matre . Sub niis ecclesiae restauratae sunt, et multae dationes per loca uenerabilia largitae . Sed cum Adaloaldus euersa mente insaniret, postquam cum matre decem regnauerat annis, de regno eiectus est, et a Langobardis in eius loco Arioaldus substitutus est . De cuius regis gestis, ad nostram notitiam minime aliquid peruenit . Circa haec tempora beatus Columbanus ex Scotorum genere oriundus, postquam in Gallia in loco qui Luxouius dicitur, monasterium construxerat, in Italiam ueniens a Langobardorum rege gratanter exceptus est, coenobiumque, quod Bobium appellatur, in Alpibus Cottiis aedificauit, quod quadraginta millibus ab urbe diuiditur Ticinensi. Quo in loco et multae possessiones a singulis principibus siue Langobardis largitae sunt, et magna ibi facta est congregatio monachorum . [4,44] CAPUT XLIV. Igitur Arioaldus postquam super Langobardos duodecim annis regnum tenuit, ab hac luce subtractus est. Langobardorum regnum Rothari genere Arodus suscepit . Fuit autem uiribus fortis, et iustitiae tramitem sequens, sed tamen fidei Christianae non rectam lineam tenens, Arianae haereseos perfidia maculatus est. Siquidem Ariani minorem Patre Filium, Spiritum quoque Sanctum minorem Patre et Filio ad suam perniciem dicunt. Nos autem Catholici Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, in tribus personis unum et uerum Deum, aequali potentia, eademque gloria confitemur. Huius temporibus pene per omnes ciuitates regni eius duo episcopi erant, unus Catholicus, et alter Arianus. In ciuitate quoque Ticinensi usque nunc ostenditur, ubi Arianus episcopus, apud basilicam Sancti Eusebii residens, baptisterium habuit, cum tamen ecclesiae Catholicae alius episcopus praesideret. Qui tamen Arianus episcopus, qui in eadem ciuitate fuit Anastasius nomine, ad fidem Catholicam conuersus, Christi postea Ecclesiam rexit . Hic Rothari rex, Langobardorum leges, quas sola memoria et usu retinebant , scriptorum serie composuit, codicemque ipsum edictum appellari praecepit. Erat autem iam ex quo Langobardi in Italiam uenerant annus septuagesimus septimus, sicut idem Rex in sui edicti testatus est prologo. [4,45] CAPUT XLV. Ad hunc regem Arichis dux Beneuenti filium suum Aionem direxit. Qui cum Rauennam uenisset, Ticinum pergens, ibi ei Romanorum malitia talis potio data est, quae eum mente excedere faceret, atque ex eo tempore nunquam pleni sanique sensus fuit. Igitur cum dux Arichis, huius de quo diximus pater, iam maturus annis ad diem ultimum propinquasset, sciens filium suum Aionem non recti esse sensus, Radoaldum et Grimoaldum, iam florem iuuentutis habentes, quasi proprios filios Langobardis qui aderant commendauit, eisque dixit quod melius eos regere isti quam Aio filius suus posset. [4,46] CAPUT XLVI. Defuncto ergo Arichis, qui ducatum quinquaginta tenuerat annis, Aio eius filius Samnitum ductor effectus est, cui tamen Radoaldus et Grimoaldus, sicut seniori fratri et domino, per omnia paruerunt. Qui Aio cum anno et mensibus quinque Beneuentanum ducatum regeret, uenientes Sclaui cum multitudine nauium longe a ciuitate Seponto castra posuerunt. Qui occultas foueas circa sua castra facientes, cum Aio super eos absentibus Radoaldo et Grimoaldo uenisset, eosque debellare uellet, equus eius in unam de eisdem foueis cecidit, atque irruentibus super eum Sclauis, simul cum aliquantis uiris exstinctus est. Quod cum