[13,0] LIBER DECIMUS TERTIUS. [13,1] I. Dum Occidentales peregrini contra paganos in Palaestina saepe certarent, et Hierusalem aliasque urbes crebris conflictibus et diutinis obsidionibus Christo manciparent, Goisfredus, comes Moritoniae, filius Rotronis comitis, uir in multis probitatibus praedicabilis, usque ad mortem aegrotauit; et uocatis proceribus Pertici et Corboniae, qui suo comitatui subiacebant, res suas solerter ordinauit. Beatricem nempe coniugem suam, quae consulis de Rupeforti filia fuit , et optimates suosprudenter instruens, rogauit ut pacis quietem et securitatem sine fraude tenerent, suamque terram municipiis suis Retroni filio suo unigenito, qui in Hierusalem peregre perrexerat, fideliter conseruarent. Denique strenuus heros, omnibus rite peractis, Cluniacensis monachus factus est, et apud Nogentem castrum suum in Octobris medio defunctus et sepultus est. Ibi quippe pater eius in honore S. Dionysii Areopagitae coenobium coeperat, et ipse multum terris et opibus sublimauerat. In eodem mense, Guillelmus de Molinis, audacissimus marchio mortuus est, et in capitulo B. Ebrulfi tumulatus est. Anno ab Incarnatione Domini 1100, peractis rebus pro quibus Hierusalem ierant, optimates redierunt, et sua repetierunt. Tunc Rodbertus, Normannorum dux, et Rodbertus Flandrensis, atque Rotro Moritoniensis, aliique plures prospere reuersi sunt, et affinibus merito congratulantibus, sua quippe possederunt. Non multo post, Hildefonsus , Aragonum rex grauiter a paganis impetitus est, et crebris certaminibus multisque detrimentis nimium uexatus est. Unde Rotroni, consanguineo suo, legatos destinauit; eique humiliter mandauit ut sibi contra ethnicos dimicanti subueniret, et auxilia Francorum, quae multis in necessitatibus laudabiliter experti sunt, secum adduceret. Promisit etiam se daturum suffragantibus Gallis larga stipendia, et secum remorari uolentibus opima praedia. Protinus comes probissimus commilitones asciuit, cognato regi suppetias adduxit, sine dolo et fictione adiuuit; sed integram Hiberorum fidem non inuenit. Nam, dum in multis strenue cum sociis et comprouincialibus suis egisset, et eorum adminiculum Saracenos admodum terruisset, Hispani dolum in illos machinati sunt, et de morte suorum auxiliatorum, consensu regis, ut opinantur, tractauerunt. Quod facinus ut ab eorum complicibus detectum Gallis patuit, Rotro cum consodalibus suis regem cum proditoribus Hiberis reliquit, et in nullo digne pro tantis laboribus remuneratus, in Gallias remeauit. Eodem tempore, inter Rotronem et Rodbertum Belesmensem magna seditio exorta est, pro quibusdam calumniis quas iidem marchisi agitabant pro suorum limitibus fundorum. Unde atrocem guerram uicissim fecerunt, in terris suis praedas et incendia perpetrauerunt, et scelera sceleribus accumulauerunt; inerme uulgus spoliauerunt, damnis damnorumque metu saepe afflixerunt, multisque calamitatibus sibi subiectos milites et pagenses contristauerunt. Verumtamen Rotro superior exstitit et Rodbertum de Belesmo uictum fugauit, et plurimos de hominibus ipsius comprehendit, et in carcere coarctauit. Consobrini enim erant, et ideo de fundis antecessorum suorum altercabant. Guarinus de Damfronte, quem daemones suffocauerunt, Rotronis atauus fuit, et Rodbertus de Bellismo, quem filii Gualterii Sori securibus apud Balaum in carcere ut porcum mactauerunt, Mabiliae matris Rodberti patruus exstitit. Rodbertus itaque Damfrontem et Bellismum, et omne ius parentum suorum solus possidebat, participemque diuitiarum seu consortem potestatis habere refutabat; imo plura dolo seu ui coaceruare inexplebiliter ambiebat. Collimitanei ergo comites Goiffredus et Rotrocus haereditatis suae portionem multoties acriter calumniati fuerant; sed praefato tyranno, cui XXXIV oppida erant, uiolenter suum ius, licet innumera damna fecerint, ei auferre nequiuerant. Henricus autem rex Anglorum, probitate Rotronis comperta, Mathildem filiam suam (notham) uxorem illi dedit, et in Anglia terras et opes ei plurimas ampliauit. [13,2] II. Saraceni, comperto recessu Francorum, animosiores effecti, rursus aggressi regiones Christianorum, uires suas ostenderunt saeuis caedibus multorum. Porro erubescentes Aragonii, uiribus hostium oppressi, Francos iterum accersierunt, eisque pro perpetrata olim contumelia satisfecerunt, et iureiurando terras et honores dandos denominauerunt. Comes ergo, praeteritae litis et iniuriae immemor, amici et consobrini legationem suscepit, et secum ingentem exercitum undecunque collectum adduxit, et contra paganos pugnaturus in terram eorum audacter intrauit. Porro Hispani de tanto auxilio gaudentes, Francos alacriter susceperunt, transactosque reatus emendare uolentes, in urbibus suis Toleto et Tudela, necnon Pampelona oppidisque suis hospitati sunt, et amplos honores ac possessiones eis tradiderunt. Illi nimirum otia uitantes, in initio aestatis in unum congregati sunt, ethnicosque de suis finibus cruentis ictibus expulerunt, et talionem eis reddituri, terminos illorum pertransierunt. Pro illatis autem damnis et contumeliis, Deo fauente, multimodam ultionem exercuerunt, et in regionibus eorum magnam ubertatem inuenientes uictus omniumque rerum, hiemem praestolati sunt. Tunc Rotro, comes Moritoniae, cum Francis et episcopus Caesaraugustanus cum fratribus de Palmis, et Guarzo de Biara cum Gasconibus, Penecadel, ubi sunt duae turres inexpugnabiles, munierunt, et sex septimanis tenuerunt. Tandem pugnantes contra Amorgan, regem Valentiae, per Satiuam urbem conuenerunt. Sed pagani antequam ferirentur, fugerunt. Relictis autem in munitione Penecadel LX satellitibus, redierunt. Sed Amorauii et Andeluciani de Africa missi a rege Alis, filio Insted, eis obuiauerunt, triduoque in castro Serraliis obsiderunt. Christiani uero his tribus diebus peccatorum suorum poenitentiam egerunt, ieiunauerunt, et Deum inuocantes, XVIII Kalendas Septembris pugnauerunt, et adminiculante coelesti uirtute, post diuturnum certamen, cum sol occumberet, uicerunt; sed fugientes paganos, nocturna formidantes pericula, per incognita itinera diu persequi non ausi fuerunt. Pridie, ante generalem pugnam, Guarinus Sancio, uir in multis laudandus, cum fratribus de Palmis in montana ascendit; ibique Christianis, cum uirtute Dei, praeliantibus, Alaminus rex cum CLIV millibus peditum uictus aufugit. Innumeri de tantis paganorum legionibus perierunt, aut armis persequentium, aut praecipitiis, aut nimia lassitudine, uel siti, uel aliis generibus mortium. Sic Afri, qui suppetias idololatris Hiberis uenerant, interierunt, et Christicolarum telis in Orcum demissi, cum regibus suis gehennae poenas luunt. Deinde Normannorum quidam et Francorum loca sibi opportuna perquisierunt, et ibidem ad habitandum sedes elegerunt. Siluester autem de Sancto Karilefo, et Rainaldus de Baillol, aliique plures ad natale solum repedarunt, qui patrimonia sua extranearum acquisitionibus rerum praeposuerunt. Tunc Normannus eques, Rodbertus de Culcio, cognomento Burdet, in Hispania commorari decreuit, atque ad quamdam urbem, quae Terragona in antiquis codicibus nuncupatur, secessit. Ibi passi leguntur, tempore Galieni imperatoris, sancti martyres Christi Fructuosus episcopus, et Angulus et Eulogius diaconi, qui primo in carcerem trusi, deinde flammis iniecti, exustis uinculis, manibus in modum crucis expansis, orantes ut urerentur, obtinuerunt. Aurelius Clemens Prudentius de ipsis in Libro de Martyribus metricum carmen composuit, ipsorumque certamen luculentis uersibus enodauit. Terraconae metropolitana sedes erat, et Oldericus, eruditissimus senex, archiepiscopus florebat, et in uicis burgisque dioecesis suae officium sibi iniunctum exercebat. In episcopali quippe basilica quercus et fagi aliaeque proceres arbores iam creuerant, spatiumque interius intra muros urbis a priscis temporibus occupauerant, habitatoribus per immanitatem Saracenorum peremptis, seu fugatis, qui eamdem dudum incoluerant. Denique Rodbertus instinctu praesulis, Honorium papam adiit, uelle suum ei denudauit, Terraconensem comitatum ab omni exactione saeculari liberum dono papae recepit et reuersus, ualidis sodalibus quaesitis sibique adiunctis, usque hodie custodit, ethnicisque resistit. Interim dum pergeret Romam, itemque pro colligendis contubernalibus rediisset in Normanniam, Sibylla uxor eius, filia Guillelmi Caprae, seruauit Terraconam. Haec non minus probitate quam pulchritudine uigebat. Nam, absente marito, peruigil excubabat, singulis noctibus loricam ut miles induebat, uirgam manu gestans, murum ascendebat; urbem circumibat, uigiles excitabat, cunctos ut hostium insidias caute praecauerent prudenter admonebat. Laudabilis est iuuenis hera, quae marito sic famulabatur fide, et dilectione sedula, populumque Dei pie regebat peruigili solertia. Anno ab Incarnatione Domini 1125, postquam Rotro comes cum suis satellitibus et auxiliariis in Galliam remeauit, Aragonensis rex, uisis insignibus gestis quae Franci sine illo super paganos in Hispania fecerant, inuidit; laudisque cupidus ingentem suae gentis exercitum arroganter adunauit. Remotas quoque regiones usque ad Cordubam peragrauit, et in illis sex hebdomadibus cum exercitu deguit, ingentique terrore indigenas, qui Francos cum Hiberis adesse putabant, perculit. Saraceni autem in munitionibus suis delitescebant, sed per agros armentorum pecorumque greges passim dimittebant. Nullus de castellis in Christianos exierat, sed Christiana cohors ad libitum omnia extra munimenta diripiebat, et depopulatione graui prouincias affligebat. Tunc Muceranii fere decem millia congregati sunt, ac regem Hildefonsum humiliter adierunt. Nos, inquiunt, et patres nostri hactenus inter gentiles educati sumus, et baptizati Christianam legem libenter tenemus; sed perfectum diuae religionis dogma nunquam ediscere potuimus. Nam neque nos pro subiectione infidelium, a quibus iamdiu oppressi sumus, Romanos seu Gallos expetere doctores ausi fuimus, neque ipsi ad nos uenerunt propter barbariem paganorum, quibus olim paruimus. Nunc autem aduentu uestro admodum gaudemus, et, natali solo relicto, uobiscum migrare cum uxoribus et rebus nostris optamus. Muceranus itaque rex quod petebant annuit. Magna igitur eorum multitudo de finibus suis exiuit, et pro sacrae legis amore, ingenti penuria et labore afflicta exsulauit. Aragones enim ut remeauerunt, totam regionem bonis omnibus spoliatam inuenerunt, nimiaque penuria et fame antequam proprios lares contigissent, uehementer aporiati sunt. Porro Cordubenses, aliique Saracenorum populi ualde irati sunt, ut Muceranios cum familiis et rebus suis discessisse uiderunt. Quapropter, communi decreto contra residuos insurrexerunt, rebus omnibus eos crudeliter exspoliauerunt, uerberibus et uinculis multisque iniuriis grauiter uexauerunt. Multos eorum horrendis suppliciis interemerunt, et omnes alios in Africam ultra fretum Atlanticum relegauerunt exsilioque truci pro Christianorum odio, quibus magna pars eorum comitata fuerat, condemnauerunt. Hildefonsus autem rex, ut in regnum suum regressus est, magnis et multis tam publicis quam domesticis seditionibus perturbatus est. Uraca enim uxor eius, quae filia Hildefonsi senioris Galliciae regis fuerat, consilio et instinctu Galiciensium contra maritum suum rebellauerat, eique perniciem tam ueneno quam armis machinata, multis causa perditionis fuerat. Denique Gallicii graue dissidium inter uirum et coniugem eius ut uiderunt, nec pacem eis idoneam adhibere suadendo potuerunt, Petrum-Hildefonsum, Raimundi Francigenae comitis filium, ex filia Hildefonsi Magni, regem sibi statuerunt, et hucusque paruum regem uocitantes, libertatem regni sub eo uiriliter defendunt. In praefatos reges acris guerra diu durauit, et multa subiectis plebibus damna intulit. Praefata uero mulier in maritum omnimodis saeuiit, et nepoti, qui paternam haereditatem regebat, fauit. Tandem, diuino nutu, sicut Egla uxor Dauid, post diutinam caedem difficultate partus periit. Qua defuncta, bellicosos reges serena pax in amicitiam copulauit, et unanimes feruor praeliandi contra ethnicos armauit. Anno ab Incarnatione Domini 1133, indictione XI, Hildefonsus Aragonum rex exercitum contra paganos aggregauit, et munitissimum ditissimumque castellum, Meschinaz obsedit et cepit. Et oppidanis turgentibus, qui diuitiis et ciborum abundantia, inaccessibilique, ut rebantur, firmitate gloriabantur, praecepit ut sese indemnes dederent, et in pace omnibus secum rebus suis sublatis recederent. At illi acriter restiterunt, et minas eius ac promissa paruipenderunt. Strenuus autem rex per tres septimanas fortiter illos coarctauit, et exteriorem munitionis partem uiolenter obtinuit. Castellani ergo perterriti interius munimentum regi obtulerunt, ac ut liberos cum suis omnibus eos exire permitteret, rogauerunt. Quibus iratus rex respondit: Hoc quod nunc poscitis a primordio sponte obtuli uobis. Sed uos Christi uirtutem et Christianorum fidem, probitatemque floccipendentes respuistis. Nunc igitur, per caput meum, uobis assero, quod hinc non egrediemini, nisi cum uitae uestrae detrimento. Deinde suis iussit ut praeparatas machinas erigerent, et ualidos assultus in oppidum darent. Quo facto, castellum ceperunt, et cunctis gentilibus capita detruncauerunt, magnumque terrorem uicinis sic intulerunt. Victor itaque rex in ciuitatem Fragam exercitum duxit, et annua ipsam obsidione circumuallauit. Ciues ergo legatos in Africam statim miserunt, et Alis, regi Africae, ut illis succurreret mandauerunt. At ille Amorauiorum decem millia transfretum eis destinauit. Qui in Hispaniam uenientes per IV proceres regi mandauere ut festinaret de obsidione urbis recedere. Protinus rex sanctas sibi de capella sua reliquias deferri praecepit, quibus allatis coram omnibus iurauit, quod obsidionem non dimitteret, nisi ciuitas sibi redderetur, aut ipsi letho praepediretur, aut fugaretur. Hoc etiam XX optimatibus suis iurare praecepit. Legati autem redeuntes hoc Amorauiis renuntiauerunt, et illi mox aggregatis omnibus contubernalibus suis ad bellum conuenerunt. Deinde fortiter instructa gentilium acies exercitui regis occurrit, acriterque praeliari coepit. Denique rex, ut perualidum sibi certamen imminere prospexit, ueredarios suos celeriter direxit, et omnes amicos atque confines, ut sibi suffragarentur, exorauit. Ipse uero cum suis agminibus pedem ad uicinum montem callide retraxit. Ibique tribus continuis diebus ac noctibus in obstantes Amorauios dimicauit. Rodbertus autem cognomento Burded, comes Terraconae, aliique fideles, auditis rumoribus de regis impugnatione, uelociter armati laxatis habenis aduolarunt, in nomine Iesu alte uociferati sunt, repentino impetu lassatos gentiles percusserunt, prostrauerunt, uictosque fugauerunt. Multos quippe ceperunt, plures uero necauerunt, et, uictoria peracta, spoliis inimicorum admodum ditati sunt, uictorique Deo laeti gratias egerunt. Verum, quia in hoc labenti saeculo nulla mortalium potentia longa est, aduersitas prosperitatem, disponente iusto rectore Deo, uelociter prosecuta est. Ciues enim Fragae urbis, quam rex obsidebat, ad quam omnium pessimorum ex ethnicis seu falsis Christianis refugium erat, metuentes tam magnanimi principis iras, insuperabilesque conatus, et Christianorum Christi crucesignatos, et inuicta uirtute corroboratos exercitus, pacem ab eo petierunt, et subiectionem ei secundum consideratas conditiones spoponderunt. Ille uero concordiam eorum obstinata mente refutauit, et annuum uectigal ab eis recipere spreuit, seseque illos obsidione obtenturum fore minitatus, iureiurando confirmauit. Quod audientes Saraceni, dira desperatione acriores exstiterunt, ad Halin regem Africae denuo legatas miserunt, et ab aliis regibus principibusque gentium in tanto discrimine sibi subsidium summopere procurauerunt. Anno ab Incarnatione Domini 1134, indictione XII, Rodbertus II, dux Normannorum XXVIII anno ex quo apud Tenerchebraicum captus est, et in carcere fratris sui detentus est, mense Februario Carduili Britanniae obiit, et in coenobio monachorum Suncti Petri apostoli Gloucestrae tumulatus quiescit. Tunc Buchar-Halis, filius regis Maroch, plures undique bellatorum copias collegit, et in Hispanias contra Christianos pugnare uenit. Alammion autem Cordubensis et Alcharias de Dalmaria, aliique optimates Libyae et Hiberiae cum multis millibus ei adiuncti sunt, coetusque suos ad pugnam insidiose instruxerunt. Hi simul conglomerati Fragae auxiliati sunt, et quinque pertitas acies illuc perduxerunt. Rima nimirum acies ducebat ducentos camelos uictualibus et multis speciebus necessariis onustos quibus releuare nitebantur obsessos, et mendicos Christicolas ad irruptionem illicere contra primas cohortes praedae cupidos. Aliae uero phalanges procul diuisae in insidiis latebant, ac ut fugientum persecutores exciperent caute manebant. Ad Fragam duo flumina currunt, ab Ilerde Segra, et Ebora a Caesaraugusta in Campo Dolenti. Inter haec flumina pugnatum est in mense Iulio, ubi multum sanguinis effusum est. Hildefonsus rex ut nimiam multitudinem ethnicorum contra se uenire audiuit, principes Christiani exercitus conuocauit, ac ad bellum magnifice concitauit. Bertrandus enim Laudunensis, comes Quadrionae, et Rodericus Asturiae, Haimarus de Narbona, et Centulphus Gastonis filius de Biara, Garsio Adramis aliique plures bellicosi proceres in Campo-Dolenti certauerunt. Hildefonsus rex ut primam aciem, quae camelos uictualibus onustos ducebat, perspexit, Bertranno comiti, ut cum eis primo dimicaret praecepit. Cui Bertrannus dixit: Domine rex, primos transire dimittamus, ut illis ad urbem appropiantibus nos optime parati simus, et illos si onusti praedis remeauerint ferire, et caute contra insidias inimicorum agmina nostra tutare. Interea sequentes socios eorum exspectemus, et prompti bello excipiamus. Tunc iratus rex cum exclamatione dixit: Ubi est magnanimitas tua, strenue comes? Huc usque timiditatem nunquam in te reperi. His dictis, Consul animosus erubuit, et in ethnicos cum suis coetibus acriter irruit. Illi protinus terga uerterunt, ac ad innumerabiles quae sequebantur cateruas refugere moliti sunt. Tunc innumerae phalanges in Christianos surrexerunt, et Bertrannum ac Haimarum et Centulfum cum multis millibus occiderunt. Rex autem cum residuis in quodam colle diutius dimicauit, nimiaque hostium multitudine conclusus, suos pene omnes amisit, ibique ad mortem usque pro Christo confligere proposuit. Pontifex autem Urgelensis regi ut recederet iussit. Sed ille pro ruina suorum nimis moestus noluit. Cui episcopus: Ex auctoritate, inquit, Dei omnipotentis, tibi praecipio, ut confestim recedas de hoc campo, ne, te cadente, tota paganis subdatur Christianorum regio, et cunctis in hac prouincia consistentibus Christianis incumbat publica interfectio. Denique pontificali iussione constrictus, obedire uoluit, sed innumeris millibus paganorum ambitus difficilem exitum undique circumspexit. Attamen ense feroci cum LX militibus, qui residui cum illo laborabant, per tenuiorem hostium cratem sibi callem aperuit, et cum summa difficultate cum X commilitonibus euasit, praesulemque praedictum cum quinquaginta pugnatoribus peremptum reliquit. Tali euentu gentiles elati sunt, et Christiani uehementer contristati sunt. Rex cum magno moerore ad amicos ut remeauit, Caesaraugustanis et Francis occurrit, aliisque