[3,0] LIBER TERTIVS ARTIS AMATORIAE [3,1] Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt, Quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae. Ite in bella pares; uincant, quibus alma Dione Fauerit et toto qui uolat orbe puer. 5 Non erat armatis aequum concurrere nudas; Sic etiam uobis uincere turpe, uiri. Dixerit e multis aliquis 'quid uirus in angues Adicis, et rabidae tradis ouile lupae?' Parcite paucarum diffundere crimen in omnes; [3,10] Spectetur meritis quaeque puella suis. Si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem Quo premat Atrides crimine maior habet, Si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae Viuus et in uiuis ad Styga uenit equis, 15 Est pia Penelope lustris errante duobus Et totidem lustris bella gerente uiro. Respice Phylaciden et quae comes isse marito Fertur et ante annos occubuisse suos. Fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit: [3,20] Proque uiro est uxor funere lata uiri. 'Accipe me, Capaneu! cineres miscebimus' inquit Iphias, in medios desiluitque rogos. Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus: Non mirum, populo si placet illa suo. 25 Nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte: Conueniunt cumbae uela minora meae. Nil nisi lasciui per me discuntur amores; Femina praecipiam quo sit amanda modo. Femina nec flammas nec saeuos excutit arcus; [3,30] Parcius haec uideo tela nocere uiris. Saepe uiri fallunt: tenerae non saepe puellae, Paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent. Phasida iam matrem fallax dimisit Iason: Venit in Aesonios altera nupta sinus. 35 Quantum in te, Theseu, uolucres Ariadna marinas Pauit, in ignoto sola relicta loco! Quaere, nouem cur una uiae dicantur, et audi Depositis siluas Phyllida flesse comis. Et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem [3,40] Praebuit et causam mortis, Elissa, tuae. Quid uos perdiderit, dicam? nescistis amare: Defuit ars uobis; arte perennat amor. Nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere Iussit, et ante oculos constitit ipsa meos. 45 Tum mihi 'Quid miserae' dixit 'meruere puellae? Traditur armatis uulgus inerme uiris. Illos artifices gemini fecere libelli: Haec quoque pars monitis erudienda tuis. Probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae, [3,50] Mox cecinit laudes prosperiore lyra. Si bene te noui (cultas ne laede puellas!) Gratia, dum uiues, ista petenda tibi est.' Dixit, et e myrto (myrto nam uincta capillos Constiterat) folium granaque pauca dedit; 55 Sensimus acceptis numen quoque: purior aether Fulsit, et e toto pectore cessit onus. Dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae, Quas pudor et leges et sua iura sinunt. Venturae memores iam nunc estote senectae: [3,60] Sic nullum uobis tempus abibit iners. Dum licet, et uernos etiamnum educitis annos, Ludite: eunt anni more fluentis aquae; Nec quae praeteriit, iterum reuocabitur unda, Nec quae praeteriit, hora redire potest. 65 Utendum est aetate: cito pede labitur aetas, Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. Hos ego, qui canent, frutices uiolaria uidi: Hac mihi de spina grata corona data est. Tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes, [3,70] Frigida deserta nocte iacebis anus, Nec tua frangetur nocturna ianua rixa, Sparsa nec inuenies limina mane rosa. Quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis, Et perit in nitido qui fuit ore color. 75 Quasque fuisse tibi canas a uirgine iuras, Spargentur subito per caput omne comae. Anguibus exuitur tenui cum pelle uetustas, Nec faciunt ceruos cornua iacta senes: Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem, [3,80] Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet. Adde, quod et partus faciunt breuiora iuuentae Tempora: continua messe senescit ager. Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori, Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae. 85 Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis: Unde habet Aenean Harmoniamque suos? Ite per exemplum, genus o mortale, dearum, Gaudia nec cupidis uestra negate uiris. Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant; [3,90] Mille licet sumant, deperit inde nihil. Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu: Sufficit et damni pars caret illa metu. Quis uetet adposito lumen de lumine sumi? Quisue cauo uastas in mare seruet aquas? 95 Et tamen ulla uiro mulier 'non expedit' inquit? Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam? Nec uos prostituit mea uox, sed uana timere Damna uetat: damnis munera uestra carent. Sed me flaminibus uenti maioris iturum, [3,100] Dum sumus in portu, prouehat aura leuis. Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uuis Prouenit, et culto stat seges alta solo. Forma dei munus: forma quota quaeque superbit? Pars uestrum tali munere magna caret. 105 Cura dabit faciem; facies neglecta peribit, Idaliae similis sit licet illa deae. Corpora si ueteres non sic coluere puellae, Nec ueteres cultos sic habuere uiros; Si fuit Andromache tunicas induta ualentes, [3,110] Quid mirum? duri militis uxor erat. Scilicet Aiaci coniunx ornata uenires, Cui tegumen septem terga fuere boum? Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est, Et domiti magnas possidet orbis opes. 115 Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt: Alterius dices illa fuisse Iouis. Curia, concilio quae nunc dignissima tanto, De stipula Tatio regna tenente fuit. Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent, [3,120] Quid nisi araturis pascua bubus erant? Prisca iuuent alios: ego me nunc denique natum Gratulor: haec aetas moribus apta meis. Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum, Lectaque diuerso litore concha uenit: 125 Nec quia decrescunt effosso marmore montes, Nec quia caeruleae mole fugantur aquae: Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos Rusticitas, priscis illa superstes auis. Vos quoque nec caris aures onerate lapillis, [3,130] Quos legit in uiridi decolor Indus aqua, Nec prodite graues insuto uestibus auro, Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes. Munditiis capimur: non sint sine lege capilli: Admotae formam dantque negantque manus. 135 Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit Eligat, et speculum consulate ante suum. Longa probat facies capitis discrimina puri: Sic erat ornatis Laodamia comis. Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui, [3,140] Ut pateant aures, ora rotunda uolunt. Alterius crines umero iactentur utroque: Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra. Altera succinctae religetur more Dianae, Ut solet, attonitas cum petit illa feras. 145 Huic decet inflatos laxe iacuisse capillos: Illa sit adstrictis impedienda comis; Hanc placet ornari testudine Cyllenea: Sustineat similes fluctibus illa sinus. Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes, [3,150] Nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae, Nec mihi tot positus numero conprendere fas est: Adicit ornatus proxima quaeque dies. Et neglecta decet multas coma; saepe iacere Hesternam credas; illa repexa modo est. 155 Ars casum simulat; sic capta uidit ut urbe Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.' Talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoe Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos. O quantum indulget uestro natura decori, [3,160] Quarum sunt multis damna pianda modis! Nos male detegimur, raptique aetate capilli, Ut Borea frondes excutiente, cadunt. Femina canitiem Germanis inficit herbis, Et melior uero quaeritur arte color: 165 Femina procedit densissima crinibus emptis, Proque suis alios efficit aere suos. Nec rubor est emisse; palam uenire uidemus Herculis ante oculos uirgineumque chorum. Quid de ueste loquar? Nec uos, segmenta, requiro [3,170] Nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes. Cum tot prodierint pretio leuiore colores, Quis furor est census corpore ferre suos! Aeris, ecce, color, tum cum sine nubibus aer, Nec tepidus pluuias concitat auster aquas: 175 Ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen Diceris Inois eripuisse dolis; Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis: Crediderim nymphas hac ego ueste tegi. Ille crocum simulat: croceo uelatur amictu, [3,180] Roscida luciferos cum dea iungit equos: Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, Albentesue rosas, Threiciamue gruem; Nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt; Et sua uelleribus nomina cera dedit. 185 Quot noua terra parit flores, cum uere tepenti Vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps, Lana tot aut plures sucos bibit; elige certos: Nam non conueniens omnibus omnis erit. Pulla decent niueas: Briseida pulla decebant: [3,190] Cum rapta est, pulla tum quoque ueste fuit. Alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas: Sic tibi uestitae pressa Seriphos erat. Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas, Neue forent duris aspera crura pilis! 195 Sed non Caucasea doceo de rupe puellas, Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas. Quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes, Oraque suscepta mane lauentur aqua? Scitis et inducta candorem quaerere creta: [3,200] Sanguine quae uero non rubet, arte rubet. Arte supercilii confinia nuda repletis, Paruaque sinceras uelat aluta genas. Nec pudor est oculos tenui signare fauilla, Vel prope te nato, lucide Cydne, croco. 