Radoaldo nuntiatum fuisset, cito ueniens, eisdem Sclauis propria illorum lingua locutus est. Cumque propter hoc segniores ad bellum reddidisset, mox super eos irruens, magnaque strage eos prosternens, et Aionis mortem ultus est, et de illis finibus eos qui remanserant hostes fugam petere coegit. [4,47] CAPUT XLVII. Igitur Rothari rex Romanorum ciuitates ab urbe Tusciae Lunense uniuersas quae in littore maris sitae sunt usque ad Francorum fines cepit. Opitergium quoque ciuitatem inter Taruisium et Foroiulii positam, pari modo expugnauit et diruit . Cum Rauennatibus, et Romanis bellum gessit, ad fluuium Aemiliae, qui Scultenna dicitur; in quo bello a parte Romanorum reliquis terga dantibus, octo millia ceciderunt. Eo tempore magnus Romae terrae motus factus est, magnaque fuit inundatio aquarum. Post haec fuit clades scabierum, ita ut nullus potuisset mortuum suum agnoscere propter nimium inflationis tumorem. Apud Beneuentum uero mortuo Radoaldo duce, qui ducatum quinque rexerat annis, Grimoaldus eius germanus dux effectus est, gubernauitque ducatum Samnitium annis uiginti et quinque. Hic de captiua puella, sed tamen nobili, cuius nomen Itta fuit, Romualdum filium et duas filias genuit. Qui cum esset uir bellicosissimus, et ubique insignis, uenientibus eo tempore Graecis, ut oraculum sancti Michaelis archangeli in monte Gargano situm depraedarentur, Grimoaldus super eos cum exercitu ueniens, ultima eos caede prostrauit. [4,48] CAPUT XLVIII. At uero rex Rothari, postquam annos sedecim et menses quatuor regnum tenuerat uita decedens, Langobardorum regnum Rodoaldo, suo filio reliquit. Hic cum iuxta basilicam beati Ioannis Baptistae fuisset humatus, post aliquantum tempus quidam iniqua cupiditate succensus, eius sepulcrum noctu aperuit, et quidquid in ornamentis eius corporis reperit abstulit. Cui beatus Ioannes per uisionem apparens, eum uehementer exterruit eique dixit: Cur ausus es corpus istius hominis contingere? Fuerit licet non recte credens, tamen mihi se commendauit. Quia igitur hoc facere praesumpsisti, nunquam in meam basilicam deinceps ingressum habebis. Quod ita quoque factum est. Quoties enim cunque uoluisset beati Ioannis oraculum ingredi, statim uelut a ualidissimo pugili guttur eius feriretur, sic subito retro ruebat impulsus. Veritatem in Christo loquor, hoc mihi ipse retulit, qui hoc ipsum suis oculis factum uidit. [4,49] CAPUT XLIX. Rodoaldus igitur, post funus patris Langobardorum regnum suscipiens, Gundibergam Agilulfi et Theudelindae sibi filiam in matrimonium sociauit . Haec Gundiberga regina ad instar suae genitricis, sicut illa in Modicia, sic et ista intra Ticinensem ciuitatem basilicam in honorem beati Ioannis Baptistae construxit. Quam mire ex auro et argento peplisque decorauit, rebusque singulis optime ditauit, in qua et eius corpus tumulatum quiescit. Haec cum de crimine adulterii apud uirum accusata fuisset, proprius eius seruus Carellus nomine, a rege expetiit, ut cum eo qui reginae crimen ingesserat, pro castitate suae dominae monomachia dimicaret. Qui dum cum criminatore illo singulare certamen inisset, eum cuncto populo astante superauit. Regina uero post hoc factum ad dignitatem pristinam rediit. [4,50] CAPUT L. Rodoaldus quoque (ut fertur) dum uxorem cuiusdam Langobardi stuprasset, ab eo interfectus est, postquam septem diebus et quinque regnauerat annis. Huic successit