fidelibus, qui ad bellum properabant, sed infortunio tristi audito uehementer fracti lugebant. Videntes uero regem, confortare se conati sunt, seseque ad imperium eius sponte obtulerunt. Ille autem ira feruens, et dolore pollens, unam saltem a Domino, antequam moreretur, de paganis ultionem cum ingenti desiderio praestolabatur.Obuias itaque Christianorum phalanges per deuios anfractus ad maritima perduxit, ibique multitudinem Saracenorum opimam captiuis et spoliis Christianorum onerantem naues inuenit, subitoque super eos, qui nil huiusmodi tunc suspicabantur, irruit, et de illis nimia caede peracta, irae furenti aliquantulum satisfecit. Ibi nauis capitibus Christianorum onusta erat, quae rex Buchar patri suo regi Africae pro testimonio uictoriae suae mittebat. Captiuos quoque circiter septingentos, et insignes manubias uanae laudis amator destinabat. Hildefonsus autem rex, ut supra dictum est, Dei nutu repente superuenit, factaque hostili strage, caesorum capita sociorum rapuit, et Ecclesia Dei honorifice sepelienda reddidit. Captiui uero, qui iam in nauibus uincti iacebant, strepitum audientes oculos leuauerunt, et uidentes quod optare non audebant, uehementer exhilarati sunt, uiribus quoque resumptis alacriter animati sunt, et Christianis in littore cum Saracenis pugnantibus uincula uicissim absoluerunt, ac ad subsidium suorum de puppibus prosilierunt, sumptisque iugulatorum armis, ethnicos adhuc superstites mortificare moliti sunt. Sic tripudio paganorum uersa uice luctus successit, et Christiana cohors in cunctis operibus suis Deum benedixit. Hildefonsus fortis rex laboribus et aerumnis fractus paulo post aegrotauit, et in lecto decumbens post octo dies animam exhalauit. Quo defuncto, quia filium non habuit, turbatio de successore subiectos inter bellicos strepitus aliquandiu detinuit. Denique Aragones Remigium sacerdotem et monachum, quia frater regis erat elegerunt, et, regem sibi constituerunt . Nauares autem Garsionem satrapam sibi regem praeposuerunt. [13,3] III. Romana Ecclesia, sub duobus principibus qui de papatu contendebant, a transitu Honorii papae turbata, ingens tribulationum et dissensionum per orbem exuberauit copia. Nam in plerisque coenobiis duo abbates surrexerunt, et in episcopiis duo praesules de pontificatu certauerunt, quorum unus adhaerebat Petro Anacleto, alter uero fauebat Gregorio Innocentio. In huiuscemodi schismate anathema formidandum est, quod difficulter a quibusdam praecaueri potest, dum unus alium summopere impugnet, contrariumque sibi cum fautoribus suis feraliter anathematizet. Sic nimirum quisque ad id quod agere appetit, sed impossibilitate praepeditus ad effectum perducere nequit, sua saltem imprecatione Deum contra aemulum suum expetit. Petrus, potentatu fratrum parentumque suorum urbem obtinuit, et Rogerium, ducem Apuliae, regem Siciliae consecrauit, cuius ope pene totam Italiam sibi associauit. Gregorius autem cum Quirinali clero Gallias expetiit; primoque ab Arelatensibus susceptus, legatos inde Francis direxit Porro Cluniacenses, ut eius aduentum cognouerunt, LX equos seu mulos cum omni apparatu congruo papae et cardinalibus clericis destinauerunt, et usque ad suam Basilicam fauorabiliter conduxerunt. Tunc ibidem XI diebus papam cum suis detinuerunt, ecclesiamque nouam in honore S. Petri apostolorum principis ab eodem, cum ingenti tripudio populique frequentia, dedicari fecerunt. Inde magnam auctoritatem apud Occiduos promeruit, quod a Cluniacensibus Petro praepositus fuerit; ab eisdem quippe Petrus in pueritia enutritus coaluit, et eorum habitu ac professione monachus exstitit. Gregorius itaque a Cluniacis, quorum auctoritas inter nostrates monachos maxime praecellit, amicabiliter ut Pater Patrum susceptus, pontificali stemmate in Galliis enituit; et deinceps ab Occiduis principibus et episcopis susceptus, in breui magnas uires impetrauit. Nam apud Carnotum Henricus rex Anglorum ad pedes eius humiliter corruit, illique reuerentiam papae debitum, Idus Ianuarii, sponte exhibuit, et multa donaria Romanis clericis regali munificentia contulit. Ibique in domo Helisendis uicedominae hospitatus, Francis et Romanis gaudentibus, triduo permansit. Deinde praefatus papa toto illo anno Franciam peragrauit, et immensam grauedinem Ecclesiis Galliarum ingessit, utpote qui Romanos officiales cum multis clientibus secum habuit, et de redditibus apostolicae sedis in Italia nihil adipisci potuit. Cum Lothario imperatore locutus est, et ab eo cum suis ut magister uenerabilis habitus est. Concilium Remis mense Octobri habendum constituit, ad quod omnes episcopos et abbates totius Occidentis accersiit. Interea Philippus puer, quem ante biennium Ludouicus rex in regem consecrati fecerat, quique pro simplicium nectare morum omnibus qui cognouerant eum placuerat, dum quemdam armigerum per uicos Lutetiorum ludens persequeretur, de equo corruit, et membris horribiliter fractis, in crastinum obiit. Sic, sine confessione et uiatico, coram patre et matre III Idus Octobris, mortuus est, et cum magno luctu inter regis Francorum tumulatus est. Sequenti Dominica, papa Suessionis basilicam S. Medardi episcopi dedicauit, et inde Remis ad concilium properauit; ibique sublimium multiplices causas personarum discutiens, fere XV diebus permansit. Illic adfuerunt XIII archiepiscopi et CCLXIII episcopi, et abbatum et monachorum et clericorum magna multitudo. Illuc rex et regina, et tota nobilitas Franciae confluxerunt, et per Rainaldum, Remorum archiepiscopum, ad totam synodum suam petitionem fecerunt, puerum scilicet Ludouicum pro Philippo fatre suo regem consecrari postulauerunt. Innocentius igitur papa, VIII Kal. Nouembris, filium regis regem consecrauit. Quae consecratio quibusdam Francis utriusque ordinis displicuit. Quidam enim laicorum post mortem principis spem augendi honoris habebant; quidam uero clericorum ius eligendi et constituendi principem regni captabant. His itaque pro causis nonnulli de ordinatione pueri mussitabant; quam procul dubio impedire, si potuissent, summopere flagitabant. Ludouicus autem rex, ut noui ritus insolitos conatus in regno suo scaturire comperiit, iratus in quosdam, qui progeniem eius a regni fastigio alienare moliti sunt, lethiferam ultionem exercere concupiuit. Unde maleuola quorumdam temeritas securior ad nefas cucurrit, et quibusdam horribili exitio, proh dolor! exstitit; aliisque amore Dei proximique feruentibus moerorem inuexit. Nam, postquam Ioannes, senex Aurelianensis episcopus, episcopatum deseruit, Hugo decanus qui ad pontificatum electus fuerat, de curia regis rediit, et a temerariis hominibus in uia percussus obiit; et episcopatus sine praesule, sicut nauis sine gubernatore in mari, diu fluctuauit. Tunc etiam Thomas, S. Victoris canonicus, uir magnae auctoritatis, interemptus est; cuius interfectionem Stephanus Parisiensis episcopus astans cum ingenti moerore contemplatus est (64) . Robur enim insanientium praeualuit lictorum, qui non reueriti sunt Creatorem omnium, nec pro illo episcopum ut eius fidelem famulum. Anno ab Incarnatione Domini 1132, indictione X, Innocentius papa postquam a Galliis, in quibus obedientiam et ingentem amicitiam repererat, recessit, Italiam expetiit; sed a Romanis repudiatus, Picenum opulentam prouinciam secessit. Illic per plures annos apostolicam dignitatem exercuit, et inde per orbem decretalia scita destinauit. Tunc rigor sanctae conuersationis in ecclesiasticis uiris admodum creuit, et canonicalis ordo in Francia et Anglia multipliciter adamatus inualuit. Feruor quoque abbatum metas antecessorum suorum transcendere praesumpsit, et priscis institutionibus grauiora superadiecit, satisque dura imbecillibus humeris onera imposuit. [13,4] IV. Petrus Cluniacensis abbas ueredarios et epistolas per omnes cellas suas tunc direxit, et omnes cellarum priores de Anglia et Italia, regnisque aliis accersiit, iubens ut Dominica Quadragesimae tertia Cluniaci adessent, ut praecepta monasticae conuersationis austeriora quam hactenus tenuerant, audirent. Illi nimirum archimandritae suis iussis obsecundauerunt, ac ad statutum terminum CC priores Cluniacum conuenerunt. In illa die, MCC et XII fratres ibi adfuerunt, ecclesiastico ritu canentes processerunt, et cum iucunditate cordis oculos leuantes ad Deum, deuote ipsum collaudauerunt. Haec idcirco securus edo, quia gaudens interfui, et tam gloriosum agmen in Christi Iesu nomine congregatum uidi; atque cum eis de basilica Sancti Petri apostolorum principis Dominico processi, et per claustrum in aedem Virginis matris ingressus oraui. Tunc Radulfus, Antisiodorensis episcopus, et abbates, Albericus Vizeliensis, ac Adelardus Melundensis, eiusdem coenobii monachi, coetum auxerunt, et conatus Petri abbatis praesentia et exhortatione sua confirmauerunt. Ille uero subiectis auxit ieiunia, abstulit colloquia, et infirmi corporis quaedam subsidia, quae illis moderata Patrum hactenus permiserat reuerendorum clementia. Fratres autem assueti magistro semper obedire, contra religiosum morem nolentes ei resistere, aspera quidem imperia susceperunt, rationabiliter tamen ostenderunt, quod uenerabilis Hugo, et illius antecessores Maiolus et Odilo arctam uitae uiam tenuerunt, et per eamdem Cluniacenses discipulos ad Christum perducere moliti sunt. Idem quoque cum reuerentia et humilitate probabiliter asseruerunt, sufficere debere per uestigia eorum in uia mandatorum Dei dilatato corde currere, quorum sanctitas palam declarata est miraculorum claro specimine. Austerus autem praeceptor Salomonis oblitus praecepti: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui (Prou. XX, 28) . Cistercienses, aliosque nouorum sectatores aemulatus, rudibus ausis institit, et ab inceptis desistere ad praesens erubuit. Postmodum tamen emollitus subditorum arbitrio consensit; memorque discretionis quae uirtutum mater est, inualidisque compatiens subuenit; perplura de grauibus institutis quae proposuerat, intermisit. Anno ab Incarnatione Domini 1133, Lotharius imperator ab episcopis, aliisque fidelibus, ob amorem Dei, qui post Gregorium seu Petrum dissidentes errabant, sategit. Mandauit enim Petro ut alii cederet, aut iudicium de ordinatione sua subiret. At ille gratanter mandatum suscepit, et ad examen iustorum se uenturum coram ipso Caesare acquieuit. Deinde Augustus Innocentio similia mandauit, sed ille, nisi omnia, quae ad praesulatum pertinent, ei libere redderentur, ad placitum uenire recusauit. Imperator autem ut haec audiuit, contra Gregorium indignatus, Petro quaeque possidebat dimisit, et negotio imperfecto post hebdomadas VII recessit. Eodem anno, Richardus, Baiocasinae urbis episcopus, in hebdomada Paschae obiit, cui post duos annos Richardus, Rodberti comitis de Gloucestria filii regis filius, successit. Quem, iubente Innocentio papa, Hugo, Rothomagensis archiepiscopus, consecrauit. Tunc etiam Richardus de Bellofago, regis honorabilis capellanus Abrincatensem praesulatum suscepit, quem supradictus metropolitanus consecrauit. [13,5] V. Circa haec tempora turbatio ingens facta est in Apulia, ad cuius originem elucidandam repetitio priscae propaginis et euentus hominum est necessaria. Postquam Rogerius senex Siciliae comes, Tancredi de Alta-uilla filius, obiit, uxor eius Adeles cum paruulo filio regere se non posse magnas possessiones perspexit, et anxia qui agendum foret, tam secum quam cum familiaribus suis solerter indagauit. Ingentes enim prouincias praefatus consul et XI fratres eius bellica uirtute obtinuerant, et barbaros sub potenti manu excelsi Dei fortiter in Apulia et Sicilia subegerant. Tandem praefata mulier Rodbertum, Rodberti ducis Burgundiae filium, in amicitiam copulauit, eique filiam suam coniugem cum toto Sicaniae principatu tradidit. Rodbertus quippe huius pater Rodberti Francorum regis et Constantiae reginae filius fuit, cuius nobilitas de sanguine regum et augustorum processit, et in multis regionibus claris operibus et mirandis uirtutibus admodum effulsit. Ipse nimirum est quem potentissima mater post obitum genitoris toti Galliae praeficere uoluit, et Henrico qui primogenitus erat, ut in superioribus parumper tetigi, praeferre omnimodis studuit. Denique iustititia Henricum iure in solium regni sublimante, Rodbertus ducatum Burgundiae diu tenuit, et tres filios, Henricum et Rodbertum atque Simonem, genuit. Porro Henricus primogenitus eius, ipso iubente, uxorem duxit, ex qua filios tres, Hugonem et Odonem atque Rodbertum Lingonensem episcopum, genuit ; et superstite patre hominem decessit. Quo defuncto, pater longo postmodum tempore uixit, et filios suos nepotibus suis grandaeuus praeposuit, suumque ducatum illis annuit, et proceribus cunctis, ut soboli suae penitus adhaererent, praecepit. Quod audiens Hugo puer siluit, et opportunum tempus patienter exspectauit. Spem tamen in Domino fixam habebat, et priuatim coessentibus sibi dicebat: Iustus Dominus, qui patrem meum mundo subripuit, prolem eius haereditate debita non priuabit. Porro, adueniente ducis occasu, officiales cunctos atque barones accersiit, et mansionariis aulae principalis, ut regiam sibi et optimatibus suis festine ornarent, imperiose mandauit. Illi uero, unde tironi tantae iussionis audacia inesset, mirati sunt, et continuo perterriti iussis obtemperauerunt, et splendidum apud Diuionem nouo duci apparatum accelerauerunt. Animosus itaque iuuenis sine bello et effusione sanguinis auitum honorem obtinuit; et exsulantibus patruis Rodberto et Simone, paternam haereditatem tribus annis insigniter tenuit; iustitia insignis mitibus et iustis placuit; irreligiosis autem et exlegibus terribilis, ut fulgur, incubuit. Completis tribus annis, Odoni fratri suo sponte ducatum dimisit; et ipse pro coelesti amore saeculum reliquit, monachusque Cluniaci factus (68) , XV annis Deo gloriose militauit. Odo autem frater eius ducatum Burgundiae diu possedit; et ex Mathilde filia Guillelmi Testardie, comitis Burgundiae, Hugonem ducem genuit et Helam, quae prius Bertranno Tolosano comiti Poncium Tripolitanum comitem peperit, ac postea Guillelmo Talauacio Guidonem Pontiui comitem, aliamque sobolem copiosam utriusque sexus edidit. Rodbertus autem Burgundio, ut praedictum est, filiam Rogerii Normanni coniugem habuit, et principatum contra cunctos per X annos strenue defensauit. Interea socrus eius Rogerium puerum educauit, atque ubi eumdem ad arma gerenda et ius patris regendum tironem idoneum agnouit, egregium Francigenam probumque militem generum suum uenenosa potione infecit. Exstincto itaque feminea fraude nobili marchiso, Rogerius successit, et pluribus annis in magna prosperitate uiguit. Multis tamen facinoribus pollutus magnis expiari, ut reor, tormentis meruit. Callida mater eius, quae filia Bonifacii Liguris fuerat, a morte mariti sui pecuniis undecunque collectis, ingentem thesaurum sibi congesserat. Quod audiens, Balduinus prior Hierosolymae rex, opes concupiuit, ipsamque, ut coniugali ritu sibi copularet, per illustres procos requisiuit. Illa uero fastus et honoris insatiabiliter auida, nobilibus paranymphis acquieuit, et multitudine stipata clientum, cum ingenti aerario Hierusalem properauit. Rex autem Balduinus opimas quidem opes gratantes recepit, et stipendiariis, qui pro nomine Christi contra paganos laboriose dimicabant, dispersit: mulierem uero uetustate rugosam, et pluribus criminum naeuis infamem repudiauit. Anus itaque culpis promerentibus confusa, Sicanios repetiit, et inter eos cunctis deinde contemptibilis consenuit. Rogerius Siciliae princeps admodum confortatus est, et super omnes antecessores parentelae ipsius diuitiis et honoribus locupletatus est. Post obitum Guillelmi ducis, ut supra dictum est, ducatum Apuliae nolentibus colonis adeptus est. Deinde omnes qui ei resistere nisi sunt, impugnauit, et magnis uiribus crudeliter oppressit, nec ulli pepercit, sed cognatos et extraneos pariter prostrauit, et spoliatos opibus cum dedecore conculcauit. Tancredus de Conuersana Matellae a Rogerio Siculo fortiter obsessus est, et inde fugiens in oppidum, quod Mons-Petrosus dictum est, a proteruo persecutore ibi captus est. Goifredus etiam de Andra cum uxore ab eodem in rupe captus est, in castello, quod secus Potentiam urbem situm est. Rogerius autem oppidum subiugauit, ibique thesaurum, in quo erant XV minae auri uel argenti, cepit. Grimaldum quoque de Baro Langobardum, liberalem et strenuum uirum, comprehendit, et ablatis rebus ac munitionibus uehementer humiliauit. Richardum etiam principem Capuae consobrinum suum exhaeredauit, et iniusta ui exsulare coegit. Sic uehementi uiolentia proximos et longinquos pessumdedit, et multum cruoris effundens, multasque lacrymas crudeliter eliciens admodum creuit, ac primus de Tancredina progenie regalem thronum conscendit, et sceptrum ac diadema aliaque regni insignia gessit. Filiam Petri Leonis, sororem Anacleti pontificis, uxorem duxit, et ab eodem coronatus, regium stemma nunc gerit. [13,6] VI. Anno ab Incarnatione Domini 1134, indictione XII, multa grauia in mundo contigerunt, quibus quidam, exigentibus culpis, plexi sunt; alii uero terribilia et insolita uidentes, terrore pallentes contremuerunt. Nam in natali Innocentum nix copiosa cecidit, totamque superficiem terrae cooperuit, et domorum aditus mole sua sic oppilauit, ut sequenti die uix egredi de tectis homines aut iumenta possent, uel aliquo modo procurare quae sibi competerent. Multi fideles ecclesiam ipsa celebritate non introierunt, nec ipsi sacerdotes in plerisque locis, opposita sibi niuis congerie, limina basilicae nequaquam calcauerunt. Post VI dies, zephyro flante, nix eliquata est, et immensa inundatio aquarum repente facta est. Flumina inde nimis creuerunt, alueorumque suorum limites transgressa sunt, et ingentia damna seu incommoda mortalibus intulerunt. In uicis enim et urbibus contiguis tecta repleuerunt, hominesque de suis habitaculis fugauerunt. Enormes foeni aceruos e pratis sustulerunt, et tonnas Falerni plenas aliaque uasa repostoria, cum multis speciebus et pretiosis opibus, de suis locis transtulerunt. Plures igitur pro suo damno lamentati sunt, et alii econtra pro insperato emolumento laetati sunt. Mense Iunio uehemens aestus per XV dies mundum torruit, et terrigenas ad omnipotentis Domini clementiam per ieiunium et orationes suppliciter confugere, ne uelut Pentapolei flammis combusti perirent, compulit. Fontes siquidem et stagna Titaneus ardor, qui tunc per Geminos discurrebat, exsiccauit; et importuna sitis greges animantum grauiter exacerbauit. Tunc quodam Sabbato multi aestuantes aquae refrigerium petierunt, et multi diuersis in locis una pene hora in undis suffocati sunt. In nostro quippe uicinio, unde rumores ad nos facile peruolarunt, XXXVII in stagnis seu fluminibus homines lymphis intercepti sunt. Diuinum examen, quo cuncta fiunt, discutere nescio, latentes rerum causas propalare nequeo; sed rogatus a sociis annualem historiam simpliciter recito. Inscrutabilia quis perscrutari potest? Rerum euentus, ut uidi, uel posteris benigniter denoto, et omnipotentem Deum in cunctis operibus suis, quae uero iusta sunt, glorifico. Consideret quisque prout sibi diuinitus inspiratum fuerit, et utile sibi si quid aestimauerit, salubriter decerpat prout uoluerit. Mense Augusto, in uigilia S. Laurentii martyris, post nonam turbo uehemens exortus est, quem