205 Est mihi, quo dixi uestrae medicamina formae, Paruus, sed cura grande, libellus, opus; Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae; Non est pro uestris ars mea rebus iners. Non tamen expositas mensa deprendat amator [3,210] Pyxidas: ars faciem dissimulata iuuat. Quem non offendat toto faex inlita uultu, Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus? Oesypa quid redolent? quamuis mittatur Athenis Demptus ab inmundo uellere sucus ouis. 215 Nec coram mixtas ceruae sumpsisse medullas, Nec coram dentes defricuisse probem; Ista dabunt formam, sed erunt deformia uisu: Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent; Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis [3,220] Pondus iners quondam duraque massa fuit; Anulus ut fiat, primo conliditur aurum; Quas geritis uestis, sordida lana fuit; Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum, Nuda Venus madidas exprimit imbre comas. 225 Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus; Aptius a summa conspiciere manu. Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore? Claude forem thalami! quid rude prodis opus? Multa uiros nescire decet; pars maxima rerum [3,230] Offendat, si non interiora tegas. Aurea quae splendent ornato signa theatro, Inspice, contemnes: brattea ligna tegit; Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, uenire, Nec nisi summotis forma paranda uiris. 235 At non pectendos coram praebere capillos, Ut iaceant fusi per tua terga, ueto. Illo praecipue ne sis morosa caueto Tempore, nec lapsas saepe resolue comas. Tuta sit ornatrix; odi, quae sauciat ora [3,240] Unguibus et rapta brachia figit acu. Deuouet, ut tangit, dominae caput illa, simulque Plorat in inuisas sanguinolenta comas. Quae male crinita est, custodem in limine ponat, Orneturue Bonae semper in aede deae. 245 Dictus eram subito cuidam uenisse puellae: Turbida peruersas induit illa comas. Hostibus eueniat tam foedi causa pudoris, Inque nurus Parthas dedecus illud eat. Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus, [3,250] Et sine fronde frutex, et sine crine caput. Non mihi uenistis, Semele Ledeue, docendae, Perque fretum falso, Sidoni, uecta boue, Aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis, Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes. 255 Turba docenda uenit, pulchrae turpesque puellae: Pluraque sunt semper deteriora bonis. Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt: Est illis sua dos, forma sine arte potens; Cum mare compositum est, securus nauita cessat: [3,260] Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis. Rara tamen mendo facies caret: occule mendas, Quaque potes uitium corporis abde tui. Si breuis es, sedeas, ne stans uideare sedere: Inque tuo iaceas quantulacumque toro; 265 Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, Iniecta lateant fac tibi ueste pedes. Quae nimium gracilis, pleno uelamina filo Sumat, et ex umeris laxus amictus eat. Pallida purpureis spargat sua corpora uirgis, [3,270] Nigrior ad Pharii confuge piscis opem. Pes malus in niuea semper celetur aluta: Arida nec uinclis crura resolue suis. Conueniunt tenues scapulis analemptrides altis: Angustum circa fascia pectus eat. 275 Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, Cui digiti pingues et scaber unguis erit. Cui grauis oris odor numquam ieiuna loquatur, Et semper spatio distet ab ore uiri. Si niger aut ingens aut non erit ordine natus [3,280] Dens tibi, ridendo maxima damna feres. Quis credat? discunt etiam ridere puellae, Quaeritur aque illis hac quoque parte decor. Sint modici rictus, paruaeque utrimque lacunae, Et summos dentes ima labella tegant. 285 Nec sua perpetuo contendant ilia risu, Sed leue nescio quid femineumque sonent. Est, quae peruerso distorqueat ora cachinno: Risu concussa est altera, flere putes. Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet, [3,290] Ut rudit a scabra turpis asella mola. Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter, Quoque uolunt plorant tempore, quoque modo. Quid, cum legitima fraudatur littera uoce, Blaesaque fit iusso lingua coacta sono? 295 In uitio decor est: quaerunt male reddere uerba; Discunt posse minus, quam potuere, loqui. Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam: Discite femineo corpora ferre gradu. Est et in incessu pars non temnenda decoris: [3,300] Allicit ignotos ille fugatque uiros. Haec mouet arte latus, tunicisque fluentibus auras Accipit, expensos fertque superba pedes: Illa uelut coniunx Umbri rubicunda mariti Ambulat, ingentes uarica fertque gradus. 