in regni regimine Aripertus, filius Gundualdi, qui fuerat germanus Theudelindae reginae. Hic condidit apud Ticinum oraculum Domini Saluatoris, quod extra portam Occidentalem, quae dicitur Marenca, situm est, quod ornamentis uariis decorauit, et substantiis sufficienter ditauit. [4,51] CAPUT LI. His diebus defuncto Heraclio Augusto, apud Constantinopolim, Heracleon eius filius cum matre Martina regni iura suscepit, rexitque imperium duobus annis. Quo uita decedente, successit in locum eius Constantinus germanus eiusdem, alius filius Heraclii, imperauitque mensibus sex. Hoc etiam mortuo, Constantinus eiusdem filius ad regni dignitatem ascendit, tenuitque regnum annis octo et uiginti. [4,52] CAPUT LII. Circa haec tempora regis Persarum coniux, nomine Caesara, de Perside exiens cum paucis suis fidelibus, priuato habitu, propter Christianae fidei amorem, Constantinopolim uenit. Quae ab imperatore honorifice suscepta, post aliquot dies, ut desiderabat, baptismum consecuta, et ab Augusta de sacro fonte leuata est. Quod uir eius Persarum rex audiens, legatos Constantinopolim ad Augustum direxit, quatenus eidem suam uxorem redderet. Qui ad imperatorem uenientes uerba regis Persarum nuntiant, qui suam requirebat reginam. Imperator haec audiens, remque omnino ignorans, eis responsum reddidit dicens: De regina quam quaeritis fatemur nos nihil scire, praeter quod ad nos hic aliqua mulier priuato habitu aduenit. Legati uero responderunt dicentes: Si placet uestro conspectui, uolumus hanc quam dicitis mulierem uidere. Quae cum iussu imperatoris aduenisset, mox ut eam conspiciunt, ad eius uestigia prouoluuntur, eique uenerabiliter quod eam suus uir requireret suggerunt. Quibus illa respondit: Ite, renuntiate regi uestro et domino, quia nisi, sicut ego iam credidi, ita et ipse in Christum crediderit, me iam ultra consortem tori habere non poterit. Quid multa? Reuersi legati ad patriam, uniuersa quae audierant regi nuntiant. Qui nihil moratus, cum sexaginta millibus uiris Constantinopolim pacifice ad imperatorem uenit, a quo gratanter et satis digne susceptus est. Qui cum uniuersis in Christum Dominum credens, pariter cum omnibus sacri baptismatis unda perfusus, et ab Augusto de fonte leuatus, catholica fide confirmatus est. Multisque muneribus ab Augusto honoratus, accepta sua coniuge laetus et gaudens ad suam patriam repedauit . Circa haec tempora mortuo apud Forum Iulii Grasulfo duce Foroiuliensi, ducatum Ago regendum suscepit. Apud Spoletum quoque Theudelapio defuncto, Atto eidem ciuitati ductor efficitur. [4,53] CAPUT LIII. Igitur Aripertus, postquam apud Ticinum per per annos nouem Langobardos rexerat, diem obiens, regnum duobus filiis suis adhuc adolescentibus, Bertarido et Godeberto, regendum reliquit. Et Godebertus quidem Ticini sedem regni habuit, Bertaridus uero in ciuitate Mediolanensi. Inter quos fratres, facientibus malignis hominibus, discordiae et odiorum fomes surrexit, in tantum ut alter alterius regnum inuadere conaretur . Qua de re Godebertus Garibaldum Taurinatium ducem ad Grimoaldum Beneuentanorum strenuum tunc ductorem direxit, inuitans eum ut quantocius ueniret et sibi aduersus germanum suum Bertaridum auxilium ferret, regisque filiam, suam germanam, ei se daturum promittens. Sed legatus ipse fraudulenter contra suum dominum agens, Grimoaldum exhortatus est ut ueniret, et Langobardorum regnum, quod