[1,1] In noua fert animus mutatas dicere formas 2 corpora; di, coeptis (nam uos mutastis et illas) 3 adspirate meis primaque ab origine mundi 4 ad mea perpetuum deducite tempora carmen! 5 Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum 6 unus erat toto naturae uultus in orbe, 7 quem dixere chaos: rudis indigestaque moles 8 nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem 9 non bene iunctarum discordia semina rerum. [1,10] nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, 11 nec noua crescendo reparabat cornua Phoebe, 12 nec circumfuso pendebat in aere tellus 13 ponderibus librata suis, nec bracchia longo 14 margine terrarum porrexerat Amphitrite; 15 utque erat et tellus illic et pontus et aer, 16 sic erat instabilis tellus, innabilis unda, 17 lucis egens aer; nulli sua forma manebat, 18 obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno 19 frigida pugnabant calidis, umentia siccis, [1,20] mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus. 21 Hanc deus et melior litem natura diremit. 22 nam caelo terras et terris abscidit undas 23 et liquidum spisso secreuit ab aere caelum. 24 quae postquam euoluit caecoque exemit aceruo, 25 dissociata locis concordi pace ligauit: 26 ignea conuexi uis et sine pondere caeli 27 emicuit summaque locum sibi fecit in arce; 28 proximus est aer illi leuitate locoque; 29 densior his tellus elementaque grandia traxit [1,30] et pressa est grauitate sua; circumfluus umor 31 ultima possedit solidumque coercuit orbem. 32 Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum 33 congeriem secuit sectamque in membra coegit, 34 principio terram, ne non aequalis ab omni 35 parte foret, magni speciem glomerauit in orbis. 36 tum freta diffundi rapidisque tumescere uentis 37 iussit et ambitae circumdare litora terrae; 38 addidit et fontes et stagna inmensa lacusque 39 fluminaque obliquis cinxit decliuia ripis, [1,40] quae, diuersa locis, partim sorbentur ab ipsa, 41 in mare perueniunt partim campoque recepta 42 liberioris aquae pro ripis litora pulsant. 43 iussit et extendi campos, subsidere ualles, 44 fronde tegi siluas, lapidosos surgere montes, 45 utque duae dextra caelum totidemque sinistra 46 parte secant zonae, quinta est ardentior illis, 47 sic onus inclusum numero distinxit eodem 48 cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. 49 quarum quae media est, non est habitabilis aestu; [1,50] nix tegit alta duas; totidem inter utramque locauit 51 temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. 52 Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae 53 pondus aquae leuius, tanto est onerosior igni. 54 illic et nebulas, illic consistere nubes 55 iussit et humanas motura tonitrua mentes 56 et cum fulminibus facientes fulgura uentos. 57 His quoque non passim mundi fabricator habendum 58 aera permisit; uix nunc obsistitur illis, 59 cum sua quisque regat diuerso flamina tractu, [1,60]quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. 61 Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit 62 Persidaque et radiis iuga subdita matutinis; 63 uesper et occiduo quae litora sole tepescunt, 64 proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones 65 horrifer inuasit Boreas; contraria tellus 66 nubibus adsiduis pluuiaque madescit ab Austro. 67 haec super inposuit liquidum et grauitate carentem 68 aethera nec quicquam terrenae faecis habentem. 69 Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, [1,70] cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca, 71 sidera coeperunt toto efferuescere caelo; 72 neu regio foret ulla suis animalibus orba, 73 astra tenent caeleste solum formaeque deorum, 74 cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, 75 terra feras cepit, uolucres agitabilis aer. 76 Sanctius his animal mentisque capacius altae 77 deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: 78 natus homo est, siue hunc diuino semine fecit 79 ille opifex rerum, mundi melioris origo, [1,80] siue recens tellus seductaque nuper ab alto 81 aethere cognati retinebat semina caeli. 82 quam satus Iapeto, mixtam pluuialibus undis, 83 finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, 84 pronaque cum spectent animalia cetera terram, 85 os homini sublime dedit caelumque uidere 86 iussit et erectos ad sidera tollere uultus: 87 sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus 88 induit ignotas hominum conuersa figuras. 89 Aurea prima sata est aetas, quae uindice nullo, [1,90] sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. 91 poena metusque aberant, nec uerba minantia fixo 92 aere legebantur, nec supplex turba timebat 93 iudicis ora sui, sed erant sine uindice tuti. 94 nondum caesa suis, peregrinum ut uiseret orbem, 95 montibus in liquidas pinus descenderat undas, 96 nullaque mortales praeter sua litora norant; 97 nondum praecipites cingebant oppida fossae; 98 non tuba derecti, non aeris cornua flexi, 99 non galeae, non ensis erat: sine militis usu [1,100] mollia securae peragebant otia gentes. 