terribilis tonitrus cum nimia pluuiae inundatione circa uesperam secutus est. Tunc fulmina cum ingenti mugitu ceciderunt, et plures feminas in diuersis locis interemerunt. Nullum uero marem animaduersione illa interiise audiui; sed femineus tantum sexus in hominibus et brutis animalibus pertulit pondus imminentis flagelli. In uilla, quae Planchis dicitur in confinio Lexouiensis episcopatus et Sagiensis, Guillelmus Blanchardus quidam iuuenis de uicino agro rhedam ducebat, in qua soror eius cum manipulis auenae consistebat. Cumque adolescens imbres nimium perstrepentes formidaret, atque matris ad tugurium, quod proximum erat, summopere festinaret, fulmen super clunes equae, quae plaustrum trahebat, protinus cecidit, et ipsam equam et uagantem pullam eius quae sequebatur, et iuuenculam quae in uehiculo erat, simul exanimauit. Iuuenis autem, qui in sella sedebat, et iumentum freno regebat, nimio quidem prae timore corruit, sed, miserante Deo, sospes euasit. Inundatio pluuiae maxima erupit, uerumtamen bigam et garbas incendium consumpsit: quarum fauillas, et exstinctae cadauer in feretro in crastinum uidi, quia Merulae consistens illuc perrexi, ut diuinam posteris relaturus percussionem indubitanter scirem rei certitudinem. In uilla, quae Guaspreia dicitur, messores, dum uiderent nubes tetra offuscari obscuritate, cuidam, quae forte in campo spicas colligebat, dixerunt puellae: Curre, filia, celeriter, et pallia nostra seu tunicas contra imbres nobis defer. Quae libenter iussa suscepit, et statim ire coepit. Sed in primo, ut opinor, passu fulmen cecidit, et ipsam feriens in momento exanimauit. Multa quoque similia eadem hora contigere, quae postmodum edidici, ueracium relatione, sed nequeo singillatim omnia litteris assignare. In prima Septembris septimana Dominus Deus noster multa per ignem peccata puniit, et peccatorum penates cum gazis iniuste diu congregatis combussit. Cenomanis enim et Carnotum, antiquae et opulentae urbes, consumptae sunt. Alencion quoque et Nogentum in Pertico, Vernoliumque et alia oppida, uillaeque plures, flamma irae Dei discurrente per orbem, perierunt. Tunc Cenomanis episcopalis basilica, quae pulcherrima erat, concremata est, et feretrum sancti cum corpore pontificis et confessoris Iuliani difficulter in monasterium sancti martyris Vincentii translatum est. Ossa quoque sanctae Scholasticae uirginis, cum multis aliis reliquiis incensa sunt, et post incendium cineres in locis suis a religiosis perscrutatoribus inuenti sunt. Carnoti uero, monasterium Sancti Petri apostoli combustum est, et uenerabilis monachorum conuentus, claustro cum reliquis officinis destructo, dispersus est. In his tempestatibus diuersorum incolae locorum miros euentus et uarios experti sunt; uariasque incendii causas lugubres senserunt, et prolixas inde narrationes pro admiratione seu lamentatione contribulibus referre poterunt. Ego autem illis non interfui, nec dubia referendo librum protelare decreui. In eodem mense iustus iudex per contrarium elementum in alio climate terribilia exercuit, et scelestos pyratas a nequitiis, quibus terra sub Noe polluta fuerat, compescuit. In Flandria mare noctu redundauit, et per septem milliaria repente diffusum, basilicas et turres atque tuguria pariter operuit, et innumera hominum millia utriusque sexus et ordinis et conditionis pari periculo absoluit. Ibi plane nec uelocitas cursori profuit, nec fortitudo pugilem protexit, nec copia diuitiarum opulentos saluauit, sed omnes aeque pulchros et deformes uiros et feminas diluuium inuoluit et obturatis aquae oribus absque mora morti tradidit. Sic nimirum mare miserorum punitionem in puncto peregit, et confestim ad locum suum iussu Dei remeauit. Quaedam paupercula nuper infantem enixa, ut strepitum rugientis aquae audiuit, territa, sed mente sana, de lecto mox prosiluit, infantem et gallinam cum pullis suis arripuit, et monticulum foeni, quod extra tugurium erat, uelociter ascendit. Impetus autem irruentis et omnia inuoluentis aquae foenum subleuauit, et de loco mulonem hac et illac fluctuantem longe transtulit. Miseratione uero misericordis Dei mulier saluata est, et in tanta uicinitate mortis cum paruulis rebus, quas secum habebat, morti coelitus erepta est. Puer duodennis retulit mihi tunc super culmen domatis se protinus ascendisse, ibique perniciei discrimen euasisse, patrem uero suum et matrem in inferioribus interiisse. Eodem anno praeclari principes obierunt. Nam, ut supra dictum est, Rodbertus II, dux Normannorum, in Februario, Carduili, migrauit. Hildefonsus autem Arragonum rex in introitu autumni obiit, post bellum Sagense, in quo nobilium baronum Bertranni et Roderici, aliorumque procerum occasus contigit. Tunc Gualli Britones a cunctis gentibus, quae sub regis Henrici ditione consistunt, uehementer afflicti sunt, et plurimae regiones eorum Flandrensibus datae sunt. A quibus et ipsi in siluis et latebris ubicunque inuenti sunt, absque omni humanitatis respectu quasi canes interfecti sunt. Hoc animosiores eorum intuentes, ualde indignati sunt, animosque resumentes arma sustulerunt; et multa pro ultione sui damna facientes, in regem Henricum feraliter surrexerunt. Castrum pagani filii Ioannis, quod Cans dicitur, combusserunt, et omnes utriusque sexus homines, quos intus inuenerunt, immisericorditer obtruncauerunt. Omnes, hoc facinore facto, incolae cum extraneis condensos ut lupi saltus appetierunt, publicamque caedibus et rapinis atque incendiis inimicitiam exercuerunt. [13,7] VII. Anno ab Incarnatione Domini 1135, indictione XIII, Innocentius papa maximam synodum apud Picenum) tenuit , et de utilitatibus ecclesiasticis multum tractauit; sed infortuniis praepedientibus, omnia pro uoto complere nequiuit. Hugo, Rothomagensis archiepiscopus, ipsum summopere adiuuit, et ab eodem honoratus primatum super multos pontifices suscepit. Curis itaque apostolicae seruitutis occupatus, curas proprii praesulatus aliquandiu intermisit, et diutius in Ausoniae partibus demoratus, aliorum negotia solerter expediuit; quod regi uehementer displicuit. Praeterea, post mortem Richardi, Baiocensis episcopi, rex nepoti suo Richardo praefatae urbis pontificatum dedit, quem archiepiscopus consecrare, quia nothus erat, satis detractauit, diuque, donec apostolica sanctione pro regis timore concessum esset, distulit. Tandem remeantibus legatis cum decretis papae, Baiocensis Ecclesia data est Richardo, Rodberti comitis de Gloucestra filio, eademque die Abrincatensis episcopatus commissus est Richardo de Belfago. Eodem anno, Henricus rex, diris rumoribus de Guallorum factionibus auditis, ualde indignatus est; et prudenter ordinata Normannia, cum electis sagittariis et bellicosa manu transfretare ter conatus est. Verum, contrariis insurgentibus causis, iter eius impeditum est, nec uiuus Angliam uidere a Deo, qui omnia mire eontinet, permissus est. Gener enim eius, Ioffredus Andegauensis, magnas potentis soceri gazas affectabat, castella Normanniae poscebat, asserens quod sibi sic ab eodem rege pactum fuerat, quando filiam eius in coniugem acceperat. Animosus autem sceptriger neminem sibi, dum uitales caperet auras, uoluit praeficere, uel etiam in domo sua seu regno sibi coaequare, diligenter reuoluens diuinae dictum Sophiae, quod Nemo potest duobus dominis seruire (Luc. XVI, 13) . Inde turgidus adolescens iratus, minis et superbis actibus regem offendit, monita eius et consilia temere spreuit, et in tantum furorem procaciter excitauit, ut filiam ei suam auferre uoluisse, et in Angliam secum ducere, si diuinitas hoc decreuisset. Satis enim rex aegre tulit, quod ille generum suum Rozcelinum uicecomitem obsedit, et Bellummontem penitus concremauit, nec pro reuerentia tam sublimis soceri genero eius aliquando pepercit. Origo igitur maximarum dissensionum inter Normanniae proceres pullulabat; nam eorum quidam Andegauensi fauebant, sed manifestam rebellionem propalare non audebant, quia regem multa expertum metuebant. Ipsum quippe ad arma contra se (excitare) merito formidabant, quem pro castigatione perenniter uincire reos satis nouerant. Guillelmus Talauacius, et Rogerius Toenites praecipue suspecti erant, unde ad curiam regis uenire formidabant. Hac de causa rex in Angliam nauigare distulit, propriosque milites ad custodiendam munitionem Conchas direxit. Quibus intromissis, oppidum in circuitu bene muratum seruauit, iuuenemque Rogerium, ne rebellaret, coercuit. Talauacium uero saepius ad se accersiit, et uenire non audentem, quia mordax illum conscientia terrebat, diutius exspectauit; ad ultimum post plurimas submonitiones fundis omnibus dissaisiuit. Mense Septembri priuatus omni honore suo, Talauacius, ad consulem Andegauensem diuertit, et ab eo susceptus, in oppidis quae de feudo eius erant, Pireto et Mamerz habitauit. Rex autem ab initio Augusti usque ad festiuitatem Omnium Sanctorum, Sagiensem pagum perlustrauit, et Alencionem et Almaniscas, aliaque Talauacii castella sibi mancipauit. Aggregata uero multitudine operariorum, fossas Argentonii augmentauit, et oppidum illud futurorum nescius summopere muniuit, quod paulo post uicinis habitatoribus nimis obfuit. Quinto Kalendas Nouembris, dum festiuitas SS. apostolorum Simonis et Iudae celebraretur, et matutina synaxis diuinae maiestati a deuotis uigilanter ageretur, uehemens uentus circa quartam uigiliam noctis surrexit, et tota die usque ad nonam perdurans, ualde perstrepuit, terribiliterque magno cum fragore insonuit, innumerasque domos et basilicas atque turres excelsas discooperuit, arborumque multitudine prostrata, lucos illustrauit. His itaque prospectis, corda mortalium territa sunt, et diuersas inde sententias prompserunt. Quidam perspicaces sophistae arcana rerum subtiliter rimati sunt; et ex praeteritis futura caute coniicientes, dixerunt quod ira Dei mundo, culpis exigentibus, immineret, et principes terrae cum subiectis plebibus, tanquam arbores siluarum, in breui prosterneret. Tunc Ludouicus, rex Francorum, XXVIII regni sui annum agebat, et exinanitione diarriae attenuatus aegrotabat. Metu igitur mortis domum suam et quaeque habebat disposuit; et praecipuos Gallorum optimates, Thedbaldum Blesensem atque Radulfum Parronensem accersiit; eosque, quia discordes erant, pacificauit. Filio quoque suo Ludouico-Floro regnum Galliae commisit, quem ante triennium regem Remis constituerat, et ab Innocentio papa cum synodo XIII archiepiscoporum et CCLXIII episcoporum X Kalendas Nouembris coronari fecerat, cum tripudio multitudinis quae aderat. Desperantibus siquidem de rege archiatris, omnipotens Adonai, qui ter quinos annos Ezechiae regi ad uitam donauit, aegrotanti Ludouico spatium uitae prolongauit, et meliorationem transacti status pro correctione uitae ex insperato contulit. [13,8] VIII. Interea, Henricus rex Anglorum, VII Kalendas Decembris, in castrum Leonis uenit, ibique uenatores ut in siluam sequenti die uenatum irent constituit. Sed, interueniente nocte, protinus aegritudinem incurrit, et a feria III usque ad Dominicam lethali morbo laborauit. Interea prius capellanis suis reatus suos confessus est. Deinde, Hugone archiepiscopo Rothomagensium accersito, de spirituali consilio locutus est; admonitus omnes forifacturas reis indulsit, exsulibus reditum et exhaeredatis auitas haereditates annuit. Rodberto autem filio suo (notho) de thesauro quem idem seruabat Falesiae, sexaginta millia libras iussit accipere, famulisque suis atque stipendiariis militibus mercedes et donatiua erogare. Corpus uero suum Raddingas deferri praecepit, ubi coenobium CC monachorum in honore sanctae et indiuiduae Trinitatis condiderat. Denique catholicus rex de seruanda pace et tutela pauperum omnes obsecrauit, et post confessionem, absolutionem et poenitentiam a sacerdotibus accepit, oleique sacri unctione delinitus et sancta Eucharistia refectus, Deo se commendauit. Sicque Kalendis Decembris, Dominico, incipiente nocte, hominem excessit. Adfuerunt ibi quinque comites Rodbertus de Gloucestra, Guillelmus de Guarenna, Rotro de Mauritania, Gualerannus de Mellento, et Rodbertus de Legrecestra, aliique proceres et tribuni, nobilesque oppidani, quos omnes coniurauit Hugo archiepiscopus cum Audino Ebroicensi episcopo, ne corpus domini sui relinquerent, nisi ex communi consilio; sed omnes illud usque ad mare conducerent honorabili cuneo. Igitur, feria II, de castro Leonis Rothomagum regis soma detulerunt, et uiginti millia hominum, ne in funereis ei felicitas exsequiis deesset, comitati sunt. In metropolitana Sanctae Dei genitricis Mariae basilica cum ingenti tripudio susceptum est, et a cunctis ordinibus utriusque sexus multarum copia lacrymarum effusa est. Ibi noctu a perito carnifice in archipraesulis conclaui pingue cadauer apertum est, et balsamo suaueolenti conditum est. Intestina uero eius Ermentrudis ad uillam in uase delata sunt, et in ecclesia S. Mariae de Prato, quam mater eius inchoauerat, sed ipse perfecerat, reposita sunt. Deinde prouido consultu sapientum Guillelmo de Guarenna Rothomagus et Caletensis regio commissa est, quae utiliter aliquandiu ab eo protecta est. Guillelmus de Rolmara et Hugo de Gornaco, aliique marchisi ad tutandos patriae fines directi sunt. Rogerius uero de Sigillo cum aliis quibusdam clericis, et Rodbertus de Ver, ac Ioannes Algaso, aliique milites de Anglia et satellites ac ministri regis conglobati sunt, et per Pontem-Aldemari atque Bonamuillam feretrum regis Cadomum perduxerunt, ibique diu fere quatuor hebdomadas prosperum flamen ad nauigandum praestolati sunt. Interea cadauer regis in choro S. protomartyris Stephani seruatum est, donec post Natale Domini missis illuc monachis, impositum naui et transuectum est, atque a successore regni et episcopis et principibus terrae in Radingensi basilica honorifice sepultum est. Ecce ueraciter descripto qualiter obierit gloriosus pater patriae, nunc dactylicis uersibus breuiter pangam contumacis aerumnas Normanniae, quas misera mater miserabiliter passa est a uiperea sobole. Quae nimirum, mox ut rigidi principis cognouit occasun., in Aduentus Domini prima hebdomade, in ipsa die ut rapaces lupi ad praedas et nefandas depopulationes cucurrit auidissime. Sceptriger inuictus, sapiens dux, inclytus heros, Qui fouit populos iusto moderamine multos, Proh dolor! occubuit. Dolor hinc oritur generalis; Publica Normannis clades simul instat et Anglis Diuitiis et iustitia, sensu, probitate, Strenuitas eius manifesta refulsit ubique. Nullus eo melior princeps dominatur in orbe, Tempore quo nimium scelus in toto furit orbe. Ut reor, e cunctis fuit hic melioribus unus. Hoc attestantur speciales illius actus. Ecclesiae tutor, pacisque serenus amator, Viuat in aeternum cum Christo rege polorum. Amen. Occidit Henricus rex prima luce Decembris, Lugubris incumbit patriae contritio membris. Tollere quisque cupit iam passim res alienas. Rebus in iniustis en quisque relaxat habenas. Ecce gehennales furiae mortalibus instant. Arma parant, ad bella uocant, et spicula donant. Normanni furtis insistunt atque rapinis; Mutuo iam sese perimunt, capiuntque, ligantque; Incendunt aedes, et in illis quidquid habetur; Non parcunt monachis, mulieres non reuerentur. Femina clara gemit rabie spoliata latronum Tegmina, ius non seruat ei generale Quiritum. Caeditur imberbis, puero fur non miseretur. Haec Romana phalanx licet ethnica non operatur, Luce paret clara, quod eis pax exstat amara. Quam mox spreuerunt, ut regem fata tulerunt. Pro nece patritii fures laetantur iniqui, Praedones auidi discurrunt ad mala prompti. Iamque putant, quod nullus eos herus amodo iure Arceat, e contra refero, falluntur in acre. Aeternum regis ius permanet omnipotentis, Ecclesiaeque bonum dabit ipse repente patronum. Principe sublato monachorum supplicat ordo, Fletibus ad ueniam scelerum flectendo sophiam. Summe Deus cohibe ne possint saeua patrare, Ceu cupiunt rabidi famulantes perniciei. Ecce furit rabies, uocat et trahit ad scelus omnes. Comprime ne ualeant actu complere quod optant. Christe ducem praebe, qui pacem iustitiamque Diligat, ac teneat, populumque tuum tibi ducat. Iustitiae uirga turgentum percute dorsa. Ut secura tibi tua plebs possit famulari, semper. Amen. Stephanus Boloniensis comes, audita morte auunculi sui, protinus transfretauit, et a Guillelmo Cantuariensi archiepiscopo, aliisque praesulibus et principibus terrae susceptus, regale fastigium ascendit, et XVIII Kalendas Ianuarii, coronatus rex, quartus de stirpe Normannorum regnauit. Normanni autem Thedbaldum fratrem eius apud Nouum-Burgum conuenientes sibi praeferre uoluerunt; sed in ipso conuentu a quodam monacho, qui Stephani legatus erat, audierunt quod omnes Angli Stephanum suscepissent, eique omnes obedire, eumque sibi regem praeficere uellent. Mox omnes, annuente Thedbaldo, decreuerunt uni domino militare, propter honores quos in utraque barones possidebant regione. Thedbaldus igitur, cum maior natu esset, indignatus quod regnum non habuerit, ad magna negotia quae in Galliis eum urgebant festinauit, et Normanniam diutius conculcari negligenter permisit. Rege uero nihilominus in Anglia occupato, rectora Normannia caruit. In prima Decembris septimana, Ioffredus Ande gauensis, ut mortem Henrici regis comperit, Mathildem uxorem suam mox in Normanniam praemisit, quam Guiganalgaso, uir infimi quidem generis, sed magnae potestatis, ut naturalem dominam suscepit, eique Argentomum et Oximos et Damfrontem, aliaque quibus ut uicecomes, iubente rege, praeerat, oppida subegit. Deinde, comes cum Guillelmo Talauacio, Pontiui comite, et Andegauensibus cateruis atque Cenomannicis secutus est, et a Sagiensibus aliisque castellanis, qui de feudo Talauacii erant, susceptus est. Exercitus autem eius per circumiacentem prouinciam diffusus, crudelia peregit, eeclesias et coemeteria uiolauit, hospites suos iniuriis contristauit, et eosdem a quibus benigniter tractati fuerant, pluribus damnis et laesuris afflixit. Porro Normanni, quibus genuina ferocitas et audacia insunt, ut nequitiam hostium in se grassari male senserunt, arma furoris et ipsi nihilominus exercuerunt, et per uicos atque saltus fugientes persecuti sunt, ac, ut fama uulgi refert, plus quam DCC igne seu ferro trucidauerunt. Residui uero, cruentis Normannorum nisibus territi, cum dedecore fugientes sua repetierunt; et acutis eorum mucronibus aspere castigati, eosdem ultra extunc experiri non apposuerunt. Rodbertus etiam de Sablolio, filius Lisiardi, aliique proceres contra Ioffredum conulem rebellauerunt; et intestinis eum guerris detinentes, in Neustriam remeare non permiserunt. Ast Normannia, licet ab exteris non inquietaretur, pacis tamen securitate nequaquam fruebatur, quoniam a filiis suis nequiter uexabatur, et indesinentem angustiam uentris quasi parturiens patiebatur. Normannica gens, si secundum legem Dei uiueret et sub bono principe unanimis esset, Chaldaeis sub Nabuchodonosor, et Persis ac Medis sub Cyro et Dario, et Macedonibus sub Alexandro par, inuincibilis esset, ut in Anglia et Apulia Syriaque frequens uictoria testimonium illi perhibet. Caeterum, quia discordia ipsos ab inuicem segregat et in sua uiscera lethaliter armat, exterorum uictores a sese superantur, et, uicinis hostibus cum ludibrio spectantibus, mutuis ictibus immisericorditer iugulantur; unde suae matris oculi crebro lacrymantur. [13,9] IX. Anno ab