[10,0] LIBER DECIMUS. [10,1] Anno ab Incarnatione Domini 1098, indictione VI, omnipotens Creator omnium signa quaedam in mundo palam demonstrauit, quibus humana corda diuinitus terruit, et, exhibitis ostensionibus inusitatis, terribiliora praestolari praesignauit. Nam V Kalendas Octobris, pene per totam noctem coelum ardere uisum est. Deinde, indictione VII, Sabbato, die Natalis Domini, sol in nigredinem uersus est. Post haec, multae mutationes magistratuum in orbe statim factae sunt, terribilesque casus et seditiones, grauiaque discrimina in mundo saeuierunt. Urbanus papa, postquam X annis apostolicam sedem strenue, utiliter rexit, eo tempore quo Ierusalem capta est, Romae aegrotauit, et, mercedem a Deo percepturus pro bonis studiis, quibus apprime floruit, IV Kalendas Augusti (1099) ex hac uita migrauit. Cuius opera quam laudabilia fuerant, nitor et fama, quae magnitudinis suae per orbem late diuulgata sunt, inimicorum etiam lamenta eo defuncto contestata sunt. Petrus Leo tres elegiacos uersus super ipso edidit, et memoriam eius breuiter sic commendauit: Canonicum Remis. tulerat monachum Cluniacus Odonem; Roma uocat, facit hunc Ostia pontificem. Cumque fit Urbanus, mutato nomine, papa, Redditur expulsus integer Urbis honor. Exsequias huius celebres hic Roma peregit, Augustum quarto praeueniente die. Alter quoque insignis uersificator praefati papae uitam, mores et occasum considerauit, et inde carmen huiusmodi compaginauit: Canonicus Remensis Odo, quem Cluniacensis Hugo facit monachum, papa fit eximius. Hic uiuens lux Urbis erat, defunctus eclipsis, Urbs stetit, Urbano stante, ruente ruit. Lege regens et pace fouens, te, Roma, beauit. Seruans a uitiis intus, ab hoste foris. Non flexit, non extulit hunc, non terruit unquam Diues, fama, potens, munere, laude, minis. Eloquium linguam, sapientia pectus, honestas Mores ornabant, exteriora decor. Ecce per hunc urbs sancta patet, lex nostra triumphat, Gentes sunt uictae, crescit in orbe fides. Sed citius rapitur rosa, quae plus uernat in horto; Sic et florentem fata tulere uirum. Mors hominem, requies animam, cisterna cadauer Suscipit. Inter nos nil nisi fama manet. Adhuc Urbano papa in domo Domini lucente, et tenebras de cordibus mortalium praedicationibus et exemplis digniter effugante, Guitbertus Rauennatensis, quem Clementem nominarunt, occubuit. Cui Petrus Leo huiuscemodi elogium, uersificando insultans, intulit: Nec tibi Roma locum, nec dat, Guitberte, Rauenna. In neutra positus, nunc ab utraque uacas. Qui Sutriae, uiuens, maledictus papa fuisti, In Castellana, mortuus, urbe iaces. Sed quia nomen eras sine re, pro nomine uano Cerberus inferni iam tibi claustra parat. Defuncto Urbano papa, Rainerius, Vallis Brutiorum monachus, in Pascalem papa electus est et XVI die a transitu praedecessoris sui canonice consecratus est. Apostolicam uero sedem fere XX annis rexit, Ecclesiaeque Dei summo sedimine prodesse insudauit. Tempore Philippi, regis Francorum, in Gallias uenit, Paschale festum apud Carnotum celebrauit, et priuilegia eiusdem ecclesiae, uenerabilis Iuonis episcopi petitione, confirmauit. Henricus IV, imperator, qui sanctam Ecclesiam ab adolescentia sua perturbauerat, et inuestituras ecclesiarum diutius uiolenter usurpauerat, et profanos ecclesiasticae unitati aduersarios in domo Domini intruserat, potentiaque saeculari truculenter armauerat, iam a Carolo, filio suo, de regni solio abiectus, facinorum immanitatem suorum erubuit, et sic in misera senectute ab omnibus amicis destitutus, VII Idus Augusti (1106) obiit. Sed, quia pro sceleribus suis apostolico anathemate perculsus occidit, extra matris telluris gremium, ut belluinum cadauer, computruit, nec communi sepultura mortalium contegi uel honorari meruit. Hic fere quinquaginta annis regnauit, sed dira flagitiosae seruitutis stipendia recepit. Carolus Henricus V, imperator, anno ab Incarnatione Domini 1106, indictione XIV, regnare coepit, et paternam tyrannidem arripuit, et fere XIX annis regnauit, et in uia patris sui, sicut in Paralipomenon de perfido haerede scelerosi patris legitur, ambulauit. Quinto autem anno regni sui, cum XXX millibus militum et ingenti multitudine peditum, Romam obsedit, pactisque conditionibus, a Romanis susceptus, in basilicam Sancti Petri apostoli intrauit, et in cathedra imperiali, iussu papae, resedit. Mox apostolico ut missam caneret, praecepit. Sed ipse, nisi quatuor optimates Augusti, quos nominatim anathematizauerat, egrederentur, noluit. Iratus ergo imperator, papam ante altare comprehendi imperauit. Protinus de satellitibus Caesaris unus pontificem arripuit; sed audacior caeteris, imitator Simonis Petri gladium exemit, ualidiusque inuasorem papae, et atrocius quam Petrus Malchum, percussit, et ibidem repente uno ictu exanimauit. Ingens igitur in urbe fit perturbatio, et ab utraque parte saeua concertatio, et in sacris aedibus absque reuerentia sanguinis effusio. Duo millia Normannorum de Apulia Romanis suppetias aduenerant. Illi cum Latiis et Quiritibus cito egressi sunt, et multitudinem Alemannorum, aliarumque gentium trucidauerunt, qui iam in ueteri urbe trans Tiberim securi hospitati fuerant. Augustum uero cum suis clientibus de urbe ter expulerunt. Vinctum tamen papam, quia oculis eorum abditus fuerat, eripere nequiuerunt. Conatus est imperator per mediam urbem in Campaniam cum exercitu suo uiolenter transire; sed uirtute bellica cum dedecore compulsus est alias abire, et pro interfectione multorum, quos de cuneis eius in urbe subito peremptos esse diximus, multi fleuere. Tunc papa, solerti custodia detentus, omnique solatio destitutus, imperatori quidquid petierat concessit. Unde ab illo dimissus, multis postmodum uilior exstitit. Nam Rodbertus Parisiensis, Gualo episcopus Leonensis, et Poncius abbas Cluniacensis, aliique plures de cardinalibus et praelatis ecclesiarum, papam redarguebant, et quidquid imperatori uerbo seu scripto concesserat, irritum esse debere, indubitanter censebant. Asserebant enim quod pro ueritate et iustitia debuisset optare mori, et usque ad mortem innocenter Christum sequi, satisque malle uincula et flagra perpeti, quam aliquid contra ius et statuta Patrum potestati annuere saeculari. Ille uero reprehensiones sophistarum patienter tolerabat, et assertiones eorum legitimas ac ueraces esse allegabat. Non multo post concilium episcoporum Romae congregauit, et omnia testamenta, quae coercitus imperatori sanxerat, consilio iurispericorum palam damnauit, ipsumque, pro uiolatione domus Dei et captione sacerdotis Christi et effusione sanguinis Christianorum, excommunicauit. Imperator itaque, sexto regni sui anno, Latiale decus tanto facinore maculauit, et multas gentes ad tantum nefas peragendum frustra uexauit. Quam grauis et periculosa hiems pluuiis et niuibus, glacieque tunc fuerit, et quanta discrimina in angustis et inaequalibus uiis et in transitu fluminum exercitus pertulerit, et qualiter imperator, collectis uiribus, urbem obsessam plus minis quam armis expugnauerit, Irensis quidam scholasticus decenti relatione litteris tradidit. In illa expeditione, imperator Mediolanum impugnauit, sed repulsus inde nil profecit. Tunc etiam Mathildis, potentis herae, spaciosam regionem deuastauerat, quae Ticinum, Placentiam, et magnam partem Italiae, quae nunc Lumbardia dicitur, possidebat, et sibi patrique suo diu multumque restiterat, iustisque apostolicis, Gregorio, Urbano et Paschali, semper suffragata fuerat. Henricus, rex Anglorum, Mathildem filiam suam imperatori in uxorem dedit; quam Rogerius, filius Richardi, cognatus regis, cum nobili comitatu de Anglia in Alemanniam duxit. Argenti quoque decem millia marcos cum filia sua rex opulentus ei donauit, et regali more munera insignia destinauit. Imperator autem tam generosam coniugem admodum dilexit; sed, peccatis exigentibus, sobole imperio digna caruit. Unde imperiale stemma in aliam, iubente Deo, familiam transiit. Nam, eo defuncto, Lotharius, Saxonum dux, a proceribus regni electus est, meritoque frugalitatis, ac bonitatis in solium imperii promotus est. Mathildis autem imperatrix, post mortem mariti sui, natale solum repetiit, et inter suos, licet ab exteris multum diligeretur, commorari maluit. Rex Anglorum, pater eius, Ioffredo, Andegauorum comiti, eam in coniugem desponsauit; quae marito suo filium, nomine Henricum, anno Dominicae Incarnationis 1133, peperit; quem multi populi dominum exspectant, si Deus omnipotens, in cuius manu sunt omnia, concesserit. Nunc, quia iam aliquantulum ab incoepta digressus sum materia, et moratus sum in his, quae ultra Alpes in Ausonia gesta sunt et Palaestina, reuertar ad res nostras, quae in Neustria contigerunt et Anglia. [10,2] Guillelmus Rufus, militia clarus, post mortem patris in Anglia regnauit, rebelles sibi fortiter uirga iustitiae compressit, et XII annis ac X mensibus ad libitum suum omnes suae ditioni subiugauit. Militibus et exteris largus erat; sed pauperes incolas regni sui nimis opprimebat, et illis uiolenter auferebat quae prodigus aduenis tribuebat. Multi sub ipso patris sui proceres obierunt, qui proauis suis extraneum ius bellicose uindicauerunt; pro quibus nonnullos degeneres in locis magnatorum restituit, et amplis, pro adulationis merito datis, honoribus sublimauit. Legitimam coniugem nunquam habuit; sed obscenis fornicationibus et frequentibus moechiis inexplebiliter inhaesit, flagitiisque pollutus, exemplum turpis lasciuiae subiectis damnabiliter exhibuit. Defunctis praesulibus et archimandritis, satellites regis ecclesiasticas possessiones et omnes gazas inuadebant, triennioque seu plus dominio regis omnino mancipabant. Sic nimirum, pro cupiditate reddituum qui regis in aerario recondebantur, Ecclesiae uacabant, necessariisque carentes pastoribus, Dominicae oues lupinis morsibus patebant. Eodem tempore, uenerabiles episcopi, Osmundus Salesburiensis et Gualchilinus Guentoniensis, Guillelmus Dunelmensis et Remigius Lincoliensis, aliique plures reuerendi pontifices defuncti sunt; quorum fundos et omne peculium Flambardus, et Fulcherius frater eius, aliique clientes regis diu nacti sunt. Sic etiam defuncto Balduino, abbate Sancti regis et martyris Edmundi, et Simeone Eliensi, aliisque Patribus de saeculo migrantibus mortali, per Angliam regales ministri coenobia, cum omnibus ad eadem pertinentibus, inuadebant, et monachis uictum et uestitum cum parcitate erogabant. Porro, post longum tempus, rex curialibus clericis seu monachis ecclesiasticos honores, quasi stipendia mercenariis, porrigebat; nec in illis tantum religionem quantum fauorem seruitiumque sibi gratum ritu saeculari attendebat. Rodbertus igitur, cognomento Bloiet, qui senioris Guillelmi capellanus fuerat, eoque defuncto, de portu Tolchae cum iuniore Guillelmo mare transfretauerat, et epistolam regis de coronanda prole Lanfranco archiepiscopo detulerat, post mortem Remigii Lincoliensem episcopatum recepit, quem plus quam XX annis tenuit. Girardus autem, nepos Gualchelini Guentoniensis, prius praesul Herfordensis, postea uero, tempore Henrici regis, archiepiscopus factus est Eboracensis. Guillelmus quoque de Guarel-Guest episcopium habuit Exoniense, Ioannes Medicus Badense, Radulfus cognomento Luffa Cicestrense, et Rannulfus Flambardus Dunelmense, Herbertus uero Losengia Tetfordense. Sic utique capellani regis et amici praesulatus Angliae adepti sunt, et nonnulli ex ipsis praeposituras ad opprimendos inopes, sibique augendas opes nihilominus tenuerunt. Alii uero pro suscepto ecclesiastici regiminis onere diuinitus perterriti sunt, sibique commissis intus et exterius salubriter prodesse studuerunt, uitasque suas secundum beneplacitam uoluntatem Dei laudabiliter correxerunt. Homines enim multa faciunt culpabiliter pro explenda sua uoluntate, nil appetentes nisi libitum suum in perpetrata prauitate; quae sapiens arbiter omnium ad multorum commoditatem sua bene disponit ineffabili pietate. Plerumque leues et indocti eliguntur ad regimen Ecclesiae tenendum, non pro sanctitate uitae, uel ecclesiasticorum eruditione dogmatum, liberaliumue peritia litterarum, sed nobilium pro gratia parentum et potentum fauore amicorum. Quibus ita promotis clemens Deus parcit ac miseretur, eisque postmodum supernae ubertas gratiae infunditur, et coelestis sophiae per eos luce Dei domus illuminatur, et utilibus studiis plures saluantur. Venerabilis Anselmus, Cantuariae archipraesul, assiduas praeuaricationes uidens, frequenter contristabatur; imitansque Ioannem et Heliam, ea crebro calumniabatur, quae contra diuinam fieri legem moerens intuebatur. Superbus autem rex, qui spiritualis aurigae freno salubriter regi dedignabatur, malignis et procacibus consiliariis in malignitate irretiebatur, et contra salubria pii monitoris hortamenta irascebatur. Unde prudens archiepiscopus temporibus eius bis exsulauit, et prius Urbanum papam, ac postmodum Paschalem expetiit. Causas autem exsilii eius, et qualiter periculosum iter peregerit, Edmarus, capellanus eius et itineris socius, diligenter enarrauit in libro, quem de moribus eius et actibus, nectareisque dogmatibus luculenter edidit. In illo quippe itinere, Balduinus de Tornaco, nobilis heros, et praefatus Angligena illi comitabantur; quorum uirtuosae strenuitates ab his, qui eorum arcana familiariter rimati sunt, praedicabiles habentur. In Apulia Urbanum papam Anselmus inuenit, et ab ipso ueneranter susceptus, ibi cum illo aliquandiu habitauit. Tunc Rogerius, Tancredi filius, Siciliae consul, in Campaniam uenerat, Capuam obsidebat, Richardum, Iordani filium, nepotem scilicet suum, paterno iuri restituere satagebat, et rebelles Langobardos, qui praedictum iuuenem excluserant, obsidione coarctabat. Ibi papa sequester aderat, et cum uenerabili Anselmo legationes pacis inter dissidentes deferebat. Tandem comes pristinum honorem, compressis rebellibus, nepoti suo restituit, eique papa domnum Anselmum, et ipsi consulem commendauit. Cumque concilium apud Barum iussu papae congregatum esset, et copia perplexarum de fide, aliisque mysteriis quaestionum a Graecis prolata fuisset, iussu papae pater Anselmus generalem omnibus sermonem fecit, et ad propositas inquisitiones subtili lucidaque Graecis et Latinis responsione satisfecit. Cumque praefatus papa Deo, catholicaeque plebi apostolicam seruitutem peregisset, et in Gallicanis regionibus, unde prodierat, suis spiritualiter proficere decreuisset, ingentem synodum apud Clarummontem, Aluerniae urbem, tenuit, populum Domini contra ethnicos praeliari admonendo praecepit, et crucem Domini, quae diabolo et omni malignitati formidini est, in humeris suis ferre instituit. Tunc nimia motio gentium facta est, sicut in praecedenti libello satis dictum est. [10,3] Tunc Godefridus, Lotharingiae dux, Bullonem castrum cum omnibus appendiciis suis episcopo Leodicensi, domino suo, inuadiauit, et ab eo septem millia marcos argenti recepit. Sic alii plures, opulenti et pauperes, praedia redditusque suos distraxerunt, ac pecuniam ad ineundum iter in Ierusalem procurauerunt. Rodbertus quoque II, dux Normannorum, qui Curta-Ocrea iocose cognominatus est, totam terram suam, usque ad quinque annos, Guillelmo regi, fratri suo, dimisit, et decem millia marcos argenti, ad explendam peregrinationem cupitam, ab eo accepit. Guillelmus autem rex, nono anno ex quo regnauit, exhaurire thesauros suos nolens, ornamenta ecclesiarum exspoliauit, quae studiosa priscorum beneuolentia regum et optimatum auro et argento, gemmisque texerat, ac, ad laudem Dei, memoriamque sui, sanctae matri Ecclesiae reliquerat. Mense Septembri, Guillelmus mare transfretauit, dataque pecunia Neustriam recepit, et fere V annis, omni scilicet uita sua, fortiter conculcauit. Tunc Odo, Baiocensis episcopus, cum Rodberto duce, nepote suo, peregrinatus est. Tantus enim erat rancor inter ipsum et regem pro transactis simultatibus, ut nullatenus pacificari possent ab ullis caduceatoribus. Rex siquidem magnanimus et iracundus et tenacis erat memoriae, nec iniuriam sibimet irrogatam facile obliuiscebatur sine ultione. Tumidus nimirum princeps acerbe secum recolebat quod Odo praesul, qui patruus suus erat, in primordio regni sui primus illi restiterat, et ingentem magnatorum frequentiam in rebellionem contra ipsum contraxerat. Eius instinctu, Rodbertus, Moritolii comes, Peneuesellum tenuit; sed postmodum cum rege obsidente, qui nepos suus erat, pacem fecit, et, reddita munitione, in amicitiam rediit. Gislebertus quoque, filius Richardi, cum Rogerio fratre suo, Tonnebrugiam muniuit; sed Paschali hebdomada rex oppidum obsedit, quod ei mox in primo assultu cessit. Denique pontifex ipse, cum Eustachio Boloniensi et Rodberto Belesmensi et insigni phalange armatorum, Rofense castrum tenuit, ibique, duobus municipiis, quae rex construxerat, in gyro arctatus, cum dedecore cessit, et, de toto Albionis regno irrecuperabiliter exhaeredatus, recessit. Deinde in Normannia, cum sese rex uindicaret, et fratrem suum, a quo iniuste et frustra impugnatus fuerat, impugnaret, et, baronibus cupiditate seu timore ad eum flexis, magnam portionem Normanniae nactus, triumpharet, Baiocensis Odo totis uiribus illi diu restitit, nec consuli, donec ipse sibi deficeret, auxilium defuit. Unde praesul, postquam rex Guillelmus, ut dictum est, praeualuit, peregrinari quam inimico subiici maluit. Romae cum Urbano papa praesul et dux locuti sunt, et, percepta benedictione ab eo, Tiberim transierunt, et in Apulia hiemauerunt. Inde pontifex in urbem Panormitanam, quam uulgo Palernam uocant, secessit, ibique Februario mense ex hac uita migrauit, et in metropolitana Sanctae Dei genitricis Mariae basilica Gislebertus, Ebroicensis episcopus, eum sepeliuit. Hic, ab adolescentia sua promotus, ecclesiae gubernaculum suscepit, fere L annis tenuit, multis honoribus et ornamentis episcopalem ecclesiam ditauit, clerum honorauit, et multos suis exspoliauit, aliisque ablata prodigus donauit. Cuius obitum rex Guillelmus ut audiuit, Turoldo, fratri Hugonis de Ebremou, episcopatum dedit. Qui post annos VII praesulatum pro quibusdam arcanis ultro reliquit, et in coenobio Beccensi sub Guillelmo abbate monachili Regulae se submisit, ibique plurimo tempore usque ad finem uitae regulariter Deo militauit; cui Richardus, Sansonis filius, per annos XXVI successit. Guillelmus itaque rex Normanniam possedit, et dominia patris sui, quae frater suus insipienter distraxerat, sibi mancipauit, et ecclesias pastoribus uiduatas electis pro modulo suo rectoribus commisit. Nam Gemmeticense coenobium et Diuense uacabant. Guntardus enim, Gemmeticensium strenuus abbas, apud Clarummontem, dum famosa synodus ibi celebraretur, VI Kalendas Decembris obiit. In cuius loco rex Tancardum, Fiscannensem praepositum, subrogauit. Qui, post aliquot annos, orto inter ipsum et monachos probroso tumultu, cum infamia recessit, eique Rothomagensis Ursus, ab infantia eiusdem ecclesiae monachus, per annos XX successit. Interea Fulco, Uticensis monachus et Diuensium abbas, Urbanum papam adierat, et apud Cassinum montem exsulabat. Cuius successor, nomine Benedictus, Sancti Audoeni Rothomagensis archiepiscopi monachus, obierat. Diuensibus ergo Guillelmus rex Etardum, Gemmeticensem hortulanum, ab infantia monachum, abbatem dedit, qui per aliquot annos gregem Dei diligenter seruauit. Fulconi uero redeunti cum apicibus papae, coenobialem magistratum gratanter reliquit, ac, ad conuersionis suae locum reuersus, in decrepita aetate hominem exiuit. Fulco autem, qui ante deiectionem suam Diuense coenobium XX annis rigide rexit, solertiaque sua numerum fratrum auxit, multisque modis Ecclesiam prouexit, inuidente et instigante Satana, iniuste criminatus et depositus, VII annis exsulauit. Deinde reuersus, abbatiam suam iterum VII annis prospere gubernauit, et senex in Anglia III Nonas Aprilis Guentae obiit. [10,4] Anno ab Incarnatione Domini 1097, indictione V, Guillelmus Rufus, ut patris sui casus et bellorum causas comperit, Philippo, Francorum regi, totum Vilcassinum pagum calumniari coepit, et praeclara oppida, Pontesiam et Caluimonten atque Medantum poposcit. Francis autem poscenti non acquiescentibus, imo praelianti atrociter resistere ardentibus, ingens guerra inter feroces populos exoritur, et multis luctuosa mors ingeritur. Totum tamen pondus detrimentorum Gallis incumbit et accumulatur. Philippus enim rex, piger et corpulentus, belloque incongruus erat. Ludouicus uero, filius eius, puerili teneritudine detentus adhuc, militare nequibat. Anglorum autem sceptrifer totus militiae deditus erat, et optimos ac probatos athletas praecipue diligebat, et electorum phalanges equitum honorifice secum ducebat. Illis nimirum stipatus, si Caius Iulius Caesar cum Ausoniis cohortibus obstitisset, eique iniustum quid inferre conatus fuisset, suorum procul dubio uires et audaciam tironum cominus in illum experiri praesumpsisset. Rodbertus Belesmensis princeps militiae huius erat; cuius fauor erga regem et calliditas prae caeteris uigebat. Insignis consul Henricus frater regis et Guillelmus comes Ebroicensis, Hugo Cestrensis et Gualterius Gifardus comes Bucchingehamensis, aliique plures consules, tribuni et centuriones Anglici regis cohortes ducebant, et praeclara facinora frequenter, prout uariabilis fortuna praestabat, agebant. Plerique Francorum, qui binis cogebantur dominis obsecundare, pro fiscis, quibus abunde locupletati, sub utriusque regis turgebant ditione, anxii, quia nemo potest duobus dominis seruire, animis acriorem, opibusque ditiorem elegerunt, et cum suis hominibus municipiisque fauorabiliter paruerunt. Rodbertus itaque, comes de Mellento, in suis munitionibus Anglos suscepit, et patentem eis in Galliam discursum aperuit; quorum bellica uis plurima Francis damna intulit. Guido quoque de Rupe, Anglorum argenti cupidus, eis fauit, et munitiones suas de Rupe et Vetolio dimisit. Sic alii nonnulli fecerunt, qui, suis infidi, exteris auide obtemperauerunt. Tunc Guillelmus rex firmissimum castrum Gisortis construi praecepit, quod usque hodie, contra Caluimontem et Triam atque Burriz oppositum, Normanniam concludit; cuius positionem et fabricam ingeniosus artifex Rodbertus Belesmensis disposuit. Quadam die, dum Normanni super Francos irruerent, et ipsi nihilominus eis insigniter occurrerent, Tedbaldus-Paganus de Gisortis et Gualterius de Amfrediuilla, Geroldusque de Ebremou capti sunt; quorum redemptionibus opimis egentes Franci ad dimicandum animati sunt. Rodbertus siquidem de Maldestorn et Odmundus de Caluimonte, Gualbertus de Burriz et Richardus frater eius, Godefredus et Petrus filii Herberti de Serranz, militiae Vilcassinorum praeerant, et interdum hostibus acriter resistebant. In illa quippe prouincia egregiorum copia militum est, quibus ingenuitas et ingens probitas inest. Illi nimirum insignem Francorum laudem deperire noluerunt, seseque, pro defensione patriae et gloria gentis suae, ad mortem usque inimicis obiecerunt. Unde passim e