[2,0] LIBER SECVNDVS [2,1] I Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis, ille ego nequitiae Naso poeta meae. hoc quoque iussit Amor -- procul hinc, procul este, seuerae! non estis teneris apta theatra modis. 5 me legat in sponsi facie non frigida uirgo, et rudis ignoto tactus amore puer; atque aliquis iuuenum quo nunc ego saucius arcu agnoscat flammae conscia signa suae, miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus 10 conposuit casus iste poeta meos?' Ausus eram, memini, caelestia dicere bella centimanumque Gyen -- et satis oris erat -- cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo ardua deuexum Pelion Ossa tulit. 15 in manibus nimbos et cum Ioue fulmen habebam, quod bene pro caelo mitteret ille suo -- Clausit amica fores! ego cum Ioue fulmen omisi; excidit ingenio Iuppiter ipse meo. Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuuabant; 20 clausa tuo maius ianua fulmen habet. blanditias elegosque leuis, mea tela, resumpsi; mollierunt duras lenia uerba fores. carmina sanguineae deducunt cornua lunae, et reuocant niueos solis euntis equos; 25 carmine dissiliunt abruptis faucibus angues, inque suos fontes uersa recurrit aqua. carminibus cessere fores, insertaque posti, quamuis robur erat, carmine uicta sera est. Quid mihi profuerit uelox cantatus Achilles? 30 quid pro me Atrides alter et alter agent, quique tot errando, quot bello, perdidit annos, raptus et Haemoniis flebilis Hector equis? at facie tenerae laudata saepe puellae, ad uatem, pretium carminis, ipsa uenit. 35 magna datur merces! heroum clara ualete nomina; non apta est gratia uestra mihi! ad mea formosos uultus adhibete, puellae, carmina, purpureus quae mihi dictat Amor! [2,2] II Quem penes est dominam seruandi cura, Bagoa, dum perago tecum pauca, sed apta, uaca. hesterna uidi spatiantem luce puellam illa, quae Danai porticus agmen habet. 5 protinus, ut placuit, misi scriptoque rogaui. rescripsit trepida 'non licet!' illa manu; et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est, quod nimium dominae cura molesta tua est. Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri 10 desine; quem metuit quisque, perisse cupit. uir quoque non sapiens; quid enim seruare laboret, unde nihil, quamuis non tueare, perit? sed gerat ille suo morem furiosus amori et castum, multis quod placet, esse putet; 15 huic furtiua tuo libertas munere detur, quam dederis illi, reddat ut illa tibi. conscius esse uelis -- domina est obnoxia seruo; conscius esse times -- dissimulare licet. scripta leget secum -- matrem misisse putato! 20 uenerit ignotus -- postmodo notus erit. ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam: uisat! iudiciis aegra sit illa tuis. si faciet tarde, ne te mora longa fatiget, inposita gremio stertere fronte potes. 25 nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim, quaesieris nec tu curua theatra time! conscius adsiduos commissi tollet honores -- quis minor est autem quam tacuisse labor? ille placet uersatque domum neque uerbera sentit; 30 ille potens -- alii, sordida turba, iacent. huic, uerae ut lateant causae, finguntur inanes; atque ambo domini, quod probat una, probant. cum bene uir traxit uultum rugasque coegit, quod uoluit fieri blanda puella, facit. 35 Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat, et simulet lacrimas carnificemque uocet. tu contra obiciens, quae tuto diluat illa, et ueris falso crimine deme fidem. sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent. 40 haec fac, in exiguo tempore liber eris. Adspicis indicibus nexas per colla catenas? squalidus orba fide pectora carcer habet. quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat Tantalus -- hoc illi garrula lingua dedit. 45 dum nimium seruat custos Iunonius Io, ante suos annos occidit; illa dea est! uidi ego conpedibus liuentia crura gerentem, unde uir incestum scire coactus erat. poena minor merito. nocuit mala lingua duobus; 50 uir doluit, famae damna puella tulit. crede mihi, nulli sunt crimina grata marito, nec quemquam, quamuis audiat, illa iuuant. seu tepet, indicium securas prodis ad aures; siue amat, officio fit miser ille tuo. 55 Culpa nec ex facili quamuis manifesta probatur; iudicis illa sui tuta fauore uenit. uiderit ipse licet, credet tamen ille neganti damnabitque oculos et sibi uerba dabit. adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse, 60 et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!' quid dispar certamen inis? tibi uerbera uicto adsunt, in gremio iudicis illa sedet. Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus toxica, non stricto fulminat ense manus. 65 quaerimus, ut tuto per te possimus amare. quid precibus nostris mollius esse potest? [2,3] III Ei mihi, quod dominam nec uir nec femina seruas mutua nec Veneris gaudia nosse potes! qui primus pueris genitalia membra recidit, uulnera quae fecit, debuit ipse pati. 5 mollis in obsequium facilisque rogantibus esses, si tuus in quauis praetepuisset amor. non tu natus equo, non fortibus utilis armis; bellica non dextrae conuenit hasta tuae. ista mares tractent; tu spes depone uiriles. 10 sunt tibi cum domina signa ferenda tua. hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit; si careas illa, quis tuus usus erit? Est etiam facies, sunt apti lusibus anni; indigna est pigro forma perire situ. 15 fallere te potuit, quamuis habeare molestus; non caret effectu, quod uoluere duo. aptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus, dum bene ponendi munera tempus habes. [2,4] IV Non ego mendosos ausim defendere mores falsaque pro uitiis arma mouere meis. confiteor -- siquid prodest delicta fateri; in mea nunc demens crimina fassus eo. 5 odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi; heu, quam quae studeas ponere ferre graue est! Nam desunt uires ad me mihi iusque regendum; auferor ut rapida concita puppis aqua. non est certa meos quae forma inuitet amores -- 10 centum sunt causae, cur ego semper amem. siue aliqua est oculos in humum deiecta modestos, uror, et insidiae sunt pudor ille meae; siue procax aliqua est, capior, quia rustica non est, spemque dat in molli mobilis esse toro. 15 aspera si uisa est rigidasque imitata Sabinas, uelle, sed ex alto dissimulare puto. siue es docta, places raras dotata per artes; siue rudis, placita es simplicitate tua. est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat 20 carmina -- cui placeo, protinus ipsa placet. est etiam, quae me uatem et mea carmina culpet -- culpantis cupiam sustinuisse femur. molliter incedit -- motu capit; altera dura est -- at poterit tacto mollior esse uiro. 25 haec quia dulce canit flectitque facillima uocem, oscula cantanti rapta dedisse uelim; haec querulas habili percurrit pollice chordas -- tam doctas quis non possit amare manus? illa placet gestu numerosaque bracchia ducit 30 et tenerum molli torquet ab arte latus -- ut taceam de me, qui causa tangor ab omni, illic Hippolytum pone, Priapus erit! tu, quia tam longa es, ueteres heroidas aequas et potes in toto multa iacere toro. 35 haec habilis breuitate sua est. corrumpor utraque; conueniunt uoto longa breuisque meo. non est culta -- subit, quid cultae accedere possit; ornata est -- dotes exhibet ipsa suas. candida me capiet, capiet me flaua puella, 40 est etiam in fusco grata colore Venus. seu pendent niuea pulli ceruice capilli, Leda fuit nigra conspicienda coma; seu flauent, placuit croceis Aurora capillis. omnibus historiis se meus aptat amor. 45 me noua sollicitat, me tangit serior aetas; haec melior, specie corporis illa placet. Denique quas tota quisquam probet urbe puellas, noster in has omnis ambitiosus amor. [2,5] V Nullus amor tanti est -- abeas, pharetrate Cupido! -- ut mihi sint totiens maxima uota mori. uota mori mea sunt, cum te peccasse recordor, o mihi perpetuum nata puella malum! 5 Non male deletae nudant tua facta tabellae, nec data furtiue munera crimen habent. o utinam arguerem sic, ut non uincere possem! me miserum! quare tam bona causa mea est? felix, qui quod amat defendere fortiter audet, 10 cui sua 'non feci!' dicere amica potest. ferreus est nimiumque suo fauet ille dolori, cui petitur uicta palma cruenta rea. Ipse miser uidi, cum me dormire putares, sobrius adposito crimina uestra mero. 15 multa supercilio uidi uibrante loquentes; nutibus in uestris pars bona uocis erat. non oculi tacuere tui, conscriptaque uino mensa, nec in digitis littera nulla fuit. sermonem agnoui, quod non uideatur, agentem 20 uerbaque pro certis iussa ualere notis. iamque frequens ierat mensa conuiua relicta; conpositi iuuenes unus et alter erant. inproba tum uero iungentes oscula uidi -- illa mihi lingua nexa fuisse liquet -- 25 qualia non fratri tulerit germana seuero, sed tulerit cupido mollis amica uiro; qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam, sed Venerem Marti saepe tulisse suo. 'Quid facis?' