[6,0] Liber sextus [6,1] Praebuerat dictis Tritonia talibus aures carminaque Aonidum iustamque probauerat iram; tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae numina nec sperni sine poena nostra sinamus.' 5 Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, quam sibi lanificae non cedere laudibus artis audierat. non illa loco nec origine gentis clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon Phocaico bibulas tinguebat murice lanas; [6,10] occiderat mater, sed et haec de plebe suoque aequa uiro fuerat; Lydas tamen illa per urbes quaesierat studio nomen memorabile, quamuis orta domo parua paruis habitabat Hypaepis. huius ut adspicerent opus admirabile, saepe 15 deseruere sui nymphae uineta Timoli, deseruere suas nymphae Pactolides undas. nec factas solum uestes, spectare iuuabat tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti, siue rudem primos lanam glomerabat in orbes, [6,20] seu digitis subigebat opus repetitaque longo uellera mollibat nebulas aequantia tractu, siue leui teretem uersabat pollice fusum, seu pingebat acu; scires a Pallade doctam. quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra 25 'certet' ait 'mecum: nihil est, quod uicta recusem!' Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus. tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas, quae fugiamus, habet: seris uenit usus ab annis. [6,30] consilium ne sperne meum: tibi fama petatur inter mortales faciendae maxima lanae; cede deae ueniamque tuis, temeraria, dictis supplice uoce roga: ueniam dabit illa roganti.' adspicit hanc toruis inceptaque fila relinquit 35 uixque manum retinens confessaque uultibus iram talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: 'mentis inops longaque uenis confecta senecta, et nimium uixisse diu nocet. audiat istas, si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, uoces; [6,40] consilii satis est in me mihi, neue monendo profecisse putes, eadem est sententia nobis. cur non ipsa uenit? cur haec certamina uitat?' tum dea 'uenit!' ait formamque remouit anilem Palladaque exhibuit: uenerantur numina nymphae 45 Mygdonidesque nurus; sola est non territa uirgo, sed tamen erubuit, subitusque inuita notauit ora rubor rursusque euanuit, ut solet aer purpureus fieri, cum primum Aurora mouetur, et breue post tempus candescere solis ab ortu. [6,50] perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae in sua fata ruit; neque enim Ioue nata recusat nec monet ulterius nec iam certamina differt. haud mora, constituunt diuersis partibus ambae et gracili geminas intendunt stamine telas: 55 tela iugo uincta est, stamen secernit harundo, inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso pauiunt insecti pectine dentes. utraque festinant cinctaeque ad pectora uestes [6,60] bracchia docta mouent, studio fallente laborem. illic et Tyrium quae purpura sensit aenum texitur et tenues parui discriminis umbrae; qualis ab imbre solent percussis solibus arcus inficere ingenti longum curuamine caelum; 65 in quo diuersi niteant cum mille colores, transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant. illic et lentum filis inmittitur aurum et uetus in tela deducitur argumentum. [6,70] Cecropia Pallas scopulum Mauortis in arce pingit et antiquam de terrae nomine litem. bis sex caelestes medio Ioue sedibus altis augusta grauitate sedent; sua quemque deorum inscribit facies: Iouis est regalis imago; 75 stare deum pelagi longoque ferire tridente aspera saxa facit, medioque e uulnere saxi exsiluisse fretum, quo pignore uindicet urbem; at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, [6,80] percussamque sua simulat de cuspide terram edere cum bacis fetum canentis oliuae; mirarique deos: operis Victoria finis. ut tamen exemplis intellegat aemula laudis, quod pretium speret pro tam furialibus ausis 85 quattuor in partes certamina quattuor addit, clara colore suo, breuibus distincta sigillis: Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum, nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam, nomina summorum sibi qui tribuere deorum; [6,90] altera Pygmaeae fatum miserabile matris pars habet: hanc Iuno uictam certamine iussit esse gruem populisque suis indicere bellum; pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam cum magni consorte Iouis, quam regia Iuno 95 in uolucrem uertit, nec profuit Ilion illi Laomedonue pater, sumptis quin candida pennis ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro; qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum; isque gradus templi, natarum membra suarum, [6,100] amplectens saxoque iacens lacrimare uidetur. circuit extremas oleis pacalibus oras (is modus est) operisque sua facit arbore finem. Maeonis elusam designat imagine tauri Europam: uerum taurum, freta uera putares; 105 ipsa uidebatur terras spectare relictas et comites clamare suas tactumque uereri adsilientis aquae timidasque reducere plantas. fecit et Asterien aquila luctante teneri, fecit olorinis Ledam recubare sub alis; [6,110] addidit, ut satyri celatus imagine pulchram Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu, Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit, aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis, Mnemosynen pastor, uarius Deoida serpens. 