tota Gellia electos athletas et audaces tirones sibi asciuerunt, et multoties, hostibus obstantes, sibi utiliter stipendia lucrati sunt. Quondam, dum Anglici regis familia Caluimontis confinia deuastaret, et militum audacia uires suas utrinque ostentaret, Franci Gislebertum de Aquila, cum aliis quampluribus magnae nobilitatis, comprehenderunt, et Angli Paganum de Monte-Gaii, cum aliis de partibus eiusdem, ceperunt Anno ab Incarnatione Domini 1098, indictione VI, mense Septembri, Guillelmus rex ingentem exercitum aggregauit, et in Galliam tendens, Conchis hospitium V Kalendas Octobris suscepit. In ipsa nocte terribile signum mundo manifestatum est. Totum nempe coelum, quasi arderet, fere cunctis occidentalibus rubicundum ut sanguis uisum est. Tunc, ut postmodum audiuimus, in Eois partibus Christiani contra ethnicos pugnauerunt, Deoque iuuante, triumpharunt. Guillelmus rex in Galliam usque Pontesiam discurrit, incendiis et praedis, hominumque capturis, omnium ubertate rerum nobilem prouinciam deuastauit. Multis quoque legionibus armatorum Caluimontis moenia circumuallauit, et diros assultus a ferratis cohortibus ingeri praecepit. Illustres oppidani propugnacula quidem sua uiuaciter protexerunt, sed timoris Dei et humanae societatis immemores non fuerunt. Insilientium corporibus prouide benigniterque pepercerunt, sed atrocitatem irae suae pretiosis inimicorum caballis intulerunt. Nam plus quam septingentos ingentis pretii equos sagittis et missilibus occiderunt; ex quorum cadaueribus Gallicani canes et alites usque ad nauseam saturati sunt. Quamplures itaque pedites ad propria cum rege remeant, qui spumantibus equis turgidi equites Eptam pertransierant. Animosi Francigenae, licet campestres uillas a regiis discursoribus, quorum nimia erat multitudo, defendere non potuissent, nec contra potentem regem, innumerabilibus turmis stipatum, sine rege legitimoque ductore cominus dimicare ausi fuissent, munitiones tamen suas fortiter munientes seruauerunt, et, bono Creatore dante, meliora tempora praestolati sunt. Guillelmus rex, cum Guillelmo duce Pictauensium, ductu Amalrici iuuenis et Niuardi de Septoculo, contra Montemfortem et Sparlonem maximam multitudinem duxit, circumiacentem prouinciam deuastauit. Sed Simon iuuenis munitiones suas, auxiliante Deo, illaesas seruauit. Simon uero senex seruauit Neelfiam; Petrus quoque, cum filiis suis, Ansoldo et Tedbaldo, Mantiam, aliique municipes, quos singillatim nequeo nominare, firmitates suas procaciter tenuere. Interea, dum Guillelmus rex pro regni negotiis regrederetur in Angliam, treuiis utrobique datis, serena pax Gallis dedit securitatis laetitiam. [10,5] Anno ab Incarnatione Domini 1098, Magnus, Olaui Noricorum regis filius, contra Irenses insurrexit, et classem LX nauium, super illos nauigaturus, praeparauit. Rex enim Magnus erat corpore fortis et formosus, audax et largus, agilis et probus, et multa honestate conspicuus. Magnam uero potentiam in insulis Oceani habebat, multisque diuitiis et opibus multarum specierum satis abundabat. De legali connubio Eustanum et Olauum genuit, quibus regnum magnamque potentiam dimisit. Tertium uero, nomine Segurd, Anglica captiua, sed nobilis, ei peperit, quem Turer, Ingherriae filius, regis Magni nutritius, nutriuit. Qui defunctis fratribus superstes diu regnauit, et episcopatus ac coenobia monachorum, quae antecessores eius non nouerant, in regno Nordico constituit. Antequam regnaret, in Ierusalem nauigauit; Tyrum, opulentam urbem, in corde maris sitam, per mare obsedit, ipsamque Ierosolymitis in terra inuadentibus, cum suis Segurd in salo expugnauit. Per Russiam uero remeans, Malfridam, regis filiam, uxorem duxit, domumque reuersus, paulo post, regnum, dante Deo, suscepit. Quinque ciuitates in circumitu Northwagiae supra littus maris sitae sunt, Berga, Cuneghella, Copenga, Burgus et Alsa. Turesberga uero sexta ciuitas est, quae contra Dacos ad Orientem sita est. In meditullio insulae piscosi lacus et ingentes sunt, et uillae campestres in marginibus stagnorum circumsitae sunt. Indigenae uero piscibus et uolucribus, omniumque ferarum abundant carnibus. Religiosis quoque Christianae legis utuntur ritibus; pax et castitas ab illis seruantur; arctissimis legibus, saeuisque scelera puniuntur animaduersionibus. Orcades insulae et Finlanda, Islanda quoque et Grenlanda, ultra quam ad Septentrionem terra non reperitur, aliaeque plures usque in Gollandam regi Noricorum subiiciuntur, et de toto orbe diuitiae nauigio illuc aduehuntur. Nunc mea mens causam et euentus belli enodare satagit, quod Magnus rex in Hibernos arripuit, et multa multis detrimenta et strages intulit. Hic filiam regis Irlandae uxorem duxerat. Sed quia rex Irensis pactiones, quas fecerant, non tenuerat, Magnus rex stomachatus filiam eius ei remiserat. Bellum igitur inter eos ortum est. Anno V Guillelmi Rufi regis Anglorum, undique bellicas copias extraxit rex Northwigenarum, et, Subsolano flante Oceanum perlustrans, Orcades insulas adiit, Scotiam a parte Circii circumiuit, et alias insulas, quae ad suam ditionem pertinent, usque in Anglesciam penetrauit. Hiberniam ingredi uoluit; sed, Irensibus in maritimis littoribus ad bellum paratis, alias diuertit. Insulam Man, quae deserta erat, inhabitauit, populis repleuit, domibus et aliis necessariis ad usus hominum grauiter instruxit. Alias quoque Cycladas, in magno mari uelut extra orbem positas, perlustrauit, et a pluribus populis inhabitari regio iussu coegit, seseque per plures annos, ad augmentum regni et dilatationem plebium, tali studio exercuit. Quondam princeps militiae Magni regis cum sex nauibus in Angliam cursum direxit; sed rubeum scutum, quod signum pacis erat, super malum nauis erexit. Maritimae uero plebes, quae in Anglia littus infiniti Amphitritis incolebant in boreali climate, ut barbaricas gentes et incognitas naues uiderunt ad se festinare, prae timore nimio uociferatae sunt, et armati quique de regione Merciorum conuenerunt. Tunc nimirum inter Anglos et Gualos ingens erat belli conturbatio. Ideoque cunctos ad arma concitabat actutum omnis repentina uociferatio. Duo consules, quibus Merciorum praecipue regio subiacet, et ambos uno Hugonis nomine omen edocet, ueredarios per totam terram celeriter miserunt, et armatos quosque Francos et Anglos contra extraneas phalanges ad patriae tutelam properare mandauerunt. Maxima igitur multitudo de comitatu Cestrae et Scrobesburiae congregata est, et in regione Dagannoth secus mare ad praelium praeparata est. Illuc Hugo de Monte-Gomerici cum suis coetibus prior accurrit, et, auxiliarios contubernales exspectans, multis diebus ibi consedit, patriamque, ne Gualenses, seu Nordwigenae in prouinciales irruerent, circumspectus tutauit. Quadam uero die, dum supra littus indigenae turbati discurrerent, seque contra Nordicos, quos in nauibus suis saeuire contra Anglos uidebant, praepararent, Hugo comes, equum calcaribus urgens, coetus suos congregabat, et contra hostes, ne sparsim diuisi inuaderentur, principali rigore coercebat. Interea barbarus Nordwigena, ut comitem agiliter equitantem prospexit, instigante diabolo stridulum missile subito direxit, egregiumque comitem, proh dolor! percussit. Qui protinus corruit, et in fluctibus maris iam aestuantis exspirauit. Unde dolor ingens exortus est. Cuius mortem Magnus rex ut comperit, uehementer cum suis planxit, et Hugoni Dirgane, id est Grosso, pacem et securitatem mandauit. Exercitum, inquit, non propter Anglos, sed Hibernos ago, nec alienam regionem inuado; sed insulas ad potestatem meam pertinentes incolo. Normanni tandem et Angli cadauer Hugonis diu quaesierunt, pontique fluctu retracto, uix inuenerunt. Deinde illud, XVII die post mortem eius, Scrobesburiae detulerunt, et in claustro monachorum cum ingenti luctu sepelierunt. Hic solus de filiis Mabiliae mansuetus et amabilis fuit, et IV annis post mortem Rogerii patris sui paternum honorem moderatissime rexit, et circa finem Iulii mensis occidit. Quo defuncto, Robertus Belesmensis, frater eius, Guillelmum Rufum requisiuit, eique pro comitatu fratris III millia librarum sterilensium exhibuit. Et comes factus, per quatuor annos immania super Gualos exercuit. Oppidum de Quatford transtulit, et Brugiam, munitissimum castellum, super Sabrinam fluuium condidit. Blidam quoque, totamque terram Rogerii de Buthleio, cognati sui, iure repetiit, et a rege grandi pondere argenti comparauit. Verum, sicut idem uir multis possessionibus in terris est locupletatus, sic maiori fastu superbiae, sequax Belial, inflatus, flagitiosos et crudeles ambiebat insatiabiliter actus. Angli et Guali, qui iamdudum ferales eius ludos quasi fabulam ridentes audierant, nunc, ferreis eius ungulis excoriat, plorantes gemuerunt, et uera esse quae compererant, sentientes experti sunt. Ipse namque, quanto magis opibus et uernulis ampliatus intumuit, tanto magis collimitaneis, cuiuscunque ordinis fuerint, auferre fundos suos exarsit, et terras quas prisci antecessores sanctis dederant, sibi mancipauit. Is iamdudum in Cenomannico consulatu castra uiolenter in alieno rure construxit, in possessionibus scilicet Sancti Petri de Cultura, et Sancti Vincentii martyris, quibus colonos grauiter oppressit. Quod probus comes comperiens Helias, non ut ignauus aegre tulit, eique cum suis super Riolci riuum, in territorio Soonensi armatus occurrit, et in nomine Domini, inuocato sancto Iuliano pontifice, pugnauit, uictumque Rodbertum, quamuis maiores habuisset ipse copias, de campo turpiter fugauit. Ibi Rodbertus de Curceio sauciatus fuit, oculumque dextrum amisit. Gulferius quoque de Vilereio et Guillelmus de Molinis atque Godefredus de Guaceio, aliique multi capti sunt; pro quibus Cenomannenses maximas redemptiones habuerunt, et sic iniurias sanctorum et damna suorum ulti sunt. Conflictus inter eos diu durauit, et innumeris exitio et in uinculis acerbitati fuit. [10,6] Nunc ordinem rerum gestarum libet retexere, et genealogiam, regios fasces iam sperantis prosapiae. Helias, Ioannis et Paulae filius, Hugonis Cenomannorum consulis consobrinus, uir multis erga Dei cultum honestatibus uiguit, populique regimen in timore Dei salubriter seruauit. Hic generosam coniugem Mathildem, filiam Geruasiii, accepit, qui Rodberti, cognomento Brochardi, fratris Geruasii Remorum archiepiscopi, filius fuit. Huic sex fratres fuerunt, quorum duo priores, Goisbertus et Enoch, post militiam monachi facti sunt. Reliqui uero quatuor, Ioffredus et Lancelinus, Milo et Guillelmus, immatura morte praeuenti sunt. Helias de paterna haereditate Flechiam castrum possedit, quatuor uero castella de patrimonio uxoris suae obtinuit, id est, Ligerim et Maiatum, Luceium et Ustilliacum. Uxor eius ei filiam, Eremburgem nomine, peperit; quae nubilibus annis Fulconi, Andegauorum tunc comiti, nunc Ierosolymorum regi, nupsit, et generosam sobolem genuit, Ioffredum et Heliam, Mathildem et Sibyllam, quae filiis regum solemniter nupserunt; sed, Deo irreprehensibiliter omnia disponente, cito uiduatae sunt. Ea tempestate (1096) qua Rodbertus dux fratri suo Normanniam commisit, et ab eo magnam argenti copiam, ad explendum iter ad sepulcrum regis nostri, recepit, Helias comes ad curiam regis Rothomagum uenit. Qui, postquam diu cum duce consiliatus fuit, ad regem accessit, eique humiliter dixit: Domine mi rex, consilio papae crucem Domini pro seruitio eius accepi, et iter in Ierusalem cum multis nobilibus peregrinis Domino Deo deuoui. Amicitiam, ut uester fidelis, uestram deposco, et hoc iter cum pace uestra inire cupio. Respondit ei rex: Quo uis uade, sed Cenomannicam urbem cum toto comitatu mihi dimitte, quia quidquid pater meus habuit, uolo habere. Helias dixit: Haereditario iure consulatum auorum meorum possideo, Deoque iuuante, liberis meis dimittam liberum sicut nunc teneo; et si placitare uis, iudicium gratanter subibo, et patrium ius, secundum examen regum, comitumque et episcoporum, perdam aut tenebo. Respondit rex: Ensibus et lanceis, innumerisque missilibus tecum placitabo Helias dixit: Contra ethnicos in nomine Domini dimicare uolebam; sed ecce nunc uiciniorem contra inimicos Christi reperio pugnam. Omnis enim qui ueritati resistit, iustitiaeque, inimicus comprobatur Dei, qui uera ueritas est et sol iustitiae. Ipse mihi Cenomannorum praeposituram dignatus est commendare, quam, aliqua usus leuitate, non debeo insipienter relinquere, ne populus Dei praedonibus tradatur sicut oues lupis absque pastore. Consilium uero, quod coelitus inspirata concepi mente, uniuersi optimates, qui astatis, palam audite: Crucem Saluatoris nostri, qua more peregrini signatus sum, non relinquam; sed in clypeo meo, galeaque, et in omnibus armis meis eamdem faciam, et in sella, frenoque meo sacrae crucis signum infigam. Tali charactere munitus, in hostes pacis et rectitudinis procedam, et Christianorum regiones militando defendam. Equus itaque meus et arma mea notamine sancto signabuntur, et omnes aduersarii qui contra me insurrexerint, in militem Christi praeliabuntur. Confido in illo qui regit mundum, quod ipse nouit cordis mei secretum, et per eius clementiam opperiar tempus opportunum, quo possim optatum peragere uotum. Guillelmus rex ait: Quo libet uade, et quod uis age. Ego contra cruciferos praeliari nolo, sed urbem quam pater meus in die transitus sui nactus erat, mihi uindicabo. Tu igitur dilapsos aggeres munitionum tuarum summopere repara, et caementarios, lapidumque caesores, lucri cupidos, uelociter aggrega, uetustasque neglectorum ruinas murorum utcunque resarciendo restaura. Cenomannicos enim ciues quantocius uisitabo, et centum millia lanceas cum uexillis ante portas eis demonstrabo, nec tibi sine calumnia haereditatem meam indulgebo. Currus etiam, pilis atque sagittis onustos, illuc a bobus pertrahi faciam. Sed ego ipse, cum multis legionibus armatorum, bubuleos alacriter boantes ad portas tuas praecedam. Haec uerissime credito, et complicibus tuis edicito. His ita utrinque prolatis, comes recessit et consulatum suum uiriliter muniuit. Ardui proceres, qui tantorum simultates heroum audiebant, ex sua parte nihil interserere audebant, quia turgidum regem, dominumque suum timebant, egregioque consuli, qui constanter allegationes suas disserebat, condolebant. Erat enim probus et honorabilis, et multis pro uirtutibus amabilis. Corpore praecellebat, fortis et magnus, statura gracilis et procerus, niger et hirsutus, et instar presbyteri bene tonsus. Eloquio etiam erat suauis et facundus, lenis quietis et asper rebellibus, iustitiae cultor rigidus, et in timore Dei ad opus bonum feruidus. Quantae pietatis esset in orat onibus ac deuotionis, indicabant eius genae, crebro madentes lacrymis. Defensionibus ecclesiarum, eleemosynisque pauperum et ieiuniis admodum uacauit, et singulis hebdomadibus feria VI, in ueneratione passionis Christi, ab omni cibo et potu ex integro abstinuit. Praeterea Guillelmus rex multis in Gallos et Britones atque Flandrenses curis occupatus est, minasque suas complere differens per biennium, Cenomannos oblitus est. Helias interea castrum apud Dangeolum contra Rodbertum Talauacium firmauit, ibique satellites suos, ad defensandos incolas terrae suae, collocauit. Inde praefatus tyrannus, quod uicina passim depopulari arua non posset, contristatus est. Intempestiuus igitur, mense Ianuario, regem inquietauit, acerbis uerborum stimulationibus accendit, et in initio Februarii, cum Normannico exercitu, ad praedictum castrum adduxit. Dixit enim regi: Custodes hostilis oppidi, securitate torpentes, passim dispersi sunt. Hiemales quippe pluuias et tempestates considerant, et uos aliis, cum exercitu uestro, infestationibus irretiri aestimant. Nunc ergo, si repente illuc accurrimus, accolas et municipes imparatos inueniemus, et municipium facile obtinebimus. Inuitus itaque rex pluribus ex causis, expeditionem inchoauit; sed, Rodberto instigante et prospera pollicente, differre, ne ignauus putaretur, erubuit. Porro, perstrepens rumor aduentum regis praeuenit, et principalis ordinatio prouinciales, competentibus armaturis munitos, asciuit, ac ad transitus aquarum, sepiumque difficilesque aditus siluarum in hostes coaptauit. Tunc rex inimicis nihil nocere potuit, sed, rancore stomachatus, ferocior in illos exarsit, et Rodberto ingentem familiam bellatorum suis in municipiis adunare praecepit, et copiosos pecuniae sumptus erogauit, unde municipia eius uallis et muris ac multiplicibus zetis undique clauderentur, et bellicosis larga stipendiariis donatiua largirentur. Belesmensis itaque munio, ad haec promptus, oppida noua condidit, et antiqua, praecipitibus fossis cingens, admodum firmauit. Hic nimirum nouem in illo comitatu habuit castra, id est Bleuam et Peretum, Montem de Nube et Soonam; Sanctum Remigium de Planis et Orticosam, Allerias et Motam Galterii de Clincampo, Mamerz, et alias domos firmas quamplurimas. Haec siquidem regio censu argutus artifex sibi callide praeparauit, et in his bestialis saeuitiae colonos, uicinisque suis malefidos collocauit, per quos arrogantiae suae satisfecit, et atrocem guerram in Cenomannos exercuit. In Quadragesima, dum peccatores coelitus compuncti praua relinquunt, ac ad medicamentum poenitentiae pro transactis sceleribus trepidi confugiunt, in carcere Rodberti plus quam trecenti uinculati perierunt. Qui multam ei pecuniam pro salute sua obtulerunt; sed, crudeliter ab eo contempti, fame et algore, aliisque miseriis interierunt. His temporibus (die 29 Iulii 1097), uenerabilis uitae Hoellus, genere Brito, Cenomannorum episcopus, defunctus est. Helias autem comes Goisfredum Britonem, decanum eiusdem ecclesiae, ad episcopatum elegit; sed praeueniens clerus Hildebertum de Lauarceio, archidiaconem, in cathedra pontificali residere compulit, et, altae uocis cum iubilatione tripudians, cantauit: Te Deum laudamus, et caetera quae usus in electione praesulis exposcit ecclesiasticus. Quod Helias ut comperiit, ualde iratus, resistere uoluit. Sed clericis dicentibus illi: Electionem tuam ecclesiasticae praeferre non debes electioni, reueritus, quia Deum timebat, siluit; et, ne lethale in membris Ecclesiae schisma fieret, canonicis consensit. Goisfredus quippe de praesulatu iam securus erat, iamque copiosas dapes pro sublimatione sui praeparauerat. Paratae quidem dapes ab auidis comessoribus absumptae sunt. Sed ipsum Cenomanni epicopum habere penitus recusauerunt. Is Iudicail, pontificis Aletae, frater fuit, et post obitum Guillelmi, Rothomagensis archiepiscopi, Rothomagensibus XVII annis praefuit. Hildebertus autem, post mortem Gisleberti Turonensis archiepiscopi, a clero et populo electus est, nutuque Dei, de Cenomannico culmine metropolitanam sedem adeptus est. Hic mansuetus fuit ac religiosus, et tam diuinarum quam saecularium eruditioni litterarum studiosus. Temporibus nostris incomparabilis uersificator floruit, et multa carmina priscis poematibus aequalia uel eminentia condidit, quae feruidus calor philosophorum subtiliter rimari appetit, ac super aurum et topazion sibi consciscere diligenter satagit. Eleganter enim et sapienter loquitur de Christo et Ecclesia, de corpore et anima, de gestis sanctorum et uirtutibus eorum, de laude uirtutum et uituperatione uitiorum. A Romanis cardinalibus, qui frequenter Galliarum plagas adeunt, quia mansuetos illic et obedientes sibi reperiunt, plurima Hildeberti carmina Romam transferuntur, quae dicacium scholis et didascalis Quiritum admiranda censentur. Hic sacer heros fere XXXV annis praesulatus officium exercuit, studiisque bonis in docendo et faciendo specialiter institit. Ecclesiam Sancti Geruasii, ubi corpus eximii confessoris Christi Iuliani requiescit, multis modis laudabiliter decorauit; quam postmodum, tempore Guiumari Britonis, successoris sui, qui alio nomine Guido de Stampis appellatur, dedicauit. Verum, peccatis exigentibus, quam bonorum exercitatio affatim decorauit, uariisque ad honorem Dei ornamentis ditauit, post VIII annos dedicationis, incendium, quo magna pars urbis consumpta est, deturpauit, horribilique modo deuastauit. [10,7] Anno ab Incarnatione Domini 1098, indictione VI, Helias comes, hebdomada praecedente Rogationes, expeditionem super Rodbertum fecit, et, facto discursu, post nonam suos remeare praecepit. Illis autem redeuntibus, comes, cum septem militibus a turma sua segregatus, prope Dangeolum diuertit, ibique, in condensis arboribus et frutectis latitantes quosdam auertit, in quos statim cum paucis sodalibus irruit. Rodbertus autem in insidiis ibi latitabat. Qui, ut paucos incaute discurrentes uidit, uafer, militiaeque gnarus, ex improuiso cum plurimis prosiliuit, comitemque mox, et Herueum de Monteforti, signiferum eius, et pene omnes alios comprehendit. Praeuii uero exercitus, postquam Balaonem alacres peruenerunt, per eos qui euaserant, captum esse audierunt, subitoque post inanem laetitiam ingenti moerore pariter inebriati sunt. Rodbertus deinde regi Heliam Rothomagum praesentauit, quem rex honorifice custodiri praecepit. Non enim militibus erat crudelis, sed blandus et dapsilis, iucundus et affabilis. Felici fortuna rex Guillelmus sibi arridente tripudiauit, et conuocatis in unum Normanniae baronibus, ait: Hactenus de nanciscenda haereditate paterna negligenter egi, quia pro cupiditate ruris augendi populos uexare, uel homines perimere nolui. Nunc autem, ut uidetis, me nesciente, hostis meus captus est, Deoque uolente, qui rectitudinem meam nouit, mihi traditus est. Quid laudatis? Quid mihi modo persuadetis? De rebus agendis consilium indagate, et mihi quod salubrius censueritis, intimate. Optimates autem, consultu perscrutato, responderunt: Communi consilio, Domine rex, decernimus ut iussione uestra uniuersus Normannorum aggregetur exercitus, cum quo nos omnes, ad obtinendam Cenomannorum regionem, audacter et alacriter ibimus. His auditis, rex gauisus est. Porro, ueloces ueredarii longe lateque per prouincias missi sunt, et uelle regis, ut subiecti et affines et amici sine fictione suffragarentur ei, diuulgauerunt. Franci ergo et Burgundiones, Morini et Britones, aliaeque uicinae gentes ad liberalem patricium concurrerunt, et phalanges eius multipliciter auxerunt. Mense Iunio (1098), Guillelmus rex per Alencionem exercitum duxit, multisque militibus stipatus, hostium regionem formidabilis intrauit. Militum uero turmae regio iussu Fredernaium repente adierunt et cum oppidanis equitibus militari exercitio ante portas castri aliquantulum certauerunt. Verum Radulfus, uicecomes de Bellomonte, regi supplex accurrit, et foedus pacis, usque ad terminum quem denominauerat, obnixe poposcit: A sublimitate, inquit, uestra requiro, domine rex, inducias, donec saluus de Cenomannis redeas. Illic enim praesul et senatorum concio consistit, ibique communis quotidie de statu reipublicae tractatus et prouidentia fit. Quidquid ibi pactum fuerit uobiscum, nos gratanter subsequemur, et iussionibus uestris in omnibus obsequemur. Haec idcirco, domine