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs? 30 iniciam dominas in mea iura manus! haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum -- in bona cur quisquam tertius ista uenit?' Haec ego, quaeque dolor linguae dictauit; at illi conscia purpureus uenit in ora pudor, 35 quale coloratum Tithoni coniuge caelum subrubet, aut sponso uisa puella nouo; quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae, aut ubi cantatis Luna laborat equis, aut quod, ne longis flauescere possit ab annis, 40 Maeonis Assyrium femina tinxit ebur. hic erat aut alicui color ille simillimus horum, et numquam uisu pulchrior illa fuit. spectabat terram -- terram spectare decebat; maesta erat in uultu -- maesta decenter erat. 45 sicut erant, et erant culti, laniare capillos et fuit in teneras impetus ire genas -- Ut faciem uidi, fortes cecidere lacerti; defensa est armis nostra puella suis. qui modo saeuus eram, supplex ultroque rogaui, 50 oscula ne nobis deteriora daret. risit et ex animo dedit optima -- qualia possent excutere irato tela trisulca Ioui; torqueor infelix, ne tam bona senserit alter, et uolo non ex hac illa fuisse nota. 55 haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt, et quiddam uisa est addidicisse noui. quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis lingua tua est nostris, nostra recepta tuis. nec tamen hoc unum doleo -- non oscula tantum 60 iuncta queror, quamuis haec quoque iuncta queror; illa nisi in lecto nusquam potuere doceri. nescio quis pretium grande magister habet. [2,6] VI Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, occidit -- exequias ite frequenter, aues! ite, piae uolucres, et plangite pectora pinnis et rigido teneras ungue notate genas; 5 horrida pro maestis lanietur pluma capillis, pro longa resonent carmina uestra tuba! quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, expleta est annis ista querela suis; alitis in rarae miserum deuertere funus -- 10 magna, sed antiqua est causa doloris Itys. Omnes, quae liquido libratis in aere cursus, tu tamen ante alios, turtur amice, dole! plena fuit uobis omni concordia uita, et stetit ad finem longa tenaxque fides. 15 quod fuit Argolico iuuenis Phoceus Orestae, hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, quid uox mutandis ingeniosa sonis, quid iuuat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? -- 20 infelix, auium gloria, nempe iaces! tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos tincta gerens rubro Punica rostra croco. non fuit in terris uocum simulantior ales -- reddebas blaeso tam bene uerba sono! 25 Raptus es inuidia -- non tu fera bella mouebas; garrulus et placidae pacis amator eras. ecce, coturnices inter sua proelia uiuunt; forsitan et fiunt inde frequenter anus. plenus eras minimo, nec prae sermonis amore 30 in multos poteras ora uacare cibos. nux erat esca tibi, causaeque papauera somni, pellebatque sitim simplicis umor aquae. uiuit edax uultur ducensque per aera gyros miluus et pluuiae graculus auctor aquae; 35 uiuit et armiferae cornix inuisa Mineruae -- illa quidem saeclis uix moritura nouem; occidit illa loquax humanae uocis imago, psittacus, extremo munus ab orbe datum! optima prima fere manibus rapiuntur auaris; 40 inplentur numeris deteriora suis. tristia Phylacidae Thersites funera uidit, iamque cinis uiuis fratribus Hector erat. Quid referam timidae pro te pia uota puellae -- uota procelloso per mare rapta Noto? 45 septima lux uenit non exhibitura sequentem, et stabat uacuo iam tibi Parca colo. nec tamen ignauo stupuerunt uerba palato; clamauit moriens lingua: 'Corinna, uale!' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, 50 udaque perpetuo gramine terra uiret. siqua fides dubiis, uolucrum locus ille piarum dicitur, obscenae quo prohibentur aues. illic innocui late pascuntur olores et uiuax phoenix, unica semper auis; 55 explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, oscula dat cupido blanda columba mari. psittacus has inter nemorali sede receptus conuertit uolucres in sua uerba pias. Ossa tegit tumulus -- tumulus pro corpore magnus -- 60 quo lapis exiguus par sibi carmen habet: "colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro; ora fuere mihi plus aue docta loqui". [2,7] VII Ergo sufficiam reus in noua crimina semper? ut uincam, totiens dimicuisse piget. siue ego marmorei respexi summa theatri, eligis e multis, unde dolere uelis; 5 candida seu tacito uidit me femina uultu, in uultu tacitas arguis esse notas. siquam laudaui, misero petis ungue capillos; si culpo, crimen dissimulare putas. siue bonus