CAPUT IV. Proponuntur clericis diversae evangelicae parabolae, quarum meditatione diversis eorum vitiis medicina paretur. (0251D) Sed his interim omissis ad clericos quos per Scripturam sanctissimam evangelicae lectionis instruere statui, prius admonendos aggredior. Apostolus namque dicit: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV, 4) . Quae nimirum verba ad eos specialiter pertinent, qui litterarum notitiam habentes in eis iugiter agnoscere possunt qualiter se et commissos regere debeant. Unde etiam clericis opus est, ut summopere attendentes quod scriptum est: Cui plus committitur, plus ab eo exigitur, studeant perceptae scientiae talentum non in terra fodere, hoc est, in terrenis curis expendere, sed in eius servitium, a quo sibimet constat tributum. (0252A) Recolant nihilominus et illud; quia quanto maiori scientia sunt ditati, tanto nequioribus spiritibus iudicio divino permittuntur impugnari. Esca namque diaboli, ut legitur, electa est (Habac. I) . Quo significatur quia peritos et sanctos quosque maxime impugnans eos ventre malitiae suae nititur devorare. Huiusmodi autem impugnatio iugiter praeoccupanda est lectione librorum illorum in quibus detegantur fraudes inimici maximeque Evangelii, ubi a Domino unumquodque vitium vel virtus praenuntiatur per parabolas. Quapropter ex evangelica lectione commonitorium breve hic facere volo, ut in promptu habeatur quae cuiuslibet vitio opponenda sit lectio. (0252B) Cum igitur in animo doctoris assidua divinae institutionis negligentia sentiatur, legat parabolam illam: Exiit qui seminat seminare semen suum (Matth. XIII, 3) . Quia in eadem ipso Domino disserente, et per hoc etiam omnes doctores caeterarum parabolarum solutionem instruente memorantur omnia, quorum effectu divini verbi negligentia oritur. (0252C) Quod enim plurimi homines ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt, quodque a sollicitudinibus, et divitiis et voluptatibus vitae huius suffocantur (Luc. XIII, 14) , seu quolibet modo impediuntur, ne divini verbi referant fructum, hoc maxime ex illa negligentia venit qua timorem amoremque Dei spernentes credunt se temporalia et aeterna bona uno dilectionis genere posse adipisci seu quia, cum pro certo sciant discernenda esse in dilectione, proponunt sibi longum vitae praesentis spatium divinamque pietatem, quae cunctis ad se, licet sero conversis, veniam promittit et hac promissione abutentes, credendo scilicet quia quandocunque voluerint cito converti possint, quasi conversionis tempus in potestate habeant, interim toto nisu terrenis solummodo curis et voluptatibus occupantur; cumque de die in diem, de mense in mensem, de anno in annum conversionis tempus differunt, aut vix demum convertuntur, aut quasi catenati a consuetudine pessima sine conversione moriuntur. Nam ex peccati poena, quam in longa conversionis dilatione meruerunt, videbitur eis quandoque impossibile quod quondam visum fuerat facile. (0252D) Ad expellendam ergo tam periculosam tamque tremendam negligentiam satis iuvat, si parabola iam commemorata eiusque expositio saepius intenteque legatur, si tamen adsit simul cura oratioque iugis, ut expellatur; ipsam enim divinorum verborum lectionem et intentionem nimium formidans diabolus fugit a legentibus et meditantibus divina. Item si quis ex superflua tenacitate nimioque pretiosarum vestium vel ciborum appetitu laborare se senserit, attendat iugiter parabolam de divite, qui pro eo quod indutus est purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide quodque de substantia sua nec mendicanti Lazaro dare voluit in inferno sepultus est (Luc. XVI, 19-22) ; et procul dubio ab hoc vitio aliquantum abstinens efficitur. (0253A) Ut autem quibuslibet lapsis compatiens et super eorum emendatione doctor discretus esse possit attendat parabolam de illo prolatam, qui ab Hierusalem in Iericho descendens incidit in latrones et ab eis vulneratus relinquitur semivivus; cumque a praetereuntibus quibusdam minime visitaretur, Samaritanus quidam iter faciens suscepit eum sanandum infundensque oleum et vinum reddidit sanum (Luc. X, 30-35) . Infusio enim olei et vini necessariam pietatis et severitatis significat commistionem. Hinc ergo doctores universi possunt satis instrui, quia nec pietas sine severitate, nec severitas sine pietate in peccatoribus curandis tenenda est. (0253B) Quod vero necessarium sit cunctis fidelibus substantiam terrenam possidentibus aeterna gaudia mercari et exquirere cum temporalibus bonis, satis indicatur per parabolam illam: Homo quidam erat dives qui habebat villicum (Luc. XVI, 1) , quia in fine lectionis eius cur illam protulerit Dominus manifestat, dicens: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, etc. (Ibid., 9) . In qua etiam parabola Dominus argumentum a contrario sumens de villico fraudem faciente, innuit nobis quia tam a contrariis quam a consequentibus rebus possint exempla aedificationis proponi; fraus enim omnis contraria est Christianae fidei et ideo hanc facere licet nulli. Sed tamen aliquo modo possumus exinde aedificari, attendentes scilicet quia si aliquis saecularium per fraudem suae utilitati prospicit in futurum, multo magis nos debemus per eleemosynam iuste acquisitam providere, quae nobis in futura vita expediunt. (0253C) Cui nimirum exemplo simile est: si aliquis religiosus videns meretricem omnimodo ornatam amatoribus suis mox optet, dicens: Utinam ego ita studerem placere Christo sicut ista meretrix studet placere mundo; vel si quis spiritualis doctor discipulos suos admoneat, dicens: Sicut multi studiosi sunt ad obtinendam prudentiam carnis, ita et vos studete ut spiritualem prudentiam obtineatis, cum perversa sit et meretrix et prudentia saecularis. Ex quibus colligitur quia pessima quaeque ad aedificationem assumi possunt.