rex, loquor, maiorum natu consilio, quia, si sine bello primus defecero, pariumque meorum desertor, primus pacem iniero, omni, sine dubio, generi meo dedecus et improperium generabo. Membra caput subsequi debent, non praecedere, et faceti legitimique uernulae magis optant obsequi domino, quam iubere. Haec et plura his similia dicentem rex laudauit, et quae postulata fuerant annuit. Goisfredus quoque de Meduana et Rotro de Monteforti, aliique plures, per quorum terras transiturus erat, similiter egerunt, et securitatem ab eo, usque ad reditum eius, supplicibus uerbis impetrauerunt. Gilo de Solleio, de nobilissimis Gallorum, antiquus heros de familia Henrici regis Francorum, qui multas uiderat et magnas congregationes populorum, in arduo monte stans, turmas armatorum undique prospexit et quingenta millia uirorum inibi esse autumauit, nec se unquam citra Alpes tantum insimul exercitum uidisse asseruit. Prima regis mansio in terra hostili apud Ruceium fuit, et, sequenti die, rex ad Montem Bussoti castra metatus pernoctauit. Tertia uero die, Colunchis uenit, et in pratis Sartae figi multitudinis tentoria imperauit. In uineis balistarii et sagittarii secus uiam erant; qui tramitem, ne hostes impune transirent, summopere explorabant, crebrisque missilibus praetereuntes inquietabant. Fulco, cognomento Richinus, Andegauorum comes, ut Heliam captum audiuit, Cenomannis, quia capitalis dominus erat, actutum aduenit, et, a ciuibus libenter susceptus, militibus et fundibulariis muniuit. Adueniente uero rege, milites de urbe obuiam ei egressi sunt, et tota die uiriliter in Normannos certauerunt, et militaria ex utraque parte facinora commiserunt. Famosi nempe pugiles nitebantur utrinque suas ostentare uires, et promereri a principibus suis atque commilitonibus sanguinolentas laudes. Paganus de Montedublelli, Normannis olim familiaris, amicitiam cum rege firmauit, et fortissimam, quam apud Balaonem possidebat, motam regi tradidit, per quam totum oppidum, aduersariis subactum, paruit. Rex autem illic Rodbertum de Bellismo principem militiae constituit, eique plus quam CCC milites, animis et armis instructos, associauit. Contra resistentes indigenas uehementer intumuit, et incomparabilibus detrimentis acriter eos afflixit. Vineas enim eorum ingenti multitudine armatorum exstirpauit, segetes conculcauit, et circumiacentem prouinciam deuastauit; sed diuturnam obsidionem tenere nequiuit. Nam egestas uictus grauis hominibus et equis instabat, quia tempus inter ueteres et nouas fruges tunc iter agebat. Sextarius auenae decem solidis Cenomannensium uendebatur, sine qua cornipedum uigor in Occidentis climatibus uix sustentatur. Quapropter rex legiones suas relaxauit, et messes suas in horreis recondi praecepit, atque ut post collectionem frugum obsidere hostium castra parati essent, commonuit. Rufo rege cum ualido exercitu Normanniam repetente, Fulco comes Balaonem obsedit, et, aggregatis Andegauensibus cum Cenomannis, per aliquot dies opprimere hostes sategit. Castrenses autem hoc statim regi mandauerunt, et, rumore huiusmodi diffuso, animosi optimates contribulibus suis adminiculari summopere festinauerunt. Interea, dum comes et exercitus in tentoriis suis pranderent, et mendici de oppido accepta stipe obsessis renuntiarent quod obsidentes tunc, uidelicet circa tertiam, comederent, in armis ordinatae acies militum subito prosilierunt, et inermes ad mensam residentes ex insperato proturbauerunt, et pluribus captis omnes alios fugauerunt. Ibi Gualterius de Montesorelli et Goisfredus de Brioleto, Ioannes de Blazone et Berlais de Mosterolo, et alii fere CXL milites cum innumeris peditibus capti sunt, et exuuias hostium, arma et uestes, multimodamque supellectilem, uictores diripuerunt. Inter illos qui capti sunt, multi nobiles oppidani erant, qui, magnorum possessores fundorum, in praecipuis baronibus natiuae regionis pollebant, et multis magnae strenuitatis militibus, haereditario iure praeeminebant. Tertia Iulii mensis hebdomada (1098), Guillelmus rex suis suppetias uenit, et terribiles inimicis armatorum globos secum adduxit. Adueniente autem rege, oppidani cum tripudio ipsum introduxerunt. Quod audientes uinculati, cum uociferatione magna pariter clamauerunt: Guillelme, rex nobilis, libera nos! Quod audiens ille, iussit omnes protinus absolui, eisque cum suis in curia foris ad manducandum copiose dari, et per fidem suam usque post prandium liberos dimitti. Cumque satellites eius obiicerent quod in tanta populi frequentia facie aufugerent, rex illorum duritiae obstitit, et, pro uinctis eos redarguens, dixit: Absit a me ut credam quod probus miles uiolet fidem suam! Quod si fecerit, omni tempore, uelut exlex, despicabilis erit. Fulco comes de obsidione ad urbem confugerat, et in coenobiis sanctorum exitus rerum exspectabat. Andegauenses autem cum Cenomannis consiliati sunt, et sese Normannis in omnibus inferiores compererunt; unde colloquium inter regem et consulem procurauerunt. Ibi tunc, auxiliante Deo, necessaria pax inter eos facta est, et inde multis pro pluribus causis utriusque populi gaudium ingens exortum est. Requisitum est et concessum ut Helias comes, et omnes qui capti fuerant ex utraque parte, redderentur, et Cenomannis, et omnia castra quae Guillelmus rex habuerat, Rufo, filio eius, subiugarentur. Conuentionibus itaque pacis decenter confirmatis, rex magistrum militum Rodbertum, Hugonis de Monteforti filium, accersiit, et in turrim Cenomannicam aliasque munitiones ascendere praecepit, eique DCC milites electos, loricis et galeis et omni armatura fulgentes associauit. Protinus illi, custodibus egressis, cunctas urbi munitiones nacti sunt, et in principali turre uexillum regis cum ingenti tropaeo leuauerunt. In crastinum rex post illos mille praeclaros milites direxit, et, pro libitu suo datis legibus, totam ciuitatem possedit. Regia turris et Mons-Barbatus, atque Mons-Barbatulus regi subiiciuntur, et merito, quia a patre eius condita noscuntur. Omnes quoque ciues in pace nouo principi congratulantur plausibus, cantibus, uariisque gestibus. Tunc Hildebertus praesul et clerus et omnis plebs obuiam regi cum ingenti gaudio processerunt, et psallentes in basilicam Sancti Geruasii martyris perduxerunt, ubi sanctorum pontificum et confessorum Iuliani et Turibii ac Victoris, aliorumque plurimorum corpora requiescunt. Absolutus Helias Baiocensis de carcere prodiit ad regem niger et hispidus Rothomagum uenit, eique humiliter dixit: Qui pluribus suffragaris, rex inclyte, mihi, quaeso, subueni pro tua insigni strenuitate. Iam diu comes nuncupatus sum, quia haereditario iure possedi nobilem consulatum; sed, omine mutato, nominis et honoris titulo priuatus sum. Obsecro igitur ut cum pristinae dignitatis uocabulo in tua me suscipias familia, et ego tibi condigna exhibebo seruitia. Cenomannorum non requiro urbem, uel oppida, donec idonea seruitute illa promeruero a tua magnificentia. Inter tuos duntaxat anhelo familiares haberi, et regali amicitia perfrui. Liberalis rex hoc facile annuere decreuit; sed Rodbertus, Mellenticus comes, pro felle liuoris dissuasit. Callidus enim senex regalibus consiliis et iudiciis praeerat. Quapropter in praetorio principali parem seu potiorem perpeti metuebat. Dixit ergo regi: Cenomanni uersipelles et infidi sunt, et quod fortitudine nequeunt, dolis et tergiuersatione faciunt. Ecce deuictus supplicat hostis, et fraudulenter inhiat tuus esse familiaris. Cur hoc appetit? ut quanto tuis uicinior interfuerit arcanis, tanto, dum sibi arriserit opportunitas temporis, contra te ferocius insurgens, tuis infestior copuletur inimicis. His ita dictis, uoluntas regis immutata est, et strenuus heros, ne in familia regis computaretur, repudiatus est. Unde labor ingens cum periculis et detrimentis postmodum multis exortus est. Rursus Helias regem blandis affatibus lenire studuit, sed frustra. Unde constanter adiecit: Libenter, domine rex, tibi seruirem, si tibi placeret, gratiamque apud te inuenirem. Amodo mihi, quaeso, noli derogare, si aliud conabor perpetrare. Patienter ferre nequeo quod meam mihi ablatam haereditatem perspicio, et uiolentia praeualente, omnis mihi denegatur rectitudo. Quamobrem nemo miretur, si calumniam fecero, si auitum honorem totis nisibus repetiero. Cui turgidus rex ait: Vade, et age quidquid mihi potes agere. Helias itaque conductum per terram regis ab illo requisiuit; quo accepto, liber ad sua gaudentibus amicis remeauit. Quinque oppida sua cum adiacentibus uicis instruxit, sollicita procuratione damna suppleuit, propriisque negotiis sedulus institit. Ab Augusto usque ad Pascha in pace siluit. Interim tamen quali specimine nisus suos hostibus ostenderet, callide cogitauit, et multoties cum fidis affinibus tractauit. Guillelmus autem rex, postquam Cenomannis, ut dictum est, sine multi cruoris effusione obtinuit, Guillelmo Ebroicensium comiti, et Gisleberto de Aquila, aliisque probis optimatibus urbem seruandam commisit, et regiam turrem, armis et cibis et omnibus necessariis opime instructam, Gualterio Rothomagensi, filio Ansgerii, commendauit. Radulfus uicecomes et Goisfredus de Meduana, Rodbertusque Burgundio, aliique totius prouinciae proceres regi confoederati sunt, redditisque munitionibus, datis ab eo legibus solerter obsecundarunt. [10,8] Dum haec citra mare in Neustria perpetrarentur, immodicique sumptus in superfluis apparatibus prodige distraherentur, Rannulfus Flambardus, iam Dunelmi episcopus, aliique regis satellites et gastaldi Angliam spoliabant, et, latronibus peiores, agricolarum aceruos ac negotiatorum congeries immisericorditer diripiebant, nec etiam sanguinolentas manus a sacris cohibebant. Defunctis enim Ecclesiae praelatis, regia ui protinus succedebant, et quaeque in aerario eorum reperiebantur, irreuerenter inuadebant. Coenobiorum fundos et episcopatuum redditus dominio regis mancipabant, et a superstitibus archimandritis, seu pontificibus, enormis pecuniae uectigal exigebant. Sic immensi census onera per fas perque nefas coaceruabant, et regi trans fretum, ut in nefariis seu commodis usibus expenderentur, destinabant. Huiusmodi utique collectionibus grandia regi xenia praesentabantur, quibus extranei pro uana laude ditabantur. Filii autem regni, propriis rebus iniuste nudati, contristabantur, et ad Deum, qui per Aoth ambidextrum, perempto Eglon rege pinguissimo, de manu Moab liberauit Israel, clamantes lamentabantur. Haec uidens sacer Anselmus archiepiscopus, ualde contristatus est, et oppressis succurrere conatus est. Murus pro domo Israel contra colentes Baalim stare fortiter nisus est. Unde, pro multimodis ecclesiarum afflictionibus, per fideles legatos cum supplicibus epistolis regem interpellans, conquestus est. Sed, obdurato corde, rex male sanus humili didascalo non paruit; quapropter ille licentiam eundi Romam ab eo petiuit. Porro, tumidus princeps Romam quidem eum abire permisit, sed Normanniam ne intraret prohibuit. Heu! quam profano tumore caecatus cito ruiturus desipuit, qui Dei seruum a facie tyrannidis suae fugientem uidere noluit! Quem postmodum, quia paulo post ipse saeua morte collapsus est, nunquam uidere potuit. Venerandus uero uir, iussui principis obtemperans, per Boloniam transiuit, et reuerendos secum itineris comites habuit, Balduinum de Tornaco Beccensem monachum, et Cantuariensem Edmarum, natione Anglicum, qui uitam eiusdem patris postea diligenter conscripsit, ad aedificationem animarum. Praefatus praesul usque in Capuam urbem, uberis Campaniae caput, laboriosum iter expleuit, ibique Urbanum papam inuenit; a quo benigniter et honorifice susceptus, ei causam aduentus sui declarauit Papa nimirum ibi tunc admodum occupatus erat, quia Capuanos, qui contra Richardum, principem suum, Iordani filium, rebellauerant, eidem pacificare satagebat; quos idem iuuenis, auxilio et animositate Rogerii Senis, auunculi sui, Siculorum comitis, ad deditionem pertinaciter compulerat. Reuerendus itaque senex inter Italos, de quorum origine propagatus fuerat, aliasque gentes, fere biennio exsulauit, et externis auditoribus dicax seminiuerbius spiritualiter profuit. Si quis eius facta seu dicta plenius perscrutari uoluerit, in praefati libro Edmari apud Beccum Herluini, praedecessoris sui, reperire poterit. In autumno, Guillelmus rex, postquam Cenomannenses, ut dictum est, subegit, et Normannicas ad libitum suum res composuit, flante austro ditissimum Albionis regnum reuisit. Sequenti anno (1099), Helias post Pascha iterare guerram coepit, et, clam consentientibus indigenis, depopulari confinia et militiam regis lacessere sategit. Denique, mense Iunio, cum insigni multitudine militum uenit, ad Planchias Godefredi uadum Egueniae fluminis pertransiuit, regiosque pugiles, qui urbem custodiebant, ad conflictum lacessiit. Audaces uero Normanni foras proruperunt, diuque dimicauerunt; sed, numerosa hostium uirtute praeualente, in urbem repulsi sunt. Tunc etiam hostes cum eisdem ingressi sunt, quia, eorum uiolentia coerciti, municipes portas claudere nequiuerunt; sed per urbem fugientes, uix in arcem, aliasque munitiones introire potuerunt. Ciues enim Heliam multum diligebant, ideoque dominatum eius magis quam Normannorum affectabant. Municipes autem, qui munimenta regis seruabant, omnibus necessariis pleniter abundabant, et idcirco usque ad mortem pro domini sui fidelitate praeliari satagebant. Porro, Helias a gaudentibus urbanis in ciuitate susceptus est; sed omnibus illis graue detrimentum inde protinus exortum est. Gualterius enim, Ansgerii filius, custos arcis, iussit fabris, quos secum habebat, operari, scoriam quoque candentem super tecta domorum a balistariis impetuose iactari. Tunc rutilus Titan sublimes Geminos peragrabat, et ingenti siccitate mundus arebat, flammeusque turbo imbricibus aularum insidebat. Sic nimius ignis accensus est, quo nimium praeualente, tota ciuitas combusta est. Clarembaldus de Lusoriis et Gualterius, aliique satellites munimenta diligenter seruauerunt. Helias uero et sui frustra machinis et assultibus ualde laborauerunt, sed contra inexpugnabiles munitiones nihil praeualuerunt. Rodbertus autem Belesmensis Balaonem muniuit, cursoremque suum Amalgisum confestim ad regem in Angliam direxit. Porro ille, mari transfretato, Clarendonam uenit, regi cum familiaribus suis in Nouam-Forestam equitanti obuiauit, et alacriter inquirenti rumores, respondit: Cenomannis per proditionem subrepta est. Verum dominus meus Balaonem custodit, et regalis familia omnes munitiones sibi assignatas solerter obseruauit, auxiliumque regalis potentiae uehementer desiderat, in hostile robur, quod eos undique includit et impugnat. His auditis, rex dixit: Eamus trans mare nostros adiuuare! Eodem momento, inconsultis omnibus, equum habenis regyrauit, ipsumque calcaribus urgens, ad pontum festinauit, et in quamdam uetustam nauim, quam forte inuenit, sine regio apparatu, uelut plebeius intrauit, et remigare protinus imperauit. Sic nimirum nec congruentem flatum, nec socios, nec alia, quae regiam dignitatem decebant, exspectauit; sed, omnis metus expers, fortunae et pelago sese commisit, et sequenti luce ad portum Tolchae, Deo duce, saluus applicuit. Ibi, ut moris est in aestate, plures utriusque ordinis astabant, et, uisa rate de Anglia uelificante, ut aliquid noui ediscerent, alacres exspectabant. In primis de rege sciscitantibus, ipse certus de se adfuit nuntius. Et quia ex insperato respondit ridens percunctantibus, admiratio exorta est mox et laetitia omnibus. Deinde, cuiusdam presbyteri equa uectus, cum magno coetu clericorum et rusticorum, qui pedites eum cum ingenti plausu conducebant, Bonamuillam expetiit, suique praesentia inimicos in circuitu Neustriae saeuientes ualde terruit. Tandem, directis legationibus, ingentem exercitum in breui aggregauit, et hostilem prouinciam depopulatum festinauit. Agmen quoque hostium cum Helia duce suo, statim ut regem citra fretum uenisse comperit, absque procrastinatione fugiens, inuasam urbem, multo peiorem quam inuenerat, deseruit. Ildebertus pontifex in Normannia regem humiliter aggressus est, et ab eo ut familiaris amicus benigniter susceptus est. Non enim consilio, neque praesentia sui praedictis perturbationibus interfuerat. Animosus autem rex, hostium audito recessu, pedetentim eos sectatus est, et Cenomannis nec una nocte tunc hospitari dignatus est. Verum concrematam urbem pertransiens uidit, et ultra pontem Egueniae in epitimio spatioso tentoria figi praecepit. In crastinum iniurias suas ferro et flamma grauiter ultus est. Porro, antequam rex ad inimici castra uenisset, eademque igni tradere potuisset, ipsa hostilis manus omnia incendebat, omnemque regionem suam ultro denudabat; ne maleuoli praedones ad diripiendum aliquid inuenirent, nec domata ubi ad capessendam quietem strata sibi coaptarent. Sic profecto Valles et Ostilliacum consumpta sunt, aliaque quamplurima oppida et rura penitus pessumdata sunt. Rodbertus de Monteforti, princeps militiae, cum quingentis militibus agmina praecessit, incendium castri de Vallibus exstinxit, munitionemque ad opus regis confirmauit. Tunc Helias cum ingenti militia castro Ligeri morabatur, seseque ad meliora tempora reseruans, exitum rei praestolabatur. Denique, feria VI, rex Maiacum obsedit, et in crastinum expugnare castrum exercitui iussit. Caeterum Sabbato, dum bellatores certatim armarentur, et acrem assultum castrensibus dare molirentur, rex consultu sapientum Deo gloriam dedit, et, pro reuerentia Dominicae sepulturae ac resurrectionis, hostibus pepercit, eisque treuias usque in lunae diem annuit. Interea ipsi castrum interius toto adnisu munierunt, et in assultum uirgeas crates ictibus missilium lapidumque opposuerunt. Erant enim uiri constantes, dominoque suo fideles, ideoque pertinaciter pro illo usque ad mortem pugnaces, et exemplo probabilis probitatis praedicabiles. Cumque forinseci pugnatores admodum insudarent ut ingenti strue lignorum cingentem fossam implerent, uiamque sibi usque ad palum pluribus sustentamentis magnopere substratis publice praepararent, oppidani flascas prunis ardentibus plenas desuper demittebant, et congestiones rerum, quae ad sui damnum accumulatae fuerant, adminiculante sibi aestiuo caumate, prorsus concremabant. Huiusmodi conflictu feria II mutuo uexabantur, et haec uidens rex nimis anxiabatur. Porro, dum ira et dolore torqueretur, quod omnes ibidem conatus illius cassarentur, quidam ad illum de sublimi zeta lapidem proiecit, nutu Dei non illum, sed astantis athletae caput immaniter percussit, et ossa cerebro non parcente ictu commiscuit. Illo itaque coram rege miserabiliter occumbente, subsannatio castrensium continuo facta est, cum alto et horribili clamore: Ecce rex modo recentes habet carnes; deferantur ad coquinam, ut ei exhibeantur ad coenam. Contristatus igitur rex, optimates suos seorsum conuocauit, acceptoque ab eis consilio, suos Luceium diluculo abire praecepit. Prudentes enim consiliarii prouide considerabant quod in munitione ualidissima magnanimi pugiles resistebant, munitique firmis conclauibus, contra detectos multiplicibus modis facile praeualebant. Solertes ergo auricularii utile decretum palam dederunt, et hoc esse subiectis inermibus ad instans negotium salubre censuerunt, ut saluus princeps cum insignibus cateruis inde recederet, alioque ulciscendi genere inimicos puniret, et sic suae genti sospitatem, et hostium deiectionem callide procuraret. Mane itaque celeres surrexerunt, ac diuersis ad desolationem hostilis patriae ferramentis usi sunt. Vineas enim exstirpauerunt, fructiferas arbores succiderunt, macerias et parietes deiecerunt, totamque regionem, quae uberrima erat, igne et ferro desolauerunt. Deinde rex Cenomannis triumphans accessit, et multarum tribubus prouinciarum licentiam remeandi ad sua donauit. Haec anno Dominicae Incarnationis 1099, indictione VII, mense Iulio facta sunt. Tunc Ierusalem, Gentilibus uictis, qui eam diu tenuerant, a sanctis peregrinis, ut in praecedenti libro dilucidaui, VIII Idus Iulii capta est. Urbanus etiam papa, reddito Christicolis Christi sepulcro sancte tripudians, V Kalendas Augusti obiit. Cui Paschalis papa, XVI die inthronizatus a transitu prioris, successit. [10,9] Gislebertus, Lexouiensis episcopus, a monachis Uticensibus multoties requisitus fuit ut abbatem suum benediceret. Quod ille renuit agere, nisi abbas sibi chirographum canonicae professionis exhiberet. Inter eos inde mutua per X annos altercatio perdurauit, et neuter uinci patiens, tropaeum quisque sperauit. Nam Serlo, qui post Mainerium ad abbatiae regimen electus fuit, coenobitis duobus annis sine benedictione praefuit, quia insolitam Uticensi ecclesiae professionem facere recusauit. Similiter Rogerius Sappensis plus quam VII annis fratribus praefuit. Sed episcopo pertinaciter persistente in suo sensu, pastoralem cambutam non portauit. Qua de re regalis potestas, a monachis requisita, iure praeualuit, et pertinaci episcopo imperauit ut mores, quos antecessores eius in Normannia sub patre suo tenuerunt, obseruaret, et abbatem sine alicuius nouitatis exactione consecraret. Iussio regis ab inuito praesule concessa est, et pristinus mos coenobio confirmatus est. Radulfus, abbas Sagiensis, electum fratrem Lexouium duxit, et electionem, uice monachilis conuentus, dictauit. Rodbertus autem, Sagiensis monachus, scriptor eximius, chartam conscripsit, et Herluinus, episcopi capellanus, cunctorum in audientia, clero silente, sic recitauit: Christus assistens pontifex et pastor ecclesiastici gregis et pastorum, sicut suum ex mortalibus continua successione perpetuum efficit gregem, ita, cum sit uirtus et sapientia Dei, etiam pastoralem ipsa perpetuitate continuat ordinem, plures constituens sacerdotes, eo quod morte prohibeantur permanere. Quorum consecrationem per ministerium episcoporum spirituali benedictione a Deo fieri non dubitamus; nihilominus et electionem per ora subditorum eodem Spiritu sancto dispensari certum tenentes. Quocirca Beati Ebrulfi congregatio unanimis, exempla sequens, traditionesque apostolicas, post discessum Patris nostri Mainerii, Patre quoque nostro domno Sarlone in episcopum assumpto, diuina praeeunte misericordia, in abbatem elegimus domnum Rogerium, fratrem nostrum, conuersatione cognitum, professione coniunctum, praesentia et suffragiis egregiorum suffulti, praefati uidelicet episcopi Sarlonis, abbatis Beccensis Anselmi, Sagiensis Radulfi, Troarnensis Arnulfi, et caeterorum; cum quibus, quantum uidere sufficimus, ex instructione Apostoli honestatem personae contemplantes, uirum assumimus catholicum, diuina lege eruditum, castum, sobrium, humilem, mansuetum, misericordem, beneficum, et caeteris pastoralibus conuenientiis praeditum. Hunc, itaque electum diuinae Maiestati consecrandum offerentes, praesuli nostro Lexouiensi Gisleberto praesentamus, pontificalem ecclesiastico more postulantes consecrationem, et canonicam benedictionem. Hac