color est, in te quoque frigidus esse, 10 seu malus, alterius dicor amore mori. Atque ego peccati uellem mihi conscius essem! aequo animo poenam, qui meruere, ferunt; nunc temere insimulas credendoque omnia frustra ipsa uetas iram pondus habere tuam. 15 adspice, ut auritus miserandae sortis asellus adsiduo domitus uerbere lentus eat! Ecce nouum crimen! sollers ornare Cypassis obicitur dominae contemerasse torum. di melius, quam me, si sit peccasse libido, 20 sordida contemptae sortis amica iuuet! quis Veneris famulae conubia liber inire tergaque conplecti uerbere secta uelit? adde, quod ornandis illa est operata capillis et tibi perdocta est grata ministra manu -- 25 scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem! quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret? per Venerem iuro puerique uolatilis arcus, me non admissi criminis esse reum! [2,8] VIII Ponendis in mille modos perfecta capillis, comere sed solas digna, Cypassi, deas, et mihi iucundo non rustica cognita furto, apta quidem dominae, sed magis apta mihi -- 5 quis fuit inter nos sociati corporis index? sensit concubitus unde Corinna tuos? num tamen erubui? num, uerbo lapsus in ullo, furtiuae Veneris conscia signa dedi? Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit, 10 illum ego contendi mente carere bona? Thessalus ancillae facie Briseidos arsit; serua Mycenaeo Phoebas amata duci. nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille; quod decuit reges, cur mihi turpe putem? 15 Ut tamen iratos in te defixit ocellos, uidi te totis erubuisse genis; at quanto, si forte refers, praesentior ipse per Veneris feci numina magna fidem! tu, dea, tu iubeas animi periuria puri 20 Carpathium tepidos per mare ferre Notos! Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos! quid renuis fingisque nouos, ingrata, timores? unum est e dominis emeruisse satis. 25 quod si stulta negas, index anteacta fatebor, et ueniam culpae proditor ipse meae, quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi, narrabo dominae, quotque quibusque modis! [2,9] IX (a, b) O numquam pro re satis indignande Cupido, o in corde meo desidiose puer -- quid me, qui miles numquam tua signa reliqui, laedis, et in castris uulneror ipse meis? 5 cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos? gloria pugnantes uincere maior erat. Quid? non Haemonius, quem cuspide perculit, heros confossum medica postmodo iuuit ope? uenator sequitur fugientia; capta relinquit 10 semper et inuentis ulteriora petit. nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma; pigra reluctanti cessat in hoste manus. quid iuuat in nudis hamata retundere tela ossibus? ossa mihi nuda relinquit amor. 15 tot sine amore uiri, tot sunt sine amore puellae! -- hinc tibi cum magna laude triumphus eat. Roma, nisi inmensum uires promosset in orbem, stramineis esset nunc quoque tecta casis. Fessus in acceptos miles deducitur agros; 20 mittitur in saltus carcere liber equus; longaque subductam celant naualia pinum, tutaque deposito poscitur ense rudis. me quoque, qui totiens merui sub amore puellae, defunctum placide uiuere tempus erat. 25 'Viue' deus 'posito' siquis mihi dicat 'amore!' deprecer -- usque adeo dulce puella malum est. cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor, nescio quo miserae turbine mentis agor. ut rapit in praeceps dominum spumantia frustra 30 frena retentantem durior oris equus; ut subitus, prope iam prensa tellure, carinam tangentem portus uentus in alta rapit -- sic me saepe refert incerta Cupidinis aura, notaque purpureus tela resumit Amor. 35 Fige, puer! positis nudus tibi praebeor armis; hic tibi sunt uires, hac tua dextra facit; huc tamquam iussae ueniunt iam sponte sagittae -- uix illis prae me nota pharetra sua est! infelix, tota quicumque quiescere nocte 40 sustinet et somnos praemia magna uocat! stulte, quid est somnus, gelidae nisi mortis imago! longa quiescendi tempora fata dabunt. me modo decipiant uoces fallacis amicae; sperando certe gaudia magna feram. 