CAPUT VI. Docentur clerici quae laicis praedicent, ut frugi sint. Deinde exhortans et laicos, non eos ad illius Scripturae lectionem, quia illis ignota est, adduco, sed ut a clericis quaedam pro quotidianis experimentis cognitae similitudines aperiantur obsecro. (0255C) Dicatur itaque eis ne pro eo quod litteras nescitis excusationem aliquam coram Deo vos habere credatis, intimamus vobis quaedam, in quibus velut in libris quotidie legendo agnoscere potestis, quid agere debeatis. Sicut igitur apes in variis locis et in variis floribus mellis liquorem colligere solent, ita et vos colligere debetis cuiuslibet virtutis dulcedinem. Ab alio enim colligenda est humilitas, ab alio charitas, ab alio fides, ab alio patientia, ab alio largitas, ab alio castitas, ab alio discretio, ab alio eleemosynarum studia pauperumque cura, ab alio alia quaelibet virtus. Quae scilicet virtutes, dum sic collectae in unius hominis mentem veniunt, quasi in unum alvearium ex variis floribus excerpta mella congeruntur. (0255D) Non solum autem ex hominibus, sed etiam a quibuslibet creaturis, quas quotidie vel videtis vel auditis, et de rebus quas aliquo modo sentitis mella virtutum colligere debetis. Nam fidem, quae fundamentum est virtutum omnium, primo colligere et ponere debetis in alvearium cordis vestri, credentes scilicet Deum omnipotentem ubique esse praesentem et omnium, quae a nobis geruntur vel etiam cogitantur, inspectorem. Hanc autem fidem hoc modo colligere debetis: attendite igitur in solem, qui cum universum mundum splendore suo circumdans illustret, tamen quia creatura est et omnis creatura nimis inferior est creatore, exinde instructi facile potestis credere solem longe minus splendere quam creatorem. (0256A) Nam sol duntaxat tantum potest splendere quantum permittitur obstaculo terrae vel alicuius rei; Creatoris vero splendor est incomprehensibilis et invisibilis eius intuitus, quo omnia praeterita, praesentia et futura omnemque creaturam simul quasi uno ictu oculi comprehendit, quo etiam respicit super filios hominum ut videat si est intelligens aut requirens Deum (Psal. XIII, 2) . Qui scilicet splendor non nisi toto cordis affectu credi vel agnosci potest, eiusque capax erit quanto in fide et dilectione Dei profecerit, ipsiusque iustitiae esuriet atque sitis eum accenderit. (0256B) Unde de his tribus in Evangelio Dominus dicit; de fide quidem: Omnia, inquit, possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22) ; de dilectione autem: Qui diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum (Ioan. XIV, 21); de esurie vero ac siti: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Huic etiam simile quid quotidianis experimentis colligere potestis. Quis enim agricola agriculturam exerceat, nisi aliquatenus profectuosum sibi fore speret et credat? aut quomodo aliquod studium potest exerceri, nisi coeperit amari? aut quis sine taedio ipsum victum corporalem cunctis viventibus necessarium percipere valet, nisi aliqua esurie ac siti ad hoc incitetur. Sed nec ipse somnus nisi cum delectamento aliquo percipitur. Cum ergo haec omnia ita corporaliter esse sciatis, petite intima intentione a Domino ut ea spiritualiter imitari valeatis. (0256C) Primo quidem ut in eum recte credatis; deinde ut eum tota virtute tota mente diligatis; postremo ut iugiter teneatis esuriem et sitim divini Verbi, sine qua nemo ullam iustitiam potest amare; qui autem non amat iustitiam animae illius salus desperatur, sicut etiam corporis eius salus qui cibi carnalis fastidium patitur. Nam de utroque spirituali videlicet et corporali cibo Dominus dicit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 4) . Si igitur imitantes esuriem sitimque corporalem, spiritualem quoque obtinueritis, nunquam a bona voluntate vacabitis, colligentes instar apium undique alicuius virtutis et sapientiae mel sicut et de immenso solis splendore, de quo interim disputantes divinae praesentiae immensitatem colligendam esse diximus. (0256D) Ergo quotiescunque eumdem solis splendorem tam immensum inspexeritis, mox reminiscentes divinae praesentiae et scientiae toto mentis affectu invocate Dominum, ut aliquod lumen cordibus vestris infundere dignetur. His igitur dictis de sole, qui licet unus flos videatur, variarum tamen virtutum mella inde colligenda esse iam audistis. Audite etiam, qualiter aliunde eadem mella deflorare debeatis; neque enim unquam desunt illa prata, illi flores, unde possint colligi huiusmodi mella, si tantummodo sint qui colligant.