[14,0] Liber XIV siue De insitione. AD PASIPHILVM VIRVM DOCTISSIMVM. Habes aliud indultae fiduciae testimonium. Pro usura temporis hoc opus de arte insitionis adieci. Sed quod uolumina haec ruris colendi serius, quam iusseras, scripta sunt, librarii manus segnior effecit, cuius ego tarditatem numquam maligne aestimo. Existimo enim, quo frequenter inclinet argutia seruorum. Malo operam eius expectare potius quam timere. Nescio, utrum commune sit dominis: mihi difficile contingit in seruilibus ingeniis inuenire temperiem. Ita saepissime natura haec uitiat commodum, si quod est, et miscet optanda contrariis. Velocitas procurrit in facinus: segnities figuram benignitatis imitatur et tantum recedit ab agilitate, quantum recessit a scelere. Dius tamen apud te pudorem meum distuli, sed hoc quasi bonus famulus feci. Verum nescio, si tuum ad has modo minutias inclinetur ingenium. Grande erit et par desiderio suo, quod studii tui quaeret adfectio. Et licet de hic nugis fauorabiliter sentias, ego meas opes existimare non differo. Non est magni loci assibus intuendis oculos duxisse per puluerem, quia nescio quomodo notae sunt quaedam maximarum personarum minuta conpendia. [14,1] Pasiphile, ornatus fidei, cui iure fatemur, si quid in arcano pectoris umbra tegit, bis septem paruos, opus agricolare, libellos, quos manus haec scripsit parte silente pedum, 5 nec strictos numeris nec Apollinis amne fluentes sed pura tantum rusticitate rudes commendas, dignaris, amas et uilia dicta adfectu socii sollicitante colis. Nunc ideo modicum crescens fiducia carmen 10 obtulit arbitrio laetificanda tuo. Et nostrae studium non condemnabile Musae urbanum fari rusticitatis opus: sub thalami specie felices iungere siluas, ut suboli mixtus crescat utrimque decor, 15 connexumque nemus uestire adfinibus umbris et gemina partum nobilitare coma, foederibus blandis dulces confundere sucos et laetum duplici fruge saporis ali: quae quibus hospitium praestent uirgulta, docebo, quae sit adoptiuis arbor onusta comis. 20 Ipse poli rector, quo lucida sidera currunt, quo fixa est tellus, quo fluit unda maris, cum possent mixtos ramis inducere flores et uaria grauidum pingere fronde nemus, dignatus nostros hoc insignire labores, 25 naturam fieri sanxit ab arte nouam. Non segne officium nostrae reor esse camenae aut operis parui gratia fiet inops. Si uelocis equae pigro miscetur asello ardor, ut in sterilem res cadat acta gradum 30 fecundumque genus productus deleat heres et sibi defectum copia prolis agat: cur non arbor inops pinguescat ab hospite gemma et decus externi floris adepta micet? Incipiam, quicquid ueteres scripsere coloni, 35 sacraque priscorum uerba labore sequar. Principio multas species industria sollers protulit et doctam iussit inire manum. nam quaecumque uirens alienis frondibus arbos comitur, his discit credita ferre modis. 40 aut noua discreto figuntur germina libro aut aliud sumunt robora fissa caput aut uirides oculos externi gemma tumoris accipit et lento stringitur uda sinu. DE VITE. Primus echionii palmes se iungere Bacchi 45 nouit et externo tenditur uua mero. Nexilibus gemmis fecundos inplicat artus uitis et amplexum pascit adulta genus degenerisque comae uestigia mitis inumbrat pampinus et pingui curuat onusta deo. 50 DE OLIVA. Robora Palladii decorant siluestria rami, nobilitat partus baca superba feros, fecundat sterilis pingues oleaster oliuas et quae non nouit munera, ferre docet. DE PIRO. Germine cana prius niueos haud inuida flores 55 commodat et uarium nectit amore nemus. Nunc rapit hirsutis horrenda sororibus arma et docet indomitas ponere tela piros. Nunc teretem pingui producit acumine malum fraxineasque nouo flectit honore manus. 60 Phyllida quin etiam grandi mitescere fructu instituens, durae dat sua membra cuti. Et steriles spinos et inertem fetibus ornum dotat et ignotum cogit amare decus. Huius et inmissi uertere cydonea rami 65 pomaque confusus blanda creauit odor. Castaneae septos aspro uelamine fetus exuit et placido pondere mutat onus mespilaque exarmat pugnacibus horrida membris et mala tranquillo cortice uota premit. 