115 te quoque mutatum toruo, Neptune, iuuenco uirgine in Aeolia posuit; tu uisus Enipeus gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis, et te flaua comas frugum mitissima mater sensit equum, sensit uolucrem crinita colubris [6,120] mater equi uolucris, sensit delphina Melantho: omnibus his faciemque suam faciemque locorum reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus, utque modo accipitris pennas, modo terga leonis gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen, 125 Liber ut Erigonen falsa deceperit uua, ut Saturnus equo geminum Chirona crearit. ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos. Non illud Pallas, non illud carpere Liuor [6,130] possit opus: doluit successu flaua uirago et rupit pictas, caelestia crimina, uestes, utque Cytoriaco radium de monte tenebat, ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes. non tulit infelix laqueoque animosa ligauit 135 guttura: pendentem Pallas miserata leuauit atque ita 'uiue quidem, pende tamen, inproba' dixit, 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri, dicta tuo generi serisque nepotibus esto!' post ea discedens sucis Hecateidos herbae [6,140] sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae defluxere comae, cum quis et naris et aures, fitque caput minimum; toto quoque corpore parua est: in latere exiles digiti pro cruribus haerent, cetera uenter habet, de quo tamen illa remittit 145 stamen et antiquas exercet aranea telas. Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti rumor it et magnum sermonibus occupat orbem. ante suos Niobe thalamos cognouerat illam, tum cum Maeoniam uirgo Sipylumque colebat; [6,150] nec tamen admonita est poena popularis Arachnes, cedere caelitibus uerbisque minoribus uti. multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes nec genus amborum magnique potentia regni sic placuere illi, quamuis ea cuncta placerent, 155 ut sua progenies; et felicissima matrum dicta foret Niobe, si non sibi uisa fuisset. nam sata Tiresia uenturi praescia Manto per medias fuerat diuino concita motu uaticinata uias: 'Ismenides, ite frequentes [6,160] et date Latonae Latonigenisque duobus cum prece tura pia lauroque innectite crinem: ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant turaque dant sanctis et uerba precantia flammis. 165 Ecce uenit comitum Niobe celeberrima turba uestibus intexto Phrygiis spectabilis auro et, quantum ira sinit, formosa; mouensque decoro cum capite inmissos umerum per utrumque capillos constitit, utque oculos circumtulit alta superbos, [6,170] 'quis furor auditos' inquit 'praeponere uisis caelestes? aut cur colitur Latona per aras, numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor, cui licuit soli superorum tangere mensas; Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas 175 est auus, aetherium qui fert ceruicibus axem; Iuppiter alter auus; socero quoque glorior illo. me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi sub domina est, fidibusque mei commissa mariti moenia cum populis a meque uiroque reguntur. [6,180] in quamcumque domus aduerti lumina partem, inmensae spectantur opes; accedit eodem digna dea facies; huc natas adice septem et totidem iuuenes et mox generosque nurusque! quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, 185 nescio quoque audete satam Titanida Coeo Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam exiguam sedem pariturae terra negauit! nec caelo nec humo nec aquis dea uestra recepta est: exsul erat mundi, donec miserata uagantem [6,190] "hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis" instabilemque locum Delos dedit. illa duorum facta parens: uteri pars haec est septima nostri. sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit. 195 maior sum quam cui possit Fortuna nocere, multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. excessere metum mea iam bona. fingite demi huic aliquid populo natorum posse meorum: non tamen ad numerum redigar spoliata duorum, [6,200] Latonae turbam, qua quantum distat ab orba? ite — satis pro re sacri — laurumque capillis ponite!' deponunt et sacra infecta relinquunt, quodque licet, tacito uenerantur murmure numen. Indignata dea est summoque in uertice Cynthi 205 talibus est dictis gemina cum prole locuta: 'en ego uestra parens, uobis animosa creatis, et nisi Iunoni nulli cessura dearum, an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis arceor, o nati, nisi uos succurritis, aris. [6,210] nec dolor hic solus; diro conuicia facto Tantalis adiecit uosque est postponere natis ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.' adiectura preces erat his Latona relatis: 215 'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!' dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem. Planus erat lateque patens prope moenia campus, adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum [6,220] duraque mollierat subiectas ungula glaebas. pars ibi de septem genitis Amphione fortes conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco terga premunt auroque graues moderantur habenas. e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam 225 prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem quadripedis cursus spumantiaque ora coercet, 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa tela gerit frenisque manu moriente remissis in latus a dextro paulatim defluit armo. [6,230] proximus audito sonitu per inane pharetrae frena dabat Sipylus, ueluti cum praescius imbris nube fugit uisa pendentiaque undique rector carbasa deducit, ne qua leuis effluat aura: frena tamen dantem non euitabile telum 235 consequitur, summaque tremens ceruice sagitta haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum; ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque uoluitur et calido tellurem sanguine foedat. Phaedimus infelix et auiti nominis heres [6,240] Tantalus, ut solito finem inposuere labori, transierant ad opus nitidae iuuenale palaestrae; et iam contulerant arto luctantia nexu pectora pectoribus, cum tento concita neruo, sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta. 245 ingemuere simul, simul incuruata dolore membra solo posuere, simul suprema iacentes lumina uersarunt, animam simul exhalarunt. adspicit Alphenor laniataque pectora plangens aduolat, ut gelidos conplexibus adleuet artus, [6,250] inque pio cadit officio; nam Delius illi intima fatifero rupit praecordia ferro. quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis eruta cumque anima cruor est effusus in auras. at non intonsum simplex Damasicthona uulnus 255 adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua mollia neruosus facit internodia poples. dumque manu temptat trahere exitiabile telum, altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est. expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum [6,260] emicat et longe terebrata prosilit aura. ultimus Ilioneus non profectura precando bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,' dixerat ignarus non omnes esse rogandos 'parcite!' motus erat, cum iam reuocabile telum 265 non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille uulnere, non alte percusso corde sagitta. Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum tam subitae matrem certam fecere ruinae, mirantem potuisse irascentemque, quod ausi [6,270] hoc essent superi, quod tantum iuris haberent; nam pater Amphion ferro per pectus adacto finierat moriens pariter cum luce dolorem. heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, quae modo Latois populum submouerat aris 275 et mediam tulerat gressus resupina per urbem inuidiosa suis; at nunc miseranda uel hosti! corporibus gelidis incumbit et ordine nullo oscula dispensat natos suprema per omnes; a quibus ad caelum liuentia bracchia tollens [6,280] 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu! [corque ferum satia!' dixit. 'per funera septem] efferor: exsulta uictrixque inimica triumpha! cur autem uictrix? miserae mihi plura supersunt, 285 quam tibi felici; post tot quoque funera uinco!' Dixerat, et sonuit contento neruus ab arcu; qui praeter Nioben unam conterruit omnes: illa malo est audax. stabant cum uestibus atris ante toros fratrum demisso crine sorores; [6,290] e quibus una trahens haerentia uiscere tela inposito fratri moribunda relanguit ore; altera solari miseram conata parentem conticuit subito duplicataque uulnere caeco est. [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat] 295 haec frustra fugiens collabitur, illa sorori inmoritur; latet haec, illam trepidare uideres. sexque datis leto diuersaque uulnera passis ultima restabat; quam toto corpore mater, tota ueste tegens 'unam minimamque relinque! [6,300] de multis minimam posco' clamauit 'et unam.' dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit exanimes inter natos natasque uirumque deriguitque malis; nullos mouet aura capillos, in uultu color est sine sanguine, lumina maestis 305 stant inmota genis, nihil est in imagine uiuum. ipsa quoque interius cum duro lingua palato congelat, et uenae desistunt posse moueri; nec flecti ceruix nec bracchia reddere motus nec pes ire potest; intra quoque uiscera saxum est. [6,310] flet tamen et ualidi circumdata turbine uenti