adolescentes germani dissipabant, ipse arriperet, qui aetate maturus, consilio prouidus, et uiribus fortis existeret. Grimoaldus, haec audiens, mox animum ad regnum Langobardorum obtinendum erexit. Ordinatoque apud Beneuentum Romualdo suo filio duce, ipse cum electa manu Ticinum profecturus iter arripuit, ac per omnes ciuitates quas obuiam habuit, sibi amicos et adiutores ad regnum percipiendum asciuit. Trasemundum uero comitem Capuanum per Spoletum, et Tusciam direxit, ut per eas regiones Langobardos suo consortio coaptaret. Qui imperata sibi strenue perficiens, ei cum multis adiutoribus apud Aemiliam in itinere occurrit. Igitur Grimoaldus cum prope Placentiam cum robusta uirorum multitudine aduenisset, Garibaldum, qui legatus ad eum missus a Godeberto fuerat, Ticinum praemisit, ut eidem Godeberto de suo aduentu nuntiaret. Qui ad Godebertum ueniens, Grimoaldum citius aduentare dixit. Cumque Godebertus ab eo quaereret quo in loco eidem Grimoaldo hospitium praeparare deberet, Garibaldus ita respondit, quod dignum esset ut Grimoaldus, qui pro eius causa uenerat, eiusque sororem accepturus esset, hospitium intra palatium haberet. Quod ita quoque factum est. Nam adueniens Grimoaldus, intra palatium hospitium accepit . Isdem uero Garibaldus, totius nequitiae seminator, Godeberto persuasit, ut non aliter quam lorica sub ueste indutus cum Grimoaldo locuturus ueniret; asserens quia Grimoaldus eum occidere uellet. Rursus isdem fallendi artifex; ad Grimoaldum ueniens dixit, quod nisi se fortiter praepararet, eum Godebertus suo gladio perimeret, asseuerans Godebertum quando cum eo ad colloquendum ueniret, loricam sub ueste gestare. Quid plura? Cum ad colloquium die crastino uenissent, et Godebertum post salutationem Grimoaldus amplexatus esset, statim sensit quod loricam sub ueste gestaret. Nec mora, euaginato gladio eum uita priuauit, regnumque eius et omnem potentiam inuadens, suae subdidit ditioni. Habebat autem tunc Godebertus iam filium paruulum nomine Reginbertum, qui a Godeberti fidelibus sublatus et occulte nutritus est. Nec eum Grimuald persequi curauit, quippe qui adhuc infantulus esset. Quo audito Bertaridus, qui apud Mediolanum regnabat, quod germanus eius esset exstinctus, quanta potuit uelocitate fugam arripuit, atque ad regem Auarum Cacanum peruenit, uxorem Rodelindam, et paruulum filium nomine Cunibertum relinquens, quos Grimoaldus Beneuentum in exsilium direxit. His ita gestis Garibaldus, cuius instigatione, et certamine ista patrata sunt, et non solum haec egerat, sed et fraudem in legatione sua fecerat, dum munera quae deferre Beneuentum debuerat, non integra deportasset; talium ergo operum patrator, non diu laetatus est. Erat quidam paruus homunculus, ex propria familia Godeberti oriundus, in ciuitate Taurinatium. Is cum Garibaldum ducem ipso sacratissimo Paschali die ad orationem in beati Ioannis basilicam uenturum sciret, super sacrum baptisterii fontem conscendens, laeuaque manu se ad columellam tugurii continens, unde Garibaldus transiturus erat, euaginatum ensem sub amictu tenens, cum iuxta eum Garibaldus uenisset, et pertransiret, ipse eleuato ense, annisu eumdem in ceruicem percussit, caputque protinus. amputauit. Super quem qui cum Garibaldo uenerant irruentes, multis eum ictuum uulneribus occiderunt. Qui licet occubuerit, tamen Godeberti sui domini iniuriam insigniter ultus est.