CAPUT II. Quomodo in solis imagine sacratissimae Trinitatis mysterium reluceat. Primo igitur dicendum, quod et in primis et prae omnibus nosse debemus, in quo scilicet elemento ipsius sanctae Trinitatis et unitatis mysterium contemplari possimus. Denique ut mihi videtur, in nulla scriptura apertius quam in sole edoceri possumus, qualiter sanctae Trinitatis fidem attendere debeamus. In sole namque tria inseparabilia inesse scimus, hoc est, ipsum corpus in modum rotae constans, et splendorem atque calorem ipsius. (0248A) In rota quippe illius quam in firmamento coeli semper positam novimus, personam Patris; in splendore vero personam Filii, quia et Apostolus de Christo Dei Filio dicit: Qui cum sit splendor gloriae, etc. (Hebr. I, 3); in calore autem personam Spiritus sancti significari credo: moxque etiam illud subiungo unde talia credo. (0248B) Sicut enim rotam solis nunquam vidimus vel audivimus de coelo in terram dimissam, sed splendorem, qui in ipso est, et ab ipso semper ortus emittitur super omnem terram; calorem etiam qui tam ab ipsa solis rota quam a splendore eius procedit, licet in omni loco et tempore non aequaliter sentiamus, ab utroque tamen aequaliter procedentem in quibusdam provinciis maius, in quibusdam vero minus fervere propter aliquam occultam divini iudicii dispositionem scimus: ita et de personis singulis sanctae Trinitatis credo. De Deo Patre quidem, quia nunquam missus venerit in terram, sed splendorem eius, id est, Filium ad quoslibet illuminandos mittat. (0248C) De Deo autem Dei Filio quod sicut splendor solis in quaecunque corporalia mittatur visibilis fiat, ita et ipse incarnatus visibilis apparuerit, et super omnem terram doctrinae eius claritas illuxerit, ut de eo legitur: Exortum est in tenebris lumen rectis (Psal. III, 4) . De Spiritu sancto etiam, quod sicut terra a splendore solis illustrata tantum, non autem calore eius penetrata nullum fructum dare solet, ita et unusquisque, licet divini Verbi notitia illuminatus sit, cunctaque Dei miracula vel legendo vel audiendo agnoverit, tamen nisi calolorem, id est, amorem bene agendi, ab ipsius dono percipiat, frustra totius scientiae lumine perfruatur. Quod profecto ita esse non solum fide percipi, sed etiam experimento ipso potest probari. Nam nonnullos sapientes et in lege divina omnimodo instructos frequenter videmus, in quorum actione, si quam divinae scientiae notitiam habeant, vel si quid de aeternis gaudiis et suppliciis credant, parumper agnoscere valemus. Quid igitur de talibus existimandum est, nisi quia splendore, id est, Verbo Domini nostri satis quidem illuminati sint, sed Spiritus sancti calorem minime senserunt? Si enim cum splendore calor pariter spiritualis advenisset, nequaquam ita tepidos et negligentes illos reliquisset. (0248D) Ut autem caloris tanti mysterium non solum ex coniectura propria, verum etiam sacrae Scripturae testimonio approbem, nonne Spiritus sanctus in igne super apostolos venisse, eosque tanto fervore accendisse legitur ut nullam saeculi potentiam, nulla humanae saevitiae tormenta formidarent? De eodem calore et igne credo Dominum dixisse: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? (Luc. XII, 49.) Sed et hoc, quod Dominus dicit: Ecce sto ad ostium, et pulso, etc., (Apoc. III, 20) in quolibet homine solis splendore circumdato mystice intueri valemus. Sicut enim splendor solis omnem ad lucis suae radios venientem non repellit sed illustrat; ita et Salvator noster omnes ad se venientes clementer suscipit. (0249A) Unde et eos ad se venire hortatur, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28) . Item sicut splendor solis exteriores cuiuslibet domus parietes undique lustrans nequit in eos qui interius sunt clausi lucem suam immittere, ostio autem aperto mox in eos effundit, ita etiam Dominus noster per divinitatis suae potentiam iugiter respiciens super filios hominum ut videat si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. LII, 3) , quaerit quasi pulsans, quis ei ianuam cordis aperiat: ianua autem cordis est mens. Ubi ergo Dominus ianuam clausam, id est, mentem infidelem et indevotam ad totius religionis studium invenit, dolens inde recedit. (0249B) Dolens videlicet per humanitatem susceptam sicut et in Evangelio legitur, quia cum appropinquaret Hierusalem flevit super illam. Nam divinitati nullus dolor accidit. Ubi autem ianuam apertam, mentem scilicet, fidelem et devotam ad implenda divinae institutionis praecepta invenit, mox intrat, et cum hospitii ipsius habitatore coenat, infundens ei per inspirationem Spiritus sancti compunctionem atque poenitentiam peccatorum suorum, seu ei reserans sacrae Scripturae arcana, vel etiam, quia eius cibus est, ut faciat voluntatem Patris sui, coenat cum eo faciens illum contemnere cuncta caduca et sola perennis vitae desiderare gaudia. Huiusmodi ergo convivium agit Dominus nobiscum, quando eum permittimus intrare ad cor nostrum. (0249C) Potest etiam per idem solis mysterium illud aliquatenus inspici, quod Dominus dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ioan. XIV, 22) . Ubicunque enim solis splendor apparet, sol pariter cum eo lucens manet, quia individua est utriusque operatio. Ad haec etiam si calor ex utroque procedens sine cuius adventu frustra quilibet illuminatur, simul adesse sentitur, tunc ibi tria pariter in una operatione habentur: quod nimirum in praedictis Domini verbis non dissimiliter posse intelligi credo. Si enim duae personae intelliguntur in Patre et Filio qui adveniunt tertia persona, ut mihi videtur in illius, qui diligit cooperatore, et ad hoc ut diligeret quasi praevio incentore potest intelligi. (0249D) Denique in multis sacrae Scripturae locis hoc invenitur quod bona aliqua non solum non facere, sed nec verbum bonum proferre possimus absque Spiritus sancti dono, ut est illud: Nemo potest dicere Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) . Et: Omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult. (Ibid., 11) .