Incarnatione Domini 1136, indictione XIV, Stephanus rex Anglorum, dum remoraretur in Neustriam transfretare, et ipsa prouincia patrono careret ac principe, ortae sunt simultates inter inquietos optimates Normanniae, nimiaeque per filios iniquitatis creuerunt malitiae. In initio Quadragesimae, Eustachius de Britolio apud Paceium mortuus est, et Guillelmus filius eius, post Pascha, Britolii honorem ferro et flamma calumniatus est. Tunc Stephanus rex filiam suam biennem Gualeranno comiti de Mellento in cunabulis dedit. Comes autem post Pascha mox in Normanniam rediit. Nimia uero guerra inter Rogerium de Toeneio et Rodbertum, comitem de Legrecestra, grauiter agitabatur, et ingens totius patriae desolatio miserabiliter oriebatur. Inter Rogationes et Pentecosten, Rogerius munitionem regis in Valle-Rodolii furtim introiuit. Sed post tres dies Gualerannus comes, cum communi uirtute Rothomagensi, illuc irruit, et municipium domino regi restituit. Deinde feria secunda post Pentecosten, Achinneium cum ualida manu inuasit, totumque municipium combussit. In crastinum nihilominus super eum Rogerius irruit, et tres uillas eius subito concremauit. Haec et multa his similia Normanni agebant, seseque propriis dentibus commanducabant. A Natali Domini usque ad octauas Pentecostes, pro absentia regis qui trans pontum multimodis regni curis occupatus erat, Thedbaldus comes a comite Andegauorum treuias acceperat, et interim regis aduentum Normannica phalanx auide attendebat. Finito autem termino treuiarum, omnis plebs attonita erat, et, rectore uiduata, quid ageret ignorabat. Nam maleuoli fures desiderabant illum diem uidere, quo res alienas libere possent furari seu rapere. Inermes uero et benigni ac simplices admodum metuebant, quod rapaces filii Belial absque Dei timore optabant. Rodbertus cognomento Boetus, quidam famosus sagittarius, Richerio Aquilensi adhaerebat, et multos nebulones indomitosque garciones, ad strages hominum et latrocinia quotidie peragenda, sibi asciscebat. Qui quanto sagittandi peritia maior, tanto in nequitiis erat detestabilior. Hic septimanam Pentecostes, quam septiformi gratia discipulis Christi data sanctus illustrauit Spiritus, temere uiolauit nefariis actibus, et futuri nescius inhiabat peioribus. Nam sicut boni flamma Spiritus Paracleti ad amorem Dei et proximi salubriter accendebantur, sic mali daemonico spiritu debacchantes, ad omne nefas rapiebantur. Igitur XV Kalendas Iunii praedones ut lupi ad praedam cucurrerunt, et non bellicosorum rura militum inuaserunt, sed armenta per agros cucullatorum quiete pascentia protinus abducere conati sunt. Verum, sicut ipsi ueloces ad effundendum sanguinem fuerunt, sic iusto Dei iudicio contritionem et infelicitatem in uiis suis repente inuenerunt. Apud Uticum XXX latrunculi praedam simplicis populi diripuerunt; sed, orto clamore pastorum, burgenses irruerunt et XII ceperunt, ex quibus VII ad unam quercum suspenderunt. Ibi Rodbertus Boetus cum sex complicibus suis impetu furentis populi sublimatus est; talique triumpho pro facinoribus suis illico potitus est. Ecce qui septem sacratos dies Pentecostes contaminare non reueriti sunt, saeuaque temeritate rapinis et homicidiis inermes proximos conculcare nimis exarserunt, sic eodem numero sequenti feria secunda simul suspendio perierunt. Quod Aquilenses ut ipso die audierunt, pro ultione sociorum cum nimio furore conglobati sunt, subitoque Uticum conuolarunt, ac ex improuiso burgum S. Ebrulfi succenderunt, ibique LXXXIV domus in puncto temporis in cineres conuersae sunt. Monachi flentes campanas pulsabant, psalmos et litanias in basilica cantabant, quia monasterii excidium mox instare formidabant. Alii obuiam militibus egressi, supplicabant, cum lacrymis sese de punitione reorum excusabant, et humilibus uerbis obsecrabant; rectitudinem quoque et satisfactionem pro reatu legitimam offerebant. At illi ut amentes furebant, excaecati furore in monachos fremebant, et nihil sanae rationis intendebant. Imo quidam eorum religiosos Dei seruos de caballis deiectos laedere uolebant. Tandem, absque Dei reuerentia, in uillam assultum fecerunt, et uiolenter ingressi spolia rapuerunt, et habitacula, ut dictum est, penitus intra portas concremauerunt. Huiuscemodi militia uindicibus latronum merito in opprobrium conuersa est, quae contra innocentes monachos et eorum homines armata est, et pessimos plagiarios, qui omne nefas perpetrare satagebant, ulta est. Richerius monachorum filiolus talem famulatum patrinis suis exhibuit, et sic pro anima Boeti famosi furis et homicidae aliorumque impostorum orauit, et huiusmodi oblationem ecclesiae, in qua idem baptizatus fuerat, obtulit. Baldricus quoque Aquilensis presbyter ad facinus parochianos exsecrabile praeiuit, in hospitium alterius sacerdotis primus ignem immisit, et sic praeuius per praeceps in barathrum suos secum pertraxit. Nimietas flammarum ad basilicam usque peruenit, sed, miseratione Dei, contrarius uentus surrexit, globosque flammarum multis aspectantibus et gaudentibus alias expulit. Basilica itaque et monachiles officinae, cum libris et utensilibus ecclesiasticis saluatae {fuerunt}; ad quas desolati contribules cum suis familiolis confugerunt, et meliora secundum Dei prouidentiam tempora praestolati sunt. Aquilenses uero spoliis Uticensium diuites et turgidi facti sunt, sed non in longum exsultauerunt. Nam, eodem mense, super Sagium et Guaceium irruerunt, et contra Rogerium de Toenio saepius certauerunt; sed post depopulationem uillae S. Ebrulfi prosperum euentum non assecuti sunt, imo pernicie seu captione suorum, imminutionem, iudicante Deo, plerumque incurrerunt. Merito, qui contra nudos et simplices dimicauerunt, nec eis pro diuino metu pepercerunt, postea fortissimos et pugnaces athletas non quaerentes inuenerunt; a quibus cum opprobrio et derisione a militibus sibi obuiis frequenter audierunt: Huc uenite, milites. Non enim cucullati, seu coronati sumus, sed milites in armis uos ad bella prouocamus. Socii uestri sumus, experiri debetis quid agere possumus. Improperiis huiusmodi crebro erubuerunt, et plures eorum duros ictus perpessi corruerunt. Unde nonnulli ad poenitentiam aliorum deiectione lacessiti sunt. [13,10] X. Post Pentecosten, Stephanus rex ad transfretandum classem suam praeparauit; eoque prosperum flamen prope portum exspectante nuntius uenit, in quo Rogerium Salesburiae praesulem, cui totius Albionis tutela iamdudum ab auunculo suo, et postmodum ab ipso commissa fuerat, mortuum esse audiuit. Unde intermissa nauigatione Salesburiam reuersus est, et episcopo sospite reperto, ab itinere suo usque in Quadragesimam frustra retardatus est. Interea Gissebertus de Clara in Oximos expeditionem fecit, et Nouumburgum quem rex Henricus nuper auxerat, cum ecclesia S. Dei Genitricis combussit. Veteri quoque burgo, ut concremaret, acriter institit; sed Talauacio comite cum aliis militibus subito irruente, uictus cum difficultate aufugit. Ibi Henricus de Ferrariis captus est, et ingens hominum, qui regi fauebant, captura siue caedes facta est. Ea tempestate, Gualerannus et Rodbertus comites auxilium a Thedbaldo comite (Blesensi) petierunt, ipsumque, datis centum marcis argenti, contra Rogerium de Toenio conduxerunt. In terram uero eius in natali S. Barnabae apostoli cum enormi multitudine irruerunt, et multorum tuguria pauperum in tribus uillis combusserunt. Tandem super Bulgeium quemdam grandem uicum irruerunt, et instinctu comitis Legrecestrae uicinis in penatibus ignem immiserunt, et pulcherrimam aedem S. Mariae Magdalenae cum uiris et mulieribus incenderunt. Ipso die, Richerius Aquilensis et Alueredus Vernoliensis, dum ante nouas Ferrarias cum suis transirent, a Rodberto de Belismo (72) et Malis - uicinis aliisque militibus Gallis, qui Rogerium adiuuabant, fortiter imperiti et fugati sunt, et multis ex eorum sodalibus captis uel interfectis, uix euaserunt. Tertia septimana Iunii, Thedbaldus comes Pontem S. Petri obsedit, et per integrum mensem impugnando multum laborauit. Guillelmus enim de Fontibus cum aliis probatissimis militibus et clientibus qui Rogerio adhaerebant, acriter hostibus obstantes oppidum seruabant. Interea, uenerabilis Boso Beccensium abbas, postquam idem coenobium fere X annis laudabiliter rexit, in die festiuitatis S. Ioannis Baptistae, post diutinum languorem, quem uir eruditissimus patienter tulerat, obiit; eique Tedbaldus prior ecclesiastica monachalis conuentus electione successit. In crastinum solemnitatis S. Ioannis Radulfus, Ebroicensis ecclesiae archidiaconus, dum de Paceio remearet, a filiis Simonis Harengi impetitus, uix euasit. Ipse quidem ad quamdam basilicam fugiens saluatus est, sed famulus et comes itineris eius, qui suo pro domino repugnabat, occisus est. Hic tumultuosus annus uere bissextilis fuit, et tunc ultimus in ordine concurrentium bissextus cucurrit, ac, ut uulgo dicitur, bissextus super regem et populum eius in Normannia et Anglia cecidit. Tertia septimana Septembris repentino Rothomagus igne combusta est, et ingens damnum fidelibus populis diuino iudicio illatum est. Nobile coenobium S. Audoeni flammis edacibus, proh dolor! absumptum est, quod uix ad perfectum per LXXX annos multorum labore perductum est. Pari quoque infortunio monasterium sanctimonialium desolatum est, quod in honore S. Amandi episcopi et confessoris constructum est. [13,11] XI. Deinde sequenti Dominico, XI Kalendas Octobris, Ioffredus, Andegauensis comes, Sartam fluuium pertransiuit, et cum ingenti multitudine armatorum Normanniam intrauit. Habebat enim secum Guillelmum Pictauiensem ducem et Ioffredum Vindocinensem, Guillelmum quoque iuuenem Guillelmi Niuernensis consulis filium, et Guillelmum Pontiui comitem, cognomento Talauacium. Hi nimirum, aliique plures tribuni et centuriones cum uiribus suis Andegauensibus associati sunt, et in Normannos per omne nefas, seu pro fauore principis, siue pro cupiditate praedae irruerunt. Unde omnes ab eisdem quibus impudenter nocuerunt, hostili odio Hili-Becci despectiue cognominati sunt. In primis comes Quadrugias oppidum obsedit, et arcem quam Gualterius miles tenebat, in triduo expugnauit; sed eamdem paulo post idem oppidanus, aduersariis abeuntibus, recuperauit. Scoceium incolae concremauerunt, et relinquentes aufugerunt, et hostibus pedetentim properantibus, fumum et fauillas dimiserunt. Municipes de Asnebec foedus in annum pepigerunt. Rodbertus enim de Nouoburgo praefati castri dominus Ioffredo comiti notus fuerat, et per Amalricum comitem iamdudum amicitia et familiaritate inhaeserat. Andegauenses arcem de Mosterolo adierunt, et bis in illam assultum fecerunt; sed fortiter his qui intus erant repugnantibus, nihil nisi uulnera lucrati sunt, plurimisque suorum interfectis, recesserunt. Richardus enim cognomento Bassetus, cuius in Anglia, uiuente Henrico rege, potentia, utpote capitalis iustitiarii, magna fuerat, in paruo feudo quod parentum successiuo iure in Normannia obtinuerat, Anglica tumens opulentia, super pares compatriotas sese magnitudine operum extollere affectauerat. Firmissimam ergo ex quadris lapidibus turrim apud Mosterolum construxit. Sed, defuncto rege, Guillelmus de Montepincionis in illam mox introiuit, armis eam et hominibus muniuit, furentesque Guiribeccos, ut dictum est, uiriliter repulit. Inde illi castrum quod Monasterium Huberti dicitur, expetierunt; uictoque Paganello municipe, qui multa in illo nequiter anno perpetrauerat, municipium obtinuerunt, et praedictum cum XXX militibus oppidanum per ingentem pecuniae redemptionem grauiter coercuerunt. Deinde, dum festum S. Michaelis archangeli celebraretur, hostilis exercitus Lexouium obsidere molitur. Verum, illis tunc festinantibus, Gualerannus comes de Mellento, aliique Normannorum proceres, qui ibidem erant cum multis militibus, Alanum de Dinam cum audacissimis defensoribus ad tutandam urbem constituerunt; et ipsi, ut liberius obsessis subsidium deforis conferrent, egressi sunt; et exitum rei meticulose de longe exspectauerunt. Britones autem aliique qui munitionem tueri debuerunt, uisa procul hostium multitudine timuerunt, et obuiam illis procedere seu cominus praeliari diffisi sunt. Ignem ergo iniecerunt, et commissam urbem incenderunt, et sic hostes excidio sui, ne peiora contingerent, anticipauerunt. Hostes autem, ut appropiauerunt et ardentem cum multis diuitiis urbem uiderunt, uehementer irati doluerunt; quia praedarum spe penitus frustrati sunt, et pro amissione manubiarum quae flammis deperibant, luxerunt. Animositatem itaque Normannorum gementes compererunt; acerbitatem quoque implacabilis eorum maleuolentiae admirati sunt, quos uidebant malle suas opes conflagratione deperire, quam externae dominationis iugo sua colla, saluis opibus, mancipare. Porro propter uehementissimum ignem ad munitionem accedere, uel assultum aliquo modo ingerere non potuerunt. Unde regiratis equis, statim ad Sappum reuersi sunt, et oppidum illud medullitus expugnare nisi sunt. Arbor procera, quae abies dicitur, prope ecclesiam S. Petri apostoli antiquitus stabat, pro qua uulgaris locutio uillam Sappum nuncupare solebat. Quod uocabulum usque hodie burgo seu castello perseuerat. Illuc Andegauenses Lexouio remeantes ex insperato accesserunt, et incolas contra se audacter egressos ferociterque saeuientes persenserunt. Quibus acriter certantibus, flammae ab utrisque, ab indigenis uidelicet ac extraneis, in aedibus immissae sunt; unde uires oppidanorum protinus exinanitae sunt. Tunc ibi ecclesia S. Petri apostoli cum tota uilla concremata est, et multis ibidem qui resistere conabantur uulneratis, conquassata turris capta est. Ipsam nimirum Gualterius de Clara et Radulfus de Coldum sororius eius tenuerunt, et in aduersarios cum XXX militibus aliquandiu repugnauerunt; sed nimia ui contrariae phalangis oppressi defecerunt, et exhaustis uiribus, in arce capti sunt. Nam fere tria millia sagittariorum sagittis infestabant, multique fundibularii saxorum grandinem in oppidanos iaciebant, et ingenti eos turbine feraliter opprimebant. Andegauenses in Normannia XIII diebus demorati sunt, odiumque perenne, non dominatum Normannorum immanitate sua meruerunt. Generale siquidem bellum, quia tunc Normanni principe carebant, non repererunt. Sparsim tamen rapacitati et incendiis insistentes, a pagensibus confusi sunt; sociisque uaria sorte per diuersa prostratis diminuti, tandem fugerunt; innumera mala inedicibiliter operati sunt, meritoque nihilominus similia perpessi sunt. Nullam sacris reuerentiam exhibuerunt, imo sanctuarium Domini nequiter conculcauerunt, et sacerdotes aliosque Dei ministros ethnicorum more iniuriati sunt: quosdam enim ante sanctum altare irreuerenter despoliauerunt, nonnullos etiam signa pulsantes et Deum inuocantes trucidauerunt. Nouem presbyteri pariter ad comitem accurrerunt, et lacrymosam de uiolatione suarum ecclesiarum et direptione sacrorum querimoniam fecerunt: quod audientes honesti uiri Deumque timentes ualde condoluerunt. Principes igitur apud Sappum omni exercitui, ne sacra contaminarent, per praeconem prohibuerunt: sed temerarii praedones in tanta multitudine decreta procerum floccipenderunt. Gregarii namque milites et indomiti piratae, ad deuorandos deuoratores aliorum, ut lupi conuenerant, uagique et indisciplinati de diuersis et longinquis regionibus ut milui conuolauerant, qui nihil aliud nisi praedari, obuiosque ferire uel uincere cupiebant. Optimates autem qui separes coetus in expeditione legali ductu ductitare debebant, in militia Romanae rigorem disciplinae, nisi fallor, ignorabant, nec ipsas heroum more militares inimicitias modeste disponebant. Unde probrosis facinoribus absque boni respectu pene cuncti, ut opinor, sordebant, et per omne nefas in duplex detrimentum, corporis uidelicet et animae, proruebant, Deoque et hominibus abominabiles apparebant. Plurimos greges armentorum et pecudum mactauerunt, et crudas uel semicoctas carnes sine sale et pane comederunt: coria uero pluribus uehiculis in propriam regionem deferre conati sunt. Quamuis enim autumnale tempus alimentorum copiis abundaret, et ubertas prouinciae post longam pacem sub bono patricio incolis arrideret, et omnem frugum seu carnium affluentiam suppeditaret, tantae tamen multitudini coquorum et pistorum seruitus deerat, et in bellico tumultu plurimorum, quibus humana necessitas maxime indiget, administratio non suppetebat. Guiribecci ergo, quia inconditis post contaminationem sacrorum eduliis intemperanter usi sunt, iusto Dei iudicio pene omnes uentris fluxu aegrotauerunt, fluentique diarria satis anxii foeda uestigia obiter reliquerunt, suosque reposcere lares plerique uix potuerunt. Tandem Kalendis Octobris dum in arcem Sappi impetum facerent, et muniones illius acerrime resisterent, Ioffredus comes pilo in pede dextro fortiter percussus est, grauique laesura pedis cum suorum ruina Normannorum animositatem aliquantulum expertus est. Uxor autem eius ipso die circa uesperam ad eum uenit, et multa millia pugnatorum frustra secum adduxit; nam primo mane, trepidantibus undique incolis, Andegauenses subito recesserunt, eosque a quibus nimis timebantur timentes, pertinaciter fugerunt, totamque regionem tam sociorum quam hostium depopulati sunt. Fugam uero illorum Normanni tarde compererunt. Unde nimis contristati sunt quod eos persequendo de regione sua non conduxerunt. Solus Engerrannus de Corte-Odmari cum Rodberto de Mesdauit aliisque paucis militibus transitus Oldonis praeoccupauit, ibique multos homines et equos et rhedas panibus et uino multaque supellectili onustas retinuit, et Andegauenses prae timore mortis ausos flumen sine uado introire, in Oldonis profundo compulit mortem subire. Comes autem, qui spumanti equo uectus cum pluribus minis Normanniam intrauerat, pallidus et gemens, atque badiuola (73) iacens sua reuectus uisitat; sed in ipso reditu a suis grauiora quam ab hostibus damna tolerat. Nam in silua quam Malasiam uocant, cubicularius comitis occisus est, et mantica eius cum consularibus indumentis et uasis pretiosis subrepta est. Interea, dum Andegauenses Lexouiensem pagum, ut iam dictum est, deuastarent, et paganorum more debacchantes, absque Dei metu exsecrabilia perpetrarent, Rogerius de Conchis in Ebroicensi episcopatu circumiacentem prouinciam deuastabat, et omnia caedibus atque flammis edacibus tradebat. Guillelmum quippe de Paceio, Eustachii filium, et Rogerium Balbum, comitemque Ferricum secum habebat; et comitem Gualerannum et omnes Uticensis prouinciae milites, ne obuiam Andegauensibus in armis procederent, occupabat. Castrum quod Mellenticus comes apud Crucem pro defensione patriae construxerat, Rogerius acriter impugnauit, sed non obtinuit. Abbatiam uero quam S. Audoenus iamdudum construxit, sanctaeque crucis quam in coelo uiderat honori dicauit et B. Leufredo ad regendum commisit, Rogerius cum suis commilitonibus uiolauit, quod non diu impune pertulit. Burgum monachorum concremauit, ecclesiamque impugnauit, de monasticis penetralibus fugitiuos inibi latitantes rapuit; spolia uero monachorum ac ad eos confugientium diripuit; sed, Deo aequissimo iudice uindicante, paulo post omnia perdidit. Nam, sequenti die post fugam Andegauensium, id est tertio die Octobris, Rogerius inopinabiliter debacchatus est. In ualle siquidem Rodolii uberem prouinciam deuastauit, caedibus et rapinis incendiisque