305 Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter Motus, concesso mollior alter erit. Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti Nuda sit, a laeua conspicienda manu. Hoc uos praecipue, niueae, decet: hoc ubi uidi, [3,310] Oscula ferre umero, qua patet usque, libet. Monstra maris Sirenes erant, quae uoce canora Quamlibet admissas detinuere rates. His sua Sisyphides auditis paene resoluit Corpora, nam sociis inlita cera fuit. 315 Res est blanda canor: discant cantare puellae: Pro facie multis uox sua lena fuit. Et modo marmoreis referant audita theatris, Et modo Niliacis carmina lusa modis. Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra [3,320] Nesciat arbitrio femina docta meo. Saxa ferasque lyra mouit Rhodopeius Orpheus, Tartareosque lacus tergeminumque canem. Saxa tuo cantu, uindex iustissime matris, Fecerunt muros officiosa nouos. 325 Quamuis mutus erat, uoci fauisse putatur Piscis, Arioniae fabula nota lyrae. Disce etiam duplici genialia nablia palma Verrere: conueniunt dulcibus illa iocis. Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae, [3,330] Sit quoque uinosi Teia Musa senis; Nota sit et Sappho (quid enim lasciuius illa?), Cuiue pater uafri luditur arte Getae. Et teneri possis carmen legisse Properti, Siue aliquid Galli, siue, Tibulle, tuum: 335 Dictaque Varroni fuluis insignia uillis Vellera, germanae, Phrixe, querenda tuae: Et profugum Aenean, altae primordia Romae, Quo nullum Latio clarius extat opus. Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis, [3,340] Nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis: Atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri Carmina, quis partes instruit ille duas: Deue tribus libris, titulus quos signat Amorum, Elige, quod docili molliter ore legas: 345 Vel tibi composita cantetur Epistola uoce: Ignotum hoc aliis ille nouauit opus.' O ita, Phoebe, uelis! ita uos, pia numina uatum, Insignis cornu Bacche, nouemque deae! Quis dubitet, quin scire uelim saltare puellam, [3,350] Ut moueat posito brachia iussa mero? Artifices lateris, scenae spectacula, amantur: Tantum mobilitas illa decoris habet. Parua monere pudet, talorum dicere iactus Ut sciat, et uires, tessera missa, tuas: 355 Et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte Quam subeat partem callida, quamque uocet. Cautaque non stulte latronum proelia ludat, Unus cum gemino calculus hoste perit, Bellatorque sua prensus sine compare bellat, [3,360] Aemulus et coeptum saepe recurrit iter. Reticuloque pilae leues fundantur aperto, Nec, nisi quam tolles, ulla mouenda pila est. Est genus, in totidem tenui ratione redactum Scriptula, quot menses lubricus annus habet: 365 Parua tabella capit ternos utrimque lapillos, In qua uicisse est continuasse suos. Mille facesse iocos; turpe est nescire puellam Ludere: ludendo saepe paratur amor. Sed minimus labor est sapienter iactibus uti: [3,370] Maius opus mores composuisse suos. Tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso, Nudaque per lusus pectora nostra patent; Ira subit, deforme malum, lucrique cupido, Iurgiaque et rixae sollicitusque dolor: 375 Crimina dicuntur, resonat clamoribus aether, Inuocat iratos et sibi quisque deos: Nulla fides, tabulaeque nouae per uota petuntur; Et lacrimis uidi saepe madere genas. Iuppiter a uobis tam turpia crimina pellat, [3,380] In quibus est ulli cura placere uiro. Hos ignaua iocos tribuit natura puellis; Materia ludunt uberiore uiri. Sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique Armaque et in gyros ire coactus equus. 385 Nec uos Campus habet, nec uos gelidissima Virgo, Nec Tuscus placida deuehit amnis aqua. At licet et prodest Pompeias ire per umbras, Virginis aetheriis cum caput ardet equis; Visite laurigero sacrata Palatia Phoebo: [3,390] Ille Paraetonicas mersit in alta rates; Quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt, Naualique gener cinctus honore caput; Visite turicremas uaccae Memphitidos aras, Visite conspicuis terna theatra locis; 395 Spectentur tepido maculosae sanguine harenae, Metaque feruenti circueunda rota. Quod latet, ignotum est: ignoti nulla cupido: Fructus abest, facies cum bona teste caret. Tu licet et Thamyram superes et Amoebea cantu, [3,400] Non erit ignotae gratia magna lyrae. Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles, Mersa sub aequoreis illa lateret aquis. Quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis? Hoc uotum nostri summa laboris habet. 