[2,0] Historiarum liber II. Praefatio. Explicitis pro tempore ac uiribus dissensionum uestrarum initiis, e quibus quique lector, scire cupiens quamobrem post obitum patris uestri Lodharius uos fratremque persequi statuerit, decernat, colligat, et, si iuste egerit, cognoscat, hinc iam, qua uirtute ac industria hoc exsecutus sit, prout memoria uiresque suppleuerint, notare curabo. Vos uero difficultates, quae ex eadem molestia paruitati meae obstiterint, inspicere deposco; et si quid in hoc opere neglexero, ut ignoscatis quaeso. [2,1] Audiens Lodharius patrem suum obisse confestim nuntios ubique, praesertim per totam Franciam mittit, qui, se uenturum in imperium, quod olim fuerat illi datum, affirment; promittens unicuique, honores a patre concessos se concedere et eosdem augere uelle. Dubios quoque fide sacramento firmari praecepit; insuper autem iussit, ut, quantocius possent, obuiam illi procederent; nolentibus uero capitale supplicium ut praediceretur, indixit. Ipse autem pedetemptim, quo se res uerteret, antequam Alpes excederet scire uolens. Ergo cupiditate terroreque illecti, undique ad illum confluunt; et hoc cernens, spe uiribusque magnanimis effectus, quibus artibus uniuersum imperium liberius inuadere posset, deliberare coepit. {840} Lodhuwicum quoque quoniam itineri suo contiguum esse prospexit, ut primum in illum manum mitteret, ratum duxit, et ut eundem uiribus annullaret, operam omni uirtute adiecit. Interea ad Karolum in Aquitaniam legatos callide dirigens, mandat, se erga illum, sicut pater statuerat, et sicut erga filiolum ex baptismate oportebat, beneuolum esse, uerumtamen ut nepoti suo, filio Pippini, donec cum eo loqueretur, parceret, deprecatus est. Et his ita compositis ad urbem Vangionum iter direxit. Eodem tempore Lodhuwicus partem exercitus inibi causa custodiae reliquerat, et Saxonibus sollicitatis, obuiam illis perrexerat. Quam ob rem Lodharius paruo conflictu custodes fugere compulit, Renum cum uniuerso exercitu transiens, Franconofurth iter direxit. Quo insperate hinc Lodharius inde Lodhuwicus confluunt; paceque sub nocte composita, alter inibi, alter uero quo Main in Renum confluit, castra haud fraterno amore componunt. Cumque Lodhuwicus uiriliter resisteret, et Lodharius illum absque praelio sibi subigere diffideret, sperans Karolum facilius superari posse, ea pactione praelium diremit, ut III. Idus Nouembris eodem loco rursum conueniant, et ni concordia statutis interueniat, quid cuique debeatur, armis decernant; et his ita omissis, Karolum sibi subigere contendit. [2,2] Per idem tempus Karolus Bituricas ad placitum, quo Pippinum sui iurauerant uenturum, uenerat. Qui quidem ex omnibus nuntio recepto, missos, uidelicet Nithardum et Adelgarium, delegit, et uti ocius ualuit, ad Lodharium direxit, mandans ac deprecans, ut memor sit sacramentorum quae inter se iurauerant, et seruet quae inter illos pater statuerat: insuper etiam fraternae filiolique conditionis meminerit; haberet sua sibi, et quod illi pater suo consensu concesserat, absque conflictu illum habere permittat; promittens, si hoc faceret, fidelem se illi et subiectum fore uelle, ita ut primogenito fratri esse oporteret. Insuper etiam quicquid hactenus in illum deliquerat, pollicitus est se ex corde remittere; deprecans, ne amplius suos sollicitet, nec regnum sibi a Deo commissum perturbet. Cederent undique paci atque concordiae, et hoc se sua suorumque ex parte ratum uidere, ac per hoc conseruare uelle, mandauit. Quod etsi alter hoc ita esse non crederet, quocumque uellet modo ex his illum certum se efficere promisit. Quae quidem Lodharius simulans se benigne suscipere, legatos tantum salutationis causa redire permisit, ac per suos se responsurum de ceteris esse respondit. Insuper etiam, quoniam ad ipsum se uertere frustrata fide noluerunt, honoribus quos pater illis dederat priuauit; ita, quid fratri facere cogitaret, nolens indicium dabat. Interea omnes