irreuerenter insudauit, et ita multos cum suis complicibus, ablatis rebus, miseros effecit. Ecclesiam uero S. Stephani concremauit, cuius reatus talionem ipsa die recepit. Nam Sabbato circa uesperam, dum redirent et ingentem praedam pluresque captiuos pompose secum ducerent, Gualerannus comes et Henricus de Pomereio cum quingentis militibus de uicina silua egressi sunt, et contra hostile agmen ad bellum parati constiterunt. Rogerius autem qui multum audax et probus erat, cum paucis militibus quos secum habebat (Guillelmum enim de Paceio et Rogerium Balbum cum suis copiis et praeda et captiuis, Achinneium praemiserat) frustra fortiter in hostes pugnauit; sed multitudine pressus et uictus succubuit, et cum Ferrico comite ac Rodberto de Belismo, qui Poardus cognominabatur, captus ingemuit, infortunioque suo magnum inimicis gaudium et uicinis pagensibus securitatem peperit. Interea, dum Ferricus de Stampis in carcere gemeret, uxor eius, pro cuius stemmate comes ipse appellabatur, Ludouicum regem Parisius adiit. Unde dum ipsa praegnans remearet, equitando laesa est, et paulo post difficultate partus mortua est. [13,12] XII. Vicissitudines praesentis uitae quam mutabiles sunt, saecularia gaudia cito transeunt, eosque, a quibus summopere affectantur, in puncto deserunt. Mundanus honor instar bullae subito crepat ac deficit, sibique inhiantibus insultat atque decipit. Amatores mundi corruptibilia sequuntur, sic per abrupta uitiorum gradientes corrumpuntur, subitoque sedentes in ima labuntur. Et dum sublimes fastus laboriose uix adipiscuntur, inde nec quidquam tumentes in momento praecipitantur, et concinnae solummodo narrationes inter residuos, qui uitalibus auris perfruuntur, ab eloquentibus de illis passim sparguntur. Omnipotens itaque Creator terrigenas instruit, et pluribus modis salubriter erudit, ne in hoc fragilis saeculi pelago anchoram suae spei figant, neque transitoriis delectationibus siue lucris lethaliter inhaereant. Non habemus hic manentem ciuitatem, ut dicit Apostolus, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14) . Ecce in hoc anno bissextili, post mortem Henrici regis multae mutationes in orbe factae sunt, et personae plures clericalis et laicalis ordinis cum mediocribus et infimis lapsae sunt. Tunc Girardus, Engolismensis episcopus, uir eruditissimus, migrauit, qui magni nominis et potestatis in Romano senatu, tempore Paschalis papae et Gelasii, Calixti et Honorii fuit. Guido autem de Stampis, Cenomanorum praesul, hominem exiuit, cui Paganus archidiaconus de Sancto Karilefo successit. Porro, pro Gisleberto cognomento uniuersali Lundoniensi episcopo, quo nuper defunctus est, Anselmus Anselmi archiepiscopi nepos, abbas Sancti Edmundi regis subrogatus est. Guillelmus uero Cantuariensis archiepiscopus defunctus est, atque Henricus frater Stephani regis ad regendam metropolim electus est. Sed quia episcopus secundum decreta canonum de propria sede ad aliam ecclesiam nisi auctoritate Romani pontificis promoueri nequit, praefatus praesul Guentoniensis in Aduentu Domini mare transfretauit, et legatis Picenum ad Innocentium papam missis, in Neustria ipse hiemauit. Nefaria perfidorum scelera in anno bissextili facta, aerumnis lacrymisque plena a plangentibus edidicit, tristes querelas de miseris euentibus Normanniae lugubris audiuit, et certa suis aspectibus indicia intueri potuit: aedes uidelicet concrematas, ecclesias discoopertas et desolatas, uillas depopulatas, propriisque colonis uiduatas, et plebes in gremio matris admodum contristatas, utpote omnibus necessariis insolenter priuatas, et tam a suis quam ab externis absque metu tutoris spoliatas, nec adhuc idonei rectoris praesentia sine suffragiis exhilaratas. Pluribus itaque modis aerumnarum Normanniae grauior adhuc percussio imminet. In episcopatu Sagiensi anathema totam terram Guillelmi Talauacii perculit, et dulcis cantilena diuini cultus, quae fidelium corda mitigat ac laetificat, conticuit. Introitus ecclesiarum ad Dei seruitium laicis prohibiti sunt, et ualuae obseratae sunt. Aera signorum conticuerunt, corpora mortuorum inhumata computruerunt, et metum et horrorem intuentibus incusserunt. Gaudium nuptiarum illud affectantibus denegatum est, et ecclesiasticarum laetitia solemnitatum humiliata est. In Ebroicensi quoque dioecesi parilis disciplina infremuit et per totam terram Rogerii Toenitii discolas compescere terrendo sategit. Ipse nimirum uinctus in carcere coarctatur, suae uoluntatis impos flet atque lamentatur, et ab Ecclesia etiam pro sacrorum uiolatione, quam ipse sui compos ex insolentia fecerat, maledicitur, et tota terra eius terribili anathemate plectitur. Sic contumaces et nimium rebelles duplici affectione proteruntur, sed dura caeterorum haec intuentium corda, proh dolor! non corriguntur, nec ad emendationem a peruersa intentione reflectuntur. Anno ab Incarnatione Domini 1137, indictione XV, ingens in toto orbe siccitas fuit, quantam nemo nostris temporibus uidit. In plerisque locis fontes aruerunt, lacus et cisternae exsiccatae sunt, et quidam fluuii fluere desierunt. Homines et iumenta sitis anxietate laborauerunt, et in quibusdam regionibus aquam usque ad septem leucas quaesierunt; et nonnulli eorum qui sibi suisque lympham humeris deferebant, nimii caumatis angustia defecerunt. [13,13] XIII. Tertia septimana Martis, Stephanus rex in Normanniam uenit, Ogas cum magno comitatu applicuit. Cuius, aduentu audito, pauperum plebs per integrum annum oppressa et desolata exsultauit. Eodem tempore, Guillelmus Pictauensium dux, memor malorum quae nuper in Normannia operatus est, poenitentia motus, ad S. Iacobum peregre profectus est. Deinde feria VI Parasceue, V Idus Aprilis, sacra communione munitus est, et ante aram B. Apostoli uenerabiliter defunctus est. Filiam uero suam Ludouico iuueni Francorum regi in coniugem dari praecepit, ipsumque regem totius iuris sui haeredem constituit: quod ita postea factum est. Quidam Normannorum proceres in Stephanum regem turbati sunt: contra quos ab ipso Franci et Flandrenses acciti sunt. In Maio, Stephanus rex cum Ludouico rege colloquium habuit; Normanniae ducatum ab ipso iure recepit, et foedus amicitiae, sicut antecessor eius tenuerat, pepigit. Securior itaque remeauit, rebellantem Rabellum bellico robore impetiit, et oppida eius Iuliam-Bonam, uileriasque et mansionem Odonis obsedit, et per se aut per auxiliarios cum familiis suis ferro et flamma expugnauit. Tunc Ioffredus Andegauensis cum quadringentis militibus in Normanniam uenit, et stipendiarius coniugi suae factus, ingentem malitiam exercuit. Nam ab initio Maii crudelem guerram exercuit, incendioque et rapina hominumque caedibus depopulari Oximensem pagum summopere studuit. Basolcas, oppidum Rogerii de Molbraio, cum ecclesia combussit, ibique sex homines ignis exstinxit. Diuenses monachi pro tuitione sui C et X marcos argenti Andegauorum consuli pacti sunt; et sic patriam suam, ne penitus deleretur, tutauerunt. Similiter Fiscannenses pro Argentiis centum marcos erogauerunt. Tunc Rodbertus comes de Gloucestra aliique nonnulli, quod ad hostes conuerterentur, suspecti sunt; sed Cadomenses oppidani regis fidelitati firmiter inhaeserunt, quibus munitionem tutantibus, Ioffredus et sui de Vado-Berengarii nihil adepti redierunt. Ibi Guillelmus de Ipro cum suis praeliari cum Andegauensibus concupiuit, sed Normannis prae inuidia fideliter illos iuuare nolentibus, idem cum suis recessit, atque infidos consortes derelinquens, ad regem trans Sequanam accessit. Rex autem, pace facta cum Rabello, Ebroicensem pagum adiit, et Rogerium de Conchis, sexto mense postquam captus est, de carcere eiecit, grauique conditione, ut temeraria improbitas eius castigaretur, onerauit. Rotronem Moritoniae comitem et Richerium de Aquila nepotem eius sibi annexuit, datis eisdem quae cupiditas illorum auide poposcit. Nam comiti oppidum de Molinis, et Richerio Bonmolinum concessit, eosque sibi sic colligatos hostibus in Normanniae finibus opposuit; ratus utilius esse dare minora ut seruarentur maiora, quam inhianter amplecti omnia, meritoque amicos perdere et eorum suffragia. Guillelmum de Ipro aliosque Flandrenses admodum amplexatus est, et in illis praecipue fisus est. Unde proceres Normannorum nimis indignati sunt, suumque regi famulatum callide subtraxerunt; eisque inuidentes pluribus modis insidiati sunt. Tunc plurimis cladibus pagensium caterua passim depopulabatur; hostilis enim gladius multos deuorabat, et alia ex parte mors inopina pluribus incumbebat. Mense Iunio, Stephanus rex Lexouium uenit, et copiosum exercitum congregauit, ut Argentomum uel aliud oppidum obsideret, ubi Ioffredum Andegauensem, cum quo cominus confligere optabat, comperisset. Optimates autem eius certamen huiusmodi detrectabant, et regi praelium summopere dissuadebant. Tunc in illa expeditione grauissima seditio inter Normannos et Morinos orta est, atque caedes hominum utriusque partis feralis facta est (74) . Hinc totus exercitus turbatus est, et plurima pars principum, insalutato rege, profecta est. Ductorem quoque suum unaquaeque turma clientum prosecuta est. Rex autem cum agmina sua sine bello fugere uidisset, nimis iratus est, et desertores usque ad Pontem Aldemari festinanter persecutus est. Ibi Hugonem de Gornaco et Guillelmum iuuenem de Guarenna, aliosque turgidos adolescentes detinuit, et terroribus ac blandimentis pro posse suo sedauit; sed liuida uafrorum corda sufficienter pacificare nequiuit. Unde suspectos pro quibusdam occasionibus eos habens, ad bellum reducere non praesumpsit; sed saniori consilio, ut quibusdam uisum est, inito, biennales treuias ab hostibus accepit. Mense igitur Iulio, tranquillitas pacis, opitulante Deo, Normanniam refouit, inermis plebs quae dispersa fuerat sua tuguria repetiit, et aliquandiu post nimias tumultuum tempestates in egestate magna siluit, et aliquantulum securior quieuit. [13,14] XIV. Interea Guarinus, abbas Uticensis ecclesiae, postquam in monachatu XLIII annis Deo militauit, iam LX et III annos aetatis habens, feliciter occubuit. Nam XVII Kalendas Iulii missam mane reuerenter cantauit, quemdam defunctum militem sepeliuit, ipsoque die in lectum decidit, et quinque diebus grauiter aegrotauit, quotidieque missam, quam per XXX annos creberrime sacerdos ipse celebrauerat, aegrotus audiuit. Videns itaque uiam uniuersae carnis sese ingressurum, tanti itineris uiaticum deuotus expetiit, ac ad summi Regis Sabaoth iturus curiam, sese praeparauit lacrymosa uidelicet confessione, assiduoque intenta oratione, oleique sacri unctione, et Dominici corporis saluifica perceptione. Denique talibus ac tantis instructus munimentis, XI Kalendas Iulii migrauit; et completis in eo, ut dictum est, quaeque fideli athletae Christi competunt, recessit, et XV regiminis sui anno spirituales filios Domino Deo commendans, et sese, obdormiuit. Gislebertus autem Sagiensis coenobii abbas adfuit, et cum sociis in luctu Patris flebilibus exsequias celebrauit. Imbribus itaque tribulationum toti prouinciae ingruentibus, Guarinus abbas Rodberti et Gislae filius ereptus est, et in capitulo secus Osberni abbatis tumulum sepultus est. Quo defuncto, Uticenses monachi pariter conuenerunt, et commune colloquium, ne status ecclesiae suae laberetur, habuerunt. Deinde, dum celebritatem Sancti Ioannis Baptistae solemnizarent, ipsoque die in capitulo una considerent, considerantes sancti Patris Benedicti institutionem, chartaeque suae, quam Guillelmus dux postea rex cum episcopis et optimatibus Normanniae, sanxit auctoritatem, et ecclesiae priuilegium atque ueterem consuetudinem, concorditer elegerunt Richardum de Legrecestra, monachum litteratum, religiosum, facundum, et pluribus bonis atque claris charismatibus instructum. Ille quidem absens erat, nec in illa concione aliquem sibi consanguinitate coniunctum habebat. Nihil huiusmodi suspicabatur, imo rusticanis laboribus in Anglia pro seruitio fratrum angebatur. Nam illuc a suo abbate iam pridem directus fuerat, et ecclesiasticas res ibidem iam sex mensibus diligenter tractauerat. Notitiam quippe Anglicae gentis et loquelae habebat, utpote qui fere XVI annis canonicus Legrecestrae fuerat, et in curia Rodberti consulis de Mellento ante conuersionem diu commoratus fuerat, causarumque censor, et arcanorum conscius, ac in agendis rebus familiaris consiliarius pollebat. Haec et alia probitatis indicia rectorique congrua monachi considerantes, eumdem ad ecclesiae regimen elegerunt: et electo Stephanus rex eiusque proceres suffragati sunt. Uticenses coenobitae didascalis et rectoribus suis semper fidi, album lapidem posuerunt super tumulum uenerandi abbatis Guarini; super quem sculpendum ob amorem dilecti quondam sodalis mei, postea Patris, hoc epitaphium edidi: Hac tegitur petra Guarini corpus et ossa, Qui quater undenis Utici monachus fuit annis Certator fortis contra tentamina carnis, Dante Deo, celebris micuit uirtutibus almis. De grege pro meritis a fratribus admoderamen Sumitur, ut sociis ferret speciale iuuamen. Annis bis septem ueneranter floruit abbas, Inter praesentes sitiens aeterna ruinas, Viginti soles Iunio complente, recessit Hic Pater a uita, subiectis flentibus, ista. Cuncta regens Numen det ei super aethera lumen. Mense Iulio et Augusto nimius calor aestatis terrigenas torruit, et usque ad Idus Septembris perdurauit, multimodaque pestis mortales morbidos fecit. Tunc Ludouicus rex Ludouicum-Florum filium suum accersiit, eumque Thedbaldi palatini comitis et Radulfi de Parrona consobrini sui tutelae commisit, et cum exercitu Galliae in Aquitaniam direxit, ut filiam Pictauensis ducis uxorem duceret, totumque ducatum, sicut Guillelmus dux constituerat, sibi subiugaret. Interea Ludouicus rex nimietate aestiui caloris in Aquilina silua aegrotauit, et crescente languore, II Nonas Augusti (75) hominem exiuit; atque in ecclesia S. Dionysii Areopagitae inter reges regiam tumulationem accepit. Sequenti autem Dominico, Ludouicus puer Pictauis coronatus est; et sic regnum Francorum et Aquitaniae ducatum, quem nullus patrum suorum habuit, nactus est. In Normannia Rogerius Balbus pacem turbulentus turbauit, contra quem Stephanus rex exercitum duxit, et municipium eius, quod in Ebroicensi pago Grandis-Silua nuncupatur, obtinuit. Unde coercitus rebellis praedo pacem cum rege fecit, et aliquantulum illa regio post magnas oppressiones quieuit. Tunc in Vilcassino rex munitionem Chitrei, ubi spelunca latronum erat, deiecit. Unde Guillelmus de Caluimonte cum Odmundo filio suo in regem surrexit, et pro domus suae praecipitio guerram facere decreuit. In Abrincatensi pago Richardus, cognomento Siluanus, apud S. Paternum fortissimam munitionem firmauit; et aggregatis undecunque latronibus, post mortem Henrici regis saeuissimam stragem in populo Dei perpetrauit. Hunc etiam post diutinam debacchationem, quando uoluit, iustissima Dei ultrix manus sine mora praecipitauit Praefatus enim raptor quadam die praedatum perrexit, et cohors militum de uicinis oppidis uicum S. Paterni flammis interim tradidit. Porro Siluanus, ut uillae suae fumum perspexit, per reciprocum callem cum suis equum festinanter regyrauit; sed sociis ocior hostes primus offendit, et in occursu eorum a quodam milite lancea perforatus interiit. Deinde regii milites ad arcem accesserunt, et ab oppidanis ut regi turrim redderent exegerunt. Quod dum illi facere nollent, isti cadauer perempti domini sui ante portam turpiter proiicientes eis exhibent. Custodes utique, infortunio graui uiso, perterriti sunt, et regis militibus sese cum munitione dedentes moesti siluerunt, atque corpus Biothanati secus uiam extra coemeterium tumulauerunt. Eodem tempore, Britones, quorum caput ad nefas perpetrandum Galduinus Dolensis erat, surrexerunt, et in terram S. Michaelis archangeli de Periculo Maris, et in finitimas possessiones irruerunt. Praedis multoties direptis, ingentia innocuis damna intulerunt; sed postquam innumera dispendia pagensibus illata sunt, ultione diuina nefario capite contrito, defecerunt. Quadam enim die, atrox Galduinus CXL milites cum multis peditibus in expeditionem duxit, et ingentem praedam hominesque multos rapuit, atque pomposus remeare coepit; sed aestuans mare ad littus omnes detinuit. Interea orto clamore pauperis uulgi, XX milites Normannorum praedones insecuti sunt. Galduinus autem, ut uociferationem post tergum audiuit, cum X militibus, clypeis tantum opertis, contra insequentes rediit. Porro Normanni fortiter in eos irruerunt, atque Britones terga uertentes persecuti sunt, et Galduinum, priusquam suis commilitonibus adiungeretur, occiderunt. Praedones itaque confusi praedam perdiderunt, et fugientes suis diros rumores renuntiauerunt. Variis itaque tempestatibus infelix Normannia turbabatur, ac mutuis ensibus pignorum suorum uulnerabatur, atque pro innumeris caedibus multis ubique luctibus replebatur; infortunia plerumque dirissima perferebat, et asperrima quotidie metuebat, quia totam efficaci gubernatore prouinciam carere moesta uidebat. Inter haec Stephanus rex de intestinis motibus Anglorum rumores audiuit. Unde in Aduentu Domini festinanter in Angliam transfretauit, et Gualerannum atque Rodbertum comites, aliosque proceres pene omnes secum duxit; Neustriae uero iustitiarios, Guillelmum de Rolmara et Rogerium uicecomitem, aliosque nonnullos constituerat: illis praecipiens facere quod ipse praesens agere non poterat, iustitiam uidelicet incolis inferre et pacem inermi populo procurare. Reuersus autem in Angliam, turbatum regnum inuenit, et fomentum nimiae crudelitatis et cruentae proditionis persensit. Nam quidam pestiferi conspirationem fecerunt, et clandestinis machinationibus sese ad nefas inuicem animauerant, ut constituto die Normannos omnes occiderent, et regni principatum Scotis traderent. Tanta peruersitas, et Richardo Nigello Eliensi episcopo primitus nota per coniuratos nequitiae socios facta est, et per eum reliquis praesulibus regni et optimatibus atque tribunis regiisque satellitibus peruulgata est. Plures itaque de peruersis conspiratoribus detecti sunt, et conuicti poenas tanti sceleris luerunt, meritoque patibulis aliisque generibus mortis interierunt. Porro, nonnulli malitiae conscii ante accusationem fugerunt, et accusante propria conscientia conuicti, relictis omnibus diuitiis et honoribus suis exsulauerunt. Potentiores siquidem, qui rebellionis conscii fuerunt, ad resistendum temere animati sunt, et foedus cum Scottis et Gualis, aliisque seditiosis et infidis ad perniciem populi pepigerunt. [13,15] XV. In illo tempore, peregrini de partibus Eois aduenerunt, dirosque rumores in Occiduo climate sparserunt, unde corda fidelium, quae amore Dei proximique flagrant, nimis contristata sunt. Narrant enim quod Poncius, Tripolitanus comes, eodem anno contra ethnicos pugnauerit, et ipse cum multis aliis ferro gentilium occubuerit. Hinc animatus Amir-Sanguim rex Haleph bellicas uires collegit, et in autumno cum ingenti excercitu Turcorum fines Christianorum introiuit, atque ad bellum paratus Christianos prouocauit. Quod audiens Fulco Hierosolymorum rex per totum suum regnum legatos direxit, et omnes, qui ad arma idonei erant, ad pugnam conuocauit, et fere VI millia secum ad certamen duxit. Solas mulieres, et inermes clericos ad tutelam urbium dimisit, caeteros autem absque omni excusatione ad agonem