itaque monachorum electione diligenter perlecta, et tam a praesule quam a clero gratanter suscepta, Rogerius in decollatione sancti Ioannis Baptistae abbas consecratus est, et in crastinum a fratribus Utici honorifice susceptus est. Ipso die, dum fratres ad colloquium in claustro sederent, et plurima subtiliter indagantes uicissim conferrent, inspirante Deo, ut aestimo, de Uticensis ecclesiae dedicatione orta est confabulatio, et ingens ardor id agendi omnibus creuit multiloquio. Tandem, gaudentibus amicis et confortantibus, consilium diffinitum est, Deoque iuuante, Uticensis basilica Idus Nouembris (1099) dedicata est. Hoc officium tres episcopi celebrauerunt. Gislebertus enim Lexouiensis consecrauit principalem aram in honore sanctae Dei genitricis Mariae, et sancti Petri apostolorum principis, ac sancti Ebrulfi confessoris; et Gislebertus Ebroicensis altare ad austrum in honore omnium apostolorum; Serlo autem aram in honore omnium Martyrum. Sequenti uero die, Serlo crucifixum benedixit, et altare illius in honore sancti Saluatoris, sanctique Aegidii confessoris, et Gislebertus Ebroicensis aram matutinalis missae in honore omnium sanctorum. Denique, XVII Kalendas Nouembris, Ebroicensis heros ad meridiem altare in honore omnium confessorum sanctificauit, et, completa missae celebratione, in capitulum uenit, et sanctis exhortationibus, piisque precibus et benedictionibus, fratres in Dei cultu corroborauit. In fine uero eiusdem anni, Serlo Sagiensis aram in aede septentrionali II Kalendas Ianuarii dedicauit in honore omnium uirginum. Sic VII altaria certis diebus reuerenter a tribus episcopis dedicata sunt, et gloriosis ordinibus sanctorum ecclesiastico more ad laudem Dei distributa sunt, qui eidem Sancto sanctorum in coelesti regno perpetualiter gaudentes assistunt. Ad hanc dedicationem multi Normannorum proceres adfuerunt, et ex utroque ordine Deo fideles orationum suarum libamina obtulerunt. Guillelmus enim abbas Beccensis et Radulfus Sagiensis, Arnulfus Troarnensis et Goisfredus Constantiniensis et Richardus de Ansgeriuilla et Guillelmus de Glanuilla, Etardus et Guillelmus Ebroicensis, Hugo Safredi filius et Guillelmus de Arenis, archidiacones et decani, aliique honorabiles clerici adfuerunt, et cum episcopis suis diuinae seruitutis ministerium solemniter compleuerunt. Tunc Guillelmus de Britolio eidem ecclesiae de redditibus de Gloz X libras singulis annis dedit. Rodbertus etiam de Grentemaisnil ecclesiam Sancti Samsonis apud Montem-Calueti maiorem, terramque unius carrucae dedit, decimamque nundinarum eiusdem uillae et molendini ac nemoris Deo concessit. Gislebertus uero de Aquila medietatem Aquilae uillae ita sancto Ebrulfo concessit ut Richardus miles eam exinde, sicut de praefato milite tenuerat, de monachis teneret; alteram quippe partem, dono Richerii, Patris eiusdem, in dominio iamdudum possidebant. Radulfus quoque de Conchis Caldecotam et Alwintonam, quae in Anglia sunt, et tres agripennas uinearum de Toenia, et quidquid apud Guarlenuillam habebat, et sex hospites in tribus uillis suis sancto Ebrulfo concessit, et ea quae homines sui dederant, gratanter annuens confirmauit. Eodem tempore, multis in Occidente magna erat turbatio, et foeda desertoribus in oculis omnium confusio. Urbanus enim papa generali sanxerat auctoritate et apostolico iussu inuiolabiliter teneri coegerat in omni Latinitate ut uniuersi qui crucem Christi acceperant, nec iter in Ierusalem pro defectione uoluntatis peregerant, in nomine Domini reciprocum callem inirent, aut anathemate percussi, extra Ecclesiam poenas luerent. Multimodis itaque constrictus angariis, Stephanus, Blesensis comes, ingemuit, seseque denuo ad peregrinandum praeparauit, innumerisque militibus simile desiderium feruenter inoleuit. Bonos enim rumores de gloriosis optionibus Christi audierant, qui contra gentes ethnicas acies, sanctae Trinitatis fide armati, dimicauerunt, et felicem, uirtute pii Saluatoris, uictoriam adepti sunt, aeternasque laudes per omnia saecula promeruerunt. [10,10] Nunc libet, auxiliante Spiritu sancto, ad peregrinos nostros redire, breuiter relaturus de casibus eorum, uel fine, qui post triumphum in Iudaea uel Syria remansere, uel de illis qui suos ad penates per iter arduum remeauere. Anno ab Incarnatione Domini 1099, mense Augusto, Godefredus, Eustachii Boloniae consulis et Itae filius, regnum Dauid in Ierusalem suscepit, et tribus annis regnauit. In ipso mense, omnium simul adhuc commilitonum suorum auxilio fretus, in admirauisum pugnauit, Deoque praesidiante, feliciter prope Ascalonem triumphauit. In autumno, postquam gentiles, summo Rege Sabaoth praeliante, prostrati sunt, egregii proceres cum suis commilitonibus redire decreuerunt, et amicis atque consortibus ualedicentes, reciprocum callem inferunt. Rodbertus enim dux Normannorum, et Rodbertus marchio Flandrensium, atque Raimundus Tolosanus comes, regressi sunt, quorum strenuitates Turci admodum experti sunt. Cumque redirent, multis coetibus peregrinorum obiter obuiauerunt, qui eis in prima profectione comitari nequiuerunt; sed, opportunitate data, quando potuerunt, uotum eundi ad sepulcrum Domini compleuerunt. Isti siquidem nimiam egestatem in itinere pertulerunt, et pene usque ad mortem aporiati sunt. Nam praeuii, qui praecedentibus annis regiones inter Antiochiam et Ierusalem depopulati sunt, subsequentibus peregrinis per inediam perniciem in tramite seminauerunt, quia, occisis siue fugatis prouinciarum colonis, arua inculta nihil quod mandi posset, repererunt. Porro, illi qui redibant, ab obuiantibus audierunt quod Buamundus dux Laodiciam obsideret, et intus ei totis nisibus satellitium imperatoris resisteret. Illuc enim fere XX millia peregrinorum applicuerant, qui de Anglia et aliis insulis Oceani ad sepulcrum Domini properauerunt, ea tempestate qua gentiles Antiochiam obsidebant, et in urbe Christianos coarctabant. Laodiceni autem insulanos Christicolas gratanter susceperunt, eorumque tuitioni sese contra Turcos commiserunt. Inter illos Edgarus Adelingus praecipuus erat, quem Angli quondam post mortem Haraldi regem sibi frustra praefecerant. Ipse profecto urbem tuendam suscepit, et Rodberti ducis fidelitati seruauit, eique post tropaeum de paganis delegauit. Hic corpore speciosus, lingua disertus, liberalis et generosus, utpote Eduardi regis Hunorum filius, sed dextera segnis erat, ducemque sibi coaeuum et quasi collactaneum fratrem diligebat. Rodbertus itaque dux Laodiciam Syriae adeptus est, ibique cum Normannis et Anglis atque Britonibus aliquandiu commoratus est. Custodes etiam suos in munitionibus constituit, quando peregrinationem suam ad monumentum Domini Iesu Christi peregit. Interea Rauendinos, imperatoris Alexii protospatarius, aliique stratores nauigio uenerunt, et cum magno exercitu ciuitatem obsederunt. Urbani autem, compatriotis suis fauentes, Cisalpinos eiecerunt, et Augustales praefecti a Graecis et Syris intromissi sunt. Quod audiens Buamundus, confestim illuc cum exercitu conuolauit, et diutius obsessam urbem crebris assultibus impugnauit. Cumque Laodiceni et Thraces reditum Ierosolymitanorum comperissent, metuentes ne insuperabilem, si connecterentur, exercitum facerent, legatis et muneribus callide praemissis eos illexerunt, eisque ut securi ad urbem suam defensandam properarent, mandauerunt. Igitur illi, haec audientes, gauisi sunt, et uenientes, in urbe a ciuibus pacifice suscepti sunt. Deinde rebus quae acciderant uentilatis, et omnibus utrobique mitigatis, Rodbertus dux cum consodalibus suis Buamundo mandauit ut cum pace recederet; alioquin, ad bellum sese maturius praepararet. Buamundus autem, his auditis, suos conuocauit, et quid in tantis incursionibus agendum esset inuestigauit. Omnes persuaserunt ut in pace recederet, suisque contentus, aliena iniuste non inuaderet; ne contra fratres et strenuos compares dimicaret, et sic Deum ad iracundiam contra se prouocaret; ne scandalum Christianis et cachinnum paganis generaret, nec effusione Christiani cruoris gloriam suae strenuitatis macularet. Modestus igitur dux profunditatem rationis perspicaciter inspexit, et utillimos sophorum monitus astute intelligens acquieuit, et, quamuis moestus, suorum tamen pro reuerentia sociorum, cum suis abscessit. Tutiores itaque Pelasgi et Syri de commoditatibus suis tractauerunt, et post aliquot dies seorsum nostrates conuocatos sic affati sunt: Inclyti seniores, quorum fidem ac strenuitatem iam totus cognouit orbis, audite uerba quae bono animo nunc dicemus uobis. Palam scimus quod causa peregrinationis ditia regna reliquistis, eademque iam, uotis uestris nobiliter expletis, reuisere uultis, maxime cum uos urgeat dulcis amor coniugum et dilectae sobolis, affectusque parentum stimulet ac amicorum, quos pro Christo deseruistis. Nunc ad hanc uoluntatem peragendam benigniter nostrum percipite consilium, quod sine dubio uobis, dispensante Deo, comprobabitis salubre et commodum. Urbes et oppida, quae in Syria uel Romania possidetis, dimittite nobis ad opus Imperatoris. Nos autem uobis optimam classem praeparabimus; uos et omnes quicunque uos sequi uoluerint, sine naulo Constantinopolim ad Augustum conducemus, et illuc usque panem et uinum et quaeque uobis necessaria fuerint affatim suppeditabimus. Imperatoris enim uoluntatem in hac re scimus, eique tali seruitio placere gliscimus. Francos habere secum ualde concupiscit, eorumque constantiam et uiuacem annisum admiratur ac diligit. Nostro consultu per ipsum fiducialiter ite, et experiemini consilium istud esse uobis utile. Franci pariter consiliati sunt, et multa, prout unusquisque commentatus est, callide considerauerunt. Principes enim cum comitatu suo segregati sunt, et sic ad inuicem locuti sunt: Ecce in extraneam regionem elongati sumus, atque ad nostra regredi summopere desideramus. Ast gemina difficultate coangustamur. Hic etenim honorifice, ut nobilitatem nostram decet, remorari nequimus, nec in Gallias remeare sine graui discrimine ualemus. Buamundus, Antiochiam et circumiacentes prouincias possidens, passim dominatur, nec in his regionibus parem sibi quemlibet pati dignatur. Nauigium uero ad transfretandum nobis deest, et iter nobis terrestre, nisi per terram Augusti, nullum est. Porro, illud, nisi beneuolentiam eius habuerimus, periculosum est, ideoque inter barbaros incolas per dubios calles meticulosum est. Multimoda egestate premimur, et multarum incommoditatum metu angimur. Ingenti labore fatigati sumus, ac ad nostram, ut iam satis dictum est, patriam redire peroptamus; quod per mare seu per terram, nisi per manus imperatoris, perpetrare non ualemus. Quid ergo faciemus? Hic diutius remorandi uotum non est, omniumque penuria rerum aegris et fessis exsulibus in promptu est. Promissa igitur Graecorum, licet uersipelles sint, recipiamus, et ab eis pacifice oblata, quoniam Christiani sunt, laeti suscipiamus, quod nobis ut facerent, obnixis precibus obsecrare deberemus. Tandem Galli Deo, in cuius manu sunt omnia, sese commendauerunt, et indigenis, in omnibus quae spoponderant, benigniter annuerunt. Illi ergo admodum laetati sunt, et quae promiserant fideliter compleuerunt. Imperator autem uenientes Francos honorifice suscepit, et, auditis pactionibus quas Achaei pepigerant et Galli concesserant, exsultauit, et imperiali auctoritate confirmauit. Permanere cum illo uolentibus magnos honores obtulit, redeuntibus uero in Occiduas partes larga xenia donauit. Raimundus ergo, Tolosanus comes, quandiu uixit, cum illo conuersatus est, et inter familiares conuiuas eius ac consiliarios habitus est. Hunc Augustus praecipue diligebat, et libenter eum audiebat, quia ipsum pro fidelitate sua pertinaciter Buamundo in Antiochia restitisse cognouerat. Uxor quoque eius, filia Hildefonsi regis Galiciae, cum illo tam diuturnam peregrinationem peregit, et filium, nomine Hildefonsum, Constantinopoli peperit, qui post Bertrannum fratrem suum, comitem Tolosae, patris ius possedit, et usque hodie Gothos in Prouincia perdomuit. Lanceam uero Domini, quam Petrus Abraham Antiochiae inuenit, Raimundus comes apud Byzantum diu in capella sua seruauit. Alios etiam milites, qui inter Graecos degere uoluerunt, imperator multis honorauit muneribus, et magnis ditauit stipendiis. Rodberto autem Normanno et Rodberto Flandritae et commilitonibus eorum, qui repedare festinabant, plurimadona contulit, et liberum eis per terram suam transitum et mercatum habere fecit. Illos profecto qui regiones Eoas relinquebant, aut secum retinebat, aut in Ausonias partes summopere transmittebat, quia totis nisibus ad hoc elaborabat ut in Syria contrarias sibi uires debilitaret, et omnes qui ad auxilium sibi resistentium properarent, impediret. [10,11] Impiger Buamundus, ut ea quae gesta retulimus audiuit, stratores scilicet Augusti, et omnes Francos cum suis copiis pontum carinis sulcasse comperit, Normannos et Armenios, Allobrogesque et de aliis gentibus copiosum agmen celeriter congessit, Laodiciam obsedit, uiriliter expugnauit, captam XII annis tenuit, et successoribus suis usque nunc dimisit. Tarsum quoque et Mamistram, Albaram et Marram, aliasque munitiones, in quarum medio Reblata consistit, ad laudem Dei et subsidium Christianorum, insigniter sibi subiugauit. Graecos et Armenios atque Syros, in monasteriis monachatum pro ritu suo seruantes, honorauit, et possessiones olim habitas fideliter illis concessit. Porro, quaedam monasteria, quae crudeles Turci spoliauerant, et inde religiosos habitatores fugauerant, strenuus heros Latinis monachis seu clericis assignauit, et amplas possessiones liberaliter delegauit, ut omnibus bonis in Dei cultu abundarent, et secundum Latinitatis usum diuinae maiestati seruitium persoluerent. Anno ab Incarnatione Domini 1100, praefati consules, ab Augusto, ut dictum est, pluribus exeniis honorati, cum suis recesserunt, et a Normannis in Italia, qui magnis ibidem opibus pollebant, amicabiliter suscepti sunt. Rogerius enim Senex, Siciliae comes, eiusque nepos Rogerius, Apuliae dux, atque Goisfredus de Conuersana, nepos Guiscardi ducis aliique compatriotae seu cognati eorum saluo reditu gauisi sunt, et fatigatos pro Christo in multis agonibus pugiles laetificare conati sunt. Tunc ibi Rodbertus, Normanniae dux, generosam uirginem adamauit, Sibyllam, Goisfredi de Conuersana filiam, desponsauit, et secum in Neustriam adduxit. Haec nimirum bonis moribus floruit, et, multis honestatibus compta, his qui nouerant illam, amabilis exstitit. Tertio postmodum anno, Rotomi filium peperit, quem Guillelmus, eiusdem urbis archiepiscopus, baptizauit, eumque nomine suo uocitauit. Rodbertus dux, dum exsularet, non immemor erat quod a fratre suo decem millia marcos argenti receperat, eique Normanniam usque ad quinque annos inuadiauerat. Quapropter a suo socero, qui dominus Brundisii erat, urbis in qua Caius Caesar magnum Pompeium inclusit, ut Lucanus narrat, et ab aliis amicis copiam auri et argenti, rerumque pretiosarum obtinuit, ex quorum donis ingentem pecuniam accumulauit, quam reddere creditori, ut suum ducatum quiete reciperet, prouide destinauit. Memorandae res, quae solemniter ad honorem Christi a principibus, aliisque fidelibus in Oriente agebantur, fama uolante uelociter in Occidente denuntiabantur, et occidentalis Ecclesiae filii de insigni ereptione Ierusalem et confusione Babylonis laetabantur. Guillelmus dux Pictauiensium, auditis nobilibus triumphis, ad amorem peregrinandi accensus est. Cuius uexillum exercitus trecentorum millium de Aquitania et Guasconia, aliisque regionibus Hesperiae secutus est. Is nimirum decreuit, Guillelmo Rufo, regi Anglorum, Aquitaniae ducatum, totamque terram suam inuadiare, censumque copiosum abundanter ab illius aerario haurire, unde nobiliter expleret iter quod cupiebat inire. Eloquentes itaque legatos ad regem direxit, eique quod mente uoluebat, per eosdem insinuauit. Pomposus autem sceptriger, qui quanto plus habebat, sitientis hydropici more, tanto plus cupiebat, ueredariorum allegationes auide percepit, et amplas praefati ducis possessiones pristinis potestatibus paterni ducatus et regni addere anhelauit. Maximam igitur iussit classem praeparari, et ingentem equitatum de Anglia secum comitari, ut, pelago transfretato, in armis, ceu leo, supra praedam praesto consisteret, fratrem ab introitu Neustriae bello abigeret, Aquitaniae ducatum pluribus argenti massis emeret, et, obstantibus sibi bello subactis, usque ad Garonnam fluuium imperii sui fines dilataret. Haec tumidus iuuenis cogitabat, et arroganter ad haec inhiabat. Sed omnipotens Conditor, qui cuncta gubernat, aliter disponebat. Tunc circa Rogationes (1100) lugubris euentus in Noua-Foresta contigit. Dum regii milites uenatu exercerentur, et damulas uel ceruos catapultis sauciare molirentur, quidam miles sagittam, ut agrestem feram uulneraret, emisit, egregiumque iuuenem Richardum, Rodberti ducis filium, casu percussit. Qui repente mortuus corruit, et ingens luctus multis inde fuit. Eques, infortunio graui territus, ad Sanctum Pancratium statim confugit, ibique mox monachus factus, geminam ultionem ita euasit. Reatum enim homicidii per poenitentiam, contemptor mundi, expiauit, et maleuolum rancorem parentum et amicorum praeclari tironis declinauit. Multi praefato militi praecelsam felicitatem auspicati sunt; sed homines, rege Sabaoth aliter dispensante, crebro falluntur et fallunt, quoniam, ignorantiae tenebris obnubilatae, cogitationes hominum uanae sunt. De praefati tironis origine libet parumper dicere. Dum Rodbertus dux in adolescentia stolide contra patrem suum rebellasset, et cum magna praedonum manu extorris Neustriam praedis et multis facinoribus infestaret, decoram pellicem cuiusdam senis presbyteri in confinio Franciae adamauit, et ex ea duos filios, Richardum et Guillelmum, generauit. Illa deinde per longum tempus infantes diligenter enutriuit, iamque adultos in Neustria duci filios suos exhibuit, et notissima ei signa de peculiari familiaritate iuuentutis suae recoluit. Et quia ille partim recognoscebat, prolem tamen suam cognoscere dubitabat, genitrix candentem chalybem manifeste portauit, et, ab omni adustione illaesa, de filio regis se concepisse comprobauit. Isti siquidem duo fratres probi et amabiles fuerunt, sed in momento quasi flos feni cito marcuerunt; unus enim, ut dictum est, in uenatione sauciatus occidit; alter uero, postquam Henricus Rodbertum apud Tenerchebraicum cepit, Ierusalem expetiit, ibique militia laudabilis cito corruit Nunc de silua, ubi praefatus tiro periit, uide, lector, cur Noua uocitata sit. Ab antiquis temporibus ibi populosa regio erat, et uillis humanae habitationi competentibus abundabat. Copiosa uero plebs Suthhamptonae pagum solerti cura obnixe colebat; unde australis prouincia Guentanae urbi multipliciter campestri ubertate seruiebat. Guillelmus autem primus, postquam regnum Albionis obtinuit, amator nemorum, plus quam LX parochias ultro deuastauit, ruricolas ad alia loca transmigrare compulit, et siluestres feras pro hominibus, ut uoluptatem uenandi haberet, ibidem constituit. Ibi duos filios: Richardum et Guillelmum Rufum, nepotemque suum, ut dictum est, Richardum, perdidit, et multiformis uisio quibusdam terribiliter apparuit, quibus consecratas aedes, pro educatione ferarum derelictas, Dominus sibi displicere palam ostendit. [10,12] Mense Iulio (1100), dum regia classis regalis pompae apparatu instrueretur, et ipse peruicaciter, immensa pretiosi metalli pondera undecunque congerens, prope fretum praestolaretur, horrendae uisiones de rege in coenobiis et episcopiis ab utrisque ordinibus uisae sunt; unde populis publicae collocutiones in foris et coemeteriis passim diuulgatae sunt. Ipsum quoque regem minime latuerunt. Quidam monachus bonae famae, sed melioris uitae, in coenobio erat Sancti Petri de Gloucestra, qui huiusmodi somnium retulit se uidisse in uisione nocturna: Videbam, inquit, Dominum Iesum in solio excelso sedentem, et gloriosam coeli militiam, sanctorumque chorum ei assistentem. Dum uero, in exstasi supra me raptus, obstupescerem, et nimis admirans ad insolita intenderem, ecce quaedam splendidissima uirgo ante pedes Domini Iesu procidebat, et his precibus suppliciter illum exorabat: « Domine Iesu Christe, Saluator generis humani, pro quo, pendens in cruce, pretiosum sanguinem tuum fudisti, clementer respice populum tuum, miserabiliter gementem sub iugo Guillelmi. Scelerum uindex, omniumque iudex Iustissime, de Guillelmo, precor, uindica me, et de manibus illius eripe, quia turpiter, quantum in ipso est, me polluit et immaniter affligit. » Dominus autem respondebat: « Patienter tolera, paulisper exspecta, quoniam in proximo tibi sufficiens adhibetur de illo uindicta. » Haec itaque audiens contremui, et coelestem iram principi nostro mox imminere non dubitaui, intelligens sanctae uirginis et matris Ecclesiae clamores peruenisse ad aures Domini, pro rapinis et turpibus moechiis, aliorumque facinorum sarcina intolerabili, quibus rex et pedisequi eius non desistunt diuinam legem quotidie transgredi. His auditis, uenerandus Serlo abbas commonitorios apices edidit, et amicabiliter de Gloucestra regi direxit, in quibus illa, quae monachus in uisu didicerat, luculenter inseruit. In eodem monasterio, Kalendis Augusti, celebritas Sancti Petri ad Vincula solemniter peracta est, et personarum utriusque ordinis ingens globus ibidem conglomeratus est. Tunc Fulcheredus, Sagiensis feruens monachus, Scrobesburiensis archimandrita primus, in diuinis tractatibus explanator profluus, de grege seniorum electus, in pulpitum ascendit, sermonem ad populum de Salutari Dei fecit. Ibi praeuaricatores diuinae legis palam redarguit, et, quasi prophetico spiritu plenus, inter caetera constanter uaticinatus dixit: Anglia profanis ad conculcationem datur in haereditate, quia repleta est terra iniquitate. Totum corpus maculatur multiformis lepra nequitiae, et a capite usque ad pedes occupauit illud languor malitiae. Effrenis enim superbia ubique uolitat, et omnia, si dici fas est, etiam stellas coeli conculcat. Discincta libido uasa fictilia, sed et aurea coinquinat, et insatiabilis auaritia quaeque potest deuorat. En subitanea rerum instabit immutatio. Non diu dominabuntur effeminati. Dominus Deus publicos sponsae suae hostes iudicare ueniet, Moab et Edom rhomphaea manifestae ultionis percutiet, et terribili commotione montes Gelboe subuertet. Ira Dei transgressoribus ultra non parcet. Iam coelestis ultio super filios infidelitatis desaeuiet. Ecce arcus superui furoris contra reprobos intensus est, et sagitta uelox ad uulnerandum de pharetra extracta est. Repente iam feriet, seseque corrigendo sapiens omnis ictum declinet. Haec et multa his similia populo feria IV in templo Dei dicta sunt, et extemplo flagella prosequi exhibitione operum coepta sunt. In crastinum, Guillelmus rex mane cum suis parasitis comedit, seseque post prandium, ut in Nouam Forestam uenatum