101 ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis 102 saucia uomeribus per se dabat omnia tellus, 103 contentique cibis nullo cogente creatis 104 arbuteos fetus montanaque fraga legebant 105 cornaque et in duris haerentia mora rubetis 106 et quae deciderant patula Iouis arbore glandes. 107 uer erat aeternum, placidique tepentibus auris 108 mulcebant zephyri natos sine semine flores; 109 mox etiam fruges tellus inarata ferebat, [1,110] nec renouatus ager grauidis canebat aristis; 111 flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, 112 flauaque de uiridi stillabant ilice mella. 113 Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso 114 sub Ioue mundus erat, subiit argentea proles, 115 auro deterior, fuluo pretiosior aere. 116 Iuppiter antiqui contraxit tempora ueris 117 perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos 118 et breue uer spatiis exegit quattuor annum. 119 tum primum siccis aer feruoribus ustus [1,120] canduit, et uentis glacies adstricta pependit; 121 tum primum subiere domos; domus antra fuerunt 122 et densi frutices et uinctae cortice uirgae. 123 semina tum primum longis Cerealia sulcis 124 obruta sunt, pressique iugo gemuere iuuenci. 125 Tertia post illam successit aenea proles, 126 saeuior ingeniis et ad horrida promptior arma, 127 non scelerata tamen; de duro est ultima ferro. 128 protinus inrupit uenae peioris in aeuum 129 omne nefas: fugere pudor uerumque fidesque; [1,130] in quorum subiere locum fraudesque dolusque 131 insidiaeque et uis et amor sceleratus habendi. 132 uela dabant uentis nec adhuc bene nouerat illos 133 nauita, quaeque prius steterant in montibus altis, 134 fluctibus ignotis insultauere carinae, 135 communemque prius ceu lumina solis et auras 136 cautus humum longo signauit limite mensor. 137 nec tantum segetes alimentaque debita diues 138 poscebatur humus, sed itum est in uiscera terrae, 139 quasque recondiderat Stygiisque admouerat umbris, [1,140] effodiuntur opes, inritamenta malorum. 141 iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum 142 prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque, 143 sanguineaque manu crepitantia concutit arma. 144 uiuitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, 145 non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est; 146 inminet exitio uir coniugis, illa mariti, 147 lurida terribiles miscent aconita nouercae, 148 filius ante diem patrios inquirit in annos: 149 uicta iacet pietas, et uirgo caede madentis [1,150] ultima caelestum terras Astraea reliquit. 151 Neue foret terris securior arduus aether, 152 adfectasse ferunt regnum caeleste gigantas 153 altaque congestos struxisse ad sidera montis. 154 tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 155 fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae. 156 obruta mole sua cum corpora dira iacerent, 157 perfusam multo natorum sanguine Terram 158 immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem 159 et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, [1,160] in faciem uertisse hominum; sed et illa propago 161 contemptrix superum saeuaeque auidissima caedis 162 et uiolenta fuit: scires e sanguine natos. 163 Quae pater ut summa uidit Saturnius arce, 164 ingemit et facto nondum uulgata recenti 165 foeda Lycaoniae referens conuiuia mensae 166 ingentes animo et dignas Ioue concipit iras 167 conciliumque uocat: tenuit mora nulla uocatos. 168 Est uia sublimis, caelo manifesta sereno; 169 lactea nomen habet, candore notabilis ipso. [1,170] hac iter est superis ad magni tecta Tonantis 171 regalemque domum: dextra laeuaque deorum 172 atria nobilium ualuis celebrantur apertis. 173 plebs habitat diuersa locis: hac parte potentes 174 caelicolae clarique suos posuere penates; 175 hic locus est, quem, si uerbis audacia detur, 176 haud timeam magni dixisse Palatia caeli. 177 Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, 178 celsior ipse loco sceptroque innixus eburno 179 terrificam capitis concussit terque quaterque [1,180] caesariem, cum qua terram, mare, sidera mouit. 181 talibus inde modis ora indignantia soluit: 182 'non ego pro mundi regno magis anxius illa 183 tempestate fui, qua centum quisque parabat 184 inicere anguipedum captiuo bracchia caelo. 185 nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno 186 corpore et ex una pendebat origine bellum; 187 nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem, 188 perdendum est mortale genus: per flumina iuro 189 infera sub terras Stygio labentia luco! [1,190] cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae 191 ense recidendum, ne pars sincera trahatur. 192 sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphae 193 faunique satyrique et monticolae siluani; 194 quos quoniam caeli nondum dignamur honore, 195 quas dedimus, certe terras habitare sinamus. 196 an satis, o superi, tutos fore creditis illos, 197 cum mihi, qui fulmen, qui uos habeoque regoque, 198 struxerit insidias notus feritate Lycaon?' 