45 et modo blanditias dicat, modo iurgia nectat; saepe fruar domina, saepe repulsus eam. Quod dubius Mars est, per te, priuigne Cupido, est; et mouet exemplo uitricus arma tuo. tu leuis es multoque tuis uentosior alis, 50 gaudiaque ambigua dasque negasque fide. si tamen exaudis, pulchra cum matre, Cupido, indeserta meo pectore regna gere! accedant regno, nimium uaga turba, puellae! ambobus populis sic uenerandus eris. [2,10] X Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas uno posse aliquem tempore amare duas. per te ego decipior, per te deprensus inermis -- ecce, duas uno tempore turpis amo! 5 utraque formosa est, operosae cultibus ambae; artibus in dubio est haec sit an illa prior. pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa; et magis haec nobis, et magis illa placet! erro, uelut uentis discordibus acta phaselos, 10 diuiduumque tenent alter et alter amor. quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores? non erat in curas una puella satis? quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo, in freta collectas alta quid addis aquas? 15 Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem -- hostibus eueniat uita seuera meis! hostibus eueniat uiduo dormire cubili et medio laxe ponere membra toro! at mihi saeuus amor somnos abrumpat inertes, 20 simque mei lecti non ego solus onus! me mea disperdat nullo prohibente puella -- si satis una potest, si minus una, duae! sufficiam -- graciles, non sunt sine uiribus artus; pondere, non neruis corpora nostra carent; 25 et lateri dabit in uires alimenta uoluptas. decepta est opera nulla puella mea; saepe ego lasciue consumpsi tempora noctis, utilis et forti corpore mane fui. felix, quem Veneris certamina mutua perdunt! 30 di faciant, leti causa sit ista mei! Induat aduersis contraria pectora telis miles et aeternum sanguine nomen emat. quaerat auarus opes et, quae lassarit arando, aequora periuro naufragus ore bibat. 35 at mihi contingat Veneris languescere motu, cum moriar, medium soluar et inter opus; atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat: 'conueniens uitae mors fuit ista tuae!' [2,11] XI Prima malas docuit mirantibus aequoris undis Peliaco pinus uertice caesa uias, quae concurrentis inter temeraria cautes conspicuam fuluo uellere uexit ouem. 5 o utinam, nequis remo freta longa moueret, Argo funestas pressa bibisset aquas! Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates fallacisque uias ire Corinna parat. quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo 10 et gelidum Borean egelidumque Notum! non illic urbes, non tu mirabere siluas; una est iniusti caerula forma maris. nec medius tenuis conchas pictosque lapillos pontus habet; bibuli litoris illa mora est. 15 litora marmoreis pedibus signate, puellae; hactenus est tutum -- cetera caeca uia est. et uobis alii uentorum proelia narrent; quas Scylla infestet, quasue Charybdis aquas; et quibus emineant uiolenta Ceraunia saxis; 20 quo lateant Syrtes magna minorque sinu. haec alii referant ad uos; quod quisque loquetur, credite! credenti nulla procella nocet. Sero respicitur tellus, ubi fune soluto currit in inmensum panda carina salum; 25 nauita sollicitus cum uentos horret iniquos et prope tam letum, quam prope cernit aquam. quod si concussas Triton exasperet undas, quam tibi sit toto nullus in ore color! tum generosa uoces fecundae sidera Ledae 30 et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!' Tutius est fouisse torum, legisse libellos, Threiciam digitis increpuisse lyram. at, si uana ferunt uolucres mea dicta procellae, aequa tamen puppi sit Galatea tuae! 35 uestrum crimen erit talis iactura puellae, Nereidesque deae Nereidumque pater. uade memor nostri uento reditura secundo; inpleat illa tuos fortior aura sinus! tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus; 40 huc uenti spirent, huc agat aestus aquas! ipsa roges, Zephyri ueniant in lintea pleni, ipsa tua moueas turgida uela manu! primus ego adspiciam notam de litore puppim, et dicam: 'nostros aduehit illa deos!' 45 excipiamque umeris et multa sine ordine carpam oscula. pro reditu uictima uota cadet; inque tori formam molles sternentur harenae, et cumulus mensae quilibet esse potest. Illic adposito narrabis multa Lyaeo -- 50 paene sit ut mediis obruta nauis aquis; dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis nec te praecipites extimuisse Notos. omnia pro ueris credam, sint ficta licebit -- cur ego non uotis blandiar ipse meis? 55 haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto Lucifer admisso tempora portet equo! [2,12] XII Ite triumphales circum mea tempora laurus! uicimus: in nostro est, ecce, Corinna sinu, quam uir, quam custos, quam ianua firma, tot hostes, seruabant, nequa posset ab arte capi! 5 haec est praecipuo uictoria digna triumpho, in qua, quaecumque est, sanguine praeda caret. non humiles muri, non paruis oppida fossis cincta, sed est ductu capta puella meo! Pergama cum