iret, praeparauit. Cumque hilaris cum clientibus suis tripudiaret, ocreasque suas calcearet, quidam faber illuc aduenit, et sex catapultas ei praesentauit. Quas ille protinus alacriter accepit, per opus artificem laudauit, nescius futuri, quatuor sibi retinuit, et duas Gualterio Tirello porrexit. Iustum est, inquit rex, ut illi acutissimae dentur sagittae, qui lethiferos inde nouerit ictus infigere. Erat idem de Francia miles generosus, Picis et Pontisariae diues oppidanus, potens inter optimates, et in armis acerrimus, ideo regi familiaris conuiua, et ubique comes assiduus. Denique, dum de pluribus inutiliter confabularentur, et domestici clientes circa regem adunarentur, quidam monachus de Gloucestra adfuit, et abbatis sui litteras regi porrexit. Quibus auditis, rex in cachinnum resolutus est, et subsannando supradictum militem sic affatus est: Gualteri, fac rectum de his quae audisti. At ille: Sic faciam, domine. Paruipendens itaque monita seniorum, immemor quod ante ruinam exaltatur cor, de serie litterarum quas audierat, dixit: Miror unde domino meo Serloni talia narrandi uoluntas exorta est, qui uere, ut opinor, bonus abbas et maturus senior est. Ex simplicitate nimia, mihi, tot negotiis occupato, somnia stertentium retulit, et per plura terrarum spatia scripto etiam inserta destinauit. Num prosequi me ritum autumat Anglorum, qui pro sternutatione et somnio uetularum dimittunt iter suum seu negotium? His dictis, celer surrexit, et cornipedem ascendens, in siluam festinauit. Henricus comes, frater eius, et Guillelmus de Britolio, aliique illustres ibi fuerunt, in saltum perrexerunt, et uenatores per diuersa rite loca dispersa sunt. Cumque rex et Gualterius de Pice cum paucis sodalibus in nemore constituti essent, et armati praedam auide exspectarent, subito inter eos currente fera, rex de statu suo recessit, et Gualterius sagittam emisit. Quae, super dorsum ferae, setam radens, rapide uolauit, atque regem e regione stantem lethaliter uulnerauit. Qui mox ad terram cecidit, et sine mora, proh dolor! exspirauit. Uno itaque prostrato terrigena, fit multorum commotio maxima, horribilisque de nece principis clamor perstrepit in silua. Henricus concito cursu ad arcem Guentoniae, ubi regalis thesaurus continebatur, festinauit, et claues eius, ut genuinus haeres, imperiali iussu ab excubitoribus exegit. Illuc et Guillelmus de Britolio anhelus aduenit, callidoque meditatu praeueniens, econtra obstitit. Legaliter, inquit, reminisci fidei debemus, quam Rodberto duci, germano tuo, promisimus. Ipse nimirum primogenitus est Guillelmi regis filius, et ego et tu, domine mi Henrice, hominium illi fecimus. Quapropter tam absenti, quam praesenti, fidelitas a nobis seruanda est in omnibus. In seruitio Dei iam diu laborauit, et Deus illi ducatum suum, quem pro eius amore peregrinus dimisit, nunc sine bellico tumultu cum paterno diademate restituit. Inter haec aspera lis oriri coepit, et ex omni parte multitudo uirorum illuc confluxit, atque praesentis haeredis, qui suum ius calumniabatur, uirtus creuit. Henricus manum ad capulum uiuaciter misit, et gladium exemit, nec extraneum quemlibet, per friuolam procrastinationem, patris sceptrum praeoccupare permisit. Tandem, conuenientibus amicis et sapientibus consiliariis, hinc et inde lis mitigata est, et saniori consultu, ne peior scissura fieret, arx cum regalibus gazis filio regis Henrico reddita est. Hoc antea dudum fuit a Britonibus prophetatum, et hunc Angli optauerunt habere dominum, quem nobiliter in solio regni nouerant genitum. Mortuo rege, plures optimatum ad lares suos de saltu manicauerunt, et contra futuras motiones, quas timebant, res suas ordinauerunt. Clientuli quidam cruentatum regem uilibus utcunque pannis operuerunt, et ueluti ferocem aprum, uenabulis confossum, de saltu ad urbem Guentanam detulerunt. Clerici autem et monachi atque ciues, duntaxat egeni, cum uiduis et mendicis, obuiam processerunt, et pro reuerentia regiae dignitatis in ueteri monasterio Sancti Petri celeriter tumulauerunt. Porro, ecclesiastici doctores et praelati, sordidam eius uitam et tetrum finem considerantes, tunc iudicare ausi sunt, et ecclesiastica, ueluti biothanatum, absolutione indignum censuerunt, quem uitales auras carpentem salubriter a nequitiis castigare nequiuerunt. Signa etiam pro illo in quibusdam ecclesiis non sonuerunt, quae pro infimis pauperibus et mulierculis crebro diutissime pulsata sunt. De ingenti aerario, ubi plures nummorum acerui de laboribus miserorum congesti sunt, eleemosynae pro anima cupidi quondam possessoris nullae inopibus erogatae sunt. Stipendiarii uero milites et nebulones ac uulgaria scorta quaestus suos in occasu moechi principis perdiderunt, eiusque miserabilem obitum, non tam pro pietate, quam pro detestabili flagitiorum cupiditate, planxerunt, Gualteriumque Tirellum, ut pro lapsu sui defensoris membratim discerperent, summopere quaesierunt. Porro, ille, perpetrato facinore, ad pontum propere confugit; pelagoque transito, munitiones, quas in Gallia possidebat, expetiit, ibique minas et maledictiones maleuolentium tutus irrisit. Hic Adelidem, filiam Richardi, de sublimi prosapia Gifardorum, coniugem habuit, quae Hugonem de Pice, strenuissimum militem, marito suo peperit. Denique post multos annos Ierusalem expetiit, et in uia Dei poenitens Gualterius obiit. Anno itaque ab incarnatione Domini 1100, feria quinta, IV Nonas Augusti, Guillelmus Rufus in Noua Foresta ictu sagittae mortuus est, postquam XII annis et pene X mensibus regno Angliae potitus est. [10,13] Henricus autem, cum Rodberto, comite de Mellento, Lundoniam properauit, et dominico sequenti, apud Guestmonasterium, in basilica Sancti Petri apostoli, regale stemma suscepit, eumque uenerabilis Mauricius, Lundoniensis episcopus, consecrauit. Anselmus enim, Doroberniae archiepiscopus, ut supra dictum est, exsulabat; Thomas uero, Eboracensis archiepiscopus, nuper defunctus fuerat, et metropolitana sedes adhuc uacabat. Triginta annorum erat Henricus, cum regnare coepisset, et XXXV annis et IV mensibus regnauit. Hic inter prospera et aduersa regnum sibi diuinitus commissum prudenter et commode moderatus est, ac inter praecipuos totius Chistianitatis principes, obtentu pacis et iustitiae fulgens, insignis habitus est. In diebus eius Ecclesia Dei diuitiis et honoribus alacriter emicuit, et omnis ordo religiosorum ad laudem Creatoris multipliciter creuit. Hoc monachi et clerici attestantur, qui numero et sublimitate, eo regnante, multiplicantur; hoc eremitae merito perhibere possunt, qui siluarum condensa prosternunt, et, erectis monasteriorum et palatiorum excelsis culminibus, ibi tripudiant, et gloriam Deo cum dulcedine mentis cantitant, ubi quondam exleges latrunculi, ad omne nefas peragendum, latitare solebant. A principio regni sui omnes sibi sapienter conciliauit, ac ad amorem sui regalibus munificentiis inuitauit. Optimates enim benigniter honorauit, opes et honores illis auxit, et sic eos leniendo fidos sibi effecit. Subiectas uero plebes iustis legibus datis fouit, et ab iniquis exactoribus atque praedonibus patrocinando protexit. Sic sublimis patricius inter omnes occiduos consules et regnorum rectores effulsit, omniumque fauorem, tam clericorum quam laicorum, qui ratione regi gaudebant, promeruit. Viduatas pastoribus Ecclesias consolari coepit, et eruditos illis doctores, seniorum consultu, imposuit. Nam Guillelmo, cognomento Gifardo, qui defuncti regis cancellarius fuerat, Guentanae urbis cathedram commisit, et Girardum, Herfordensem episcopum, in Eboracensem metropolim promouit. Veloces quoque nuntios trans pontum direxit, per quos uenerabilem Anselmum, archiepiscopum Cantuariae, ad sedem suam accersiit, quem, sicut supra dictum est, Guillelmus rex incongruis infestationibus expulit. Eliense uero coenobium dedit Richardo Richardi de Benefacta filio, Beccensi monacho, et abbatiam Sancti Edmundi regis et martyris Rodberto, iuueni Uticensi monacho, Hugonis Cestrensis comitis filio. Glastoniam quoque commisit. Herluino Cadomensi, et Habundoniam Farisio Malmesburiensi. Hugo, Cestrensis comes, et Rodbertus Belesmensis, ac alii optimates, qui erant in Normannia, audito casu infortunati principis, rerumque mutatione subita, compositis in Neustria rebus suis, iter in Angliam accelerauerunt, eique hominio facto, fundos et omnes dignitates suas cum regiis muneribus ab eo receperunt. Henricus rex imprudentum consilia iuuenum, sicut Roboam, secutus non est, sed sapientum argutias monitusque senum sagaciter amplexatus est. Rodbertum scilicet de Mellento et Hugonem de Cestra, Richardum de Raduariis et Rogerium Bigodum, aliosque strenuos et sagaces uiros suis adhibuit consiliis, et, quia humiliter sophistis obsecundauit, merito multis regionibus et populis imperauit. Praefatus princeps, quarto mense ex quo coepit regnare, nolens ut equus et mulus, quibus non est intellectus, turpiter lasciuire, generosam uirginem, nomine Mathildem, regali more sibi desponsauit, ex qua geminam prolem, Mathildem et Guillelmum, generauit. Haec nimirum Melculfi, regis Scottorum, et Margaritae reginae filia fuit, cuius origo de stirpe Elfredi regis, filii Egberti regis, processit, qui primus monarchiam totius Angliae, post Danicam cladem et occasum sancti Edmundi, regis et martyris, obtinuit. Nam antea, ex quo Angli de Anglo insula, ubi Saxoniae metropolis est, in Britanniam uenerunt, et, deuictis seu deletis quos modo Gualos dicunt, occupatam bello insulam, Hengist primo duce, a natali solo Angliam uocitauerunt, quinque reges, ut in scriptis Gildae Britonis et Bedae Anglici legitur, in ea regnauerunt. Sapiens ergo Henricus, generositatem uirginis agnoscens, multimodamque morum eius honestatem iamdudum concupiscens, huiusmodi sociam in Christo sibi elegit, et in regno secum, Gerardo Herfondensi episcopo consecrante, sublimauit. De rebus, quae in Anglia contigerunt, pauca praelibaui; sed de Normannis nihilominus huic aliqua libet addere operi. Mense Augusto 1100, mox ut in Neustria infausti occasus regis compertus est, turgentium furor Normannorum in sua uiscera excitatus est. Nam in eadem septimana Guillelmus, consul Ebroicensis, et Radulfus de Conchis cum ingenti manu in territorium de Bellomonte irruerunt, et ingentem praedam de terra Rodberti, comitis Mellentensis, rapuerunt, pro quibusdam iniuriis, quas ipse suis comparibus ingesserat, per fraudulenta consilia, quae Rufo regi contra illos suggerere iamdudum studuerat. Similiter alii plures iram et maleuolentiam, quas olim conceperant, sed, propter rigorem principalis iustitiae, manifestis ultionibus prodere non ausi fuerant, nunc, habenis relaxatis, toto nisu contra sese insurrexerunt, et mutuis caedibus ac damnis rerum miseram regionem, rectore carentem, desolauerunt. Mense Septembri, Rodbertus dux in Normanniam uenit, et, a suis susceptus, cum Sibylla, coniuge sua, Montem Sancti Michaelis archangeli de Periculo Maris adiit. Ibi pro reditu saluo de longinqua peregrinatione Deo gratias egit, ac postea sponsam suam, Goisfredi de Conuersana filiam, cognouit; quae sequenti anno filium ei peperit, quem Guillelmus archipraesul baptizauit, eique nomen suum imposuit. Rodbertus uero dux ducatum suum, nemine prohibente, recepit, et fere VIII annis nomine tenus tenuit. Socordia nempe mollitieque damnabiliter detentus est, ideoque despicabilis inquietis et exlegibus incolis factus est. Furta et rapinae indesinenter agebantur, et mala passim ad detrimenta totius patriae multiplicabantur. [10,14] Helias, filius Ioannis de Flecchia, ut rumores quos optauerat audiuit, Guillelmum uidelicet regem occubuisse ueraciter agnouit, cum armatorum turma Cenomanis uenit, et, ab amicis ciuibus uoluntarie susceptus, urbem pacifice obtinuit. Fulconem, Andegauorum comitem, dominum suum, accersiit, a quo adiutus, arcem diu obsedit. Haimericus de Moria et Gualterius Rothomagensis, Ansgerii filius, cum necessariis clientibus turrim seruabant; uictum et armamenta, et quaeque obsessis necessaria erant ad resistendum, sufficienter habebant. Quotidie uero simul loquebantur, et mutuo minitabantur, sed ioca minis plerumque miscebantur. Heliae comiti priuilegium dederunt ut, quotiescunque uellet, albam tunicam indueret, et sic ad eos qui turrim custodiebant, tutus accederet. Ille uero, credulus fidei eorum, quos probissimos et legales nouerat, candore uestis notabilis, saepe ad hostes accedebat, et solus cum illis diu confabulari non dubitabat. Inclusi et forinseci diuersis cauillationibus mutuo exercebantur, animoque non maleuolo multa ludicra utrinque agitabantur, unde in illa regione futuri pro admiratione et delectamine loquentur. Tandem Gualterius et Haimericus Heliam, post aliquot dies, sic affati sunt: Arcem munitissimam, omnibus bonis opulentam, sicut herus noster nobis commisit, seruamus; nec uos, nec omnia machinamenta uestra timebimus, quandiu resistere uobis uoluerimus. Laedere quidem uos lapidibus et sagittis possumus, quia, in eminentiori praetorio constituti, uobis praeualemus. Verum, pro Dei timore et naturali amore, uobis parcimus, praesertim cum ignoremus cui militantes hanc turrim seruemus. Unde iustum et utile aestimamus ut mutuo treuias demus et accipiamus, donec legatus noster redeat a dominis nostris, Angliae et Normanniae principibus. Qui postquam reuersus fuerit, faciemus prout ratio nobis intimauerit. His auditis, gaudens Helias Fulconi retulit. Omnes inde admodum gauisi sunt, et placitum Normannorum libenter annuerunt. Legatus autem, duci Normanniae directus, ait: Gualterius et Haimericus cum sociis fidelibus arcem Cenomanicam, sicut eis Guillelmus rex praecepit, obseruant, et, a Cenomanensibus atque Andegauinis obsessi, a te auxilium postulant, scire optantes quid secundum uoluntatem tuam agere debeant. Si praefatam arcem uis habere, ueni cum ualida bellatorum manu eis succurrere, et a circumuallantibus inimicis liberare. Alioquin edoce qualiter ualeant de periculo mortis euadere. Dux autem longae laboribus peregrinationis fractus, et magis quietem lecti quam bellicum laborem complecti cupidus, per legatum mandauit obsessis ut honestam pacem cum obsidentibus facerent inimicis. Longo, inquit, labore fatigatus sum, et ducatus mihi sufficit Normannorum. Inuitant etiam me proceres Angliae ut festinem pelagus transire, quia parati sunt me in regem suscipere. Denique legatus, his auditis, reciprocum iter non repetiit, sed, ponto uelociter tranfretato, regem Albionis adiit, eique consequenter ea, quae illum duci iam dixisse scripsi, facunde intimauit. Ille uero, transmarinis occupatus negotiis regni, callide maluit sibi debita legaliter amplecti, quam peregrinis prae superbia et indebitis laboribus nimis onerari. Custodibus arcis pro sua beneuolentia gratias reddidit, et legatum muneribus dignis honoratum remisit. Nuntius igitur ad suos rediit, illisque responsa filiorum Guillelmi regis per ordinem retulit. Custodes itaque, laudabili iam fide probati, Heliae candidam iusserunt tunicam indui, pro qua Candidus Bacularis solitus est ab illis nuncupari. Protinus ille iussis paruit. Municipes eum uelociter uenientem susceperunt, et iocantes dixerunt: Candide Bacularis, merito nunc uales laetari, quia tempus instat quod diu desiderasti. Si copiam nummorum in aerario tuo habes, nobiscum felix mercimonium facere potes. Cumque interrogasset quem mercatum exercerent, dixerunt: Potens Guillelmus, rex Anglorum, hanc arcem condidit, cuius haeres eam nobis commendauit: sed nuper, proh dolor! occubuit. Hanc nimirum arcem tibi damus, et te amodo Cenomanorum comitem esse concedimus. Non formidine uirtutis uestrae territi uel oppressi sumus, nec nobis usque ad longum tempus resistendi deficeret uirtus, si uobis adhuc resistere uellemus; arma quidem et animos audaces, uictumque sufficientem habemus; sed naturali hero caremus, cui strenuitatis nostrae seruitium impendamus. Unde, strenue uir, probitatem tuam agnoscentes, te eligimus, et, arce reddita, te principem Cenomanorum hodie constituimus. Haec ad Heliam probi heroes locuti sunt, et pacem cum eo fecerunt, et munitissimam ei turrim, cum omnibus copiis a Guillelmo Rufo ibidem aggregatis, reddiderunt. Facta itaque pace, strenui municipes cum armis et omnibus rebus suis exierunt, nec ut hostes deuicti, sed ut fideles amici, a consulibus suscepti sunt. Helias uero comes cum CC militibus eos per urbem incolumes eduxit, et, ne a ciuibus, quorum domos praeterito anno combusserant, laederentur, alacriter protexit. Sic Helias comes tertio anno consulatum suum recuperauit, et usque ad obitum suum fere X annis honorifice tenuit. Interea, post aliquot annos, Eremburgem, filiam suam, Fulconi filio domini sui, Andegauorum comiti, dedit, ipsumque Cenomanis dominum sibi successorem constituit. Foedus amicitiae cum Rodberto duce et Henrico rege postmodum copulauit, eorumque bellis uiriliter interfuit, unique multum nocuit, alterique ingens suffragium contulit. Defuncta coniuge sua, caelibem uitam actitare renuit, sed Agnetem, filiam Guillelmi Pictauorum ducis, relictam Hildefonsi senioris, Galiciae regis, uxorem duxit. Celebres nuptias cum ingenti tripudio perpetrauit, sed, sequenti anno, multis lugentibus, obiit. Cuius cadauer Ildebertus praesul in basilica Sancti Petri apostoli Culturae reuerenter sepeliuit. [10,15] Anno ab Incarnatione Domini 1101, indictione IX, ingens turbatio in Anglia et Normannia orta est. Seditiosi enim proceres, Henrici regis magnanimitatem metuentes, et desidis mollitiem Rodberti ducis, ut libitus suos nequiter explerent, magis amantes, fraudulenta consilia uicissim tractare coeperunt, eique, ut parata classe festinus transfretaret, mandauerunt. Rodbertus nimirum de Belismo, et duo fratres eius, Rogerius Pictauinus atque Arnulfus; Guillelmus de Garenna, Suthregiae comes, et Gualterius Gifardus, Yuo de Grentemasinilio, et Rodbertus Ilberti filius, aliique plures decretum proditionis sanxerunt, et partes ducis, prius clam, postea palam, adiuuarunt. Imprudens uero dux sua dominia non seruauit, sed pro cupiditate regni, quod callidior frater possidebat, insipienter distraxit. Tunc Rodberto de Belismo Sagiensem episcopatum et Argentomum castrum, siluamque Golferni donauit, et munitionem de Gisortis Tedbaldo Pagano, quia semel eum hospitatus fuerat, tribuit. Aliis quoque proceribus de suo peculio plurima dedit, multisque, si rex foret, maiora quam dare posset, promisit. Et, quoniam meretricum atque scurrarum consortia non refutauit, sed, eis impudenter applaudens, sua dilapidauit, inter diuitias ampli ducatus pane multoties eguit, et, pro penuria uestitus, usque ad sextam de lecto non surrexit, nec ad ecclesiam, quia nudus erat, diuinum auditurus officium, perrexit. Meretrices enim et nebulones qui, lenitatem eius scientes, eum indesinenter circumdederunt, braccas eius et caligas et reliqua ornamenta crebro impune furati sunt. In illo itaque palam completum est quod per quemdam sapientem dictum est: "Qui sua demergunt, hi post extranea pergunt". At Normannici optimates ducem suum paruipendentes, et Anglico regi magis fauere gestientes, ad illum transferre ducatum Neustriae decreuerunt, crebrisque legationibus ad huiuscemodi appetitum incitauerunt. Sic utraque gens, instante perfidia, deprauabatur, dominoque infida suo qualiter obesset machinabatur. Rebelles aliqui manifestam contra fideles uicinos guerram arripuerunt, et gremium almae telluris rapacitatibus et incendiis, cruentisque caedibus maculauerunt. Venerabilis Anselmus archiepiscopus et omnes episcopi et abbates cum sacro clero et omnes Angli indissolubiliter regi suo adhaerebant, et pro eius salute, regnique statu regem Sabaoth incessanter orabant. Rodbertus quoque de Mellento, et multi alii legales, prouidique barones domino suo fideliter connectebantur, uiribus et consiliis ei suffragabantur. Praecipuus incentor uesaniae huius fuit Rannulfus Flambardus, Dunelmi episcopus. Hic nimirum, de plebeia stirpe progressus, Guillelmo Rufo admodum adulatus est, et, machinationibus callidis illi fauens, super omnes regni optimates ab illo sublimatus est. Summus regiarum procurator opum et iustitiarius factus est, et, innumeris crudelitatibus frequenter exercitatis, exosus et pluribus terribilis factus est. Ipse uero, contractis undique opibus, et ampliatis honoribus, nimis locupletatus est, et usque ad pontificale stemma, quamuis pene illitteratus esset, non merito religionis, sed potentia saeculari prouectus est. Sed, quia mortalis uitae potentia nulla longa est, interempto rege suo, ut ueternus patriae depraedator, a nouo rege incarceratus est. Pro multis enim iniuriis, quibus ipsum Henricum, aliosque regni filios, tam pauperes quam diuites, uexauerat, multisque modis crebro afflictos irreuerenter contristauerat, ex diuino consultu, mutato flamine, de sublimi culmine potestatis deiectus est, et in arce Lundoniensi Guillelmo de Magnauilla custodiendus in uinculis traditus est. Verum, sicut Ouidius dicit, de Daedalo canons: "Ingenium mala saepe mouent" ingeniosus praesul de rigore ergastuli exire sategit, et exitum callide per amicos procurauit. Erat enim solers et facundus, et, licet crudelis et iracundus, largus tamen et plerumque iucundus, et ob hoc plerisque gratus et amandus. Quotidie ad uictum suum duos sterilensium solidos iussu regis habebat. Unde cum adiumentis amicorum in carcere tripudiabat, quotidieque splendidum sibi, suisque custodibus conuiuium exhiberi iubebat. Quadam die in lagena uini funis ei delatus est, et copiosus conuiuii apparatus largitione praesulis erogatus est. Custodes cum eo comederunt, et Falerno ubertim hausto exhilarati sunt. Quibus admodum inebriatis et secure stertentibus, episcopus funem ad columnam, quae in medio fenestrae arcis erat, coaptauit, et baculum pastoralem secum sumens, per funem descendit. Verum, quia manus suas oblitus fuit chirothecis obuoluere, usque ad os excoriatae sunt restis scabredine, et, fune ad solum usque non pertingente, graui lapsu corpulentus flamen ruit, et pene conquassatus, flebiliter ingemuit. Fideles amici eius et probati satellites ad pedem turris exspectabant, qui, non sine timore magno, ibidem ei optimos cornipedes praeparauerant. Quibus ascensis, ille uelociter aufugit, et fidos comites cum thesauro suo obuiam habuit, cum quibus in Normanniam festinanter ad Rodbertum ducem nauigauit. Mater uero Flambardi, quae sortilega erat, et cum daemone crebro locuta, ex cuius nefaria familiaritate unum oculum amiserat, in alia naue cum filii thesauro sui per pelagus in Neustriam ferebatur, et a sociis ibidem pro scelestis incantationibus cum derisoriis gestibus passim detrahebatur. Interea totum piratis occurrentibus in ponto aerarium direptum est, et uenefica cum naucleris et epibatis anus nuda, moerensque in littus Normanniae exposita est. Denique fugax antistes, a duce susceptus, Normanniae praefectus est, et ipse dux, quantum ignauia permisit, eius consiliis usus est. Hic praecipue ducem