ire praecepit. Tandem conuenerunt pariter, et commisso conflictu utrinque pugnatum est acriter. Innumera quippe paganorum ceciderunt millia. Sed, iudicante Deo, cuius iudicia iusta sunt et uera, pene tota Christianorum acies est collapsa, et praeter XXX milites penitus caesa. Solus enim rex, et decem de familia eius commilitones, atque XVIII de militibus Templi euaserunt, ac ad quoddam castrum contra Damascum a Balduino primo constructum, quod Mons-Regalis uocatur, confugerunt, ibique aliquandiu inclusi fortiter restiterunt. Omnes itaque in confessione Christi corruerunt, praeter paucos, qui, ut dictum est, cum rege uix euaserunt. Porro Sanguim, licet multa suorum amisisset millia ferro Christianorum, optata tamen elatus uictoria e uestigio subsecutus obsedit castellum, et residuos, qui de bello elapsi tutabant praesidium, nimis coarctauit multis modis impugnationum. Obsessi autem, quamuis pluribus molestarentur angustiis, praecipue tamen attenuati sunt anxietate famis, et pro penuria panis compulsi sunt uesci carnibus equinis aliisque immundis et insolitis. Ipse rex prae parcitate dapifer erat, atque frusta carnium asinorum seu canum singulis distribuebat. Interea Radulfus, Hierosolymitanus praesul, audito suorum infortunio, contristatus est, et qualiter inclusis martyribus auxiliaretur multa secum reuoluens meditatus est. In primis fideles reclusos, qui coelesti theoriae in muris Hierusalem intendebant, peragrauit, et ipsos et omnes alios Hierosolymitas ut Dominum Saluatorem omnium pro communi salute populi sui attentius exorarent, obsecrauit. Deinde clericos et laicos eadem commonuit, et cunctis triduanum ieiunium indixit; nec solum matronis, sed etiam infantibus, et iumentis affationem huiusmodi more Niniuitarum imposuit. Expleto autem libenter et deuote ieiunio, ad portum maris patriarcha perrexit, eique quod ualde concupiuerat Deo uolente occurrit. Quatuor enim naues hominibus onustas littori appropinquantes de longe uidit, et per signum salutiferae crucis, quod in habitu eorum uisu deprehenderat, Christianos esse cognouit. Gaudens igitur eos ad portum applicantes exspectauit, et de nauibus egredientes reuerenter salutauit. Productos autem in liberam planitiem sic affari coepit: Vere beati et amici Dei estis, quos ut suae beatitudinis participes praestolatur curia coelestis. Ecce iam si flagrat in uobis fides integra, eadem sine dubio uobis propinatur martyrii causa, pro qua sancti athletae Christi, Georgius et Theodorus, Demetrius et Sebastianus, contra Satanam eiusque satellites laboriose dimicauerunt, acriter certantes gloriose superauerunt, et perennem coronam triumphantes a rege Sabaoth acceperunt. Similis, oro, fortuna uobis comitetur, nec dispar merces a Deo uobis donetur. Ecce saeuus Sanguim et gentilis exercitus terras nostras nuper inuaserunt, et perempto exercitu Christi Hierosolymorum regem cum paucis in quodam castello pertinaciter obsederunt, et inclusos pluribus modis ad deditionem coarctare satagunt. Nostrates autem uiri in Deo sperantes uiriliter obstare moliuntur, mirabiliumque Dei memores uelox auxilium eius operiuntur: eligentes in nomine Domini magis per mortem socios sequi, quam cum dedecore profanis in uita sua subiugari. Iam satis euentum audistis. Et quia prudentes atque cordati homines estis, iam quid uelim, et quid agi oporteat in tali negotio, bene perpenditis. His auditis, omnes alacriter aduersum paganos sese obtulerunt, et obsessis fratribus suffragari totis nisibus optauerunt. Laetus igitur patriarcha dixit: Deo gratias agimus Adonai fortissimo, qui semper suos celeri dignatur releuare solatio. Nunc ergo uos, qui de natali solo pro coelesti amore progressi estis, et dilectas coniuges diuitiasque diu quaesitas reliquistis, et huc per plures in mari et in terra molestias peruenistis: exempla sanctorum, sumentes scutum fidei, praetendite; et sanctuario Dei, quod de longinquo expetitis, constanter succurrite. Dominus uobiscum est, qui obsesso in Bethulia cito per feminam consolatus est. Nam per Iudith uiduam superbi caput Hotophernis amputauit, Assyriisque contritis sitientem populum pie refrigerauit, uictoriaque simul innumerisque spoliis ditauit, et super omnes circumsitas nationes magnificauit. Ezechiae quoque regi in Hierusalem incluso per Isaiam prophetam securitatem mandauit, et sequenti nocte centum octoginta quinque millia Assyriorum per angelum combussit, tumidumque regem Sennacherib post blasphemias trucesque minas cum dedecore fugauit. Haec et alia multa his similia in diuinis operibus considerate, et in Dei uirtute confidentes certamen inite. Salutaribus itaque monitis coetus Christianos pontifex instruxit, et armatos ad phalanges Turcorum duxit. Speculatores autem paganorum grandem exercitum a mari uenientem perspexerunt, et principi suo protinus annuntiauerunt. Ille uero promptos et dicaces legatos obuiam misit, et per eos qui essent, uel quo tenderent, solerter inquisiuit. At illi responderunt: Christiani sumus. Porro fratribus nostris, quos a paganis obsessos audiuimus, auxiliari tota uirtute cupimus. Alios quoque, qui iam perempti sunt, bello ulcisci peroptamus. Responsum est illis, ut ad praesens quiete silerent, et in die tertio ad pugnam parati essent. Interea callidus Sanguim Fulconem regem ad colloquium accersiit, eique inter plurimas uersutas tergiuersationes dixit: Nobilitati tuae multum condoleo, et quia rex es, tibi si uis parcere desidero. Optime noui esse tuum, et defectionem uirium tuarum. Angustia famis cum omnibus, qui tecum inclusi sunt, nimium opprimeris, nec aliquod adminiculum ex qualibet parte praestolaris. Fac ergo pacem mecum. Castellum mihi cum omnibus, qui intus sunt, redde, et ego te permittam liberum abire. Fulco respondit: Absit a me, ut traditor fiam fratrum meorum. Hoc nullatenus facere diffinio, imo cum eis usque ad mortem perseuerabo, et agonis finem patienter exspectabo. Sanguim dixit: Cum tuis loquere, et utile tibi tuisque consilium accipe. Parcam tibi quia rex es, et honorari debes. Castellum, et omnes captiuos, quos retines de nostris, redde, omnesque quos habemus de uestris, recipe, et sic iureiurando firmata pace cum omnibus tuis libenter recede. Haec audiens Fulco, suos repetiit, et illis omnia quae audierat a tyranno, retulit; et quid in tam angustis rebus agendum esset interrogauit. At illi uicinum sibi nescientes auxilium, anxii uelox dederunt concilium. Hortati sunt, ut turris redderetur pro ereptione Christianorum, ut Damascenis panderetur Montis-regalis oppidum, ne obsessi subirent mortis periculum, et Hierusalem ciuitas sancta sine defensore pateret ludibrio gentilium. Territus itaque Fulco rex consultui suorum acquieuit, et cum Ethnicis pacem, quam poposcerant, cum sacramento pepigit. Sanguim praesidium, et nepotem suum, quem ceperant, recepit; et ipse nihilominus Christianis uinctos eorum, ut pactum fuerat, reddidit. Deinde triumphans et ludens tyrannus Fulconi dixit: Deceptus es, rex, et castra Christianorum, qui ad suffragium eius uenerunt, ostendit. Sed quamuis fideles super hoc sophismate moesti essent, mutari sententia nequiuit. Data profecto securitate, rex et patriarcha, et fideles hinc et inde conuenerunt; et a tyranno ut occisos in bello fratres suos sepelire sibi permitteret, petierunt. Annuente illo, corpora peremptorum quaesierunt, inuenta diligenter et honorifice tumulauerunt, quibus dum aureos de digitis annulos extrahere uellent, non potuerunt. Viuentes igitur omnipotentem Deum deuote laudauerunt, et Christi martyres cum ornamentis suis ueneranter humauerunt. [13,16] XVI. Eadem tempestate, quando Hierosolymitae flebiliter, ut dictum est, ab Ethnicis afflicti sunt. et Raimundus Antiochiae princeps, aliique uirtuosi milites, necessitate fratrum comperta, illis subuenire festinauerunt, Ioannes imperator Contantinopolitanus ingentem exercitum de omni ditione sua, quae satis ampla est, contraxit, et Antiochiam metropolim Syriae, quam de imperio suo esse calumniabatur, obsedit. Praefatus autem Raimundus, qui tunc principatum habebat, Guillelmi Pictauensium ducis filius erat. Hic nimirum post mortem Henrici regis Eoas partes adiit, et filiam Buamundi iunioris dono Fulconis consobrini sui sibi datam coniugem duxit, latumque principatum in Syria, largiente Deo, uindicauit, qui dum ad auxilium regis Hierusalem, ut iam dixi, contra paganos properaret, et in illo itinere aduentum imperatoris ad obsidionem urbis audiisset, tam grandi turbine commotus cum sociis turmis confestim remeauit; suisque, qui sine tutore trementes in ciuitate oppilabantur, succurrere properauit. Cum autem urbi appropinquasset, et formidine anxius esset, quod circumuallantem exercitum irrumpere et urbem introire non posset, de imminenti negotio cum suis tractare coepit, quorum unus, quem uere magnanimum arbitror, illi dixit: Satis notum est, quod Graeci prudentia pollent, et eloquentia caeteris nationibus eminent, sed in arduis rebus audacia et fortitudine carent. Unde, o probi commilitones, et probati athletae, si meis dignamini consiliis acquiescere, arma uestra uiriliter sumite, et armati tanquam de turmis imperialibus usque ad ipsius Augusti tentorium silenter ite, et Ionias legiones penetrate. Tunc prope imperatoris aures terribiliter exclamate, et qui sitis audacter demonstrate. Haec audientes alii ad arduum opus animati sunt, monitisque magnanimi militis noctu insigniter obsecundauerunt. Franci siquidem ad tentorium augustale peruenientes exclamauerunt, et obstantes hostiliter percutere coeperunt. Repentinas uociferationes ferorum Francorum securus Augusti exercitus ex insperato audiuit, nimiumque territus, pariterque turbatus et expers consilii fugam iniit, et relictis omnibus per tria milliaria, quasi gladium ceruicibus suis imminere uidisset, fugit. Raimundus autem dux, Pelasgis cum suo imperatore fugientibus, perstitit, nec diutius cum paucis innumeros persequi uoluit; sed laetis modum ponens, in urbem suam introiuit, et ingens gaudium Antiochenis, donante Deo, suppeditauit. Orto siquidem sole, ciues exierunt, ingentes in archiuis tentoriis diuitias inuenerunt, auide diripuerunt, laetique in urbem spolia deuexerunt. Porro, imperator cum suis fugiendo fatigatus quieuit, confusus et indignans a quo fugatus fuisset inquisiuit, et Aquitanorum audaciam, prosperumque euentum agnoscens erubuit. Rursus exercitum congregauit, et praefatum principem ad colloquium inuitauit. Magnanimus heros, qui prius dederat dimicandi consilium, denuo duci suasit ne respueret pacis colloquium, dicens nunc tractare de pace esse honorabile et ualde commodum. Ille acquieuit, ad concionem abiit, eique imperator ait: Antiochena ciuitas de imperio Constantinopolitano est. Buamundus uero princeps homagium patruo meo fecit, et cum reliquis proceribus Occidentis parauit, quod si omnia, quae Turci abstulerant, et ipse recuperare posset, sacro imperio restitueret. Hoc itaque pactum a te, qui nunc principaris, exigo, et urbem imperii nostri, quam usurpas, reposco. Raimundus respondit: De auitis conditionibus tecum placitare nolo. Urbem hanc a rege Hierusalem cum filia principis recepi, eique ut domino fidem promisi. Vestras igitur ratiocinationes ostendam, et persuasionibus ipsius in omnibus obediam, nec aliquam deliberationem in hoc negotio sine illius consilio faciam. His ita dictis, imperator approbans quod fidem domino seruaret, inducias dedit ut praefatum regem expeteret, et quid agendum esset legaliter ab ipso indagaret. Cumque legatio huiusmodi ad regem, qui tunc aegrotabat, destinata fuisset, ipse causa suis necessariis amicis manifestata, respondit: Omnes satis nouimus, ut a maioribus iamdudum didicimus, Antiochiam de imperio Constantinopolitano esse, et a Turcis XIV duntaxat annis Augusto subtractam, sibique subactam fuisse: et reliqua, quae imperator asserit de antecessorum pactis nostrorum, uera esse. Non debemus ueritatem abnegare, et rectitudini resistere. Nequaquam, praesertim cum ego graui detineor infirmitate. Unde non possum consanguineo meo succurrere. Nam propter aestus, et curas, atque labores, quos perpessus sum, et infirmas escas, quibus infeliciter inclusus in Monte regali nuper usus sum, lethiferam aegritudinem cum sodalibus meis incurri. Ideoque nunc praepedior consobrino meo ad certamen adminiculari. Nostram igitur excusationem agnoscentes, ite, dominoque uestro ex mea parte dicite, ut pacem cum imperatore faciat, meoque iussu ab ipso cuius iuris est urbem recipiat, et legaliter teneat. Christianus enim est imperator, magnaeque potentiae, et a Francis honoratus. Si uult, admodum ualet illos adiuuare. Reuersi uero legati responsa congrue reddiderunt, duoque principes pacem peregrinis et uniuersis in Christo credentibus, qui in Graecia siue Syria morabantur, commoda inter se confirmauerunt. Raimundus itaque homo factus Augusti, Antiochiam ab illo accepit; et imperator illi amicitiam et auxilium contra Damascum omnesque gentiles promisit. Haec itaque guerra, quae per annos ferme XL damnose perdurauit, et per Buamundos eorumque successores contra Alexium orta, agitata, innumeris millibus uincula, perniciemque, et multa detrimenta contulit: fauente Deo, nunc sub principibus Ioanne Augusto et Raimundo Pictauensi, multis utriusque partis gaudentibus, cessauit. [13,17] XVII. Anno ab Incarnatione Domini 1138, indictione I, Ludouicus Iuuenis rex Francorum apud Bituricam in Natali Domini coronatus est: ibique ingens curia nobilium et mediocrium uirorum de omni Gallia et Aquitania, aliisque circumsitis nationibus aggregata est. Illuc metropolitani praesules, eorumque suffraganei conuenerunt. Illuc consules, aliaeque dignitates confluxerunt, suumque famulatum nouo regi exhibuerunt. Petrus Anacletus, qui sedem apostolicam fere VII annis usurpauerat, in cathedra sedens, VIII Kalendas Februarii subita morte decessit; atque, ut fertur, a fratribus suis, filiis uidelicet Petri Leonis, quorum in urbe Roma maxima potestas est, ita occultatur, ut ubi cadauer eius sepultum sit, ignoretur. Sequenti quoque mense, fama longe personuit quod Rogerius Apuliae dux defunctus esset quem praefatus schismaticus in regem Siciliae consecrauerat, dataque sorore sua, sibi ad perturbandum Ecclesiae ius asciuerat. Porro Lotharius imperator, ut Rogerii occasum audiuit, in Apuliam festinauit, eamque sibi, secundum morem antiquum statumque Romanorum, subiugare sategit. Stephanus uero rex cum in Angliam uenisset et machinationem quorumdam contra publicam regni utilitatem comperisset, indignatus contra rebelles, importune arma sustulit, et prohibente fratre suo Henrico Guentoniensi praesule, Bedafordam obsedit, ibique Natale Domini, hibernis ingruentibus pluuiis, laboriose peregit et nihil profecit. Nam filii Rodberti de Bellocampo munitionem fortiter tenuerunt, neque regi, donec praefatus praesul frater eius adesset, aliquomodo humiliati sunt. Non enim debitam subiectionem siue seruitium domino denegare suo decreuerunt; sed quia regem Hugoni cognomento Pauperi filiam Simonis de Bellocampo dedisse cum patris honore audierunt, totam haereditatem suam amittere uerentes, consultu amicorum pertinaciter restiterunt. Tandem pontifici post quinque septimanas aduenienti acquieuerunt, et per eius consilium quod sibi utile opinabantur et opem, cum rege pacificati sunt, et oppidum reddiderunt. In Normannia Rainaldus de Dunstani-uilla, filius (nothus) Henrici regis, prouinciam Constantini turbabat, et sorori suae fauens Andegauinis adhaerebat. Balduinum quoque de Raduariis et Stephanum de Magna-uilla, aliosque Stephani regis inimicos secum habebat. Sed Rogerius uicecomes acriter ipsis obstabat, patriamque protegens hostium peruersis conatibus insigniter resistebat. Hostibus admodum terribilis in primis uisus est; sed in huius saeculi salo nulla potentia longa est. Inimici siquidem eius prosperitati nimis inuidentes, insidias illi parauerunt et perniciem eius machinati sunt. Quadam die cursores ad diripiendam praedam destinauerunt, et quidam milites in latebris abditi, sanguinem fundere auidi, praestolati sunt. Orto autem clamore, Rogerius arma cum suis arripuit, et praedones cum praeda persequens, in manus insidiantium incidit. At illi ut famelici leones de insidiis prosilientes, incautos percusserunt, et Rogerium, pro uita sua uociferantem et multa pollicentem, absque misericordia iugulauerunt. Rectore itaque interfecto, totus pagus desolatus est, ac praedonum rabies super pagenses immoderate saeuiens admodum effrenata est. Mense Ianuario, Simon Rufus, Balduini filius, Rodberto Geroii filio permittente, castrum Escalfoii introiuit, et aggregata secum turma satellitum, terram Rodberti comitis de Legrecestra in Ebroicensi praesulatu deuastare coepit; erat enim miles acerrimus, audax et manu promptus, largus commilitonibus et in duris exercitiis obstinatus, ideoque ad arduos et truces ausus temerarius. Denique ut ipse depopulationem patriae inchoauit, Riboldus frater eius ad nefas eidem adhaesit, ipsumque in munitione, quae Pons-Erchenfredi dicitur, suscepit. Guillelmus autem Fraxinellus et sex fratres eius, et Alanus de Taneto, et Ernaldus dapifer comitis et oppidani Glottenses insurrexerunt, ac Pontem-Erchenfredi et monasteriolum atque circumiacentes uicos combusserunt. Tam feralis furia utrosque inuasit, et in tantum nefas omnes praecipitauit, ut nullam sanctis locis reuerentiam seruarent, nec religiosis hominibus nec innocentibus uillanis uiduisque parcerent, nec sanctis diebus Quadragesimae manus studiumque a scelere coercerent. Biennales treuiae quae inter regem et Andegauensem Ioffredum pactae sunt, pluribus modis contaminatae sunt. Satellites enim comitissae in Quadragesima Radulfum de Axone uirum potentem comprehenderunt, dominaeque suae uinculis arctandum tradiderunt; quem ipsa diu tenuit, nec abire, donec munitiones suas redderet, permisit. At contra Engelrannus de Soria, aliique regii clientes Rainaldum et Balduinum extra castrum de Ulmo pertinaciter repererunt, et commissa cominus pugna, Balduinum et alios plures ceperunt. Ibi nimirum dum maxime pugnaretur, et adhuc in dubio esset cui uictoria daretur, quidam de parentibus et amicis Rogerii uicecomitis, ut locum et tempus ultionis nacti sunt, strictis ensibus in suos conuersi, plures de interfectoribus illius occiderunt, et sic aduersae parti uictoriae pompam procurauerunt. Ecce, sicut Dominus ait: Qui acceperit gladium, gladio peribit (Matth. XXVI, 52) , furialis societas, quae Rogerium Nigelli filium paulo ante crudeliter trucidauit, ab amicis illius ex improuiso percussa inter suos decidit. Eodem tempore, Theodoricus Flandrensis satrapa filiam suam filio Stephani regis coniugem dedit, totumque ducatum Flandriae dimisit, deinde crucem Domini accepit . Mense Maio, Gualerannus comes et Guillelmus de Ipro in Normanniam transfretauerunt, et nimis turbatae regioni subuenire conati sunt. In primis contra Rogerium de Conchis arma leuauerunt; sed fortuna uariante, bellicosum militem ac ad resistendum sibi paratum repererunt. Unde furorem suum super pagenses iaculati sunt; et utrique ad praedam currentes, incendiis et rapinis prouinciam deuastauerunt, direptisque rebus necessariis, inermem populum desolationi subdiderunt. Andegauensis Ioffredus mense Iunio in Normanniam cum militari manu uenit, et Rodbertum comitem Gloucestrae precibus et promissis ad suam partem inclinauit, per