caderent bello superata bilustri, 10 ex tot in Atridis pars quota laudis erat? at mea seposita est et ab omni milite dissors gloria, nec titulum muneris alter habet. me duce ad hanc uoti finem, me milite ueni; ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui. 15 nec casum fortuna meis inmiscuit actis -- huc ades, o cura parte Triumphe mea! Nec belli est noua causa mei. nisi rapta fuisset Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret. femina siluestris Lapithas populumque biformem 20 turpiter adposito uertit in arma mero; femina Troianos iterum noua bella mouere inpulit in regno, iuste Latine, tuo; femina Romanis etiamnunc urbe recenti inmisit soceros armaque saeua dedit. 25 Vidi ego pro niuea pugnantes coniuge tauros; spectatrix animos ipsa iuuenca dabat. me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido iussit militiae signa mouere suae. [2,13] XIII Dum labefactat onus grauidi temeraria uentris, in dubio uitae lassa Corinna iacet. illa quidem clam me tantum molita pericli ira digna mea; sed cadit ira metu. 5 sed tamen aut ex me conceperat -- aut ego credo; est mihi pro facto saepe, quod esse potest. Isi, Paraetonium genialiaque arua Canopi quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, quaque celer Nilus lato delapsus in alueo 10 per septem portus in maris exit aquas, per tua sistra precor, per Anubidis ora uerendi -- sic tua sacra pius semper Osiris amet, pigraque labatur circa donaria serpens, et comes in pompa corniger Apis eat! 15 huc adhibe uultus, et in una parce duobus! nam uitam dominae tu dabis, illa mihi. saepe tibi sedit certis operata diebus, qua cingit laurus Gallica turma tuas. Tuque laborantes utero miserata puellas, 20 quarum tarda latens corpora tendit onus, lenis ades precibusque meis faue, Ilithyia! digna est, quam iubeas muneris esse tui. ipse ego tura dabo fumosis candidus aris, ipse feram ante tuos munera uota pedes. 25 adiciam titulum: 'seruata Naso Corinna!' tu modo fac titulo muneribusque locum. Si tamen in tanto fas est monuisse timore, hac tibi sit pugna dimicuisse satis! [2,14] XIV Quid iuuat inmunes belli cessare puellas, nec fera peltatas agmina uelle sequi, si sine Marte suis patiuntur uulnera telis, et caecas armant in sua fata manus? 5 Quae prima instituit teneros conuellere fetus, militia fuerat digna perire sua. scilicet, ut careat rugarum crimine uenter, sternetur pugnae tristis harena tuae? si mos antiquis placuisset matribus idem, 10 gens hominum uitio deperitura fuit, quique iterum iaceret generis primordia nostri in uacuo lapides orbe, parandus erat. quis Priami fregisset opes, si numen aquarum iusta recusasset pondera ferre Thetis? 15 Ilia si tumido geminos in uentre necasset, casurus dominae conditor Urbis erat; si Venus Aenean grauida temerasset in aluo, Caesaribus tellus orba futura fuit. tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses, 20 temptasset, quod tu, si tua mater opus; ipse ego, cum fuerim melius periturus amando, uidissem nullos matre negante dies. Quid plenam fraudas uitem crescentibus uuis, pomaque crudeli uellis acerba manu? 25 sponte fluant matura sua -- sine crescere nata; est pretium paruae non leue uita morae. uestra quid effoditis subiectis uiscera telis, et nondum natis dira uenena datis? Colchida respersam puerorum sanguine culpant 30 aque sua caesum matre queruntur Ityn; utraque saeua parens, sed tristibus utraque causis iactura socii sanguinis ulta uirum. dicite, quis Tereus, quis uos inritet Iason figere sollicita corpora uestra manu? 35 hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris, perdere nec fetus ausa leaena suos. at tenerae faciunt, sed non inpune, puellae; saepe, suos utero quae necat, ipsa perit. ipsa perit, ferturque rogo resoluta capillos, 40 et clamant 'merito!' qui modo cumque uident. Ista sed aetherias uanescant dicta per auras, et sint ominibus pondera nulla meis! di faciles, peccasse semel concedite tuto, et satis est; poenam culpa secunda ferat! [2,15] XV Anule, formosae digitum uincture puellae, in quo censendum nil nisi dantis amor, munus eas gratum! te laeta mente receptum protinus articulis induat illa suis; 5 tam bene conuenias, quam mecum conuenit illi, et digitum iusto commodus orbe teras! Felix, a domina tractaberis, anule, nostra; inuideo donis iam miser ipse meis. o utinam fieri subito mea munera possem 10 artibus Aeaeae Carpathiiue senis! tunc ego, cum cupiam dominae tetigisse papillas et laeuam tunicis inseruisse manum, elabar digito quamuis angustus et haerens, inque sinum mira laxus ab arte cadam. 