in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. Tum uero cuncti manifestam numinis iram femina uirque timent cultuque inpensius omnes 315 magna gemelliparae uenerantur numina diuae; utque fit, a facto propiore priora renarrant. e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris non inpune deam ueteres spreuere coloni. res obscura quidem est ignobilitate uirorum, [6,320] mira tamen: uidi praesens stagnumque locumque prodigio notum. nam me iam grandior aeuo inpatiensque uiae genitor deducere lectos iusserat inde boues gentisque illius eunti ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro, 325 ecce lacu medio sacrorum nigra fauilla ara uetus stabat tremulis circumdata cannis. restitit et pauido "faueas mihi!" murmure dixit dux meus, et simili "faueas!" ego murmure dixi. Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam [6,330] indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes: "non hac, o iuuenis, montanum numen in ara est; illa suam uocat hanc, cui quondam regia coniunx orbem interdixit, quam uix erratica Delos orantem accepit tum, cum leuis insula nabat; 335 illic incumbens cum Palladis arbore palmae edidit inuita geminos Latona nouerca. hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur inque suo portasse sinu, duo numina, natos. iamque Chimaeriferae, cum sol grauis ureret arua, [6,340] finibus in Lyciae longo dea fessa labore sidereo siccata sitim collegit ab aestu, uberaque ebiberant auidi lactantia nati. forte lacum mediocris aquae prospexit in imis uallibus; agrestes illic fruticosa legebant 345 uimina cum iuncis gratamque paludibus uluam; accessit positoque genu Titania terram pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. rustica turba uetat; dea sic adfata uetantis: 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est. [6,350] nec solem proprium natura nec aera fecit nec tenues undas: ad publica munera ueni; quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros abluere hic artus lassataque membra parabam, sed releuare sitim. caret os umore loquentis, 355 et fauces arent, uixque est uia uocis in illis. haustus aquae mihi nectar erit, uitamque fatebor accepisse simul: uitam dederitis in unda. hi quoque uos moueant, qui nostro bracchia tendunt parua sinu,' et casu tendebant bracchia nati. [6,360] quem non blanda deae potuissent uerba mouere? hi tamen orantem perstant prohibere minasque, ni procul abscedat, conuiciaque insuper addunt. nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque turbauere lacus imoque e gurgite mollem 365 huc illuc limum saltu mouere maligno. distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei supplicat indignis nec dicere sustinet ultra uerba minora dea tollensque ad sidera palmas 'aeternum stagno' dixit 'uiuatis in isto!' [6,370] eueniunt optata deae: iuuat esse sub undis et modo tota caua submergere membra palude, nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, saepe super ripam stagni consistere, saepe in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes 375 litibus exercent linguas pulsoque pudore, quamuis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant. uox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, ipsaque dilatant patulos conuicia rictus; terga caput tangunt, colla intercepta uidentur, [6,380] spina uiret, uenter, pars maxima corporis, albet, limosoque nouae saliunt in gurgite ranae."' Sic ubi nescio quis Lycia de gente uirorum rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, quem Tritoniaca Latous harundine uictum 385 adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit; 'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.' clamanti cutis est summos direpta per artus, nec quicquam nisi uulnus erat; cruor undique manat, detectique patent nerui, trepidaeque sine ulla [6,390] pelle micant uenae; salientia uiscera possis et perlucentes numerare in pectore fibras. illum ruricolae, siluarum numina, fauni et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis 395 lanigerosque greges armentaque bucera pauit. fertilis inmaduit madefactaque terra caducas concepit lacrimas ac uenis perbibit imis; quas ubi fecit aquam, uacuas emisit in auras. inde petens rapidus ripis decliuibus aequor [6,400] Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis. Talibus extemplo redit ad praesentia dictis uulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget; mater in inuidia est: hanc tunc quoque dicitur unus flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam 405 deduxit uestes, ebur ostendisse sinistro. concolor hic umerus nascendi tempore dextro corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis, qui locus est iuguli medius summique lacerti, [6,410] defuit: inpositum est non conparentis in usum partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo. Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae orauere suos ire ad solacia reges, Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae 415 et nondum toruae Calydon inuisa Dianae Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen, quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo [6,420] exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo; credere quis posset? solae cessastis Athenae. obstitit officio bellum, subuectaque ponto barbara Mopsopios terrebant agmina muros. Threicius Tereus haec auxiliaribus armis 425 fuderat et clarum uincendo nomen habebat; quem sibi Pandion opibusque uirisque potentem et genus a magno ducentem forte Gradiuo conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno, non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto: [6,430] Eumenides tenuere faces de funere raptas, Eumenides strauere torum, tectoque profanus incubuit bubo thalamique in culmine sedit. hac aue coniuncti Procne Tereusque, parentes hac aue sunt facti; gratata est scilicet illis 435 Thracia, disque ipsi grates egere; diemque, quaque data est claro Pandione nata tyranno quaque erat ortus Itys, festum iussere uocari: usque adeo latet utilitas. Iam tempora Titan quinque per autumnos repetiti duxerat anni, [6,440] cum blandita uiro Procne 'si gratia' dixit 'ulla mea est, uel me uisendae mitte sorori, uel soror huc ueniat: redituram tempore paruo promittes socero; magni mihi muneris instar germanam uidisse dabis.' iubet ille carinas 445 in freta deduci ueloque et remige portus Cecropios intrat Piraeaque litora tangit. ut primum soceri data copia, dextera dextrae iungitur, et fausto committitur omine sermo. coeperat, aduentus causam, mandata referre [6,450] coniugis et celeres missae spondere recursus: ecce uenit magno diues Philomela paratu, diuitior forma; quales audire solemus naidas et dryadas mediis incedere siluis, si modo des illis cultus similesque paratus. 455 non secus exarsit conspecta uirgine Tereus, quam si quis canis ignem supponat aristis aut frondem positasque cremet faenilibus herbas. digna quidem facies; sed et hunc innata libido exstimulat, pronumque genus regionibus illis [6,460] in Venerem est: flagrat uitio gentisque suoque. impetus est illi comitum corrumpere curam nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam sollicitare datis totumque inpendere regnum aut rapere et saeuo raptam defendere bello; 465 et nihil est, quod non effreno captus amore ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas. iamque moras male fert cupidoque reuertitur ore ad mandata Procnes et agit sua uota sub illa. facundum faciebat amor, quotiensque rogabat [6,470] ulterius iusto, Procnen ita uelle ferebat. addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas. pro superi, quantum mortalia pectora caecae noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus creditur esse pius laudemque a crimine sumit. 475 quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis blanda tenens umeros, ut eat uisura sororem, perque suam contraque suam petit ipsa salutem. spectat eam Tereus praecontrectatque uidendo osculaque et collo circumdata bracchia cernens [6,480] omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris accipit, et quotiens amplectitur illa parentem, esse parens uellet: neque enim minus inpius esset. uincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque illa patri grates et successisse duabus 485 id putat infelix, quod erit lugubre duabus. Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique pulsabant pedibus spatium decliuis Olympi: regales epulae mensis et Bacchus in auro ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno. [6,490] at rex Odrysius, quamuis secessit, in illa aestuat et repetens faciem motusque manusque qualia uult fingit quae nondum uidit et ignes ipse suos nutrit cura remouente soporem. lux erat, et generi dextram conplexus euntis 495 Pandion comitem lacrimis commendat obortis: 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit, et uoluere ambae (uoluisti tu quoque, Tereu) do tibi perque fidem cognataque pectora supplex, per superos oro, patrio ut tuearis amore [6,500] et mihi sollicitae lenimen dulce senectae quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas; tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem), si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!' mandabat pariterque suae dabat oscula natae, 505 et lacrimae mites inter mandata cadebant; utque fide pignus dextras utriusque poposcit inter seque datas iunxit natamque nepotemque absentes pro se memori rogat ore salutent; supremumque uale pleno singultibus ore [6,510] uix dixit timuitque suae praesagia mentis. Ut semel inposita est pictae Philomela carinae, admotumque fretum remis tellusque repulsa est, 'uicimus!' exclamat, 'mecum mea uota feruntur!' exsultatque et uix animo sua gaudia differt 515 barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, non aliter quam cum pedibus praedator obuncis deposuit nido leporem Iouis ales in alto; nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor. Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis [6,520] puppibus exierant, cum rex Pandione natam in stabula alta trahit, siluis obscura uetustis, atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit fassusque nefas et uirginem et unam 525 ui superat frustra clamato saepe parente, saepe sorore sua, magnis super omnia diuis. illa tremit uelut agna pauens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta uidetur, utque columba suo madefactis sanguine plumis [6,530] horret adhuc auidosque timet, quibus haeserat, ungues. mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, lugenti similis caesis plangore lacertis intendens palmas 'o diris barbare factis, o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis 535 cum lacrimis mouere piis nec cura sororis nec mea uirginitas nec coniugialia iura? omnia turbasti; paelex ego facta sororis, tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne! quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet, [6,540] eripis? atque utinam fecisses ante nefandos concubitus: uacuas habuissem criminis umbras. si tamen haec superi cernunt, si numina diuum sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore 545 proiecto tua facta loquar: si copia detur, in populos ueniam; si siluis clausa tenebor, inplebo siluas et conscia saxa mouebo; audiet haec aether et si deus ullus in illo est!' Talibus ira feri postquam commota tyranni [6,550] nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque, quo fuit accinctus, uagina liberat ensem arreptamque coma fixis post terga lacertis uincla pati cogit; iugulum Philomela parabat spemque suae mortis uiso conceperat ense: 555 ille indignantem et nomen patris usque uocantem luctantemque loqui conprensam forcipe linguam abstulit ense fero. radix micat ultima linguae, ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae, utque salire solet mutilatae cauda colubrae, [6,560] palpitat et moriens dominae uestigia quaerit. hoc quoque post facinus (uix ausim credere) fertur saepe sua lacerum repetisse libidine corpus. Sustinet ad Procnen post talia facta reuerti; coniuge quae uiso germanam quaerit, at ille 565 dat gemitus fictos commentaque funera narrat, et lacrimae fecere fidem. uelamina Procne deripit ex umeris auro fulgentia lato induiturque atras uestes et inane sepulcrum constituit falsisque piacula manibus infert [6,570] et luget non sic lugendae fata sororis. Signa deus bis sex acto lustrauerat anno; quid faciat Philomela? fugam custodia claudit, structa rigent solido stabulorum moenia saxo, os mutum facti caret indice. grande doloris 575 ingenium est, miserisque uenit sollertia rebus: stamina barbarica suspendit callida tela purpureasque notas filis intexuit albis, indicium sceleris; perfectaque tradidit uni, utque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata [6,580] pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis. euoluit uestes saeui matrona tyranni germanaeque suae fatum miserabile legit et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit, uerbaque quaerenti satis indignantia linguae 585 defuerunt, nec flere uacat, sed fasque nefasque confusura ruit poenaeque in imagine tota est. Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi Sithoniae celebrare nurus: (nox conscia sacris, nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti) [6,590] nocte sua est egressa domo regina deique ritibus instruitur furialiaque accipit arma; uite caput tegitur, lateri ceruina sinistro uellera dependent, umero leuis incubat hasta. concita per siluas turba comitante suarum 595 terribilis Procne furiisque agitata doloris, Bacche, tuas simulat: uenit ad stabula auia tandem exululatque euhoeque sonat portasque refringit germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi induit et uultus hederarum frondibus abdit [6,600] attonitamque trahens intra sua moenia ducit. Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, horruit infelix totoque expalluit ore; nacta locum Procne sacrorum pignora demit oraque deuelat miserae pudibunda sororis 605 amplexumque petit; sed non attollere contra sustinet haec oculos paelex sibi uisa sororis deiectoque in humum uultu iurare uolenti testarique deos, per uim sibi dedecus illud inlatum, pro uoce manus fuit. ardet et iram [6,610] non capit ipsa suam Procne fletumque sororis corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum, sed ferro, sed si quid habes, quod uincere ferrum possit. in omne nefas ego me, germana, paraui: aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, 615 artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt ferro rapiam, aut per uulnera mille sontem