199 Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum [1,200] talia deposcunt: sic, cum manus inpia saeuit 201 sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, 202 attonitum tantae subito terrore ruinae 203 humanum genus est totusque perhorruit orbis; 204 nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum 205 quam fuit illa Ioui. qui postquam uoce manuque 206 murmura conpressit, tenuere silentia cuncti. 207 substitit ut clamor pressus grauitate regentis, 208 Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit: 209 'ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) soluit; [1,210] quod tamen admissum, quae sit uindicta, docebo. 211 contigerat nostras infamia temporis aures; 212 quam cupiens falsam summo delabor Olympo 213 et deus humana lustro sub imagine terras. 214 longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, 215 enumerare: minor fuit ipsa infamia uero. 216 Maenala transieram latebris horrenda ferarum 217 et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: 218 Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni 219 ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. [1,220] signa dedi uenisse deum, uulgusque precari 221 coeperat: inridet primo pia uota Lycaon, 222 mox ait "experiar deus hic discrimine aperto 223 an sit mortalis: nec erit dubitabile uerum." 224 nocte grauem somno necopina perdere morte 225 comparat: haec illi placet experientia ueri; 226 nec contentus eo, missi de gente Molossa 227 obsidis unius iugulum mucrone resoluit 228 atque ita semineces partim feruentibus artus 229 mollit aquis, partim subiecto torruit igni. [1,230] quod simul inposuit mensis, ego uindice flamma 231 in domino dignos euerti tecta penates; 232 territus ipse fugit nactusque silentia ruris 233 exululat frustraque loqui conatur: ab ipso 234 colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis 235 uertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. 236 in uillos abeunt uestes, in crura lacerti: 237 fit lupus et ueteris seruat uestigia formae; 238 canities eadem est, eadem uiolentia uultus, 239 idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. [1,240] occidit una domus, sed non domus una perire 241 digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. 242 in facinus iurasse putes! dent ocius omnes, 243 quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.' 244 Dicta Iouis pars uoce probant stimulosque frementi 245 adiciunt, alii partes adsensibus inplent. 246 est tamen humani generis iactura dolori 247 omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae 248 forma futura rogant, quis sit laturus in aras 249 tura, ferisne paret populandas tradere terras. [1,250] talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) 251 rex superum trepidare uetat subolemque priori 252 dissimilem populo promittit origine mira. 253 Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras; 254 sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether 255 conciperet flammas longusque ardesceret axis: 256 esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, 257 quo mare, quo tellus correptaque regia caeli 258 ardeat et mundi moles obsessa laboret. 259 tela reponuntur manibus fabricata cyclopum; [1,260] poena placet diuersa, genus mortale sub undis 261 perdere et ex omni nimbos demittere caelo. 262 Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris 263 et quaecumque fugant inductas flamina nubes 264 emittitque Notum. madidis Notus euolat alis, 265 terribilem picea tectus caligine uultum; 266 barba grauis nimbis, canis fluit unda capillis; 267 fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. 268 utque manu lata pendentia nubila pressit, 269 fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi; [1,270] nuntia Iunonis uarios induta colores 271 concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. 272 sternuntur segetes et deplorata coloni 273 uota iacent, longique perit labor inritus anni. 274 Nec caelo contenta suo est Iouis ira, sed illum 275 caeruleus frater iuuat auxiliaribus undis. 276 conuocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni 277 intrauere sui, 'non est hortamine longo 278 nunc' ait 'utendum; uires effundite uestras: 279 sic opus est! aperite domos ac mole remota [1,280] fluminibus uestris totas inmittite habenas!' 281 iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant 282 et defrenato uoluuntur in aequora cursu. 283 Ipse tridente suo terram percussit, at illa 284 intremuit motuque uias patefecit aquarum. 285 exspatiata ruunt per apertos flumina campos 286 cumque satis arbusta simul pecudesque uirosque 287 tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris. 288 si qua domus mansit potuitque resistere tanto 289 indeiecta malo, culmen tamen altior huius [1,290] unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. 291 iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: 292 omnia pontus erat, derant quoque litora ponto. 293 Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca 294 et ducit remos illic, ubi nuper arabat: 295 ille supra segetes aut mersae culmina uillae 296 nauigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. 