CAPUT IX. Quid boni spiritualis laicos docere possit varietas temporum, copia vel penuria rerum, etc. (0260C) Sed satis hinc dictum; iam progrediamur et ultra, ad ea scilicet quae post haec proxime dicenda proposuimus. Illud enim propositus ordo exigit ut iam dicamus vobis quid significet varietas temporum, quae aliquando congrua sunt ad quaelibet operanda, ut ver, aestas, autumnus; nunc vero incongrua, ut hiems. (0260D) Tria namque priora in quibus facilius operari possumus, significat praesentis vitae tempus ad obtinendam veniam concessum, de quo et Apostolus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2) . Hiems autem, quae maxime inepta est ad operandum significat extremi iudicii tempus, quo nulla fructuosae poenitentiae opera exerceri possunt; unde et Dominus in Evangelio admonet dicens: Orate ne fuga vestra fiat hieme vel Sabbato (Matth. XXIV, 20) , quasi diceret: Estote semper solliciti, ne concessum tempus veniae perdentes tunc, cum nullus locus est veniae, eam frustra quaeratis. Eumdem quoque sensum alibi apertius profert dicens: Vigilate ergo omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere quae ventura sunt vobis (Luc. XXI, 36) . Pro eiusdem temporis cura adhibenda Isaias propheta admonet dicens: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isa. LV, 6) . Quasi enim procul aberit, cum nullius peccatoris preces exaudiet. (0261A) Sabbatum autem, quod additum est hiemi, quia apud Iudaeos festivus est dies, quo homines quam maxime gaudere solent, significat otium quodlibet inutile vel tempus incongruae laetitiae; vel quia Sabbati dies extrema est in hebdomada, per hoc admonemur ne in extremis solummodo, sed prius mala nostra fugiamus. Quamobrem quod Dominus admonuit ne in Sabbato fuga nostra fiat, docet ne in praesentis vitae deliciis positi futura gaudia postponamus. Quia igitur audistis per hiemem quibusdam laboribus incongruam extremi iudicii tempus praesignari, attendite quid modo faciendum sit vobis, dum bene possitis et vitae lumen habetis, neque enim vobis excusatio restat ulla pro litterarum ignorantia, cum in hieme notissima legere valeatis quae sunt vobis facienda. (0261B) Deinde vero dicendum quid quotidiani esus necessitas vobis innuat agendum; undique enim illos flores habetis, ex quibus alicuius aedificationis mel colligere valetis. Quod ergo cogimur corpus quotidie reficere, ut robustiores simus ad quaeque corporalia studia, significat nobis quotidie opus esse refici cibo spirituali, id est doctrina coelesti, ne deficiamus in labore, quem iugiter sustinere debemus et pro servitute divina et pro peccatorum nostrorum indulgentia. Nisi enim Deus omnipotens cum refectione carnali spiritualem vellet significari, decrevisset utique in praesenti vita idem fore quod et in futura; ibi namque invenitur nullus qui corporalis cibi refectione pascatur. Adhuc dicendum restat quid copia et penuria substantiae corporalis innuat; nam per utramque magna et necessaria cunctis doctrina monstratur. (0261C) Et copia quidem edocet quia, sicut ipsa laetitiam vitae praesentis auget, sollicitudinem minuit, ita et spirituales divitiae, id est virtutes animae omnem futurae calamitatis et miseriae sollicitudinem minuunt aeternaeque beatitudinis augent gaudia. Penuria vero hoc indicat, quia sicut ipsa patientibus eam moerorem ingerit multiplicem, utpote qui ignorant unde sibi victum quaerant sine quo vivere nequeunt, ita spiritualis vitae damna aeternae damnationis praefigurant lamenta. Cum igitur vobis, o fratres charissimi, variis modis dictum sit qualiter sine litteris religiosae vitae tramitem exquirere et in ea incedere valeatis, attendite iugiter ad singula quae iam diximus, et ea in cordibus vestris sedula tractate cura. (0261D) Ut autem ea facilius recolatis et tenacius inhaereant cordibus vestris, libet ipsa breviter repetere. (0262A) In primis namque diximus vobis quomodo studia apium imitari debeatis, colligentes ex variis hominibus vel rebus, velut ex floribus, dulce linem virtutum; deinde quid immensus solis splendor significet. (0262B) Deinde diximus de trifaria intelligentia in rebus visibilibus retinenda: prima quidem est, quae ex temporalium bonorum pulchritudine docet nos considerare quam speciosa sint aeterna bona; secunda insinuat ex eadem pulchritudine probandos esse homines, utrum Deum diligant plus quam terrena quaelibet; tertia indicat quod creaturae totius adversitas ipsaque humanae naturae vilitas ex hominum primorum praevaricatione evenerit, sed eamdem adversitatem et vilitatem Deus in aliquam utilitatem hominis converterit; deinde etiam, quid hiemale tempus ad opera quaedam ineptum, et quid quotidiani esus necessitas, quidque copia et penuria corporalis substantiae significent, protulimus. Quae nimirum omnia, quia ex quo idianis experimentis possunt vobis esse notissima, attendite iugiter quantam aedificationem exinde possitis capere, imitantes scilicet opus apium in collectione virtutum. Iam enim nulla excusatio remanet vobis pro litterarum ignorantia, quandoquidem in his rebus quas quotidie videtis vel auditis vel aliquo modo sentitis, divinae religionis notitiam velut in libris agnoscere valetis. Haec quidem monita ad laicos specialiter dicta sint. (0262C) Deinde vero tam clericos quam laicos admonens precor ut attendentes continuam aeris intemperiem, quae, peccatis nostris exigentibus, ita per annos iam multos imminebat ut aut immensum frigus, aut immensa pluvia, vel intemperata siccitas fructus terrae corrumpens famem miserandam efficeret, atque formidantes ne corrupta iniquitate terra necessaria alimenta penitus deneget vel aliquos homines absorbeat, sicut in quibusdam locis, proh dolor! noviter evenisse dicitur, abstineant se aliquatenus a solita avaritia et rapina, nec non lascivia multiplicibusque nugis, quas stolidissimi quidam ab exteris nationibus in has regiones per insolitam rasuram et monstruosum vestitum detulerunt. Nisi ergo huiusmodi stultitia relinquatur, non solum in eos qui faciunt, sed etiam qui consentiunt, divinitus vindicatur.