contra fratrem suum ad certamen concitauit, et inimicitias in regem toto adnisu exercuit. Consilium duci qualiter Angliae regnum obtineret, dedit, auxiliumque suum in omnibus promisit. In autumno (1101) tandem Rodbertus dux in Angliam transfretauit, et ab illustribus et opulentis, qui confoederati eum praestolabantur, susceptus in regem bellum parauit. Classis eius Guillelmi patris sui classi multum dispar fuit quae, non exercitus uirtute, sed proditorum procuratione, ad portum Portesmude applicuit. Protinus ipse dux a proceribus regni, qui iamdudum illi hominium fecerant, in prouinciam Guentoniensem perductus, constitit, et fratrem suum, nisi diadema deponeret, ad praelium concitatione seditiosorum lacessiit. Multi, qui pridem regi specie tenus adhaeserant, aduenientem ducem ultro susceperunt, copiisque suis agmina eius stipauerunt. Rodbertus enim Belesmensis, et Guillelmus Suthregiae comes, aliique plures regem deseruerunt, et multi, ut occasionem separationis extorquerent, ab eo iniusta petierunt, et, nisi petitionibus suis satisfaceret, eum sese derelicturos minitati sunt. Rodbertus de Mellento et Richardus de Raduariis, aliique multi barones strenui regem suum uallauerunt. Omnes quoque Angli, alterius principis iura nescientes, in sui regis fidelitate perstiterunt, pro qua certamen inire satis optauerunt. Interea Hugo, Cestrensis comes, in lectum decidit, et post diutinum languorem monachatum in coenobio, quod idem Cestrae construxerat, suscepit, atque post triduum, VI Kalendas Augusti, obiit. Richardus autem, pulcherrimus puer, quem solum ex Ermentrude, filia Hugonis de Claromonte, genuit, consulatum eius fere XII annis, amabilis omnibus, tenuit, et Mathildem, filiam Stephani Blesensium comitis, ex Hadala sorore Henrici regis, uxorem duxit, cum qua in Candida Naue, ut postmodum satis elucidabitur, VII Kalendas Decembris (1101) naufragio, proh dolor! periit . [10,16] Mellenticus consul uersutias contribulium et defectionem prospiciens, fidemque suam amico regi inter laeta et tristia seruare satagens, hinc et inde multa tacito corde subtiliter reuoluit, et ne status regni uacillaret, anxius laborauit. Dixit itaque regi: Omnis probus et aequitate pollens, dum uidet amicum pressuris impeti, si legalitate uult probabilis haberi, indigenti dilecto debet totis nisibus suffragari. In huiusmodi studio non tantum futurae mercedis emolumentum debet pensari, quantum de indigentis amici subuentione cogitari. Verum plures uidemus multum aliter agentes, fideique, quam domino pepigere suo, decus turpi praeuaricatione polluentes. Haec profecto manifeste cernimus, et acutis punctionibus in nostris lateribus sentimus. Nos ergo, quibus communis utilitatis prouidentia commissa est diuinitus, ad salutem regni, Ecclesiaeque Dei undique speculari debemus. Maxima sit cura ut per gratiam Dei pacifice uincamus, ut sine Christiani sanguinis effusione uictoriam obtineamus, et in pacis serenitate fidelis consistat populus. Nunc igitur, domine mi rex, consilium meum audi, monitisque meis ne dedigneris obsequi. Cunctos milites tuos leniter alloquere, omnibus ut pater filiis blandire, promissis uniuersos demulce, quaeque petierint concede, et sic omnes ad fauorem tui solerter attrahe. Si Lundoniam postulauerint uel Eboracham, ne differas magna polliceri, ut regalem decet munificentiam. Melius est enim dare regni particulam, quam multitudine inimicorum cum uita perdere uictoriam. Cumque ad finem huius negotii, auxiliante Deo, prospere peruenimus, de repetendis dominiis, quae temerarii desertores tempore belli usurpauerint, utile consilium suggeremus. Certum est quod quisquis dominum suum in mortis periculo sponte deserit, aliumque pro auiditate lucri appetit, seu militare seruitium, quod ultro pro defensione regni exhibere debet, regi suo uenale facit, eumque propriis spoliare dominiis contendit, iudicio rationis et aequitatis ut proditor iudicabitur, et haereditariis rebus merito nudatus, extorris effugabitur. Uniuersi optimates Henrico regi assistentes uerba consulis collaudauerunt, et regem ut monitis eius obsecundaret cohortati sunt. Ille uero, sapientia praecellens, beneuolis auriculariis gratias egit, eorumque salubribus hortamentis libenter acquieuit, pluresque, quos suspectos habebat, promissis et muneribus sibi conciliauit. Tandem cum ingenti exercitu obuiam fratri processit, et legatos direxit, per quos sollicite inquisiuit cur Angliae fines cum armato exercitu intrare praesumpserit. Rodbertus autem dux per suos responsales ita locutus est: Regnum patris mei cum proceribus meis ingressus sum, et illud reposco, debitum mihi iure primogenitorum. In quadam planitie, duo germani per aliquot dies perstiterunt, sibique mutuo nobiles nuntios quotidie miserunt. Seditiosi proditores magis bellum quam pacem optabant. Et quia plus priuatae quam publicae commoditati insistebant, uersipelles ueredarii uerba peruertebant, et magis iurgia quam concordiam inter fratres serebant. Porro, sagax Henricus istud aduertit, unde fratris colloquium ore ad os petiit et conuenientes fraterni amoris dulcedo ambos impleuit. Nobilis corona ingentis exercitus circumstitit ibique terribilis decor Normannorum et Anglorum in armis effulsit. Soli duo germani spectantis in medio populi collocuti sunt, et ore quod corde ruminabant sine dolo protulerunt. Denique post pauca uerba mutuo amplexati sunt, datisque dulcibus basiis, sine sequestro concordes effecti sunt. Verba quidem huius colloquii nequeo hic inserere, quia non interfui; sed opus, quod de tantorum consilio fratrum processit, auditu didici. In primis Rodbertus dux calumniam, quam in regno Angliae ingesserat, fratri dimisit, ipsumque de homagio, quod sibi iamdudum fecerat, pro regali dignitate absoluit. Henricus autem rex tria millia librarum sterilensium sese duci redditurum per singulos annos spopondit, totumque Constantinum pagum et quidquid in Neustria possidebat, praeter Danfrontem, reliquit. Solum Danfrontem castrum sibi retinuit, quia Danfrontanis, quando illum intromiserunt, iureiurando pepigerat quod nunquam eos de manu sua proiiceret, nec leges eorum uel consuetudines mutaret. Remotis omnibus arbitris, soli fratres scita sua sanxerunt, et, cunctis in circumitu eos cum admiratione spectantibus, decreuerunt quod sese, ut decet fratres, inuicem adiuuarent, et omnia patris sui dominia resumerent, scelestosque litium satores pariter utrinque punirent. Pace itaque facta, confusio perfidos operuit, et despicabiles illis etiam quibus inique adulati fuerant, effecit, et inglorios, metuque pallentes a facie regis latitare compulit. Sincerae uero plebes et iustis laboribus insistentes exsultauerunt, et armatorum cunci, licentia regis accepta, dissoluti sunt, gaudentesque ad sua tecta remeauerunt. Totius Albionis regnum, tranquillitate pacis tripudians, siluit et Ecclesia Dei, diuturna quiete uigens, diuina lege splenduit, Deoque secura sine praeliorum tumultu militauit. Narrationi nostrae perhibent euidens testimonium nouae basilicae, et multa oratoria nuper condita per uicos Angliae, et operosa claustra coenobiorum, cum aliis officinis monachorum, quae constructa sunt Henrici regis tempore. Omnis enim ordo Religiosorum, pace fruens et prosperitate, in omnibus quae ad cultum Deitatis pertinent omnipotentissimae, intus et exterius suam diligentiam satagit exhibere. Unde templa domosque feruens fidelium deuotio praesumit prosternere, eademque melioranda renouando iterare. Prisca ergo aedificia, quae sub Edgaro, uel Eduardo, aliisque christianis regibus constructa sunt, deiiciuntur, ut amplitudine, seu magnitudine, uel operis elegantia, ad laudem Creatoris competenter emendentur. Rodbertus dux, postquam duobus mensibus cum germano rege deguit, regalibus xeniis honoratus, appropinquante hieme, in Neustriam rediit, et Guillelmum de Guarenna, pluresque alios pro ipso exhaeredatos, secum adduxit. Non multo post Gislebertus senex, cognomento Maminotus, Lexouiensis episcopus, mense Augusto mortuus est, atque Fulcherius, frater Flambardi, eiusdem sedis praesul a Guillelmo archiepiscopo mense Iunio consecratus est. Hic pene illitteratus ad episcopatum procuratione fratris sui de curia raptus est; quo, dapsilitate laudabilis, VII mensibus potitus, mense Ianuario (1102) defunctus est. Deinde Rannulfus Flambardus, qui in Normannia exsulabat, et Dunelmi praesulatu carebat pro inimicitia regis cui restiterat, Lexouiensem pontificatum filio suo Thomae puero suscepit, et per triennium, non ut praesul, sed ut praeses, gubernauit. Interea Guillelmus de Paceio, ingenti pretio comiti dato, praesulatum praeoccupare sategit; sed, pro Simoniaca lue, prius Rothomagi, postea Romae condemnatus, temeritatem suam misere luit. Sic fere quinque annis Lexouium rectore caruit, et Dominicus grex, pastore digno carens, lupinis dentibus patuit, donec illi gratia Dei Ioannem ad plebis suae consolationem episcopum destinauit. [10,17] Bonis rumoribus auditis de illustribus athletis qui peregre profecti sunt, et in Oriente contra Ethnicos in nomine Christi dimicantes gloriose triumpharunt, Occidui proceres inuictam probitatem et insperatos euentus eorum zelati sunt. Consobrini et affines eorum strenuitatis exemplo ad simile opus excitati sunt. Multos nimirum accendit feruor peregrinandi, sepulcrum Saluatoris et sancta loca uisendi, et uirtutem, militiamque suam contra Turcos exercendi. Plures etiam terror apostolicae maledictionis peregrinari coegit; Paschalis enim papa omnes palam anathematizauit, et ab omni Christianitate segregauit, qui Crucem Domini gratis acceperant, et itinere non perfecto remeauerant, nisi reciprocum callem iterarent, Deoque satisfacientes uota sua pie persoluerent. Anno itaque Dominicae Incarnationis 1101, Guillelmus, Pictauiensium dux, ingentem exercitum de Aquitania et Guasconia contraxit, sanctaeque peregrinationis iter alacris iniit. Hic audax fuit et probus, nimiumque iucundus, facetos etiam histriones facetiis superans multiplicibus. Fertur trecenta armatorum millia uexillum eius secuta fuisse, quando egressus fuerit de finibus Aquitaniae. Stephanus quoque, Blesensis palatinus comes, pene ab omnibus derogabatur et indesinenter uerecundabatur, eo quod de obsidione Antiochena turpiter aufugerit et gloriosos sodales suos in martyrio Christi agonizantes deseruerit. A multis personis multoties corripiebatur, et militiam Christi tam terrore quam confusione repetere cogebatur. Ad hoc etiam Adela, uxor eius, frequenter eum commonebat, et inter amicabilis coniugii blandimenta dicebat: Absit a te, domine mi, ut tantorum diu digneris hominum opprobria perpeti! Famosam strenuitatem iuuentutis tuae recole, et arma laudabilis militiae ad multorum salutem millium arripe, ut inde Christicolis ingens in toto orbe oriatur exsultatio, ethnicisque formido, suaeque scelerosoe legis publica deiectio. Haec et multa his similia mulier sagax et animosa uiro suo protulit. Sed ille, periculorum et difficultatum gnarus, labores duros iterum subire formidauit. Tandem animos et uires resumpsit, et iter cum multis millibus Francorum arripuit, et usque ad Sepulcrum Christi, quamuis pessima illi obstitissent impedimenta, perrexit. Tunc Harpinus Bituricam urbem Philippo, regi Francorum, uendidit, et cum Goscelino de Cortenaia et Milone de Braio iter Ierusalem iniit. Stephanus autem dux et Stephanus, comes super-Saonensis, aliusque Stephanus, Richeldis filius, cum plurimis coetibus bellatorum de Burgundia, militiae Christi celeres adhaeserunt. Mediolanensis quoque archiepiscopus, et Albertus de Blandraia, potentissimus Italorum, cum cateruis Ligurum, iter Ierosolymitanum aggressi sunt. Omnes isti pro amore Dei peregre perrexerunt, et in Macedoniam peruenientes, suos Alexio imperatori legatos direxerunt, per quos pacificum conductum et mercatum ab eo sibi postulauerunt. Solers Augustus, nimiam uirtutem Occidentalium aduentare audiens, perterritus est, eisque quidquid ab eo petierant indubitanter annuens, prudenter blanditus est. Audaciam et fortitudinem Cisalpinorum sub Guiscardo et Buamundo multoties expertus fuerat, et idcirco illos contristare ac ad bellum prouocare admodum praecauebat. Liberum ergo per terram suam illos habere transitum decreuit, ipsorumque petitionibus omnimodis liberaliter acquieuit. Ingentia dona principibus erogauit, et omnes usque in Cappadociam, quae ultra Constantinopolim est, prospere conduci fecit. Illic omnes Occiduae phalanges recensitae sunt, et plus quam quingenta millia pugnatorum reperta sunt. Sagaces uiri de itinere peragendo consiliati sunt, sed de periculis nihilominus deuitandis praecogitauerunt. In conciliabulis itaque suis imminentia perscrutabantur, et sic uicissim loquebantur: Huc usque securi fuimus, quia inter fratres commorati sumus, quorum mores et loquelam nouimus. Nam, ex quo de laribus nostris egressi sumus, usque nunc, a Christianis pro amore summi Patris benigniter suscepti sumus. Amodo nobis alia conditio incumbit. Inter imperatorem et Buamundum, qui praesidet Antiochiae, immaniter saeuiunt bellorum tempestates permaximae. Regiones per quas ituri sumus, incultae sunt, et per illas usque ad mare Turci frequenter discurrunt, qui, sicut lupi naturaliter sanguinem ouium sitiunt, sic omne Christianorum genus interimere gestiunt. Omnipotentem Deum, ut nos protegat, suppliciter deprecemur, quia uariis discriminibus undique includimur. Ecce infidum imperatorem cum populis suis post tergum dimisimus. quos uehementer suspectos habemus. Ad dextram est mare, in quo Creta et Cyprus et clara Rhodus, aliaeque multae sunt insulae, quae omnes Imperatori subiacent, et, pro malefactis nostratum qui praecesserunt, nos odio habent. Ad orientem uel ad aquilonem, barbarae gentes orbem usque ad fines terrae possident, quae Christianorum sanguinem effundere insatiabiliter ardent. Per inculta loca usque in Antiochiam iter est plus quam XXX dierum, ubi nobis omne deest genus alimentorum, quia regiones almae desolatae sunt per guerram, quae iamdiu durauit inter imperatorem et Buamundum. Quid in tot periculis faciemus? Undique desolati sumus. Denique diuersorum sententiis multipliciter inuestigatis, dux ait Pictauiensis: Ad imperatorem legatos mittamus, et ab eo unanimiter poscamus ut comitem Sancti Aegidii cum lancea Saluatoris dirigat, qui per incognitas nobis prouincias usque ad sepulcrum Christi salubriter conducat. Ipse enim sapiens et magnae auctoritatis est, et in prima profectione in omnibus inter praecipuos habitus est. Difficultatum quoque et uiarum, quas ignoramus, longa experientia gnarus est, et probabili iam olim strenuitate Christianis et paganis notissimus est. Hunc ergo si Maronem nobis et consiliarium praefecerimus, securitatem ab Augusto et cautelam contra ethnicos habebimus. Nuntii consensu omnium directi sunt, et legationem suam Augusto facunde prompserunt. Ille uero, ut Ausoniorum mandata percepit, mox eadem Raimundo comiti retulit. Quibus auditis, ille respondit: Gratia Dei, ad capiendam Ierusalem multum laboraui, senioque, multisque laboribus fractus, amodo quiete opto perfrui. Ad asylum Maiestatis uestrae, domine Auguste, confugi. Parce, quaeso, mihi, ne me compellas ulterius peregrinari. Imperator autem legatis ait: Comitem Sancti Aegidii, ut uobiscum comitaretur, admonui. Sed ille senium et infirmitates suas praetendit, quibus impeditur ne uobiscum exire possit. Ite securi pace mea. Egregium comitem, ad pacis nostrae tutelam confugientem, effugare nolo, quia non debeo. Legati protinus remeauerunt, et quae audierant renuntiauerunt. Hinc conturbatis omnibus et diuersa inuicem mussitantibus, Pictauiensis dixit Guillelmus: Velociter arma sumite, et redeuntes Constantinopolim obsidete; uiriliter expugnantes urbem, non recedemus, donec aut perfidum imperatorem perimamus, aut ab inuito quod petitum est, uiribus extorqueamus. Innumera suis fidelium millia fraudulentiis peremit; ideoque gratum Deo, ni fallor, sacrificium exhibebit qui uitam occupantis terram ad perniciem multorum, arte quauis, exemerit. Stephanus Blesensis, aliique modesti barones edicto huiusmodi non acquieuerunt, sed, sincerae ueritatis allegationibus rationabiliter prolatis, pariter contradixerunt. Porro Aquitani et Guascones, aliique contumaces, qui iuuenili prouidentia regi appetunt, proterui ducis iuuenilem impudentiam confirmauerunt. Procaciter ergo reuersi sunt, triduoque Byzantium obsederunt. Imperator autem, ut conatus eorum audiuit, et urbem econtra populosam, triplici muro septam considerauit, in primis hostilem aduentum paruipendit. Verum, postquam pertinaciam eorum persistentem intellexit, tres ferocissimos leones et septem leopardos inter medium murum et antemurale dimitti praecepit. Custodes autem super tertium murum, cui procerum palatia intrinsecus inhaerebant, constituit, portas uero reseratas esse iussit. Sic nimirum per feras opinatus est Gallos subsannando deterrere, urbemque regiam sine humana manu defendere. Ast hominum nil ualet uersuta cogitatio, nisi quantum diuina decernit dispensatio. Cumque Franci in castris armati constitissent, et neminem sibi obstare uidissent, per primam portam, conflictum quaerentes, intrauerunt, et, hinc inde curiosis luminibus spectantes, defensores praestolati sunt. Protinus primo ingressu saeui leones occurrerunt, et dentibus atque unguibus saeuientes quosdam laeserunt, et incautos, bestialisque conflictus ignaros lacerauerunt. Verum certamen belluarum humano diu nequiuit ingenio resistere. Armati enim pugiles uenabulis feras, stridulisque missilibus confoderunt, et leonibus exstinctis, leopardos fugauerunt, atque ad medium murum fugientes insecuti sunt. Porro, leopardi, rependo uelut murilegi, murum transilierunt, et Gallorum cunei per portam secundi muri introierunt, tertiumque fortiter expugnare nisi sunt. Fit ingens in urbe uociferatio ciuium, horribilisque turbatio et concursus omnium, quid in tam repentino euentu agerent, ignorantium. Audiens imperator insoliti assultus tumultum, pertimuit, et quod falsa spe deceptus fuerat, ingemuit. Tandem per legatos suos nobilibus peregrinis supplicauit, multiplicibusque promissis iratos leniuit, ac ab expugnatione regiae urbis, quam pene iam irruperant, compescuit. Francis sua tentoria repetentibus cum uictoria, lugubris Augustus Tolosanum comitem accersiit, eique moestus ac ualde deiectus dixit: Confusus, o gloriose consul, ad te confugio, et quid agendum sit in tam insperato strepitu, consilium a te deposco. Ecce insolentia Francorum regiam urbem, quae caput Orientis est, procaci manu cum armis impugnare ausa est. Celsitudinem sancti imperii uiolauit, et, ne peiora fierent, ad sui supplicationem inclinauit, effusoque fidelium sanguine clientum, omnipotentis Sophiae iracundiam prouocauit. Augustalis maiestas, quae leges olim aduenis et incolis dare solita est, heu! modo a contumacibus peregrinis impositas conditiones subire coacta est. Raimundus comes respondit: Compatriotae mei saepe solent ingerere impetus huiuscemodi, eorumque tumultuosas infestationes in talibus erga coessentes suos bene noui. Sapientia magnitudinis uestrae longis non indiget uerborum ambagibus. Opportuna pax fiat cum procacibus! Sic enim exigit publica necessitas, pro qua, ni fallor, multi eructabunt animas. Improbi Guascones me comitem itineris sui poscunt, me inuitum peregrinari temere cogunt. "Non impune ferent, ausis quod talibus haerent". Pro illata sancto imperio iniuria ualde contristor, magne imperator; sed omnia modo non proferam, quae meditor. Tempus ultionis opperiemur, quo nefaria temeritas improborum expiabitur. Ecce murus Constantinopoleos suorum cruore filiorum madescit, polluitur, sicut inpraesentiarum, proh pudor! tristes contemplamur. Haec et alia huiusmodi Augustus et comes inuicem contulerunt, ac de reddendo talione pro sui fatigatione hostibus machinati sunt. Imperator illustres nuntios elegit, per quos cum sacramento Gallis mandauit, humiliter obsecrans ut pacifice abirent, et comitem cum XX millibus Turcopolorum apud Cappadociam exspectarent. Sponsione Augusti cum iureiurando percepta, recesserunt, seseque praeparantes, aliquandiu quieuerunt. Post aliquot dies eos comes secutus est. Imperator autem plurimas naues tartaronibus onustas misit, et de illis distribui omnibus, prout congruum esset, secundum ordines eorum et dignitates, praecepit. Tartarones quippe quadratos ex cupro nummos Thraces uocitant, de quibus in Thracia seu Bythinia prouinciales mercimonia sua, sicut Philippis aut Byzantiis, actitant. Indigentes peregrini auide susceperunt xenia imperatoris, nescientes dolum uersutasque malignitates pessimi traditoris. Vafer enim explorator numerum eorum hoc tenore indagauit, computans quantitatem suscipientium per mensuram pecuniae quam singulis donauerit. Deinde descriptionem quantitatis eorum Dalimanno et Solimanno, aliisque principibus Turcorum direxit, eisque, ut coadunatis uiribus totius paganismi bello illos exciperent in Paphlagonia, mandauit. [10,18] Nostrates, nescii fraudis, adueniente comite laetati sunt, Turcopolisque, qui Geticae locutionis et ritus patriae, uiarumque gnari erant, praeeuntibus, iter in erunt, et tribus septimanis per nimias difficultates usque ad magnam Barbarorum urbem, quae Gandras uocatur, abeuntes errauerunt. Tramitem namque, qui per Romaniam et Syriam in Ierusalem ducit, ad dexteram omnino dereliquerunt, et per Pontum, Mithridatis quondam XX duorum regnorum regnum regis, ad Aquilonem usque in Paphlagoniam deuia tenuerunt. Incertum habeo utrum comes Sancti Aegidii sic deuiaret per ignorantiam, an causa uindictae socios suos ita seduxerit per maleuolentiam. Cumque Christiani per aspera loca et periculosa flumina, deuiasque siluas pertransissent, et post tres hebdomadas uix ad urbem Gandras peruenissent, ibique post multos labores aliquandiu requiescere decreuissent, ecce multitudo paganorum, ut arena maris innumerabilis, occurrit, et imparatos, nimiumque pluribus angustiis fessos prouocauit. Uxores quippe suas et armentorum greges secum ducebant, et uehiculis ingentes diuitiarum copias trahebant, ut opum molem suarum praesentia sui summopere seruarent, et tam hostibus quam affinibus thesauros suos ostentarent, ut, enormitate gazarum uisa, cunctis terrori existerent; ad extremum uero ut ubique, tam domi quam militiae, omnigenis delectationibus abundarent. Christiani autem, fame et siti, aliisque iniuriis fatigati, ut bello perurgeri coeperunt, praeteritarum immemores poenarum, armati processerunt, animisque resumptis et uiribus acies suas ordinauerunt, et per V dies in nomine Domini uiriliter pugnauerunt. Ibi, ut ueraces peregrini ferunt, quingenta millia Christianorum fuerunt, ipsosque, ni fallor, mille millia paganorum terribiliter impetierunt. Ex utraque parte acerrime pugnatum est, et multorum millium occisio facta est. Cumque Turci quinto die phalanges suas defecisse uidissent, et inuictam uim Christianorum inopinabiliter timuissent, ex publico