297 figitur in uiridi, si fors tulit, ancora prato, 298 aut subiecta terunt curuae uineta carinae; 299 et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, [1,300] nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. 301 mirantur sub aqua lucos urbesque domosque 302 Nereides, siluasque tenent delphines et altis 303 incursant ramis agitataque robora pulsant. 304 nat lupus inter oues, fuluos uehit unda leones, 305 unda uehit tigres; nec uires fulminis apro, 306 crura nec ablato prosunt uelocia ceruo, 307 quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, 308 in mare lassatis uolucris uaga decidit alis. 309 obruerat tumulos inmensa licentia ponti, [1,310] pulsabantque noui montana cacumina fluctus. 311 maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, 312 illos longa domant inopi ieiunia uictu. 313 Separat Aonios Oetaeis Phocis ab aruis, 314 terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo 315 pars maris et latus subitarum campus aquarum. 316 mons ibi uerticibus petit arduus astra duobus, 317 nomine Parnasos, superantque cacumina nubes. 318 hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) 319 cum consorte tori parua rate uectus adhaesit, [1,320] Corycidas nymphas et numina montis adorant 321 fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat: 322 non illo melior quisquam nec amantior aequi 323 uir fuit aut illa metuentior ulla deorum. 324 Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem 325 et superesse uirum de tot modo milibus unum, 326 et superesse uidit de tot modo milibus unam, 327 innocuos ambo, cultores numinis ambo, 328 nubila disiecit nimbisque aquilone remotis 329 et caelo terras ostendit et aethera terris. [1,330] nec maris ira manet, positoque tricuspide telo 331 mulcet aquas rector pelagi supraque profundum 332 exstantem atque umeros innato murice tectum 333 caeruleum Tritona uocat conchaeque sonanti 334 inspirare iubet fluctusque et flumina signo 335 iam reuocare dato: caua bucina sumitur illi, 336 tortilis in latum quae turbine crescit ab imo, 337 bucina, quae medio concepit ubi aera ponto, 338 litora uoce replet sub utroque iacentia Phoebo; 339 tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba [1,340] contigit et cecinit iussos inflata receptus, 341 omnibus audita est telluris et aequoris undis, 342 et quibus est undis audita, coercuit omnes. 343 iam mare litus habet, plenos capit alueus amnes, 344 flumina subsidunt collesque exire uidentur; 345 surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis, 346 postque diem longam nudata cacumina siluae 347 ostendunt limumque tenent in fronde relictum 348 Redditus orbis erat; quem postquam uidit inanem 349 et desolatas agere alta silentia terras, [1,350] Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: 351 'o soror, o coniunx, o femina sola superstes, 352 quam commune mihi genus et patruelis origo, 353 deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, 354 terrarum, quascumque uident occasus et ortus, 355 nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. 356 haec quoque adhuc uitae non est fiducia nostrae 357 certa satis; terrent etiamnum nubila mentem. 358 quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, 359 nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem [1,360] ferre modo posses? quo consolante doleres! 361 namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet, 362 te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet. 363 o utinam possim populos reparare paternis 364 artibus atque animas formatae infundere terrae! 365 nunc genus in nobis restat mortale duobus. 366 sic uisum superis: hominumque exempla manemus.' 367 dixerat, et flebant: placuit caeleste precari 368 numen et auxilium per sacras quaerere sortes. 369 nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas, [1,370] ut nondum liquidas, sic iam uada nota secantes. 371 inde ubi libatos inrorauere liquores 372 uestibus et capiti, flectunt uestigia sanctae 373 ad delubra deae, quorum fastigia turpi 374 pallebant musco stabantque sine ignibus arae. 375 ut templi tetigere gradus, procumbit uterque 376 pronus humi gelidoque pauens dedit oscula saxo 377 atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustis 378 uicta remollescunt, si flectitur ira deorum, 379 dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri [1,380]arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!' 381 Mota dea est sortemque dedit: 'discedite templo 382 et uelate caput cinctasque resoluite uestes 383 ossaque post tergum magnae iactate parentis!' 384 obstupuere diu: rumpitque silentia uoce 385 Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, 386 detque sibi ueniam pauido rogat ore pauetque 387 laedere iactatis maternas ossibus umbras. 388 interea repetunt caecis obscura latebris 389 uerba datae sortis secum inter seque uolutant. [1,390] inde Promethides placidis Epimethida dictis 391 mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis, 392 aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!) 393 magna parens terra est: lapides in corpore terrae 394 ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.' 