405 Cura deum fuerant olim regumque poetae: Praemiaque antiqui magna tulere chori. Sanctaque maiestas et erat uenerabile nomen Vatibus, et largae saepe dabantur opes. Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus, [3,410] Contiguus poni, Scipio magne, tibi. Nunc ederae sine honore iacent, operataque doctis Cura uigil Musis nomen inertis habet. Sed famae uigilare iuuat: quis nosset Homerum, Ilias aeternum si latuisset opus? 415 Quis Danaen nosset, si semper clusa fuisset, Inque sua turri perlatuisset anus? Utilis est uobis, formosae, turba, puellae. Saepe uagos ultra limina ferte pedes. Ad multas lupa tendit oues, praedetur ut unam, [3,420] Et Iouis in multas deuolat ales aues. Se quoque det populo mulier speciosa uidendam: Quem trahat, e multis forsitan unus erit. Omnibus illa locis maneat studiosa placendi, Et curam tota mente decoris agat. 425 Casus ubique ualet; semper tibi pendeat hamus: Quo minime credas gurgite, piscis erit. Saepe canes frustra nemorosis montibus errant, Inque plagam nullo ceruus agente uenit. Quid minus Andromedae fuerat sperare reuinctae, [3,430] Quam lacrimas ulli posse placere suas? Funere saepe uiri uir quaeritur; ire solutis Crinibus et fletus non tenuisse decet. Sed uitate uiros cultum formamque professos, Quique suas ponunt in statione comas. 435 Quae uobis dicunt, dixerunt mille puellis: Errat et in nulla sede moratur amor. Femina quid faciat, cum sit uir leuior ipsa, Forsitan et plures possit habere uiros? Vix mihi credetis, sed credite: Troia maneret, [3,440] Praeceptis Priamo si foret usa satae. Sunt qui mendaci specie grassentur amoris, Perque aditus talis lucra pudenda petant. Nec coma uos fallat liquido nitidissima nardo, Nec breuis in rugas lingula pressa suas: 445 Nec toga decipiat filo tenuissima, nec si Anulus in digitis alter et alter erit. Forsitan ex horum numero cultissimus ille Fur sit, et uratur uestis amore tuae. 'Redde meum!' clamant spoliatae saepe puellae, [3,450] 'Redde meum!' toto uoce boante foro. Has, Venus, e templis multo radiantibus auro Lenta uides lites Appiadesque tuae. Sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama: Deceptae multi crimen amantis habent. 455 Discite ab alterius uestras timuisse querellis; Ianua fallaci ne sit aperta uiro. Parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo: Quos faciet testes, fecit et ante, deos. Et tibi, Demophoon, Thesei criminis heres, [3,460] Phyllide decepta nulla relicta fides. Si bene promittent, totidem promittite uerbis: Si dederint, et uos gaudia pacta date. Illa potest uigiles flammas extinguere Vestae, Et rapere e templis, Inachi, sacra tuis, 465 Et dare mixta uiro tritis aconita cicutis, Accepto uenerem munere siqua negat. Fert animus propius consistere: supprime habenas, Musa, nec admissis excutiare rotis. Verba uadum temptent abiegnis scripta tabellis: [3,470] Accipiat missas apta ministra notas. Inspice: quodque leges, ex ipsis collige uerbis, Fingat, an ex animo sollicitusque roget. Postque breuem rescribe moram: mora semper amantes Incitat, exiguum si modo tempus habet. 475 Sed neque te facilem iuueni promitte roganti, Nec tamen e duro quod petit ille nega. Fac timeat speretque simul, quotiensque remittes, Spesque magis ueniat certa minorque metus. Munda, sed e medio consuetaque uerba, puellae, [3,480] Scribite: sermonis publica forma placet; A! quotiens dubius scriptis exarsit amator, Et nocuit formae barbara lingua bonae! Sed quoniam, quamuis uittae careatis honore, Est uobis uestros fallere cura uiros, 485 Ancillae puerique manu perarate tabellas, Pignora nec iuueni credite uestra nouo. 489 Perfidus ille quidem, qui talia pignora seruat, Sed tamen Aetnaei fulminis instar habent. 487 Vidi ego pallentes isto terrore puellas Seruitium miseras tempus in omne pati. 491 Iudice me fraus est concessa repellere fraudem, Armaque in armatos sumere iura sinunt. Ducere consuescat multas manus una figuras, (A! pereant, per quos ista monenda mihi) 495 Nec nisi deletis tutum rescribere ceris, Ne teneat geminas una tabella manus. Femina dicatur scribenti semper amator: Illa sit in uestris, qui fuit ille, notis. Si licet a paruis animum ad maiora referre, [3,500] Plenaque curuato pandere uela sinu, Pertinet ad faciem rabidos compescere mores: Candida pax homines, trux decet ira feras. Ora tument ira: nigrescunt sanguine uenae: Lumina Gorgoneo saeuius igne micant. 