decreto uxoribus suis, quae in tentoriis erant, et eunuchis, aliisque clientibus, qui principum opes custodiebant, mandauerunt ut cuncta cum gazis suis utensilia caute coaptarent, et sequenti nocte ad fugiendum a facie hostium parati essent. Ignorantes autem Christiani Turcorum defectionem, proh pudor! ipsi defecerunt, et incipiente nocte Raimundus comes cum Turcopolis Augusti et prouincialibus suis terga uerterunt, et, nescientibus aliis principibus, furtim fugere coeperunt. Quod uidens armiger comitis Tolosani, Christiano pie compatiens exercitui, sui deiecit papilionem domini, ut subitam eius fugam commilitones cognoscerent decepti. Albertus de Blandraio, strenuissimus heros, in bello peremptus est cum multis millibus, quorum certus numerus mihi cognitus non est. Pictauiensis dux et Blesensis Stephanus, aliique proceres cum suis agminibus, postquam perfidorum fugam consodalium cognouerunt, ipsi quoque mentis inopia territi per diuersa fugere moliti sunt. Turci uero, qui nimis fatigati, fugae praesidium inire uolebant, comperientes quod Franci fugiebant, animis exasperati, armis hostes insecuti sunt, et, ultima quaeque caedentes, multa millia trucidauerunt. Quosdam uero, qui flore iuuentutis uernabant, in captiuitatem abduxerunt. Pene quadringenta millia Christianorum corporaliter interierunt; spiritualiter autem in aeterna requie uiuant cum Christo, in quo mortui sunt! Tolosanus comes cum suis et Turcopoli Constantinopolim fugientes redierunt, et tristi euentu Christianorum relato, magnum imperatori gaudium intulerunt. Porro, Dalimannus et Solimannus, aliique principes aduersae gentis pompa uictoriae triumpharunt, et quantitatem tartaronum, quam imperator Christianis falso nomine charitatis dolose dederat, ex integro illi restituerunt, omniumque medietatem spoliorum, quae uictis hostibus ceperant, miserunt. Sic enim perfidus traditor cum Turcis pactum fecerat, talique tenore fideles infidelibus uendiderat, pretiumque proditionis, immensum uidelicet aceruum tartaronum, pro cruore baptizatorum nanciscens, stolide tripudiat. Eximii uero duces Aquitaniae et Burgundiae, aliique strenui optimates fugerunt, et in speluncis, seu cauernarum latibulis, siue siluarum densitate, prout opportunitas contulit, latuerunt. In illis enim regionibus Syri et Armenii, Barbaris misti, habitabant. In casalibus passim degentes, Turcis seruiebant, annuum uectigal pro pacis et securitatis emptione publice reddebant, et Christianam nihilominus legem, probati persecutionibus ut aurum in camino, deuote seruabant. Deiectione ergo Christianorum uehementer contristati sunt, et errantibus per deuia, fraterno more condoluerunt, ac prout possibilitas fuit, pro timore infidelium quibus subiacebant, clementer suffragati sunt. In latebris suis fugitiuos absconderunt, latitantes alimentis pauerunt, et, per nocturnas obscuritates, in uiam quae ducit Antiochiam direxerunt, atque ad notos affines et compatriotas ducentes, illos tutauerunt. Plerique a barbaris in incognitas regiones captiui ducti sunt, et inter eos, quorum loquelam non intelligebant, in seruitute seu uinculis aliquandiu commorati sunt. Illic summae Deitati rite famulantes gratiam eius persenserunt, multisque modis, ut Israelitae inter Assyrios seu Chaldaeos, mirabiliter ad uti sunt. Unde quamplures fuga, siue permissu principum Persarum, aliarumque gentium, de captiuitate remeauerunt . Auxiliante itaque benigno Creatore, qui praesto est omnibus qui eum diligunt, fere centum millia Christianorum euaserunt; quorum quidam retro per Illyricum conuersi sunt, alii uero iter incoeptum per ingentes metus et difficultates peregerunt. Pictauiensis dux, qui trecentis millibus armatorum stipatus, de Lemouicensium finibus exierat, nimiumque ferox Constantinopoli obsessa imperatorem terruerat, pauper et mendicus uix Antiochiam pertingens cum sex sociis intrat. Alii quoque nihilominus duces, egregiique consules et tribuni copias suas amiserunt, perditisque clientibus dilectis, opibusque suis, in barbarie saeua nimis desolati sunt. Constantia tamen uerae fidei et amore benigni Iesu recreati, ad monumentum eius cucurrerunt, et quamuis, occulto Dei iudicio, multimodis difficultatibus essent retardati, spirituali tamen nectare intrinsecus confortati, sancta loca uisere omnimodis sunt conati, ut sanctorum martyrum consortes fierent cruentati, qui, effuso sanguine pro Christo, feliciter in coelis gaudent laureati. [10,19] Godefredus, rex Ierusalem, duobus annis regnauit, et in procinctu bellico pene assiduus contra Philistaeos constitit, ingentique probitate fretus, regni fines dilatauit. Indigenae Gentiles in urbibus et uicis dolose quiescebant, nec contra Christianos palam mutire audebant. Moesti tamen malum eis subdole machinabantur, et tempus ad hoc peragendum uersipelles praestolabantur. Denique ciues Ioppe Godefredum regem, dum ibi maneret, ueneno infecerunt, sicque gloriosum principem cum ingenti Christianorum luctu peremerunt. Hic primus Christianorum, ex quo Saluator in Ierusalem pro nobis passus est, ibi, ad laudem eius qui spinea gestare serta pro salute hominum dignatus est, diadema ferre, et rex Ierusalem pro terrore gentilium cognominari ecclesiastica electione compulsus est. Quo defuncto, ut dictum est, mox de substituendo rege consilium initum est. Nuntiis ergo confestim missis in Rages, regis occasus Balduino, fratri eius, intimatus est, et ipse ad regnum Ierosolymorum regendum uice fratris accitus est. Qui prouinciae suae ducatum Balduino de Burg, consobrino suo, protinus commisit, et ipse hostiles terras et barbaras nationes uelut fulgur penetrauit. Sareptae, quae Sidoniorum urbs est, fere XL millia paganorum offendit; inter quos cum paucis uiriliter irruit, mirabiliter terruit, et uirtute Dei omnes fugauit, uiamque laetus in Iudaeam tenuit. Turci quippe aduentum illius praescierant, ideoque in insidiis armati, laetitiam sperantes exspectabant. Sed, friuola spe delusi, qui euadere poterant, ad sua trepidi cum damno et dedecore properant. Susceptus autem praefatus heros a Ierosolymitis gubernaculum Dauidis solii accepit, et fere XII annis fortiter tenuit. Erat enim corpore decorus, statura procerus, audacia et fortitudine praecipuus, ad labores tolerandos magnanimus, eruditione litterarum instructus, linguae facundia praeditus, et multis decenter ornatus honestatibus. Ipso regnante, Stephanus Blesensis et supradicti optimates per multa discrimina Ierusalem uenerunt, et a praefato rege ac Ebremaro patriarcha honorifice suscepti sunt. Pictauiensis uero dux, peractis in Ierusalem orationibus, cum quibusdam aliis consortibus suis est ad sua reuersus; et miserias captiuitatis suae, ut erat iucundus et lepidus, postmodum, prosperitate fultus, coram regibus et magnatis, atque Christianis coetibus, multoties retulit rhythmicis uersibus, cum facetis modulationibus. Stephanus autem Blesensis et plures alii pro Christi amore in Iudaea demorati sunt, militiaeque suae audaciam et probitatem offerre Deo decreuerunt, regemque Babyloniae, quem cum innumeris exercitibus aduentare compererant, praestolati sunt. Auditis tandem certis rumoribus quod AdmirabilisBabyloniae Ascalonem uenisset, et in crastinum irruere super Christianos cum multis legionibus decreuisset, Balduinus rex et Stephanus, aliique fideles se inuicem in Domino Iesu animauerunt, ac ad triumphum in nomine eius sua uel hostili morte promerendum, sese fideliter armauerunt. Partem exercitus Ioppen miserunt; rex et maior pars nobilitatis Ramulam adierunt; nam in Ierusalem includi nolebant, et rursus quam urbem Turci primitus aggrederentur, ignorabant. Tandem repentino impetu Admirabilis et inaestimabilis exercitus Ramulam circumdederunt, et missilibus machinisque diuersis murum aggredi, et ligonibus ac fossoriis suffodere moliti sunt. Egregii milites, sed pauci, intus erant, nec tantae moli tam mirae multitudinis resistere sufficiebant. Stephanus igitur et Harpinus atque Gnillelmus Sine-habere, aliique omnes regi persuasere ut in Ierusalem abiret cum omni celeritate: Festinanter, inquiunt, o strenue uir, in sanctam urbem propera, ne sine protectore tot eam inuoluant agmina, ipsamque matrem cum omnibus filiis suis consumant impugnatione repentina. Ecce pariter hic inclusi sumus, et in confessione Christi finem nostrum certi exspectamus, Creatorem nostrum toto corde poscentes ut eius ueri martyres simus, et per effusionem in eius nomine sanguinis nostri a peccatis emundemur omnibus, eiusque desiderabilem uultum nobis placabilem cum suis contemplari ualeamus. Vale, bone rex, et exi continuo, quamuis inter tantas, tamque crudeles hostium phalanges, difficilis sit egressio, nisi diuina tibi comitetur miseratio. Anxii barones haec et alia his similia regi dixerunt, ipsumque de periculo in maius periculum egredi coegerunt. Ille tantorum hortatibus heroum, licet inuitus, acquieuit, et celerem equam, fortissimamque, quam Farisiam appellant, cum uno milite ascendit, et egressus, hostiles cateruas noctu, protegente Deo, illaesus penetrauit; cumque noctu castra paganorum pertransisset, ut Heliam per diuersos anfractus actutum tenderet, uigiles qui excubabant, ignotos milites pertransisse comperientes, uociferati sunt, et, excitatis cohortibus, per duo milliaria fugientes cum ingenti strepitu et ululatu insecuti sunt. Rex autem per diuerticula, quae nouerat, aufugit, Deoque iuuante, cum summa difficultate illaesus euasit. Porro, per montana uiam, quam coeperat tenere in Ierusalem, tremulus deseruit, et per abrupta difficulter ad oppidum quod Arsur dicitur, peruenit, ibique trepidos custodes uigiantes inuenit. Protinus cum illis locutus est, et, intrare uolens, repulsus est. Castellani enim, quamuis illis dixisset crebrius: Ego sum Balduinus; nolite timere; uobiscum me recipite, multiformes hostium dolos formidantes, non ei crediderunt, donec ignem super moenia succenderunt, et, discoopertum caput eius uidentes, agnouerunt. Tunc a gaudentibus intromissus, illos confortauit, et, relatis rumoribus, ad defensionem sui castellanos commonuit. Inde rex cum suo commilitone gazellam suam ascendit, et Ioppen festinanter uenit. Agnitus a ciuibus introiuit, tristemque famam retulit: Innumerae, inquit, paganorum turmae Ramulam circumdant, et usque ad internecionem eorum qui intus sunt, oppugnant. Gloriosus heros palatinus comes Stephanus Blesensis, Milo de Braio et Harpinus Bituricensis, Guillelmus Sine-habere et Simon frater eius, aliique strenui optimates Ramulae Christi martyres fiunt, et inde me, ut uos aliosque fratres nostros ad similia confortarem, uiolenter emiserunt. Hostes uero procaciter nos persecuti sunt, et huc, ut opinor, uenire maturabunt. Nunc, si placet, in Ierusalem legatum destinemus, et patriarchae cunctisque fratribus nostris mandemus ut nobis in anxietate constitutis suffragentur celerius ordine congruo, sicut eis constituerimus. Cumque omnes hoc laudarent consilium, rex quemdam animosum sibi asciuit armigerum: Chare, inquit, frater, uade in Ierusalem, et adduc nobis fratrum nostrorum armatam multitudinem, teque uita comite, cum conuenerimus, faciam militem. Mox ille iniunctam legationem optime consummauit, promissaeque armaturam militiae haud segniter promeruit. Exsecrabilis paganorum exercitus Ramulam destruxit, et omnes quos intus repererat, occidit uel in captiuitatem duxit. Inde, uictoria turgidus, eadem die Ioppen accessit, et multitudine sui superficiem terrae instar locustarum cooperuit, et Stephanum comitem, aliosque qui nobiliores aestimati sunt, Ascalonem destinauit. Biduo urbem obsidens siluit, dieque tertia cum damno et dedecore recessit. Nam custodes arcis Iaphiae uexilla Ierosolymitarum super montana uiderunt, et castello Burgundionum proxima gratulantes regi retulerunt. Rex autem fidelium turmam conuocauit, et uirili exhortatione corroborans, ait: Ecce tempus strenuis tironibus optabile, et illustribus athletis ad ultionem charorum probabile, timidisque ac inertibus, uulpiumque dolis et segnitie similibus satis horribile. Ecce gentem ante ianuas uidetis uestras exsecrabilem, Dominoque Deo, cunctisque fidelibus eius odibilem. Eia, uiri fortes, arma sumite, et contra inimicos omnium bonorum insigniter insurgite. Ad faciendam ultionem Dei uiriliter armamini, sociis appropinquantibus urbem egredimini, fideque fortes, in Dei protectione praeliamini. Iniurias uestras et damna medullitus recensete, manusque uestras haud segnes sentiant alienigenae. Stephanum comitem et Harpinum, aliosque magnos barones peremerunt; egregios milites et ductores nostros nobis abstulerunt. Barones, cum lacrymis dico, quibus meliores reperiri nequeunt in mundo. Recens dolor de morte amicorum inflammet uos, et exacerbet ad perniciem inimicorum Dauid, fortissimi regis, et militum eius: Ioab et Abisai, Banaiae et Uriae Ethaei; Ionathae et Iudae Machabaei, multorum etiam de gente uestra praedicabilium athletarum reminiscimini. Exeuntes hinc exordiemur pugnare, et Ierosolymitae, qui nobis suppetias ueniunt, allophylos ferient ex alia parte. Fortis Emmanuel adsit uobis, filius sanctae Virginis Mariae, Rex uester et praeuius, suaeque inuictus defensor Ecclesiae! Interea Ierosolymitae castello Ernaldi appropiauerunt, et uexilla eorum Turcis apparuerunt. Balduinus autem rex et Ioppenses sanctam Crucem Domini adorauerunt, ipsamque secum ferentes, armati protinus prosilierunt, et terribiliter inermes percutere coeperunt. Porro allophyli, ut hinc et inde sibi bellum insurgere uiderunt, imparati et expertes consilii, terrente Deo, fugam inierunt, et, similes exercitus Holofernis, aequale infortunium perpessi sunt. Balduinus itaque rex et Christiani ethnicos usque ad Ascalonem persecuti sunt, et ultima quaeque debilitantes, magnam stragem fecerunt, et captiuos omnes, quos illi uinctos minabant, eripuerunt. Sublimiores tamen, quos Ascalone praemiserant, perditi sunt, nec ullam certitudinem de illis, praepter Harpinum, rumigeruli nobis intimauerunt. Sic nimirum Christiani, post multos angores, in nomine Christi triumpharunt, et cum multis gentilium manubiis in Ierusalem redierunt, laetique triumphatori Deo gratias egerunt. Deinde Ramulam in meliorem, quam fuerat, statum restaurauerunt, et episcopalem cathedram cum redditibus idoneis in nomine Domini deuote renouarunt. Interfectorum certum numerum chartae nescio tradere, quia non interfui. Illi uero, qui interfuerunt, non numerare, sed trucidare curauerunt, et repedantes, occisis spolia detraxerunt. [10,20] Harpinus Bituricensis captiuus in Babyloniam ductus est, ibique multis diebus in carcere Admirabilis detentus est. Martyrum itaque, qui pro Christi nomine innumeros agones usque ad mortem pertulerunt, memor, ipsum saepe inuocauit, et ab ipso confortatus, pristinaeque libertati restitutus, deuotas illi grates reddidit. Modus autem liberationis eius fuit huiusmodi. Bizantei negotiatores cum multimodis mercimoniis Babyloniam uenerunt, ibique, prout leges gentium exigunt, statuta uectigalia reipublicae ministris reddiderunt, et diutius demorati sunt. Ipsi nimirum, quia Christicolae erant, multisque diuitiis affluebant, basilicas Christi frequentabant, pauperumque Christianorum domata perlustrabant, et Christianos in uinculis uisitabant. Cum illis igitur Harpinus colloquium habuit, eisque legationem suam iniunxit, et Alexio Augusto talia mandauit: Harpinus Bituricensis, seruus tuus, in carcere Babylonico iam nimis afflictus diu gemuit, et magnificentiam imperatoriae maiestatis suppliciter requirit ut sibi compatiatur et subueniat, Admirabilique directa pro eo praeceptione, de carceralibus aerumnis eripiat. His auditis, imperator nobili Francigenae pie condoluit, et mox Admirabili mandauit ut sibi protinus Harpinum redderet; alioquin omnes Babylonicos institores et stipendiarios per totum imperium Constantinopolitanum comprehendi iuberet. Admirabilis autem, iussu tantae indignationis territus, mox Harpinum de uinculis absoluit, secumque per aliquot dies retinens, inusitata quaedam illi monstrauit, atque ad postremum ornamentis ipsum pretiosis, aliisque muneribus honoratum Augusto destinauit. Liberatus itaque ad imperatorem Constantinopolim uenit, pro illius efficaci subuentu gratias egit, ac postmodum ab eodem remuneratus, in Gallias remeauit. Interea Paschalem papam adiit, laboriosos casus et agones suos ei retulit, et uitae consilium ab illo sollicite quaesiuit. Porro, solers pater, auditis athletae duris laboribus, ait: Summopere cauendum est ne quis balneis ablutus et mundus, niueisque uestibus uel sericis indutus, obscurae noctis tempore per lutosum iter incedat, ne forte in coenum corruat, et turpiter maculatus, coram intuentibus erubescat. Per hoc specimen, fili mi, temetipsum intuere, et ad correctionem tui hoc exemplum conuerte. Per poenitentiam et confessionem emundatus es; per laboriosam uero peregrinationem et martyrii agones, uirtutum insigniis redimitus es; in carceralibus aerumnis pro reatibus Deo satisfecisti; patientiam et castitatem, aliasque uirtutes in passione didicisti. Tetra nox est praesens uita, quae tenebris ignorantiae penitus est obsita; « Nescit homo utrum amore an odio dignus sit, » nec quid ei pariat crastiua dies, praeuidere poterit. Coenosum iter est uita saecularis, quam totis nisibus euitare debes, ne polluaris, et amittas coronam passionum quibus gloriaris. Caue igitur, ne sis sicut « canis reuersus ad uomitum suum, et sus lota in uolutabro luti. » Nunquam ulterius arma feras in Christianos, sed, ut uerus Christi pauper, fastus contemne mundanos. Sic imitator uestigiorum Christi, per opera iustitiae propriam uoluntatem spernens pro spe retributionis aeternae, feliciter obtinebis brauium supernae uocationis cum fidelibus in sinu Abrahae. » Harpinus itaque a papa benedictionem accepit, et cum eius licentia Gallias expetiit, ibique a suis honorifice susceptus, non diu cum illis permansit. Nam, iuxta consilium papae, imo Christi, saeculum reliquit, et, Cluniacum expetens, monachus factus, in seruitio Dei usque ad mortem perseuerauit. [10,21] In Syria, circa haec tempora, Christianis alia res contigit grauissima. Marcus Buamundus, insignis dux, expeditionem in Turcos egit, super quem Dalimnanus ex insperato cum ingenti multitudine irruit, multos occidit, et Buamundum, cum Richardo de Principatu, aliisque nonnullis nobilibus et probissimis uiris, comprehendit, uinctosque catenis in carcere longo tempore tenuit. Tancredus autem, princeps militiae, audito domini consanguineique sui infortunio, contristatus est, sed non muliebri more ad inanes lacrymas seu lamenta conuersus est. Ex omni namque circumiacenti prouincia omnem militiam fidelium conuocauit, Antiochiam et omnes uiculos eius ac oppida in circumitu diligenti custodia muniuit, et, quandiu dux in uinculis fuit, contra omnes hostium impetus irreprehensibiliter defensauit, imo fines eius nobiliter dilatauit. Alexius imperator, ut Buamundum in manus Turcorum incidisse comperiit, gaudens legatos cum pluribus xeniis Dalimanno direxit, admodum obsecrans ut maximam pro Buamundo redemptionem reciperet, ipsumque acceptis centum millibus Philippeorum sibi redderet. Hoc nimirum egit, non ut uinctum ducem liberaret, ac ad tutandam Christianitatem pristinae libertati restauraret, sed ut suis eum uinculis perpetuo illaqueatum coarctaret. Vehementer enim dolebat quod Antiochiam sibi abstulerat. Certum est quod ipsa metropolis de imperio Constantinopolitano est; sed uiolentia Turcorum, XIV annis antequam Cisalpini, capta urbe, Cassianum occidissent, Augusto subtracta est. Idem princeps ius suum semper calumniatus est; sed, probitate Normannorum acriter obstante, libitus suos explere prohibitus est. Multifariam, multisque modis tentauit; prece pretioque erga paganos et Christianos frustra laborauit, quia, conatibus illius cassatis, ciuitas uictoribus cessit, illis equidem qui nimia uirtute deuictis Agarenis eamdem nacti fuerant, et obtentam in uirtute Dei mirabiliter defensauerant. Dalimannus uero petitionem Augusti repudiauit, et Buamundum, quem Turci Paruum Deum Christianorum nuncupabant, omni tempore in uinculis habere decreuit; quod maximum decus legi suae pro nihilo aestimauit. Quidam Graecus, tempore Turcorum, patriarchatum Antiochiae possidebat, qui uictoribus Normannis intractabilis erat. Nam ipsi, postquam principatum adepti sunt, secundum ritus Latios clerum et populum disponere decreuerunt; quod Pelasgi, priscos mores secuti, satis incongruum esse temere censuerunt. Capto autem Buamundo, murmur ortum est in populo, quod ipse praesul pararet urbem Antiochenam prodere Augusto; cumque idem comperisset de se tale murmur esse, iratus est ualde, et, nescio an puritate simplicis conscientiae indignatus, an nefarii reatus accusatione et metu stimulatus, relicto episcopatu, in eremum secessit, nec ultra redire ad eos, quorum mores abhorrebat, diffiniuit. Normanni autem dominatores urbis, discedente Pelasgo, gauisi sunt, et Buamundo, qui uinctus erat, totius seriem rei notificauerunt, et consilium eius de substituendo patriarcha petierunt. Ille uero Bernardum Prouincialem, qui Haimari, Podiensis episcopi, capellanus fuerat, et quem sibi moriens idem praesul specialem speciali amicum amico commendauerat, de pontificatu Mascheniae assumi ad patriarchatum Antiochiae imperat. Ducis igitur iussu, clerus et populus Bernardum elegerunt, et pontificem in cathedra Sancti Petri apostoli constituerunt. Erat enim peritia litterarum imbutus; qui, postquam a subiectis est cognitus, factus est odibilis, quia auarus, et ex naturali feritate gentis Gothorum, unde processerat, nimis austerus. Hic multis diebus Ecclesiae Dei praefuit, et usque ad decrepitam aetatem regiminis locum occupauit; cuius tempore, ut dictum est et apertius adhuc dicetur, multarum procella tribulationum intonuit. Per totum mundum auditum est quod Buamundus uinculis paganorum irretitus est. Omnes eum plangunt Christiani, ipsumque in carcere honorant etiam pagani. Tota Ecclesia orabat pro illo Deum, ut de manibus inimicorum dignanter saluaret eum. Benignus autem Deus, qui omnia creauit, sicut seruos suos pro peccatis tribulationibus castigare nouit, sic supplicibus et humiliter inuocantibus eum mirabiliter succurrit, et per ipsos etiam inimicos illis spe melius subuenit. Hoc experti sunt sub Pharaone Abraham et Ioseph, inter Aegyptios; hoc Tobias et Raguel sub Salmanassar et Sennacherib et Asor Addon, inter Assyrios; hoc Daniel et tres pueri, aliique transmigrationis filii, sub Nabuchodonosor et Euilmerodach, inter Chaldaeos; hoc, Esdras et Neemias et Mardochaeus, cum nepte sua Esther, sub Cyro, Dario et Artaxerce, inter Persas et Medos; hoc etiam apostoli, aliique sancti praedicatores feliciter senserunt, qui multoties, quando in extranea Barbarorum loca subito uenerunt, primo despicabiles ut aduenae et mendici habiti sunt; paulo post, clarescentibus signis et tonantibus linguis, mirabiles apparuerunt, et incolas antea indomitos ad omne bonum sub