animam expellam! magnum quodcumque paraui; quid sit, adhuc dubito.' Peragit dum talia Procne, [6,620] ad matrem ueniebat Itys; quid possit, ab illo admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! quam es similis patri!' dixit nec plura locuta triste parat facinus tacitaque exaestuat ira. ut tamen accessit natus matrique salutem 625 attulit et paruis adduxit colla lacertis mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira inuitique oculi lacrimis maduere coactis; sed simul ex nimia mentem pietate labare [6,630] sensit, ab hoc iterum est ad uultus uersa sororis inque uicem spectans ambos 'cur admouet' inquit 'alter blanditias, rapta silet altera lingua? quam uocat hic matrem, cur non uocat illa sororem? cui sis nupta, uide, Pandione nata, marito! 635 degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.' nec mora, traxit Ityn, ueluti Gangetica ceruae lactentem fetum per siluas tigris opacas, utque domus altae partem tenuere remotam, tendentemque manus et iam sua fata uidentem [6,640] et 'mater! mater!' clamantem et colla petentem ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret, nec uultum uertit. satis illi ad fata uel unum uulnus erat: iugulum ferro Philomela resoluit, uiuaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra 645 dilaniant. pars inde cauis exsultat aenis, pars ueribus stridunt; manant penetralia tabo. His adhibet coniunx ignarum Terea mensis et patrii moris sacrum mentita, quod uni fas sit adire uiro, comites famulosque remouit. [6,650] ipse sedens solio Tereus sublimis auito uescitur inque suam sua uiscera congerit aluum, tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' dixit. dissimulare nequit crudelia gaudia Procne iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis 655 'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque uocanti, sicut erat sparsis furiali caede capillis, prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum misit in ora patris nec tempore maluit ullo [6,660] posse loqui et meritis testari gaudia dictis. Thracius ingenti mensas clamore repellit uipereasque ciet Stygia de ualle sorores et modo, si posset, reserato pectore diras egerere inde dapes semesaque uiscera gestit, 665 flet modo seque uocat bustum miserabile nati, nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. corpora Cecropidum pennis pendere putares: pendebant pennis. quarum petit altera siluas, altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis [6,670] excessere notae, signataque sanguine pluma est. ille dolore suo poenaeque cupidine uelox uertitur in uolucrem, cui stant in uertice cristae. prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum; nomen epops uolucri, facies armata uidetur. 675 Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras. sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus, iustitia dubium ualidisne potentior armis. quattuor ille quidem iuuenes totidemque crearat [6,680] femineae sortis, sed erat par forma duarum. e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix, Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant, dilectaque diu caruit deus Orithyia, dum rogat et precibus mauult quam uiribus uti; 685 ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira, quae solita est illi nimiumque domestica uento, 'et merito!' dixit; 'quid enim mea tela reliqui, saeuitiam et uires iramque animosque minaces, admouique preces, quarum me dedecet usus? [6,690] apta mihi uis est: ui tristia nubila pello, ui freta concutio nodosaque robora uerto induroque niues et terras grandine pulso; idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, 695 ut medius nostris concursibus insonet aether exsiliantque cauis elisi nubibus ignes; idem ego, cum subii conuexa foramina terrae supposuique ferox imis mea terga cauernis, sollicito manes totumque tremoribus orbem. [6,700] hac ope debueram thalamos petiisse, socerque non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.' haec Boreas aut his non inferiora locutus excussit pennas, quarum iactatibus omnis adflata est tellus latumque perhorruit aequor, 705 puluereamque trahens per summa cacumina pallam uerrit humum pauidamque metu caligine tectus Orithyian amans fuluis amplectitur alis. dum uolat, arserunt agitati fortius ignes, nec prius aerii cursus suppressit habenas, [6,710] quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor. illic et gelidi coniunx Actaea tyranni et genetrix facta est, partus enixa gemellos, cetera qui matris, pennas genitoris haberent. non tamen has una memorant cum corpore natas, 715 barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt; mox pariter pennae ritu coepere uolucrum cingere utrumque latus, pariter flauescere malae. ergo ubi concessit tempus puerile iuuentae, [6,720] uellera cum Minyis nitido radiantia uillo per mare non notum prima petiere carina.