quem Baiocas et Cadomum et plura Normanniae oppida sibi subiugauit. In Anglia uero praesules et oppidani quamplures, ut praefatum comitem, cuius potestas magna erat in utrisque regnis, Andegauensibus adminiculari audierunt, nequitiam quam penes se occultabant, protulerunt, et contra regem rebellauerunt. Mense Iulio, Gualerannus comes et Guillelmus de Ipro, dolentes quod per intestinam proditionem hostes praeualuerint, atque Normannos, qui externos hostes in exteris sedibus superauerunt, plerumque iam conculcauerint; Radulfum de Parrona cum CC militibus ad auxilium sui accersierunt, aliosque auxiliares undique conuocantes, in Andegauinos ire decreuerunt. Rodbertus autem de Curseio comiti Ioffredo nuntium confestim direxit, et machinationem suorum eidem intimauit, ut ocius de Normannia egrederetur, maioremque sibi opportunitatem praestolaretur. Quo audito, protinus cum suis meticulosus recessit; unde aduersariorum conglobata multitudo admodum doluit quod hostilis exercitus repentina discessione euaserit. Verum ne mille milites frustra congregati uiderentur, et sine aliqua probitate ad sua regrederentur, Cadomum adierunt, prouinciam undique depopulati sunt, et castrenses extrahere de munitione conati sunt. Sed Rodbertus comes factiones utriusque partis ualde metuit, ideoque cum centum militibus callide intus delituit; equites solummodo XL egressi sunt, et in stricto calle super Olnam hostibus occurrerunt, et utrique nimis atrociter conflixerunt. Ibi Rodbertus Bertrannus et Ioannes de Iorra nobiles et pulchri milites occisi sunt, et plures ex utraque parte uulnerati sunt; pro quorum infortunio tristi plures contristati sunt. Praefatus comes Gloucestrae, per quem magnae perturbationis occasio surrexerat, dono Henrici regis patris sui potentiam in Anglia possidebat, diuitiis et oppidis uirisque ferocibus pollebat; nam munitionem Gloucestrae et Cantuariae seruabat, oppida quoque munitissima Brighton, et Ludas atque Doueram habebat. Unde multi eidem fauentes rebellando regem offenderunt, et prouincias sibi contiguas furiis agitati perturbauerunt, multisque modis depopulati sunt. In primis enim Goiffredus, cognomento Talabot, Herfordam urbem inuasit, ibique scelerosis complicibus ad nefas aggregatis, in regem rebellauit. Gualchelmus autem, cognomento Maminot, tenuit Deuoram, et Rodbertus, Alueredi de Lincolnia filius, arcem Guarham et Morguam, Gualchelmus Ucham, et Guillelmus de Moun Deuestornam, Guillelmus uero iuuenis cognomento Puerellus, quatuor oppida habebat, id est Brunam, Elesmaram, Obretonam, et Guitentonam, et his turgidus augebat rebellantium turmam. Radulfus autem Lupellus munitionem, quam Cari nominant, tenuit; Guillelmus uero filius Ioannis Harpetro muniuit, aliisque rebellibus associatus, natale solum inquietare sategit. Porro Dauid, Scotiae rex, propter fraudulentam inuitationem factiosorum, a quibus ad patriae detrimentum lacessitus fuerat, seu propter iusiurandum quod, iubente Henrico rege, iam nepti suae fecerat, pestiferos regni perturbatores pro fauore Andegauensium adiuuabat. Carduilum quippe ualidissimum oppidum, quod Iulius Caesar, ut dicunt, condidit, tenebat; ibique Scottorum ferocissimam manum collocauerat. Illi nimirum Angliam crudeliter inuaserunt, finitimosque populos bello impetierunt, et belluino more barbariem suam in eis exercuerunt. Nulli ei parcebant, sed iuuenes et senes pariter interficiebant; mulieres quoque praegnantes saeuo ense dissectis uisceribus enecabant. [13,18] XVIII. Stephanus autem rex contra tot insurgentes acutum ensem exercuit, et donis seu promissis aut robusta manu pugnatorum hostes sibi subegit. Rodbertum siquidem de Stotesburia, probum militem letigimumque, comitem Derbiciae constituit, et Gislebertum de Clara comitem de Pembroc sublimauit, per quos Gualchelmum Maminotum et Lupellum, aliosque plures qui amici uel affines eorum erant, sibi complacauit. Rebellantibus itaque, ut iam dixi, plurimis, animosus rex ira commotus est, et triplici exercitu inimicorum propugnacula expugnare conatus est. Ipse in primis Herfordam urbem, quae super Guaiam fluuium inter Anglos et Gualos collimitanea erat, obsedit; et a ciuibus atque prouincialibus ut naturalis dominus gratanter susceptus, oppidum cepit, et Goiffredo Talabot fugato, aliis qui intus erant misericorditer pepercit. Regina uero Doueram cum ualida manu per terram obsedit, et Boloniensibus, amicis ac parentibus suis atque alumnis, ut per mare hostes cohiberent, mandauit. Porro Bolonienses dominae suae iussa libenter amplectentes, famulatum suum ei exhibent, nauiumque multitudine operiunt illud fretum quod strictum est, ne castrenses sibi aliquatenus procurarent. Interea Rodbertus de Ferrariis, quem rex, sicut dictum est, Derbiciae consulem ordinauit, Gualchelmum generum suum allocutus regi pacificauit, et praefatam munitionem ei subiugauit. Gissebertus uero de Clara Escedas castellum obsedit, et oppidanos usque ad deditionem coarctauit. Guillelmus Alani filius, municeps et uicecomes Scrobesburiae, qui habebat in coniugio neptem Rodberti comitis Gloucestriae, fauere illi uolens, in regem rebellauit, et praedictam urbem contra illum fere uno mense tenuit. Tandem mense Augusto regia uirtute uictus aufugit, et rex forti assultu munitionem subegit. Arnulfus de Hesdingo praefati iuuenis auunculus, bellicosus miles ac temerarius, multoties a rege oblatam pacem superbe respuit, insuper et iniuriosa regi uerba iaculari praesumpsit, et alios qui sese dedere uolebant in rebellione pertinaciter perstare coegit. Denique, capta munitione, cum multis aliis ipse comprehensus est, et principi quem contempserat oblatus est. Rex autem, quia pro mansuetudine sua contemptibilis contumacibus uidebatur, ideoque multi nobilium ad curiam eius asciti uenire dedignabantur, iratus Arnulfum aliosque fere XCIII de his qui obstiterant iussit patibulo suspendi, aliisque generibus mortis festinanter puniri. Arnulfus quippe sero poenitens, aliique plures regi pro se supplicauerunt, multamque pecuniam pro redemptione sui promiserunt. Sed rege ultionem multis auri ponderibus proponente, protinus trucidati sunt. Turgidi autem complices eorum, tanta seueritate regis audita, nimis territi sunt, tremulique in triduo ad regem accurrerunt, et uarias excusationes quod tandiu tardauerint commentati sunt; quidam etiam munitionum suarum claues detulerunt, seruitiumque suum regi supplices obtulerunt, et compressis aliquantulum seditiosis desertoribus, amatores pacis laetati sunt. [13,19] XIX. Eadem septimana, Stephano regi similis fortuna in alia regni parte blandita est. Nam comes Albemarlae et Rogerius de Molbraio contra regem Scotiae pugnauerunt, et interfecta multitudine Scotorum, regem fugauerunt : caedemque truculentam, quam illi super Anglos absque omni reuerentia Christianae religionis iampridem exercuerant, ulti sunt. Scoti nempe minacem gladium metuentes ad aquam fugerunt, et ingens flumen nomine Zedam sine uado irruerunt, mortemque fugientes a morte protinus absorpti sunt. Post diutinam duorum regum guerram, et atrociter ab utrisque ad multorum detrimentum exercitatam, legati pacis diuinitus exciti sunt, et inter ambos reges, qui damnis et caedibus assiduisque curis et laboribus iam fessi erant, discurrerunt, ipsosque ad concordiam reuocauerunt. Henricus itaque, filius Dauid regis Scotiae, amicitiam huiuscemodi approbauit, ac Adelinam Guillelmi Suthregiae comitis filiam adamauit et in coniugium requisiuit. Necessitudine tali constrictus, amicitiae Normannorum et Anglorum medullitus adhaesit; quia salubre et utillimum hoc fore sibi suisque consultu sapientum prospexit. Interea Normanni in matris suae gremio debacchabantur, et plures nequitiae passim peragebantur. Septimo die Septembris Rogerius Toenites militum insignem manum aggregauit, et plures iniurias sibi olim factas uindicare satagens, Britolium expugnauit. Comitem quippe Hanaucensem (Balduinum IV) cum LXXX, et Petrum de Maulia cum XL, Simonem quoque Rufum cum XX militibus secum habebat, ualidamque turmam quam ipse de omni ditione sua contraxerat. Denique feruidus Rogerius insigni turma stipatus, oppidum ex improuiso expetiit, et iniecto igne, ingens damnum imparatis oppidanis ingessit. Trituratores enim per plateas messes caedebant, et ingentes acerui straminis et paleae, ut Autumnus exigit, sparsim ante domos iacebant, unde gratum sibi flammae fomentum facile rapiebant. Sic nimirum opulenta uilla in puncto concremata est. Ecclesia etiam B. Sulpitii episcopi et confessoris, cum multis opibus Burgensium et hominibus qui intus erant, proh dolor! combusta est. Castellani autem milites ut se praeuentos ab hostibus uiderunt, ad munitionem cum plurimis fugientes inimicorum gladio subrepti sunt. Eodem anno concordia inter Rogerium et comites fratres facta est; a quibus etiam ad Stephanum regem in Angliam adductus, eique honorifice reconciliatus est. Kalendas Octobris, Ioffredus Andegauensis Falesiam obsedit, ibique XVIII diebus frustra multum laborauit et nonodecimo die nihil lucratus inde recessit. Richardus de Luceio princeps militum in oppido fuit, et cum oppidanis munitionem uiriliter defensauit; apertisque ianuis, audacia obsessorum obsidentes quotidie subsannabat: et quia inclusi ciborum et armorum abundantia tumebant, ad assultum cum ludibrio prouocabant. Hostes autem in circumitu prouinciam deuastauerunt, ecclesias irreuerenter irruperunt, et sacratis uestibus atque uasis absque timore Dei ablatis, sacra loca contaminauerunt, nullique parcentes, uulgi spolia et quaeque poterant diripuerunt. Tandem, terrente Deo, noctu fugerunt, et tentoria cum uestibus et armis, atque rhedas pane et uino aliisque necessariis rebus onustas fugientes reliquerunt, quibus gaudentes oppidani admodum ditati sunt. Verum post decem dies iterum Andegauorum comes ex insperato remeauit, et circa Falesiam cum multis millibus discurrens, praedam redeuntium et secure quiescentium diripuit, caedibus et rapinis ingens damnum Normanniae intulit, et per tres hebdomadas a feralibus exercitiis non cessauit. Tolcham in initio Nouembris uenit, ibique opulentum burgum inuenit, et uicinam munitionem Bonaeuillae in crastinum expugnare peroptauit. Tunc hostes in praefata uilla domos amplas, sed uacuas inuenerunt, in quibus triumphantes temere hospitati sunt, et splendida sibi conuiuia parauerunt. Interea dum nox profunda esset, et hostile agmen in aliis domibus secure quiesceret, subito Guillelmus, cognomento Trossebot, Bonaeuillae munio temeritatem hostium callide praeuenit, et oppidanos secum aggregatos hortatu necessario ad magnos ausus animauit, puerosque despicabiles et meretriculas Tolcham direxit, et quid agerent exquisito meditatu solerter instruxit. Illi autem, ut edocti fuerant, per burgum latenter dispersi sunt, et ignem per quatuor partes uillae in XLV locis audacter immiserunt. Andegauenses itaque uillam iam inuaserant, et hospites suos in propriis laribus et cathedris sedentes iam ceperant. Ingenti strepitu flammarum et uociferatione uigilum exciti, admodum territi sunt; et arma et equos cum multis aliis rebus necessariis relinquentes aufugerunt. Praefatus uero Guillelmus cum suis armatus obuiam hostibus uenit; sed densitas fumi omnes, ne se inuicem uiderent uel cognoscerent, obtenebrauit. Tandem turbidus comes in coemeterio quodam constitit, ibique suos conglomerauit, et confusus trepidusque diem exspectauit. Mane autem facto, quantocius aufugit, et Normannorum proteruiam aliquantulum expertus, non sine dedecore Argentomum uenit. Inualida plebs Normanniae moesta trepidabat, et defensore carens Altissimi auxilium inuocabat. Optimates populi dolis et malignis simultatibus insistebant, et fraudulenter quamplures hostibus fauebant, neque suos defendebant, sed ablatis rebus opprimebant, et nequiter illis incumbebant. Eo tempore, Thedbaldus Beccensis abbas, ad regimen Dorobernensis metropolis in Anglia assumptus est, eique in loco eius Letaldus bonae uitae monachus ad gubernandam Beccensem Ecclesiam subrogatus est. [13,20] XX. Anno ab Incarnatione Domini 1139, indictione II, Innocentius papa II Romae in medio Quadragesimae ingens concilium tenuit, et multitudini praelatorum statuta sanctorum Patrum inuiolabiliter teneri praecepit. De multis regionibus exciti ad synodum conuenerant, et hac de causa brumali tempore periculosum iter inierant, sicque cum multis suarum dispendiis rerum Romana moenia uiderant. Multa illis papa de priscis codicibus propalauit, insignemque sacrorum decretorum textum congessit. Sed nimis abundans per uniuersum orbem nequitia terrigenarum corda contra ecclesiastica scita obdurauit. Unde remeantibus ad sua magistris, apostolica decreta passim per regna diuulgata sunt. Sed nihil, ut manifeste patet, oppressis et opem desiderantibus profuerunt; quoniam a principibus et optimatibus regnorum cum subiectis plebibus paruipensa sunt. Audinus Ebroicensis episcopus paschali septimana in Angliam profectus est, ibique VI Nonas Iulii Melitonae in canonicali coenobio defunctus et sepultus est. Hic in Baiocensi pago ortus, studia litterarum inquisiuit, peritiaque liberalium artium imbutus, inter doctissimos coaluit, et regi Henrico familiaris effectus inter praecipuos scribas complacuit. Denique de capella regis prouectus, XXIV annis Ebroicensem dioecesim tenuit, clerum subiectamque plebem ad seruandam Dei legem erudiuit, ecclesiaeque cultum solerter exercuit, et basilicam B. Dei genitricis Mariae, quae tempore illo combusta fuerat, a fundamentis reparauit. Rotrocus autem, filius Henrici comitis de Guareuico, Rothomagensis archidiaconus ad episcopatum Ebroicensem assumptus est, et a D. Hugone archiepiscopo consecratus est. Eodem, ut reor, anno Turstinus Eboracensis archiepiscopus, praefati Audini frater, defunctus est . Eodem tempore, turbatio magna in Anglia exorta est. Rogerius enim Salesburiensis praesul, diuitiis ac potentibus amicis ac munitionibus admodum fretus, utpote qui toti Angliae omni uita Henrici regis praefuerat, prae cunctis regni optimatibus derogabatur quod regi dominoque suo esset infidus, et faueret Andegauorum partibus. Ipsi quoque adhaerebant necessarii complices, filius uidelicet eius qui erat cancellarius regis et nepotes potentissimi, quorum unus erat episcopus Lincolniensis et alter Heliensis. Porro ex abundantia multiplicium diuitiarum tam sublimibus uiris audacia inerat, temereque uicinos optimates uariis infestationibus inquietare praesumebant. Unde furiosis punctionibus exerciti plures contra eos conspirauerunt, et occasione concepta pariter insurrexerunt, eisque talionem agitationum illatarum rependere conati sunt. Duo quippe fratres Gualerannus et Rodbertus comites, et Alanus de Dinan aliique plures apud Oxnafordam urbem seditionem contra familiam praesulum coeperunt; et occisis ex utraque parte pluribus, episcopi Rogerius et Alexander capti sunt. Heliensis autem praesul qui nondum ad curiam regis uenerat, sed extra urbem in uilla cum parisitis suis hospitatus fuerat, diris rumoribus auditis, quia male sibi conscius erat, ad Diuisas fortissimum oppidum repente confugit; et in circumitu congregata regione, munitionem praeoccupauit, et contra regem totis nisibus munire decreuit. Quod audiens rex, iratus exercitum promouit, et cum multis minis Guillelmum de Ipro praemisit, iurans quod Rogerius praesul nil uesceretur, donec hostile oppidum sibi redderetur. Rogerium quoque filium pontificis, cognomento Pauperem comprehendit, et ante portam in conspectu rebellium suspendi praecepit. Mater quippe eius nomine Mathildis de Ramesburia, pellex uidelicet episcopi, principalem munitionem seruabat. Tandem Salesburiensis pontifex, accepta regis licentia, cum nepote suo locutus est, ipsumque multum redarguit, quod seditionem oriri uidens non propriam dioecesim repetisset, sed alienas ad res furibundus diuertisset, incendioque furenti multis millibus inediam peperisset. Turgido nepote cum suis asseclis in rebellione pertinaciter persistente, et irato rege ut praefatus Rogerius patibulo mox suspenderetur, iubente, meticulosa mater luctuosam prolis conditionem audiens prosiluit, et pro filio sollicita dixit: Ego peperi, nec ullatenus debeo eius promereri interitum; sed si sic necesse est, ipsum debeo per meum saluare obitum. Protinus regi nuntium destinauit, et pro redemptione amicorum ualidam munitionem quam tenebat obtulit. Fractus itaque antistes Heliensis cum reliquis complicibus suis moerens deditionem acquieuit. Denique, pacificatis omnibus, oppidum regi redditum est, et episcopi cum pace ad parochias suas reuersi sunt. Non multo post Rogerius praesul mortuus est, et Heliensis publicus hostis totius patriae factus est. In autumno, Mathildis Andegauorum comitissa, cum Rodberto de Cadomo fratre suo et Guidone de Sabloilo aliisque pluribus in Angliam transfretauit, et Arundello suscepto permissu regis, ad oppida quae suae parti fauebant cum pace perrexit. In hac nimirum permissione magna regis simplicitas siue socordia notari potest. et ipse a prudentibus, quod suae salutis regnique sui securitatis immemor fuerit, lugendus est. Ingens enim nimiae malitiae fomentum facile tunc exstinguere potuisset, si calliditatem sapientum imitatus, lupum ab introitu ouilis statim expulisset; si saluatis ouibus, malignantium nequitiam in ipso initio praeoccupasset, et uires lethiferas, in capitibus eorum qui rapinas et caedes hominum patriaeque depopulationem quaerebant, gladio iustitiae more patrum praesecuisset. Mense Nouembri, Rotrocus comes Moritoniae pretio conductus Pontem-Erchenfredi adiit; sed octo gregariis militibus, qui intus inedia interibant, manum dantibus, munitionem recepit, miserosque municipes abire permittens, oppidum Rogerio de Platanis commisit. Tunc Ribolus et Simon Rufus, aliique nepotes Radulphi Rufi uelociter expulsi sunt, et dominatum castri, quod hactenus possederant, repente perdiderunt. Rodbertus de Cadomo sororem suam Mathildem iam in Anglia receptam in suis mapaliis hospitatus est; et Gualis ad auxilium sui ascitis, nimia malitia passim multiplicata est. Nam plus quam decem millia, ut fertur, barbari per Angliam diffusi sunt, qui nec sanctis locis, nec reuerentiae religionis parcebant: sed rapinis et incendiis atque coedibus hominum instanter insistebant. Singillatim referre nequeo, quantam afflictionem Ecclesia Dei passa est in suis filiis, qui ueluti pecudes quotidie trucidabantur Britonum gladiis. Anno ab Incarnatione Domini 1140, Indictione III, Stephanus rex concilium congregauit, et de statu reipublicae cum proceribus suis tractare studuit. Tunc inter optimates de constitutione Salesburiensis episcopi lis orta est. Henricus enim Guentoniensis praesul Henricum de Solleio nepotem suum intromittere uoluit; et quia, maiori ui resistente, praeualere nequiuit, iratus de Curia regis recessit. Gualerannus namque Mellenticus comes Philippum de Harulficurte archidiaconum Ebroicensem elegerat, eique rex pro pluribus causis libenter acquieuerat. Praefato autem iuueni coenobium Fiscanense concessit, in quo tempore quatuor abbatum praecedentium magna religio floruit. In eodem anno, Richardus Uticensis abbas, postquam de Romano concilio rediit, exigentibus causis, post Natale Domini mox in Angliam transiit, et plurimis laboribus fatigatus in Quadragesima febres incurrit. Quibus per multos dies admodum uexatus sese confessione