iugo sacrae legis edomuerunt. Sic nimirum ille, qui dixit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, athletas suos, de quibus futurorum notitiae, pro diuinorum admiratione operum, scribendo loquor, nuper in ergastulo uisitauit, et mellifluo nectare benignitatis suae ubertim laetificauit. Flagellis quippe oppressionum terrigenae pro sceleribus humanae fragilitatis uerberantur, et clementiam Conditoris, coelesti uerbere afflicti, lacrymabiliter exorare coguntur. Deus autem, Rex noster, qui saluos facit sperantes in se, potenter suae sponsae preces exaudiuit Ecclesiae, et auxiliatus est uincto duci et eius collegis, per ingenium et opem inimici sui filiae, qui quondam in Bethulia, desecto superbi Holofernis gutture, sitienti populo subuenit per uirtutem Iudith, audacis uiduae. Melaz, filia Dalimanni principis, pulchra erat et multum sapiens et in omni domo patris sui magnam potestatem habens, multasque diuitias et plures ad sui famulatum seruos possidens. Haec, auditis strenuitatibus Francorum, illos ardenter amauit, et familiaritatem eorum in tantum quaesiuit ut, largiter erogata custodibus mercede, frequenter in carcerem descenderet, et de Christiana fide, ueraque religione colloquium cum uinctis subtiliter actitaret, et solerti confabulatione cum profundis interdum suspiriis inde inuestigaret. Affectuosam dulcedinem eorum omni parentum suorum dilectioni praeposuit, et omnia quae ad uictum seu uestitum competebant, illis abunde suppeditauit. Pater uero eius, aliis multiplicibus negotiis intentus, haec aut ignorabat, aut fortassis pro dilectae sobolis approbata frugalitate, non curabat. Post duos annos, plus quam ciuile bellum inter fratres ortum est. Solimannus enim nimia feritate tumens, in Dalimannum surrexit, et, aggregata ingenti armatorum multitudine, limites fraterni principatus intrauit, et fratrem ad praelium procaciter prouocauit. Dalimannus autem, infestatione huiuscemodi excitus, adminicula sibi undecunque procurauit, et ipse nihilominus, multis hactenus trepaeis elatus, certaminibus cruentis inhiauit, ac, adueniente conflictus hora, paratus cum suis legionibus in campo constitit. Interea Melaz cum Christianis priuatim locuta est, et sic eos affata est: Militiam Francorum laudari a multis iamdudum audiui, quam nunc in genitoris mei instanti necessitate uellem experiri, ut "quod probat auditus, probet experientia uisus". Buamundus respondit: Felix hera et honorabilis, si placet beatudini uestrae sublimitatis ut in belli campum nobis liceat progredi cum militaribus armis, sine dubio Gallicos ictus gladio et lancea palam exeremus, et super inimicos uestros conspectibus uestris ostendemus. Puella dixit: Spondete mihi, per fidem qua Christiani estis, ut in hoc negotio unde contractamus, omnia secundum consilium meum agatis, nec aliquid contra meum praeceptum facere praesumatis. Hoc itaque mihi fide uestra pollicentes confirmate, et ego postmodum non cunctabor cordis mei arcanum uobis reserare. Primus ergo Buamundus per fidem suam promisit quaesita; quem omnes alii secuti sunt, spondendo quae iusserat puella. Tunc illa tripudians ait: Nunc secura sum de uobis, quia uos, ut reor, legitimi estis, fidemque uestram nullo modo contaminabitis. Patri meo, qui iam in campo dimicaturus est, subuenite, eique probitatem uestram ad subsidium eius alacriter exhibete. Et, si uictoria cesserit uobis quod utinam fiat! fugientes inimicos persequi desistite; sed uelociter huc armati redite, et arma donec iussero, deponere nolite. Interea faciam omnes custodes de sublimi turris solio ad inferiores portas descendere, et in atrio, quasi uos praestolantes, mecum astare. Cum autem remeaueritis, et iussero custodibus ut solitis connectant uos uinculis, uos ualidas manus in illos uiriliter iniicite, impigre cunctos comprehendite, et uicarios pro uobis in ergastulo retrudite. Haec uidens, a uobis sicut a feralibus lupis fugiam. Vos uero nanciscimini arcem firmissimam, et seruate diligenter illam, donec pacem cum patre meo faciatis idoneam. Portae sublimes sunt in arce, per quas in aulam poteritis per lapideos gradus descendere, et omnes gazas atque mansiones patris mei obtinere. Porro, si genitor meus pro reatibus istis iratus me uoluerit punire, oro uos, o amici, quos sicut cor meum diligo, mihi citius subuenite. [10,22] Haec ita locuta, milites armauit et protinus emisit. Arcis enim custodes antea delusos corruperat, et de hac re instructis inter caetera dixerat. Ingens timor pro patre meo me sollicitat, cui de multis nationibus multitudo pugnatura obstat. Sed quia ille magnanimus bellator est, auxilium a uinctis postulare dedignatus est. Meae tamen hanc ab ipso iniunctam curae potestatem scitote, ut possim Christianos armis instruere, et pro nostrorum astipulatione agminum ad pugnam dirigere. Si uicerint hostium cateruas, noster erit honor et utilitas. Si uero ceciderint et ferro interierint inimicorum, nullus nobis erit dolor pro lapsu alienigenarum, quorum mores et caeremonias exsecratur omne genus Agarenorum. Audientes haec, gratulanter annuerunt, et perspicacem uirginis prouidentiam admodum laudauerunt. Protinus illa captiuos absoluit, de domo carceris abstraxit, et armatos ad praelium destinauit. Illi uero iam acriter pugnantes inuenerunt, et signum Normannorum: Deus, adiuua! fiducialiter uociferati sunt. Quibus clamantibus et terribiliter percutientibus, phalanges Solimanni uacillauerunt. In exercitu eius nonnulli erant Christiani. Qui cum famosum ducem Buamundum cognouissent, gauisi sunt, et Solimannum relinquentes, Catholicis conglutinati sunt. Marciban, turgidus adolescens, Solimanni filius, ut ibi esse Buamundum audiuit, illum in bello ex nomine uociferando quaesiuit, et cum eodem singulariter dimicare concupiuit. Tandem in Dalimanni conspectu sibi obuiauerunt, seseque ferociter percusserunt. Sed belliger Normannus Turcum prostrauit, et abstracto ense caput ei amputauit. Vociferante Dalimanno: Parce, parce, nepos meus est. Christianus pugil, ut rem agnouit, moestitia uultus laetitiam cordis operuit, et subsannando ita respondit: Ignosce mihi, domine, quod ignorans feci. Non enim nepotem tuum, sed hostem putaui, cuius, ut tibi placerem, uitam exstinxi. Post multam stragem utriusque partis, exercitus Solimanni contritus est, quem fugientem hostilis cuneus tota die persecutus est. Christiani uero, ut pactum fuerat, protinus redierunt, heramque suam, cum archariis praestolantem, ante turrim inuenerunt. Mox illa custodibus ait: Franci sine dubio legitimi sunt, fidemque promissam optime custodiunt. Obuiam illis ite; ab illis arma recipite, et eosdem ad pristinum locum reducite, donec pater meus ueniens digna illis suae reddat praemia militiae. Turci uero abeuntes, puellae iussis obsecundare uoluerunt; sed eos inter se Franci concluserunt; ualuus caute repagulis oppilauerunt, et uniuersa turris penetralia sine publico tumultu consecuti sunt, et sine sanguinis effusione uoti compotes effecti sunt. Ciuitas enim erat uacua pugnacibus uiris, quoniam ad praelium exierant; quorum solae mulieres cum infantibus trepide domos seruabant. Carcer erat in arce munitissima, ibique diuitis thesauri, uariaeque supellectilis, opumque multarum seruabatur copia, et eidem turri coniuncta erat principalis regia. Sequenti nocte, Melaz Christianos de arce in aulam introduxit, et omnes eis cameras atque secreta penetralia demonstrauit, et quid agere deberent adueniente Dalimanno, insinuauit. In crastinum uictor cum satrapis et tribunis et optimatibus suis remeauit. Cui filia eius cum coaeuis consortibus tripudians occurrit: Aue, inquit, triumphator gloriose! Ille uero furibundus respondit: Tace, pessima meretrix. Fictas salutationes tuas non curo, fraudulentas adulationes tuas floccipendo. Per diuinum stemma Machometis, qui mihi dedit uictoriam, cum amatoribus tuis cras interire te faciam. Tu enim ad confusionem mei meis arma dedisti aduersariis, cum quibus ut nequissima proditrix edacibus flammis concremaberis. Adhuc nesciebat quod archarii eius in obscuritate carceris arctarentur, Franci uero, in editiori solio eminentes, liberi gloriarentur, et in illum rebellare, Christo iuuante, meditarentur. Puella tremens et exsanguis a facie furentis aufugit, suique conclauis latebras lugubris et pauida petiit. Cumque post aliquot horas furibundus princeps pro tribunali sederet, nec secum nisi praecipuos proceres haberet (reliquum enim uulgus et armigeri, residuique satellites per hospitia dispersi erant, et equos et arma et caetera illis competentia coaptabant), iussit quibusdam ut in conclauim irent, et temerariam proditricem sibi adducerent. Cumque illa coram fremente tyranno accersita stetisset, et terribiles minas cum opprobriis sola sine auxilio consistens audisset, Buamundus de turre per fenestram intus aspexit, et liberatricem suam ad iudicium desolatam astare contemplatus, doluit. En, inquit, adiutrix nostra in angustiis posita est. Nunc opus est ut hinc egrediamur, eique totis uiribus suffragemur. Protinus pedetentim de arce per gradus in aulam ingressi sunt. Dalimannum et omnes tribunos eius et collegas armati circumsteterunt, ostia domus obturauerunt, et omnia in circumitu munimenta possederunt. Pariter omnes facti sunt anxii, et quid agere deberent dubii. Turci enim, obseratis foribus, nusquam diuertere ualebant; inermes et pauci contra ualentiores se numero et telis bellando resistere nequibant. Christiani uero ethnicos omnes obtruncare tunc poterant, sed, pro sacramento quod puellae fecerant, sine praecepto illius neminem ferire, uel quolibet modo laedere audebant. Omnes igitur ad illam respiciebant, et quid iuberet exspectabant, quia fidem suam uiolare praecauebant. Denique Melaz securior facta ridere coepit, et inter Francos quasi domina praesidens, Dalimanno dixit: Chare pater, iniuste irasceris contra me, nimiisque minis me terres et probris detestaris, pro salubri subuentione quam, tibi consulens, callide prouidi ex magna benignitate. Nam, Francis in certamine ferientibus, tui confortati sunt, et hostes ocius titubauerunt. Considera quantae fidei sint Christiani. Ipsi fideliter in pugna tibi auxiliati sunt, ipsisque praeliantibus hostes terga uerterunt. Facultatem discedendi, ut lippis etiam patet, satis habuerunt; sed insalutatos uos relinquere nolentes, ultro redierunt, militiaeque suae donatiua fiducialiter a liberalitate tua exigunt. Iam manus ad capulos tenent, iam omnes nos, si uolunt, iugulare ualent. Iam turrim et regiam et cunctas opes tuas, quae in illis sunt, possident, et uincti municipes tui contra eos mutire non audent. Inter haec, pater, quid agendum sit cogita, et a consiliariis tuis, qui praesto sunt, salubriter inuestiga. His dictis, hera parti Christianae praesidebat. Dalimannus autem, seorsum segregatus, cum suis consultum indagabat. Deinde residens, ait: In primis, filia, tuum uolumus audire consilium. At illa respondit: Quod utile credo, proferre non tardabo. Pacem fac cum Christianis, et inuiolabile faedus sit inter uos, quandiu uixeritis. Relaxa omnes captiuos eorum, qui in regionibus tuae ditionis sunt, et ipsi nihilominus reddant omnes qui de gente uestra sub eorum potestate sunt. Buamundo autem et eius commilitonibus, quorum ope felici potitus es uictoria, condigna gloriosae seruitutis exhibe praemia. Hoc praeterea scias, quod ego Christiana sum, et regenerari uolo secundum Christianae legis sacramentum, nec ulterius hic commorabor uobiscum. Lex enim Christianorum sancta est et honesta; lex autem uestra uanitatibus est plena, et omnibus spurcitiis polluta. Haec audientes, Turci ualde stomachati sunt, toruisque luminibus ac seueris gestibus truces innotuerunt; sed, impediente Deo, profani cordis maleuolentiam actibus explere nequiuerunt. Tractantibus illis de rebus agendis, Melaz seorsum uocatis ait Christianis: Eia, probi milites, in multis necessitatibus probati et angustiis, qui de longinquis regionibus huc sponte uenistis, et multos labores ac discrimina uiriliter perferentes euasistis, uiriliter agite in nomine Dei uestri, quem omnipotentem asseritis. Nunc opus est animis et armis, ut quod fortiter coepistis, laudabiliter perficiatis. Pater meus iratus est admodum, et totis nisibus cum suis machinatur nobis exitium. Huc usque propositam mihi conditionem optime seruastis. Amodo a pollicitatione per fidem uestram firmata, uos absoluo. Arcem et regiam et murum in giro, zetasque minores atque maiores iam munite, solliciteque perscrutamini, aditusque seruate, ne quis exeat uel ingrediatur sine uestra consideratione. Si enim pater meus hinc exierit, omnes in circuitu nationes coaceruabit, et uos crudeli obsidione ad turpem deditionem uel perniciem coarctabit. Ipsum ergo cum omnibus suis in uno simul cubiculo includite, et cum necessario rigore omnes illic ad pacem coercete; sed, quantum potueritis, ab effusione sanguinis manus uestras cohibete. Prouidentiam et regimen horum quae dico, tibi, domine Buamunde, qui in pluribus expertus es, commendo, cuius maturitatis et sensus laus est in orbe uniuerso. Amodo inseparabilis uestra soror ero, et laeta seu tristia uobiscum in fide Domini Iesu Christi sustinebo. Gaudens igitur Buamundus Dalimannum cum suis omnibus in quadam camera uiolenter intrusit, ipsumque cubile armatis custodibus assignauit. Deinde alios milites per diuersa locauit, et unicuique quid agere deberet insinuauit, atque sic principale palatium, cum omnibus intrinsecus constitutis, fere XV diebus gubernauit. Uxores eorum et pedissequas et inermes eunuchos permisit intrare, eisque ciborum sufficientem apparatum, et aliorum quae necessaria erant, administrare. Dalimannus ingemuit grauiter, quod domus sua sibi facta est carcer, et filia sua censor, eum constringens acriter. Unde Mahometem, Deum suum, maledicebat fortiter, et omnes amicos, hominesque suos atque commilitaneos condemnabat exsecrabiliter, qui eum in medio regni sui sinebant a paucis captiuis, aduenisque tractari miserabiliter. Inclusi barones persuaserunt ei cum Christianis pacem facere, ut sibi saltem liceret parum adhuc uiuere, Tandem duritia eius emollita est pauore. Locutus cum Buamundo, pacem petiuit, ipsumque cum omnibus suis liberum abire annuit, et omnes captiuos, qui sub ditione illius gemebant, a captiuitate absoluit; filiam quoque suam eidem spopondit. Callida Melaz, ut haec audiuit, referenti Buamundo respondit: Omnia uerba facile dicuntur, sed non omnia semper credibilia uidentur. Blanda quidem, sed ambigua patris mei promissa gratanter suscipe; ea tamen quae tenes, uigilanter retine, donec stabilitus triumphes certae securitatis soliditate. Notissimi ex utraque parte nuntii Antiochiam mittantur, et armata tuorum cohors militum adducatur, a quibus honorifice stipatus, sine dolo perducaris in tuam regionem, et omnium deuites maleuolorum dolosam deceptionem. Hoc omnibus consilium placuit. Richardus igitur de Principatu, et Sarcis de Mesopotamia Antiochiam missi sunt, et rerum euentus Antiochenis exsultantibus enodauerunt. Tunc Tancredus, princeps militiae, milites et gentiles captiuos, protinus missis exactoribus, collegit, et congregatos supradictis baronibus, ut eos conducerent, deputauit. Tunc Cassiani filia admiralii Anthiochiae reddita est, quae cum multo ploratu de carcere Christianorum extracta est. Quae, cum interrogaretur quare ita fleret, respondit quod ideo sic ploraret, quia optimam porci carnem, qua Christiani utuntur, manducatura non esset. Turci enim et plures aliae Sarracenorum gentes suillam carnem abhorrent, quamuis canum et luporum carnes auide deuorent. Et sic probantur quod omni lege Moysis et Christi carent, nec Iudaeis nec Christianis adhaerent. [10,23] Interea Buamundus frequenter cum Dalimanno loquebatur, et affabiliter, ut erat sapiens et modestus, ei famulabatur, et pro refrigerio multorum, quos idem tyrannus nimis opprimere poterat, conuenienter adulabatur. Obsequiis et dulcibus uerbis tam ipsum quam omnes qui cum ipso erant, deliniuit, et modestae conuersationis sedulitate ad sui amorem illexit. Paulatim prouinciales tribuni et optimates cognitionem noui rectoris ediscebant, et externum principem, genuini principis sui dominum, speculari summopere quaeritabant, eiusque permissu cum domino suo confabulantes, ipsum satis collaudabant. Quem, ueluti naturalem herum suum, ad commoditatem reipublicae prouocabant, et amicitiam tanti ducis omnimodis expetere commonebant, atque saepius illud comici dictum commemorabant: "--- Quoniam non potest id fieri quod uis, Id uelis quod possit ---". Haec etiam addebant: In uictoria nuper adepta male delusi sumus, quia legis nostrae aduersarios ad occisionem nostratum efficaces auxiliarios habuimus, et de communi detrimento nequiter et stulte laetati fuimus. En exsecrabilis Mahomes, Deus noster, nos prorsus deseruit, et ante Deum Christianorum, omni uirtute amissa, corruit! Ecce miro modo, quos stricte compeditos in carcere putabas, et indissolubiliter omni tempore arcere disponebas, crucifixus Christus, quem omnipotentem asserunt, et merito ut omnes inimici eorum experiuntur et sibi male sentiunt, per filiam tuam inopinabiliter absoluit, armatos in bello insignibus tropaeis glorificauit, cruore uidelicet fratrum et nepotum nostrorum rhomphaeas eorum cruentauit. Insuper et principale municipium, ubi omnes gazae tuae sunt, eis tradidit, et te et praecipuos regni tui optimates sub manibus eorum inclusit, et sine bello, uelut imbelles ancillas, in aula propria carceri gementes mancipauit. Deforis ad te sine consensu alienigenarum non accedimus, nec ullum tibi subsidium inferre ualemus. Contra illos non audemus conglobati consurgere, quia statim furores suos ulciscerentur in te. Si enim magnus rex Persarum soldanus cum omni uirtute sua aduentaret, et hanc munitionem expugnare satageret, tanta probitas est in Francis, et tam grandis fortitudo munitionis, ut ibidem illi resistere auderent et antequam caperentur, ingentia nostratibus detrimenta ingererent. Melius est igitur amore inimicum pacificare, quam temeritate ad lethiferam rabiem incitare. Consiliis itaque huiusmodi Dalimannus acquieuit. Accepta ergo strenui ducis familiaritate, in domo sua iam de communi profectu libere imperabat, et de thesauris suis iam larga Christianis ultro dona erogabat. Captiuos quoque per totam regionem suam omnes liberari praecipiebat. Obnixe uero quaeruntur, inuenti adducuntur, a Dalimanno bene uestiuntur, et Buamundo traduntur. Ab illo protinus compatriotis associantur ac per diuersa officia deputantur, ad augmentum et tutelam sociorum, ne quolibet maligno deludantur sophismate paganorum. Richardus et Sarcis, consummata legatione, post XV dies reuersi sunt, et copiosam Christianorum militiam adduxerunt. Quos Dalimannus cum ingenti iussit omnes honore recipi, et uberrima illis, secundum ritus patrios, obsonia praeparari, et quaeque illis necessaria essent affluenter tribui. Tunc Buamundus et Dalimannus perpetuam inter se pacem firmauerunt, tribusque diebus competentem illis in omnibus apparatum praeparauerunt. Deinde Buamundus et Richardus et concaptiui eorum de captiuitate laeti exierunt, et, sicut Zorobabel et Nehemias, Dominum Deum Israel benedixerunt. Qnos Dalimannus et optimates eius, exsultantes, quia et ipsi de claustro relaxantur, aliquandiu conduxerunt, fraudulenter tamen, quia obiter quolibet modo Christianos laedere machinati sunt. Sed, Deo suos protegente, non potuerunt. Nam fideles hos idem metuebant, ideoque armati et quasi ad bellum parati procedebant; obsides quoque securitatis, donec ad tuta quae decreuerant loca peruenirent, obnixe seruabant. Tandem Dalimannus a confoederatis remeandi licentiam ut amicus requisiuit; qua accepta, moestus quod eis nullo sophismate in uia nocere potuisset, rediit. Prouida Melaz cum pedisequis et eunuchis, nobilique familia sua, de domo patris sui egressa est, et (cum) omni progenie sua, sponte Christicolis deuote coniuncta est, sicuti Bithia, Pharaonis filia, pereuntibus Aegyptiis, Moysi et Hebraeis salubriter comitata est. Antiocheni gaudentes obuiam diu desideratis processerunt, et clerus, omnisque populus regem Adonai, qui saluat omnes sperantes in se, fideliter benedixerunt. Deinde Buamundus Richardum, captiuitatis suae socium, in Gallias destinauit, et argenteas per eum compedes sancto confessori Leonardo direxit, et pro liberatione sua deuote gratias egit. Postquam generosa Melaz in Ecclesia catholica sacro baptismate regenerata est, opportuno tempore in conuentu optimatum Buamundus eam sic affatus est: Nobilis uirgo, quae nobis adhuc pagana ex insperato mire subuenisti, quae Dominum Iesum omni parentelae tuae prudenter praeposuisti, et ipsum in nobis, qui membra et famuli eius sumus benigni ter fouisti, et inde patris iram pene usque in periculum mortis incurristi, elige de nobis sponsum quem uolueris in nomine Christi. Non enim rectum est ut iustis petitionibus tuis aliquatenus resistamus, cui uehementer, meritis tuis praecedentibus, debitores sumus. In primis meum nunc audi consilium, quod tibi, dulcis amica, spero proficuum. Mihi quidem, fateor, a tuo data es genitore; sed opto tibi utilius prouidere, et subtiliter audi pro qua ratione. Ab adolescentia mea irrequietus homo sum, et in laboribus uiuens, multa grauia perpessus sum, grauiora quoque adhuc timeo passurum. Nam mihi certamen est cum imperatore et cum paganis undique. Praeterea uotum uoui Domino, cum essem in carcere, quod si liberarer ab ethnicorum ligamine, irem ad Sanctum Leonardum, qui est in partibus Aquitaniae. Has excusationes elicio tibi ex sincera dilectione, quia nolo te plus quam filiam uel sororem meam quolibet modo desolatam uidere, nec coniugii copulam inire, unde paulo post poeniteat te. Quae laetitia, seu delectatio tibi esset in nostra copulatione, dum statim post nuptias oporteat me per pelagus et arua immensum iter inire, et in longinquam peregre proficisci regionem, prope fines terrae? His perspectis, domina, elige tibi de pluribus meliora. Ecce Rogerius, Richardi principis soboles, consobrinus meus, est me iunior aetate, excellens uenustate, par nobilitate, diuitiis et potestate. Hunc laudo ut maritum habeas, et opto ut cum eodem longo tempore uiuas. Omnes qui adfuerunt, prouidi ducis consultum attestati sunt. Prudens uirgo tantorum consensui facile acquieuit heroum. Rogerius igitur puellam honorifice cum gaudio desponsauit, et nuptias cum ingenti plausu et tripudio totius Antiochiae celebrauit; quibus dapifer Buamundus cum praecipuis patriae primoribus ministrauit. Iste siquidem Rogerius post sex annos, Buamundo et Tancredo defunctis, principatu Antiochiae potitus est, et post duos annos in campo Sarmatan cum VII millibus Christianorum ab Amirgazis Persa occisus est. De temporalium mutatione rerum et casibus hominum iam dixi plurima, et multa, si uita comes fuerit, in sequentibus adhuc restant dicenda. Hic liber Ecclesiasticae historiae terminatur, et mihi iam fesso requies aliquantula detur!