505 'I procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,' Ut uidit uultus Pallas in amne suos. Vos quoque si media speculum spectetis in ira, Cognoscat faciem uix satis ulla suam. Nec minus in uultu damnosa superbia uestro: [3,510] Comibus est oculis alliciendus amor. Odimus inmodicos (experto credite) fastus: Saepe tacens odii semina uultus habet. Spectantem specta, ridenti mollia ride: Innuet, acceptas tu quoque redde notas. 515 Sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis Spicula de pharetra promit acuta sua. Odimus et maestas: Tecmessam diligat Aiax; Nos hilarem populum femina laeta capit. Numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem, [3,520] Ut mea de uobis altera amica foret. Credere uix uideor, cum cogar credere partu, Vos ego cum uestris concubuisse uiris. Scilicet Aiaci mulier maestissima dixit 'Lux mea' quaeque solent uerba iuuare uiros? 525 Quis uetat a magnis ad res exempla minores Sumere, nec nomen pertimuisse ducis? Dux bonus huic centum commisit uite regendos, Huic equites, illi signa tuenda dedit: Vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum, [3,530] Inspicite, et certo ponite quemque loco. Munera det diues: ius qui profitebitur, adsit: Facundus causam saepe clientis agat: Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum: Hic chorus ante alios aptus amare sumus. 535 Nos facimus placitae late praeconia formae: Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet: Vesper et Eoae nouere Lycorida terrae: Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant. Adde, quod insidiae sacris a uatibus absunt, [3,540] Et facit ad mores ars quoque nostra suos. Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi: Contempto colitur lectus et umbra foro. Sed facile haeremus, ualidoque perurimur aestu, Et nimium certa scimus amare fide. 545 Scilicet ingenium placida mollitur ab arte, Et studio mores conuenienter eunt. Vatibus Aoniis faciles estote, puellae: Numen inest illis, Pieridesque fauent. Est deus in nobis, et sunt commercia caeli: [3,550] Sedibus aetheriis spiritus ille uenit. A doctis pretium scelus est sperare poetis; Me miserum! scelus hoc nulla puella timet. Dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces Este: nouus uiso casse resistet amans. 555 Sed neque uector equum, qui nuper sensit habenas, Comparibus frenis artificemque reget, Nec stabiles animos annis uiridemque iuuentam Ut capias, idem limes agendus erit. Hic rudis et castris nunc primum notus Amoris, [3,560] Qui tetigit thalamos praeda nouella tuos, Te solam norit, tibi semper inhaereat uni: Cingenda est altis saepibus ista seges. Effuge riualem: uinces, dum sola tenebis; Non bene cum sociis regna Venusque manent. 565 Ille uetus miles sensim et sapienter amabit, Multaque tironi non patienda feret: Nec franget postes, nec saeuis ignibus uret, Nec dominae teneras adpetet ungue genas, Nec scindet tunicasue suas tunicasue puellae, [3,570] Nec raptus flendi causa capillus erit. Ista decent pueros aetate et amore calentes; Hic fera composita uulnera mente feret. Ignibus heu lentis uretur, ut umida faena, Ut modo montanis silua recisa iugis. 575 Certior hic amor est: breuis et fecundior ille; Quae fugiunt, celeri carpite poma manu. Omnia tradantur: portas reserauimus hosti; Et sit in infida proditione fides. Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem: [3,580] Miscenda est laetis rara repulsa iocis. Ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat, Multaque summisse, multa minanter agat. Dulcia non ferimus: suco renouemur amaro; Saepe perit uentis obruta cumba suis; 585 Hoc est, uxores quod non patiatur amari: Conueniunt illas, cum uoluere, uiri; Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore 'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor. Ponite iam gladios hebetes: pugnetur acutis; [3,590] Nec dubito, telis quin petar ipse meis. Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator, Solum se thalamos speret habere tuos. Postmodo riualem partitaque foedera lecti Sentiat: has artes tolle, senescet amor. 595 Tum bene fortis equus reserato carcere currit, Cum quos praetereat quosque sequatur habet. Quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes: En, ego (confiteor!) non nisi laesus amo. Causa tamen nimium non sit manifesta doloris, [3,600] Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet. Incitat et ficti tristis custodia serui, Et nimium duri cura molesta uiri. Quae uenit ex tuto, minus est accepta uoluptas: Ut sis liberior Thaide, finge metus. 