395 Coniugis augurio quamquam Titania mota est, 396 spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo 397 diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit? 398 descendunt: uelantque caput tunicasque recingunt 399 et iussos lapides sua post uestigia mittunt. [1,400] saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste uetustas?) 401 ponere duritiem coepere suumque rigorem 402 mollirique mora mollitaque ducere formam. 403 mox ubi creuerunt naturaque mitior illis 404 contigit, ut quaedam, sic non manifesta uideri 405 forma potest hominis, sed uti de marmore coepta 406 non exacta satis rudibusque simillima signis, 407 quae tamen ex illis aliquo pars umida suco 408 et terrena fuit, uersa est in corporis usum; 409 quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa, [1,410] quae modo uena fuit, sub eodem nomine mansit, 411 inque breui spatio superorum numine saxa 412 missa uiri manibus faciem traxere uirorum 413 et de femineo reparata est femina iactu. 414 inde genus durum sumus experiensque laborum 415 et documenta damus qua simus origine nati. 416 Cetera diuersis tellus animalia formis 417 sponte sua peperit, postquam uetus umor ab igne 418 percaluit solis, caenumque udaeque paludes 419 intumuere aestu, fecundaque semina rerum [1,420] uiuaci nutrita solo ceu matris in aluo 421 creuerunt faciemque aliquam cepere morando. 422 sic ubi deseruit madidos septemfluus agros 423 Nilus et antiquo sua flumina reddidit alueo 424 aetherioque recens exarsit sidere limus, 425 plurima cultores uersis animalia glaebis 426 inueniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum 427 nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque 428 trunca uident numeris, et eodem in corpore saepe 429 altera pars uiuit, rudis est pars altera tellus. [1,430] quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, 431 concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus, 432 cumque sit ignis aquae pugnax, uapor umidus omnes 433 res creat, et discors concordia fetibus apta est. 434 ergo ubi diluuio tellus lutulenta recenti 435 solibus aetheriis altoque recanduit aestu, 436 edidit innumeras species; partimque figuras 437 rettulit antiquas, partim noua monstra creauit. 438 Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, 439 tum genuit, populisque nouis, incognita serpens, [1,440] terror eras: tantum spatii de monte tenebas. 441 hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis 442 ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, 443 mille grauem telis exhausta paene pharetra 444 perdidit effuso per uulnera nigra ueneno. 445 neue operis famam posset delere uetustas, 446 instituit sacros celebri certamine ludos, 447 Pythia de domitae serpentis nomine dictos. 448 hic iuuenum quicumque manu pedibusue rotaue 449 uicerat, aesculeae capiebat frondis honorem. [1,450]nondum laurus erat, longoque decentia crine 451 tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus. 452 Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non 453 fors ignara dedit, sed saeua Cupidinis ira, 454 Delius hunc nuper, uicta serpente superbus, 455 uiderat adducto flectentem cornua neruo 456 'quid' que 'tibi, lasciue puer, cum fortibus armis?' 457 dixerat: 'ista decent umeros gestamina nostros, 458 qui dare certa ferae, dare uulnera possumus hosti, 459 qui modo pestifero tot iugera uentre prementem [1,460] strauimus innumeris tumidum Pythona sagittis. 461 tu face nescio quos esto contentus amores 462 inritare tua, nec laudes adsere nostras!' 463 filius huic Veneris 'figat tuus omnia, Phoebe, 464 te meus arcus' ait; 'quantoque animalia cedunt 465 cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.' 466 dixit et eliso percussis aere pennis 467 inpiger umbrosa Parnasi constitit arce 468 eque sagittifera prompsit duo tela pharetra 469 diuersorum operum: fugat hoc, facit illud amorem; [1,470] quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta, 471 quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum. 472 hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo 473 laesit Apollineas traiecta per ossa medullas; 474 protinus alter amat, fugit altera nomen amantis 475 siluarum latebris captiuarumque ferarum 476 exuuiis gaudens innuptaeque aemula Phoebes: 477 uitta coercebat positos sine lege capillos. 478 multi illam petiere, illa auersata petentes 479 inpatiens expersque uiri nemora auia lustrat [1,480] nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat. 481 saepe pater dixit: 'generum mihi, filia, debes,' 482 saepe pater dixit: 'debes mihi, nata, nepotes'; 483 illa uelut crimen taedas exosa iugales 484 pulchra uerecundo suffuderat ora rubore 485 inque patris blandis haerens ceruice lacertis 486 'da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit 487 'uirginitate frui! dedit hoc pater ante Dianae.' 