70 Creditur in libycis sua germina nectere ramis laetaque puniceo posse decore frui. DE MALO PVNICO. Punica non alios umquam dignata sapores mala nec externis adsociata comis, ipsa suas augent mutato semine gemmas 75 et sibi cognato picta rubore placent. DE POMO. Insita proceris pergit concrescere ramis et sociam mutat malus amica pirum seque feros siluis hortatur linquere mores et partu gaudet nobiliore frui. 80 Spiniferas prunos armataque robora sentes leuigat et pulchris uestit adulta comis. Exiguam sorbum dulci distendere suco nouit et ad cupidas flectere poma manus. Stipitibus gaudet nomen mutare salignis 85 et gratum Nymphis spargere flore nemus. Robora thyrsigero platani concordia Baccho fetibus instituit plena rubere nouis. Illius insolitas miratur persicus umbras populeaeque ferunt candida dona comae. 90 Mespilus huic paret lapidosaque uiscera mutans tenditur et niueo plena liquore rubet. Pro sudibus fetis et pro praegnantibus armis castaneae fuluum dant noua mala decus. DE PERSICO. Ipsa suos onerat meliori germine ramos 95 persicus et pruno scit sociare genus imponitque leues in stipite phyllidis umbras et tali discit fortior esse gradu. DE MALO CYDONEO. Cum praestet cunctis se fulua cydonea pomis, alterius nullo creditur hospitio. 100 Roboris externi librum aspernata superbit, Scit tantum nullo crescere posse decus. Sed propriis pandens cognata cubilia ramis stat contenta suum nobilitare bonum. DE MESPILO. Aemula dura piri despecti mala saporis 105 mespilus admisso germine tuta subit et geminis sese uiolentior inserit armis atque auidas terrent robora saeua manus. DE CITRO. Nec non et citrei patiuntur mutua rami pignora, quae grauido cortice morus alit, 110 pomaque pasturi blando redolentia suco armatis mutant spicula nota piris. DE PRVNO. Pruna suis addunt felicia germina membris donaque cognato corpore laeta ferunt. Exarmat fetus, sed brachia roboris armat 115 castaneae prunus iussa tenere larem. DE SILIQVA. Adsuescunt siliquae uiridi mollescere suco et gremio pascunt cerea poma suo. DE FICV. Persuadet moris tetrum uariare colorem ficus et inuasis dat sua iura comis. 120 Se quoque miratur pingui grandescere suco et solitum gaudet uincere poma modum. Insignes foliis platanos, felicia mensis brachia, gaudentes uitis honore comas, ingrediens pingui se cortice maxima ficus 125 seruat et optatos inplet adepta sinus. DE MORO. Mutua quin etiam moris commercia ficus praestat et oblatum robore germen alit. Fraxinus huic auidae confert sua membra sodali et metuit fetus sparsa cruore nouos. 130 Proceras fagos et poma hirsuta uirentis castaneae duris aspera mala comis inficiens monstrat piceo nigrescere partu, et suco pascit turgida poma nouo. Obsequitur moris blando terebinthus odore 135 et geminis ueniunt munera mixta bonis. DE SORBIS. Sorba suos partus merito maioris honestant seminis et pulchro curua labore nitent. Haec arbos spinae duros mucronibus artus exuit ac libris mitibus arma tegit 140 aureaque adnexo miscere cydonea fetu gaudet et externi dona coloris amat. DE CERASO. Inseritur lauro cerasus partuque coacto tingit adoptiuus uirginis ora pudor. Vmbrantes platanos et iniquam robore prunum 145 conpellit gemmis pingere mebra suis populeasque nouo distinguit munere frondes, sic blandus spargit brachia cana rubor. DE AMYGDALO. Phyllis odoratos primaeuis floribus artus discisso pruni cortice fixa tegit 150 pomaque permutat uelamine persica mixto duritiemque docet tegminis esse loco. In modicam tornat siliqua tendente figuram et frondes pulchro ditat odore feras castaneamque trucem depulsis cogit echinis 155 mirari fructus leuia poma sui. DE PISTACIIS. Quin et amygdaleos subeunt pistacia ramos et meritum maius de breuitate petunt. Haec et cognato cingens terebinthus amictu nutrit adoptiuis nobilitanda comis. 160 DE CASTANEA. Flumineam salicem fecundant ardua membra castaneae et multo pasta liquore uigent. DE NVCE. Arbuteas frondes uastae nucis occupat umbra pomaque sub duplici cortice tuta refert. Cetera, quae sollers processu temporis usus 165 exprimet exemplis instituere nouis. Haec sat erit tenuem uersu memorasse poetam, quem iuuat effossi terga mouere soli. Carmina tu duros inter formata bidentes aspera sed miti rusticitate lege. 170