605 Cum melius foribus possis, admitte fenestra, Inque tuo uultu signa timentis habe. Callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!' Tu iuuenem trepidum quolibet abde loco. Admiscenda tamen uenus est secura timori, [3,610] Ne tanti noctes non putet esse tuas. Qua uafer eludi possit ratione maritus, Quaque uigil custos, praeteriturus eram. Nupta uirum timeat: rata sit custodia nuptae; Hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent. 615 Te quoque seruari, modo quam uindicta redemit, Quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra ueni! Tot licet obseruent (adsit modo certa uoluntas), Quot fuerant Argo lumina, uerba dabis. Scilicet obstabit custos, ne scribere possis, [3,620] Sumendae detur cum tibi tempus aquae? Conscia cum possit scriptas portare tabellas, Quas tegat in tepido fascia lata sinu? Cum possit sura chartas celare ligatas, Et uincto blandas sub pede ferre notas? 625 Cauerit haec custos, pro charta conscia tergum Praebeat, inque suo corpore uerba ferat. Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti Littera: carbonis puluere tange, leges. Fallet et umiduli quae fiet acumine lini, [3,630] Ut ferat occultas pura tabella notas. Adfuit Acrisio seruandae cura puellae: Hunc tamen illa suo crimine fecit auum. Quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra, Cum spectet iunctos illa libenter equos, 635 Cum sedeat Phariae sistris operata iuuencae, Quoque sui comites ire uetantur, eat, Cum fuget a templis oculos Bona Diua uirorum, Praeterquam siquos illa uenire iubet? Cum, custode foris tunicas seruante puellae, [3,640] Celent furtiuos balnea multa iocos, Cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica, Et cedat lecto quamlibet aegra suo, Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clauis, Quasque petas non det ianua sola uias? 645 Fallitur et multo custodis cura Lyaeo, Illa uel Hispano lecta sit uua iugo; Sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos, Victaque Lethaea lumina nocte premant; Nec male deliciis odiosum conscia tardis [3,650] Detinet, et longa iungitur ipsa mora. Quid iuuat ambages praeceptaque parua mouere, Cum minimo custos munere possit emi? Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque: Placatur donis Iuppiter ipse datis. 655 Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet? Ipse quoque accepto munere mutus erit. Sed semel est custos longum redimendus in aeuum: Saepe dabit, dederit quas semel ille manus. Questus eram, memini, metuendos esse sodales: [3,660] Non tangit solos ista querella uiros. Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent, Et lepus hic aliis exagitatus erit. Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque Crede mihi, mecum non semel illa fuit. 665 Nec nimium uobis formosa ancilla ministret: Saepe uicem dominae praebuit illa mihi. Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem Mittor, et indicio prodor ab ipse meo? Non auis aucupibus monstrat, qua parte petatur: [3,670] Non docet infestos currere cerua canes. Viderit utilitas: ego coepta fideliter edam: Lemniasin gladios in mea fata dabo. Efficite (et facile est), ut nos credamus amari: Prona uenit cupidis in sua uota fides. 675 Spectet amabilius iuuenem, suspiret ab imo Femina, tam sero cur ueniatque roget: Accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus, Et laniet digitis illius ora suis: Iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro, [3,680] Et dicet 'cura carpitur ista mei.' Praecipue si cultus erit speculoque placebit, Posse suo tangi credet amore deas. Sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, Nec sis audita paelice mentis inops. 685 Nec cito credideris: quantum cito credere laedat, Exemplum uobis non leue Procris erit. Est prope purpureos colles florentis Hymetti Fons sacer et uiridi caespite mollis humus: Silua nemus non alta facit; tegit arbutus herbam, [3,690] Ros maris et lauri nigraque myrtus olent: Nec densum foliis buxum fragilesque myricae, Nec tenues cytisi cultaque pinus abest. Lenibus inpulsae zephyris auraque salubri Tot generum frondes herbaque summa tremit. 695 Grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis Lassus in hac iuuenis saepe resedit humo, 'Quae' que 'meos releues aestus,' cantare solebat 'Accipienda sinu, mobilis aura, ueni.' Coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures [3,700] Auditos memori detulit ore sonos; Procris ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae, Excidit, et subito muta dolore fuit; Palluit, ut serae lectis de uite racemis Pallescunt frondes, quas noua laesit hiemps, 705 Quaeque suos curuant matura cydonia ramos, Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis. Ut rediit animus, tenues a pectore uestes Rumpit, et indignas sauciat ungue genas; Nec mora, per medias passis furibunda capillis [3,710] Euolat, ut thyrso concita Baccha, uias. Ut prope peruentum, comites in ualle relinquit, Ipsa