488 ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas 489 esse uetat, uotoque tuo tua forma repugnat: [1,490] Phoebus amat uisaeque cupit conubia Daphnes, 491 quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt, 492 utque leues stipulae demptis adolentur aristis, 493 ut facibus saepes ardent, quas forte uiator 494 uel nimis admouit uel iam sub luce reliquit, 495 sic deus in flammas abiit, sic pectore toto 496 uritur et sterilem sperando nutrit amorem. 497 spectat inornatos collo pendere capillos 498 et 'quid, si comantur?' ait. uidet igne micantes 499 sideribus similes oculos, uidet oscula, quae non [1,500] est uidisse satis; laudat digitosque manusque 501 bracchiaque et nudos media plus parte lacertos; 502 si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura 503 illa leui neque ad haec reuocantis uerba resistit: 504 'nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis; 505 nympha, mane! sic agna lupum, sic cerua leonem, 506 sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, 507 hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi! 508 me miserum! ne prona cadas indignaue laedi 509 crura notent sentes et sim tibi causa doloris! [1,510] aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, 511 curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse. 512 cui placeas, inquire tamen: non incola montis, 513 non ego sum pastor, non hic armenta gregesque 514 horridus obseruo. nescis, temeraria, nescis, 515 quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus 516 et Claros et Tenedos Patareaque regia seruit; 517 Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque 518 estque, patet; per me concordant carmina neruis. 519 certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta [1,520] certior, in uacuo quae uulnera pectore fecit! 521 inuentum medicina meum est, opiferque per orbem 522 dicor, et herbarum subiecta potentia nobis. 523 ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis 524 nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!' 525 Plura locuturum timido Peneia cursu 526 fugit cumque ipso uerba inperfecta reliquit, 527 tum quoque uisa decens; nudabant corpora uenti, 528 obuiaque aduersas uibrabant flamina uestes, 529 et leuis inpulsos retro dabat aura capillos, [1,530] auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra 531 perdere blanditias iuuenis deus, utque monebat 532 ipse Amor, admisso sequitur uestigia passu. 533 ut canis in uacuo leporem cum Gallicus aruo 534 uidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem; 535 alter inhaesuro similis iam iamque tenere 536 sperat et extento stringit uestigia rostro, 537 alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis 538 morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: 539 sic deus et uirgo est hic spe celer, illa timore. [1,540] qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, 541 ocior est requiemque negat tergoque fugacis 542 inminet et crinem sparsum ceruicibus adflat. 543 uiribus absumptis expalluit illa citaeque 544 uicta labore fugae spectans Peneidas undas 545 'fer, pater,' inquit 'opem! si flumina numen habetis, 546 qua nimium placui, mutando perde figuram!' 547 [quae facit ut laedar mutando perde figuram.] 548 uix prece finita torpor grauis occupat artus, 549 mollia cinguntur tenui praecordia libro, [1,550] in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, 551 pes modo tam uelox pigris radicibus haeret, 552 ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa. 553 Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra 554 sentit adhuc trepidare nouo sub cortice pectus 555 conplexusque suis ramos ut membra lacertis 556 oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum. 557 cui deus 'at, quoniam coniunx mea non potes esse, 558 arbor eris certe' dixit 'mea! semper habebunt 559 te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae; [1,560] tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum 561 uox canet et uisent longas Capitolia pompas; 562 postibus Augustis eadem fidissima custos 563 ante fores stabis mediamque tuebere quercum, 564 utque meum intonsis caput est iuuenale capillis, 565 tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!' 566 finierat Paean: factis modo laurea ramis 567 adnuit utque caput uisa est agitasse cacumen. 568 Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit 569 silua: uocant Tempe; per quae Peneos ab imo [1,570] effusus Pindo spumosis uoluitur undis 571 deiectuque graui tenues agitantia fumos 572 nubila conducit summisque adspergine siluis 573 inpluit et sonitu plus quam uicina fatigat: 574 haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni 575 amnis, in his residens facto de cautibus antro, 576 undis iura dabat nymphisque colentibus undas. 577 conueniunt illuc popularia flumina primum, 578 nescia, gratentur consolenturne parentem, 579 populifer Sperchios et inrequietus Enipeus [1,580] Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas, 581 moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos, 582 in mare deducunt fessas erroribus undas. 583 Inachus unus abest imoque reconditus antro 584 fletibus auget aquas natamque miserrimus Io 585 luget ut amissam: nescit, uitane fruatur 586 an sit apud manes; sed quam non inuenit usquam, 587 esse putat nusquam atque animo peiora ueretur. 