15 idem ego, ut arcanas possim signare tabellas, neue tenax ceram siccaque gemma trahat, umida formosae tangam prius ora puellae -- tantum ne signem scripta dolenda mihi. si dabor ut condar loculis, exire negabo, 20 adstringens digitos orbe minore tuos. non ego dedecori tibi sum, mea uita, futurus, quodue tener digitus ferre recuset, onus. me gere, cum calidis perfundes imbribus artus, damnaque sub gemmam fer pereuntis aquae -- 25 sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent, et peragam partes anulus ille uiri. Inrita quid uoueo? paruum proficiscere munus; illa datam tecum sentiat esse fidem! [2,16] XVI Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris -- parua, sed inriguis ora salubris aquis. sol licet admoto tellurem sidere findat, et micet Icarii stella proterua canis, 5 arua pererrantur Paeligna liquentibus undis, et uiret in tenero fertilis herba solo. terra ferax Cereris multoque feracior uuis; dat quoque baciferam Pallada rarus ager; perque resurgentes riuis labentibus herbas 10 gramineus madidam caespes obumbrat humum. At meus ignis abest. uerbo peccauimus uno! -- quae mouet ardores est procul; ardor adest. non ego, si medius Polluce et Castore ponar, in caeli sine te parte fuisse uelim. 15 solliciti iaceant terraque premantur iniqua, in longas orbem qui secuere uias! -- aut iuuenum comites iussissent ire puellas, si fuit in longas terra secanda uias! tum mihi, si premerem uentosas horridus Alpes, 20 dummodo cum domina, molle fuisset iter. cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes et dare non aequis uela ferenda Notis. non quae uirgineo portenta sub inguine latrant, nec timeam uestros, curua Malea, sinus; 25 non quae submersis ratibus saturata Charybdis fundit et effusas ore receptat aquas. Quod si Neptuni uentosa potentia uincat, et subuenturos auferat unda deos, tu nostris niueos umeris inpone lacertos; 30 corpore nos facili dulce feremus onus. saepe petens Hero iuuenis transnauerat undas; tum quoque transnasset, sed uia caeca fuit. At sine te, quamuis operosi uitibus agri me teneant, quamuis amnibus arua natent, 35 et uocet in riuos currentem rusticus undam, frigidaque arboreas mulceat aura comas, non ego Paelignos uideor celebrare salubres, non ego natalem, rura paterna, locum -- sed Scythiam Cilicasque feros uiridesque Britannos, 40 quaeque Prometheo saxa cruore rubent. Ulmus amat uitem, uitis non deserit ulmum; separor a domina cur ego saepe mea? at mihi te comitem iuraras usque futuram -- per me perque oculos, sidera nostra, tuos! 45 uerba puellarum, foliis leuiora caducis, inrita, qua uisum est, uentus et unda ferunt. Siqua mei tamen est in te pia cura relicti, incipe pollicitis addere facta tuis, paruaque quamprimum rapientibus esseda mannis 50 ipsa per admissas concute lora iubas! at uos, qua ueniet, tumidi, subsidite, montes, et faciles curuis uallibus este, uiae! [2,17] XVII Siquis erit, qui turpe putet seruire puellae, illo conuincar iudice turpis ego! sim licet infamis, dum me moderatius urat, quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet. 5 atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem formosae quoniam praeda futurus eram! dat facies animos. facie uiolenta Corinna est -- me miserum! cur est tam bene nota sibi? scilicet a speculi sumuntur imagine fastus, 10 nec nisi conpositam se prius illa uidet! Non, tibi si facies animum dat et omina regni -- o facies oculos nata tenere meos! -- collatum idcirco tibi me contemnere debes; aptari magnis inferiora licet. 15 traditur et nymphe mortalis amore Calypso capta recusantem detinuisse uirum. creditur aequoream Pthio Nereida regi, Egeriam iusto concubuisse Numae, Vulcano Venerem, quamuis incude relicta 20 turpiter obliquo claudicet ille pede. carminis hoc ipsum genus inpar; sed tamen apte iungitur herous cum breuiore modo. tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges; te deceat medio iura dedisse foro. 25 Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto; non erit hic nobis infitiandus amor. sunt mihi pro magno felicia carmina censu, et multae per me nomen habere uolunt; noui aliquam, quae se circumferat esse Corinnam. 