nemus tacito clam pede fortis init. Quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres, Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat? 715 Iam iam uenturam, quaecumque erat Aura, putabas Scilicet, atque oculis probra uidenda tuis. Nunc uenisse piget (neque enim deprendere uelles), Nunc iuuat: incertus pectora uersat amor. Credere quae iubeant, locus est et nomen et index, [3,720] Et quia mens semper quod timet, esse putat. Vidit ut oppressa uestigia corporis herba, Pulsantur trepidi corde micante sinus. Iamque dies medius tenues contraxerat umbras, Inque pari spatio uesper et ortus erant: 725 Ecce, redit Cephalus siluis, Cyllenia proles, Oraque fontana feruida pulsat aqua. Anxia, Procri, lates: solitas iacet ille per herbas, Et 'zephyri molles auraque' dixit 'ades!' Ut patuit miserae iucundus nominis error, [3,730] Et mens et rediit uerus in ora color. Surgit, et oppositas agitato corpore frondes Mouit, in amplexus uxor itura uiri: Ille feram mouisse ratus, iuuenaliter artus Corripit, in dextra tela fuere manu. 735 Quid facis, infelix? non est fera, supprime tela! Me miserum! iaculo fixa puella tuo est. 'Ei mihi!' conclamat 'fixisti pectus amicum. Hic locus a Cephalo uulnera semper habet. Ante diem morior, sed nulla paelice laesa: [3,740] Hoc faciet positae te mihi, terra, leuem. Nomine suspectas iam spiritus exit in auras: Labor, eo, cara lumina conde manu!' Ille sinu dominae morientia corpora maesto Sustinet, et lacrimis uulnera saeua lauat: 745 Exit, et incauto paulatim pectore lapsus Excipitur miseri spiritus ore uiri. Sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est, Ut tangat portus fessa carina suos. Sollicite expectas, dum te in conuiuia ducam, [3,750] Et quaeris monitus hac quoque parte meos. Sera ueni, positaque decens incede lucerna: Grata mora uenies; maxima lena mora est. Etsi turpis eris, formosa uidebere potis, Et latebras uitiis nox dabit ipsa tuis. 755 Carpe cibos digitis: est quiddam gestus edendi: Ora nec immunda tota perungue manu. Neue domi praesume dapes, sed desine citra Quam capis; es paulo quam potes esse minus; Priamides Helenen auide si spectet edentem, [3,760] Oderit, et dicat 'stulta rapina mea est.' Aptius est, deceatque magis potare puellas: Cum Veneris puero non male, Bacche, facis. Hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque Constant: nec, quae sunt singula, bina uide. 765 Turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo: Digna est concubitus quoslibet illa pati. Nec somnis posita tutum succumbere mensa: Per somnos fieri multa pudenda solent. Ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione [3,770] 'Praecipue nostrum est, quod pudet' inquit 'opus.' Nota sibi sit quaeque: modos a corpore certos Sumite: non omnes una figura decet. Quae facie praesignis erit, resupina iaceto: Spectentur tergo, quis sua terga placent. 775 Milanion umeris Atalantes crura ferebat: Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo. Parua uehatur equo: quod erat longissima, numquam Thebais Hectoreo nupta resedit equo. Strata premat genibus, paulum ceruice reflexa, [3,780] Femina per longum conspicienda latus. Cui femur est iuuenale, carent quoque pectora menda, Stet uir, in obliquo fusa sit ipsa toro. Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater, Soluere, et effusis colla reflecte comis. 785 Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notauit, Ut celer auersis utere Parthus equis. Mille modi ueneris; simplex minimique laboris, Cum iacet in dextrum semisupina latus. Sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon [3,790] Vera magis uobis, quam mea Musa, canet: Siqua fides arti, quam longo fecimus usu, Credite: praestabunt carmina nostra fidem. Sentiat ex imis uenerem resoluta medullis Femina, et ex aequo res iuuet illa duos. 795 Nec blandae uoces iucundaque murmura cessent, Nec taceant mediis improba uerba iocis. Tu quoque, cui ueneris sensum natura negauit, Dulcia mendaci gaudia finge sono. Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella, [3,800] Quo pariter debent femina uirque frui. Tantum, cum finges, ne sis manifesta, caueto: Effice per motum luminaque ipsa fidem. Quam iuuet, et uoces et anhelitus arguat oris; A! pudet, arcanas pars habet ista notas. 805 Gaudia post Veneris quae poscet munus amantem, Illa suas nolet pondus habere preces. Nec lucem in thalamos totis admitte fenestris; Aptius in uestro corpore multa latent. Lusus habet finem: cygnis descendere tempus, [3,810] Duxerunt collo qui iuga nostra suo. Ut quondam iuuenes, ita nunc, mea turba, puellae Inscribant spoliis 'Naso magister erat.'