588 Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam 589 flumine et 'o uirgo Ioue digna tuoque beatum [1,590] nescio quem factura toro, pete' dixerat 'umbras 591 altorum nemorum' (et nemorum monstrauerat umbras) 592 'dum calet, et medio sol est altissimus orbe! 593 quodsi sola times latebras intrare ferarum, 594 praeside tuta deo nemorum secreta subibis, 595 nec de plebe deo, sed qui caelestia magna 596 sceptra manu teneo, sed qui uaga fulmina mitto. 597 ne fuge me!' fugiebat enim. iam pascua Lernae 598 consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arua, 599 cum deus inducta latas caligine terras [1,600] occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem. 601 Interea medios Iuno despexit in Argos 602 et noctis faciem nebulas fecisse uolucres 603 sub nitido mirata die, non fluminis illas 604 esse, nec umenti sensit tellure remitti; 605 atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae 606 deprensi totiens iam nosset furta mariti. 607 quem postquam caelo non repperit, 'aut ego fallor 608 aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo 609 constitit in terris nebulasque recedere iussit. [1,610] coniugis aduentum praesenserat inque nitentem 611 Inachidos uultus mutauerat ille iuuencam; 612 bos quoque formosa est. speciem Saturnia uaccae, 613 quamquam inuita, probat nec non, et cuius et unde 614 quoue sit armento, ueri quasi nescia quaerit. 615 Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor 616 desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus. 617 quid faciat? crudele suos addicere amores, 618 non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc, 619 hinc dissuadet Amor. uictus Pudor esset Amore, [1,620] sed leue si munus sociae generisque torique 621 uacca negaretur, poterat non uacca uideri! 622 Paelice donata non protinus exuit omnem 623 diua metum timuitque Iouem et fuit anxia furti, 624 donec Arestoridae seruandam tradidit Argo. 625 centum luminibus cinctum caput Argus habebat 626 inde suis uicibus capiebant bina quietem, 627 cetera seruabant atque in statione manebant. 628 constiterat quocumque modo, spectabat ad Io, 629 ante oculos Io, quamuis auersus, habebat. [1,630] luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est, 631 claudit et indigno circumdat uincula collo. 632 frondibus arboreis et amara pascitur herba. 633 proque toro terrae non semper gramen habenti 634 incubat infelix limosaque flumina potat. 635 illa etiam supplex Argo cum bracchia uellet 636 tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, 637 conatoque queri mugitus edidit ore 638 pertimuitque sonos propriaque exterrita uoce est. 639 uenit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, [1,640] Inachidas: rictus nouaque ut conspexit in unda 641 cornua, pertimuit seque exsternata refugit. 642 naides ignorant, ignorat et Inachus ipse, 643 quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores 644 et patitur tangi seque admirantibus offert. 645 decerptas senior porrexerat Inachus herbas: 646 illa manus lambit patriisque dat oscula palmis 647 nec retinet lacrimas et, si modo uerba sequantur, 648 oret opem nomenque suum casusque loquatur; 649 littera pro uerbis, quam pes in puluere duxit, [1,650] corporis indicium mutati triste peregit. 651 'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis 652 cornibus et niuea pendens ceruice iuuencae 653 'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes 654 nata mihi terras? tu non inuenta reperta 655 luctus eras leuior! retices nec mutua nostris 656 dicta refers, alto tantum suspiria ducis 657 pectore, quodque unum potes, ad mea uerba remugis! 658 at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, 659 spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. [1,660] de grege nunc tibi uir, nunc de grege natus habendus. 661 nec finire licet tantos mihi morte dolores; 662 sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti 663 aeternum nostros luctus extendit in aeuum.' 664 talia maerenti stellatus submouet Argus 665 ereptamque patri diuersa in pascua natam 666 abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen 667 occupat, unde sedens partes speculatur in omnes. 668 Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra 669 ferre potest natumque uocat, quem lucida partu [1,670] Pleias enixa est letoque det imperat Argum. 671 parua mora est alas pedibus uirgamque potenti 672 somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis. 673 haec ubi disposuit, patria Ioue natus ab arce 674 desilit in terras; illic tegumenque remouit 675 et posuit pennas, tantummodo uirga retenta est: 676 hac agit, ut pastor, per deuia rura capellas 677 dum uenit abductas, et structis cantat auenis. 678 uoce noua captus custos Iunonius 'at tu, 679 quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo' [1,680] Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo 681 herba loco est, aptamque uides pastoribus umbram.' 682 Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo 683 detinuit sermone diem iunctisque canendo 684 uincere harundinibus seruantia lumina temptat. 