30 ut fiat, quid non illa dedisse uelit? sed neque diuersi ripa labuntur eadem frigidus Eurotas populiferque Padus, nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis; ingenio causas tu dabis una meo. [2,18] XVIII Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen primaque iuratis induis arma uiris, nos, Macer, ignaua Veneris cessamus in umbra, et tener ausuros grandia frangit Amor. 5 saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae -- in gremio sedit protinus illa meo. saepe 'pudet!' dixi -- lacrimis uix illa retentis 'me miseram! iam te' dixit 'amare pudet?' inplicuitque suos circum mea colla lacertos 10 et, quae me perdunt, oscula mille dedit. uincor, et ingenium sumptis reuocatur ab armis, resque domi gestas et mea bella cano. Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra creuit, et huic operi quamlibet aptus eram. 15 risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos sceptraque priuata tam cito sumpta manu. hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae, deque cothurnato uate triumphat Amor. Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris -- 20 ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis! -- aut, quod Penelopes uerbis reddatur Ulixi, scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas, quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason Hippolytique parens Hippolytusque legant, 25 quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae. Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus scriptaque diuersis rettulit ille locis! candida Penelope signum cognouit Ulixis; 30 legit ab Hippolyto scripta nouerca suo. iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae, quodque legat Phyllis, si modo uiuit, adest. tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera uenit; det uotam Phoebo Lesbis amata lyram. 35 Nec tibi, qua tutum uati, Macer, arma canenti aureus in medio Marte tacetur Amor. et Paris est illic et adultera, nobile crimen, et comes extincto Laodamia uiro. si bene te noui, non bella libentius istis 40 dicis, et a uestris in mea castra uenis. [2,19] XIX Si tibi non opus est seruata, stulte, puella, at mihi fac serues, quo magis ipse uelim! quod licet, ingratum est; quod non licet acrius urit. ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat 5 speremus pariter, pariter metuamus amantes, et faciat uoto rara repulsa locum. quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet? nil ego, quod nullo tempore laedat, amo! Viderat hoc in me uitium uersuta Corinna, 10 quaque capi possem, callida norat opem. a, quotiens sani capitis mentita dolores cunctantem tardo iussit abire pede! a, quotiens finxit culpam, quantumque licebat insonti, speciem praebuit esse nocens! 15 sic ubi uexarat tepidosque refouerat ignis, rursus erat uotis comis et apta meis. quas mihi blanditias, quam dulcia uerba parabat oscula, di magni, qualia quotque dabat! Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos, 20 saepe time simulans, saepe rogata nega; et sine me ante tuos proiectum in limine postis longa pruinosa frigora nocte pati. sic mihi durat amor longosque adolescit in annos; hoc iuuat; haec animi sunt alimenta mei. 25 pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis uertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet. si numquam Danaen habuisset aenea turris, non esset Danae de Ioue facta parens; dum seruat Iuno mutatam cornibus Io, 30 facta est, quam fuerat, gratior illa Ioui. quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondis carpat et e magno flumine potet aquam. siqua uolet regnare diu, deludat amantem. ei mihi, ne monitis torquear ipse meis! 35 quidlibet eueniat, nocet indulgentia nobis -- quod sequitur, fugio; quod fugit, ipse sequor. At tu, formosae nimium secure puellae, incipe iam prima claudere nocte forem. incipe, quis totiens furtim tua limina pulset, 40 quaerere, quid latrent nocte silente canes, quas ferat et referat sollers ancilla tabellas, cur totiens uacuo secubet ipsa toro. mordeat ista tuas aliquando cura medullas, daque locum nostris materiamque dolis. 45 ille potest uacuo furari litore harenas, uxorem stulti siquis amare potest. iamque ego praemoneo: nisi tu seruare puellam incipis, incipiet desinere esse mea! multa diuque tuli; speraui saepe futurum, 50 cum bene seruasses, ut bene uerba darem. lentus es et pateris nulli patienda marito; at mihi concessi finis amoris erit! Scilicet infelix numquam prohibebor adire? nox mihi sub nullo uindice semper erit? 55 nil metuam? per nulla traham suspiria somnos? nil facies, cur te iure perisse uelim? quid mihi cum facili, quid cum lenone marito? corrumpit uitio gaudia nostra suo. quin alium, quem tanta iuuat patientia, quaeris? 60 me tibi riualem si iuuat esse, ueta!