et oratione bene praemuniuit, et post Pascha potionem a Medicis accepit; sed nimia ui potionis oppressus, VII die Maii defecit. Tertio itaque regiminis sui anno Idus Maii (in Anglia) defunctus est, et Torueiam delatus ante crucifixum in Ecclesia Sanctae Mariae a domino Rodberto eiusdem coenobii abbate sepultus est. Quod Uticenses monachi ut audierunt, in unum conuenerunt, et Rannulfum Nogienis priorem, qui iam in monachatu XL annis honeste uixerat, in abbatem elegerunt Electus autem frater cum litteris Hugonis archiepiscopi Rothomagensis, et Ioannis episcopi Lexouiensis se concordi electione fratrum in Angliam transfretauit: et a Stephano rege, uisis pontificalibus epistolis, concessionem abbatiae, et ecclesiasticarum confirmationem rerum recepit. Regressus uero de Anglia, Ioannem episcopum cum regalibus litteris adiit, et a uenerabili praesule benigniter susceptus paternam benedictionem VIII Idus Nouembris suscepit. [13,21] XXI. Anno ab Incarnatione Domini 1141, Indictione IV, ingens turbatio in regno Anglorum exorta est, et repentina mutatio cum multorum detrimento subsecuta est. Rannulfus enim comes Cestrae et Guillelmus de Raumara, uterinus frater eius, contra Stephanum regem rebellauerunt, et arcem quam Lincolniae ad tutandam urbem ipse possidebat, fraudulenter inuaserunt. Nam tempus, quo turrenses famuli per diuersa dispersi fuerant, callide explorauerant, et tunc coniuges suas quasi causa ludendi ad arcem praemiserant. Denique, dum ibidem duo comitissae morarentur, et cum uxore militis, qui turrim tueri debebat, luderent et confabularentur, Comes Cestrae exarmatus, et sine amictu quasi pro ducenda uxore sua, et tres milites, nemine aliquod malum suspicante, subsecuti sunt. Et sic ingressi, repente uectes et arma quae aderant arripuerunt, et custodes regis uiolenter eiecerunt. Deinde Guillelmus, et armati milites cum illo, ut antea dispositum fuerat, introierunt. Et sic duo fratres turrim cum tota urbe sibi subiugauerunt. Porro Alexander episcopus et ciues euentum regi mandauerunt: quod audiens rex ualde iratus est, et quod tantum facinus amicissimi eius, quibus magnos honores et dignitates auxerat, fecissent, miratus est. Deinde post Natale Domini exercitum congregauit, Lincolniam confestim perrexit, auxilioque ciuium, fere XVII milites qui in urbe iacebant, noctu ex insperato comprehendit. Duo uero comites cum uxoribus et familiaribus amicis in arce erant, subitoque circumuallati quid agerent anxii nesciebant. Tandem Rannulfus qui iunior erat ac facilior et audacissimus, noctu cum paucis egressus est, et in Cestrensem prouinciam ad suos profectus est. Rodberto autem comiti de Gloucestra socero suo, aliisque amicis et parentibus suis querelam suam deprompsit, Gualos et exhaeredatos aliosque multos contra regem exciuit, ac ut inclusis obsidione suffragaretur uires undecunque collegit. In primis Mathildem Andegauorum comitissam expetiit, auxilium ab ea summopere poposcit, eique fidelitatem spopondit, eiusque gratiam pro uelle suo impetrauit. Conglobata itaque armatorum multitudine, duo consules (Cestriae ac Gloucestriae) ad obsidionem appropiauerunt, atque ad pugnandum contra repugnantes sese praeparauerunt. Porro quotidie de aduentu inimicorum rumores audiens rex paruipendebat, nec eos tales esse ut tantos ausus praesumerent credebat; sed illos qui in arce clementiam eius obsecrabant, aptatis expugnari machinis cogebat. Denique Dominica sexagesimae, dum sacra solemnitas Hypapanti Domini celebraretur, et ipse rex hostium phalanges iam adesse intueretur, proceres aduocauit, consiliumque quid ageret ab eis inquisiuit. Quidam igitur persuaserunt ut ingentem familiam cum deuotis ciuibus ad tutandam urbem constitueret, et ipse ad congregandum exercitum, de cunctis Angliae regionibus honeste diseederet, et rursus opportuno tempore, si hostes ibidem permansissent, ad expugnandum illos regali seueritate remearet. Admonebant etiam alii ut debita sacrae Purificationi S. Dei genitricis Mariae reuerentia exhiberetur, et tempus praelii, nuntiis pacis intercurrentibus, commode protelaretur; ut, procrastinatione interposita, neutra pars confunderetur, nec humanus sanguis ad multorum dolorem funderetur. Obstinatus autem princeps persuasioni prudentum obaudire contempsit, et praelium pro aliqua ratione induciari indignum duxit, sed protinus suos ad bellum armari praecepit. Acies igitur pugnatorum prope urbem conuenerunt, et, ordinatis utrinque turmis, bellum commiserunt. Tres nimirum cohortes sibi rex constituit, et tres nihilominus contraria pars ordinauit. In prima fronte regalis exercitus Flandri et Britones erant, quibus Guillelmus de Ipro et Alanus de Dinan praeerant; econtra uesana Gualorum caterua obstabat, quibus duo fratres Mariadoth et Kaladrius praeerant. Rex ipse cum quibusdam pedes descendit, et pro uita sua regnique sui statu fortiter pugnauit. Rannulfus autem comes econtra cum caeteris suis pedes descendit, et animosam legionem Cestrensium peditum ad stragem faciendam admodum corroborauit. Rodbertus uero consul Gloucestriae, qui maximus erat in illa expeditione, Bassianis iussit aliisque exhaeredatis, ut ipsi pro recuperatione suarum haereditatum quas calumniabantur, haberent ictum certaminis. In primis utrinque acerrime pugnatum est, et plurimus hominum sanguis effusus est. In regis acie praecipui milites fuerunt, sed hostes nimia multitudine peditum et Gualorum praeualuerunt. Sane Guillelmus de Ipro cum Flandrensibus, et Alanus cum Britonibus primi terga dederunt, et inimicos animosiores et socios formidolosiores reddiderunt. In illo conflictu perfidia nequiter debacchata est; nam quidam magnatorum cum paucis suorum regi comitati sunt, suorumque satellitum turmam aduersariis, ut praeualerent, praemiserunt. Sic nimirum domino suo fidem suam mentiti sunt, meritoque periuri et proditores diiudicari possunt. Gualerannus autem comes et Guillelmus de Guarenna frater eius, Gislebertus de Clara, et alii Normannorum atque Anglorum praeclari equites, ut primam cohortem fugisse uiderunt, territi et ipsi terga dederunt. Porro Balduinus de Clara et Richardus Ursi filius, Engelrannus de Saia et Ildebertus de Laceio praelianti regi fideliter adhaeserunt, et usque ad defectionem uiriliter cum illo certauerunt. Stephanus autem rex fortium actuum antecessorum suorum memor fortiter dimicauit, et quandiu tres secum pugiles habuit, ense uel securi Norica, quam quidam illi iuuenis ibi administrauerat, pugnare non cessauit. Tandem fessus et ab omnibus derelictus, Rodberto comiti consobrino suo se commisit, et captus est, et ab eodem paulo post Mathildi comitissae oblatus est. Sic, sic uergente uolubili rota fortunae, de solio regni praecipitatus est, et in ingenti munitione Brichton gemens et miser, proh dolor! incarceratus est. Balduinus uero de Clara, caeterique praeclari tirones quos cum rege dixi descendisse et insigniter pugnasse, capti sunt. Praecedenti nocte, dum plebs Dei uigilias in honore Virginis matris celebraret, et matutinorum generalem synaxim ecclesiastico ritu solemnizandam exspectaret, in occiduis partibus, in Gallia scilicet ac Britannia, nimius imber grandinis et pluuiae factus est, et cum ingenti coruscatione mugitus terribilis tonitrui auditus est. Ipso die, dum rex pugnaturus Missam audiret, et multiplici, ni fallor, cogitatu et cura intrinsecus laboraret, cereus consecratus in manu eius fractus est, et, multis spectantibus, ter lapsus est. Hoc plane infelix praesagium quibusdam sophistis uisum est, et ipso die in lapsu principis manifeste detectum est. [13,22] XXII. Infortunium regis luctum peperit clericis et monachis populisque simplicibus, quia idem rex humilis et mansuetus erat bonis ac mitibus, et, si dolosi optimates paterentur, abolitis suis prauis conatibus, liberalis tutor patriae fuisset ac beneuolus. Ciues autem Lincolniae qui regi, ut oportuit, domino suo fauerant, omnimodis ut uictoriam cessisse aduersariis audierunt, domos suas et uxores cum omnibus rebus suis diffidentes dereliquerunt, et ad uicinum flumen, ut exsilium petentes saluarentur, confugerunt. Qui dum repente conglobati ad scaphas uenissent, nimiaque sui multitudine cymbas implessent, metuque mortis attoniti inordinate se habuissent, et posteriores cum impetu super priores irruissent, statim nauiculae uersatae sunt, et pene omnes, qui intrauerant, ut quidam asserunt, fere quingenti nobiles ciues interierunt. In conflictu bellico non tanti corruerunt. Guillelmus quidam famosus optio ex parte regis occisus est, qui nepos fuerat Goiffredi Rothomagensis archiepiscopi. De aliis uero, ut autumant qui interfuerunt, non plusquam centum mortui sunt. Porro Rannulfus comes aliique uictores urbem introierunt, totamque ut barbari depopulati sunt, et residuos ciues quos inuenire uel capere potuerunt, diuersis mortium generibus, absque respectu pietatis, ut pecudes mactauerunt. Peracta itaque pugna et capto rege, dissensio magna facta est in Anglorum regno. Henricus enim Guentonensis episcopus ad Andegauos se protinus conuertit, et comitissa in urbe regali fauorabiliter recepta, fratrem suum regem et omnes qui de parte eius erant omnino deseruit. Gualerannus autem comes, et Guillelmus de Guarenna, et Simon aliique plures reginae adhaeserunt, et pro rege suisque haeredibus uiriliter pugnaturos se spoponderunt. Sic admodum malitia hinc et inde passim multiplicata est, et rapinis et incendiis hominumque caedibus Anglia repleta est; et quae olim ditissima affluens fuerat, nunc miserabiliter desolata est. Ioffredus autem Andegauensis comes, ut uxorem suam uicisse audiuit, protinus in Normanniam uenit, legatos ad proceres direxit, ac ut munitiones suas sibi dederent et pacifici essent iure requisiuit. Primus in sequenti quadragesima Rotrocus Moritoniae consul pacem cum illo fecit; et rupto foedere quod cum rege pepigerat, auxilium suum Andegauensibus exhibuit. Occasionem namque irae contra regem nuper ceperat, quod ipsum pro ereptione Richerii nepotis sui requisierat, sed nihil per ipsum impetrauerat. Richerius siquidem de Aquila Dominico in Septembri, dum B. Mariae Natiuitas celebraretur, cum L militibus in Angliam pacifice pergebat. Cumque ad burgum qui Lira dicitur, inermis peruenisset, a Rodberto de Belismo qui insidiabatur itineri eius, subito captus est, cum quo firmam pacem habere sperabat. Denique Britolii sex mensibus in carcere fuit; et praefatus praedo cum nimia tyrannide terram eius rapinis et incendiis sine causa deuastauit. Rotrocus ergo comes auunculus eius de tanta rabie multum doluit, et nepotem suum de uinculis, et honorem eius ab inimicis eruere concupiuit; ideoque cum armatis frequenter explorare occursus eius summopere curauit. Tandem in fine Octobris, uolente Deo, praedonibus cum ualida manu occurrit; Rodbertum et Mauricium fratrem eius aliosque plures comprehendit; quibus dire, ut iustum est, incarceratis, magnam securitatem innocuis pagensibus contulit. In medio Quadragesimae principes regionum Moritoniae conuenerunt, et colloquium de negotiis reipublicae habuerunt. Ibi Hugo Rothomagensis archiepiscopus atque Normanni Thedbaldum comitem adierunt, eique regnum Angliae et ducatum Normanniae obtulerunt. Ille uero tantarum, ut prudens et religiosus, praegrauari curarum pondere refutauit, sed Ioffredo, Henrici regis genero, interpositis quibusdam conditionibus, regium ius concessit, ita uidelicet ut Turonicam urbem, quae de feudo eius erat, sibi dimitteret, fratremque suum regem de uinculis absolueret, et pristinum honorem quem, uiuente auunculo suo, habuerat, ipsi et haeredi eius ex integro restitueret. Tunc Rodbertus, Legrecestrae comes, cum Rotroco foedus iniit, et Richerium de Aquila, rogatu consulum qui aderant, liberauit; pacem quoque cum Andegauensibus, donec de Anglia remearet, sibi et Gualeranno fratri suo procurauit. Vernolienses autem oppidani, in quorum conuentu XIII millia hominum computabantur, qui olim pro rege terribiliter frendebant et minitabantur, considerantes quod Andegauensibus iam plures cederent qui dudum obstiterant, emolliri a pristino rigore coeperunt, et munitione reddita, dominatum Ioffredi consulis et Mathildis susceperunt. Sic non multo post municipes de Nonencorte fecerunt. Ioannes uero Lexouiensis episcopus iam grandaeuus et multa expertus diuturnitate, sine spe alicuius auxilii guerram Andegauorum nolens tam diu sufferre, maxime cum uideret illos cis Sequanam passim praeeminere, et plura uicinorum oppida pacifice sibi subiicere, consultu amicorum in ultima septimana Quadragesimae pacem fecit cum comite. Deinde ante Pentecosten Cadomo reuersus Lexouium, ex nimio aestu et labore infirmatus est; et post aegrotationem unius hebdomadis, XXXIV episcopatus sui anno, XII Kalendas Iunii defunctus est. Tunc Rotrocus, Ebroicensis episcopus, et Rannulfus Uticensis abbas, aliique dioecesis suae abbates conuenerunt, et in basilica S. Petri apostoli corpus eius ante aram S. Michaelis ad aquilonalem plagam sepelierunt. Tunc Ludouicus Iuuenis, Francorum rex, ingentem exercitum congregauit, ac ad festiuitatem S. Ioannis Baptistae Tolosam obsidere perrexit, et in consulem Andefonsum Raimundi filium praeliari contendit. Ecce senio et infirmitate fatigatus, librum hunc finire cupio, et hoc ut fiat pluribus ex causis manifesta exposcit ratio. Nam sexagesimum septimum aetatis meae annum in cultu Domini mei Iesu Christi perago, et dum optimates huius saeculi grauibus infortuniis sibique ualde contrariis comprimi uideo, gratia Dei roboratus, securitate subiectionis et paupertatis tripudio, en Stephanus rex Anglorum in carcere gemens detinetur, et Ludouicus, rex Francorum expeditionem, agens contra Gothos et Guascones, pluribus curis crebro anxiatur; en praesule defuncto, Lexouiensis cathedra caret episcopo, et quando uel qualem habitura sit pontificem nescio. Quid amplius dicam? Inter haec, omnipotens Deus, eloquium meum ad te conuerto, et clementiam tuam ut mei miserearis dupliciter exoro. Tibi gratias ago, summe rex, qui me gratis fecisti, et annos meos secundum beneplacitam uoluntatem tuam disposuisti. Tu es enim rex meus et Deus meus, et ego sum seruus tuus, et ancillae tuae filius, qui pro posse meo a primis tibi uitae meae seruiui diebus. Nam Sabbato Paschae apud Attingesham baptizatus sum, qui uicus in Anglia situs est super Sabrinam ingentem fluuium. Ibi per ministerium Ordrici presbyteri ex aqua et Spiritu sancto me regenerasti, et mihi eiusdem sacerdotis, patrini scilicet mei, nomen indidisti. Deinde, cum quinque essem annorum, apud urbem Scrobesburiam scholae traditus sum, et prima tibi seruitia clericatus obtuli in basilica sanctorum Petri et Pauli apostolorum. Illic Signardus insignis presbyter per quinque annos Carmentis Nicostratae litteras docuit me, ac psalmis et hymnis, aliisque necessariis instructionibus mancipauit me. Interea praedictam basilicam super Molam flumen sitam, quae patris mei erat, sublimasti, et per piam deuotionem Rogerii comitis uenerabile coenobium construxisti. Non tibi placuit, ut illic diutius militarem, ne inter parentes, qui seruis tuis multoties oneri sunt et impedimento, paterer inquietudinem, uel aliquod detrimentum in obseruatione legis tuae per parentum carnalem affectum incurrerem. Idcirco, gloriose Deus, qui Abraham de terra patrisque domo et cognatione egredi iussisti, Odelerium patrem meum aspirasti, ut me sibi penitus abdicaret, et tibi omnimodis subiugaret, Rainaldo igitur monacho plorans plorantem me tradidit, et pro amore tuo in exsilium destinauit, nec me unquam postea uidit. Paternis nempe uotis tenellus puer obuiare non praesumpsi, sed in omnibus illi ultro adquieui, quia ipse mihi spopondit ex parte tua, si monachus fierem, quod post mortem meam paradisum cum innocentibus possiderem. Gratanter facta inter me et te, genitore meo proloquente, conuentione huiuscemodi, patriam et parentes, omnemque cognationem, et notos et amicos reliqui; qui lacrymantes et salutantes benignis precibus commendauerunt me tibi, o summe Deus Adonai! Orationes illorum, quaeso, suscipe, et quae mihi optauerunt, pie rex Sabaoth, clementer annue. Decennis itaque Britannicum mare transfretaui, exsul in Normanniam ueni, cunctis ignotus neminem cognoui. Linguam, ut Ioseph in Aegypto, quam non noueram, audiui. Suffragante tamen gratia tua, inter exteros omnem mansuetudinem et familiaritatem reperi. A uenerabili Mainerio abbate in monasterio Uticensi XI aetatis meae anno ad monachatum susceptus sum, undecimaque Kalendas Octobris Dominico clericali ritu tonsoratus sum. Nomen quoque Vitalis pro Anglico uocamine, quod Normannis absonum censebatur, mihi impositum est: quod ab uno sodalium sancti Mauricii martyris, cuius tunc martyrium celebrabatur, mutatum est. In praefato caenobio LVI annis, te fauente, conuersatus sum, et a cunctis fratribus multo plus quam merui, amatus et honoratus sum. Aestus et frigora, pondusque diei perpessus in uinea Sorech inter tuos laboraui, et denarium, quem pollicitus es, securus, quia fidelis es, exspectaui. Sex abbates quia tui fuerunt uicarii, ut patres et magistros reueritus sum, Mainerium et Serlonem, Rogerium et Guarinum, Richardum et Rannulfum. Isti nempe Uticensi conuentui legitime praefuerunt, pro me et pro aliis tanquam rationem reddituri uigilauerunt, intus et exterius solertiam adhibuerunt, nobisque necessaria, te comitante et iuuante, procurauerunt. Idus Martii, cum XVI essem annorum, iussu Serlonis electi, Gislebertus Lexouiensis praesul ordinauit me subdiaconum. Deinde post biennium, VII Kalendas Aprilis, Serlo Sagiensis antistes mihi stolam imposuit diaconi. In quo gradu XV annis tibi libenter ministraui. Denique XXXIII aetatis meae anno, Guillelmus archiepiscopus Rothomagi XII Kalendas Ianuarii onerauit me sacerdotio. Eodem uero die CCXLIV diaconos, et CXX consecrauit sacerdotes, cum quibus ad sanctum altare tuum in Spiritu sancto deuotus accessi, iamque XXXIV annis cum alacritate mentis tibi sacra ministeria fideliter persolui. Sic, sic, Domine Deus, plasmator et uiuificator meus, per diuersos gradus mihi dona tua gratuito dedisti, et annos meos ad seruitutem tuam iuste distinxisti. In omnibus locis, ad quae iamdudum me duxisti, a tuis amari, non meritis meis, sed munere tuo me fecisti. Pro uniuersis beneficiis tuis, benigne Pater, tibi gratias ago, toto corde laudo et benedico, et pro innumeris reatibus meis misericordiam tuam flebiliter imploro. Parce mihi, Domine, parce, et ne confundas me. Ad infatigabilem bonitatem tuam pie plasma tuum respice et omnia peccata mea dimitte, et absterge. Perseuerantem in tuo famulatu da mihi uoluntatem, uiresque indeficientes contra uersipellis Satanae malignitatem, donec adipiscar, te donante, perpetuae salutis haereditatem. Et quae mihi, benigne Deus, hic et in futuro dari deposco, haec amicis et benefactoribus meis peropto. Haec etiam cunctis fidelibus tuis secundum prouidentiam tuam concupisco; ad obtinenda perennia bona, quibus ardenter inhiant desideria perfectorum, quia nostrorum non sufficit efficacia meritorum. O Domine Deus, omnipotens Pater, conditor et rector angelorum, uera spes et aeterna beatitudo iustorum, subueniat nobis apud te gloriosae intercessio sanctae Virginis et matris Mariae, et omnium sanctorum, praestante Domino nostro Iesu Christo, redemptore uniuersorum, qui tecum uiuit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.