685 ille tamen pugnat molles euincere somnos 686 et, quamuis sopor est oculorum parte receptus, 687 parte tamen uigilat. quaerit quoque (namque reperta 688 fistula nuper erat), qua sit ratione reperta. 689 Tum deus 'Arcadiae gelidis sub montibus' inquit [1,690] 'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas 691 naias una fuit: nymphae Syringa uocabant. 692 non semel et satyros eluserat illa sequentes 693 et quoscumque deos umbrosaque silua feraxque 694 rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat 695 uirginitate deam; ritu quoque cincta Dianae 696 falleret et posset credi Latonia, si non 697 corneus huic arcus, si non foret aureus illi; 698 sic quoque fallebat. 699 Redeuntem colle Lycaeo [1,700] Pan uidet hanc pinuque caput praecinctus acuta 701 talia uerba refert -- restabat uerba referre 702 et precibus spretis fugisse per auia nympham, 703 donec harenosi placidum Ladonis ad amnem 704 uenerit; hic illam cursum inpedientibus undis 705 ut se mutarent liquidas orasse sorores, 706 Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret, 707 corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres, 708 dumque ibi suspirat, motos in harundine uentos 709 effecisse sonum tenuem similemque querenti. [1,710] arte noua uocisque deum dulcedine captum 711 'hoc mihi colloquium tecum' dixisse 'manebit,' 712 atque ita disparibus calamis conpagine cerae 713 inter se iunctis nomen tenuisse puellae. 714 talia dicturus uidit Cyllenius omnes 715 subcubuisse oculos adopertaque lumina somno; 716 supprimit extemplo uocem firmatque soporem 717 languida permulcens medicata lumina uirga. 718 nec mora, falcato nutantem uulnerat ense, 719 qua collo est confine caput, saxoque cruentum [1,720] deicit et maculat praeruptam sanguine rupem. 721 Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas, 722 exstinctum est, centumque oculos nox occupat una. 723 Excipit hos uolucrisque suae Saturnia pennis 724 collocat et gemmis caudam stellantibus inplet. 725 protinus exarsit nec tempora distulit irae 726 horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn 727 paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos 728 condidit et profugam per totum exercuit orbem. 729 ultimus inmenso restabas, Nile, labori; [1,730] quem simulac tetigit, positisque in margine ripae 731 procubuit genibus resupinoque ardua collo, 732 quos potuit solos, tollens ad sidera uultus 733 et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu 734 cum Ioue uisa queri finemque orare malorum. 735 coniugis ille suae conplexus colla lacertis, 736 finiat ut poenas tandem, rogat 'in' que 'futurum 737 pone metus' inquit: 'numquam tibi causa doloris 738 haec erit,' et Stygias iubet hoc audire paludes. 739 Ut lenita dea est, uultus capit illa priores [1,740] fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae, 741 cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, 742 contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, 743 ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues: 744 de boue nil superest formae nisi candor in illa. 745 officioque pedum nymphe contenta duorum 746 erigitur metuitque loqui, ne more iuuencae 747 mugiat, et timide uerba intermissa retemptat. 748 Nunc dea linigera colitur celeberrima turba. 749 huic Epaphus magni genitus de semine tandem [1,750] creditur esse Iouis perque urbes iuncta parenti 751 templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis 752 Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem 753 nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum 754 non tulit Inachides 'matri' que ait 'omnia demens 755 credis et es tumidus genitoris imagine falsi.' 756 erubuit Phaethon iramque pudore repressit 757 et tulit ad Clymenen Epaphi conuicia matrem 758 'quo' que 'magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber, 759 ille ferox tacui! pudet haec opprobria nobis [1,760] et dici potuisse et non potuisse refelli. 761 at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus, 762 ede notam tanti generis meque adsere caelo!' 763 dixit et inplicuit materno bracchia collo 764 perque suum Meropisque caput taedasque sororum 765 traderet orauit ueri sibi signa parentis. 766 ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira 767 mota magis dicti sibi criminis utraque caelo 768 bracchia porrexit spectansque ad lumina solis 769 'per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis, [1,770] nate, tibi iuro, quod nos auditque uidetque, 771 hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, 772 Sole satum; si ficta loquor, neget ipse uidendum 773 se mihi, sitque oculis lux ista nouissima nostris! 774 nec longus labor est patrios tibi nosse penates. 775 unde oritur, domus est terrae contermina nostrae: 776 si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!' 777 emicat extemplo laetus post talia matris 778 dicta suae Phaethon et concipit aethera mente 779 Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos [1,780] sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.