inter Mosam et Sequanam degentes ad Karolum miserunt, mandantes ut, antequam a Lodhario praeoccuparentur, ueniret; aduentum eius se praestolaturos, promittentes. Quamobrem cum perpaucis Karolus hoc iter accelerans, ab Aquitania Carisiacum uenit, et a Carbonariis et infra ad se uenientes benigne suscepit. Extra uero Herenfridus, Gislebertus, Bouo ac ceteri ab Odulfo decepti, firmatam fidem neglegentes, defecerunt. [2,3] Eodem tempore missus ab Aquitania uenit, nuntians quod Pippinus cum his qui parti suae fauebant, super matrem Karoli irruere uellet; ac per hoc Karolus Francos inibi omittens, mandat, si illos frater suus donec reuerteretur opprimere uellet, obuiam sibi procederent. Insuper ad Lodharium Hugonem, Adelhardum, Gerhardum et Hegilonem direxit; cunctaque quae tunc nuper illi mandauerat, replicans, necnon et pro Deo deprecatus est, ne suos sibi subtrahens, regnum quod Deus paterque suo consensu illi dederat, amplius dissipet. Et his ita compositis, in Aquitaniam festinus perrexit, superque Pippinum et suos irruens, fuga illos abire compulit. Per idem tempus cum Lodharius a Lodhuwico reuerteretur, et omnes citra Carbonarias ad illum uenirent, Mosa traiecta ratum duxit, ut Sequanam usque procederet. Quo dum tenderet, Hilduinus abbas sancti Dyonisii, et Gerardus comes Parisii ciuitatis, a Karolo deficientes, fide frustrata ad illum uenerunt. Quod quidem Pippinus, filius Bernardi regis Langobardorum, ceterique cernentes, elegerunt potius more seruorum fidem omittere, iuramenta contempnere, quam ad modicum tempus facultates relinquere, ac per hoc fide relicta quos supra memorauimus secuti, eidem se dederunt. Hinc quoque Lodharius magnanimis effectus, Sequanam excessit, praemittens more solito, qui ad defectionem inter Sequanam et Ligerem degentes partim minis partim blanditiis subducerent. {840} Ipse quoque, uti consueuerat, lento itinere subsecutus, Carnutenam ciuitatem tendebat. Cumque Teodericum, Ericum et hos qui illum sequi deliberauerant, ad se uenturos didicisset, spe multitudinis suae fretus, Ligerem usque ut procederet, deliberauit. Karolus quoque, a fuga qua Pippinum et suos disperserat reuersus, et quoniam, matrem ubi tuto relinqueret, non habebat, pariter ad Franciae partes properabant. [2,4] Audiens autem Karolus interea, quod hi omnes quos supra memorauimus ab eo defecissent, et Lodharius cum ingenti exercitu persequi illum usque ad internitionem statuisset, hinc autem Pippinus et hinc Brittones infesti erant, quid facerent consilium conuocant, ineunt, deque his omnibus deliberaturi, facile consilium perfacile inuentum est. Et quoniam nihil praeter uitam et corpora reliquum habebant, elegerunt potius nobiliter mori, quam regem proditum derelinquere. Quamobrem obuiam Lodhario pergunt, atque Aurilianensem urbem hinc inde petunt. Castra ponunt distantes ab inuicem plus minus leuwas sex; legatos inuicem dirigunt; et Karolus quidem sola iusticia pacem petebat, Lodharius uero, quo astu absque praelio illum decipere ac superare posset, operam dabat. Quod cum peragere strenue resistentibus, diffideret, sperans uires suas, uti coeperant, cotidie accrescere, quam, cum Karolo decreuissent, facilius illum subiugari posse arbitrabatur. Hac autem spe deceptus, ea pactione praelium diremit, ut cederet Karolo Aquitania, Septimania, Prouincia et decem comitatus inter Ligerim et Sequanam; eo uidelicet modo, ut his contentus, interim inibi esset, donec Atiniacum VIII. Idus Maias conueniant; quo siquidem communi consensu utrorumque utilitatem praeuidere ac statuere uelle promisit. Primores quoque partium Karoli, cernentes negotium uires suas excedere, maximeque timebant, ne forte praelio commisso, in tanta paucitate regem suum saluare difficile possent - erat enim spes cunctis non modica indolis eius - quamobrem statutis eo tenore consentiunt, ut deinceps Lodharius Karolo ita fidus amicus sit, sicut frater per iustitiam fratri esse debet, et regna quae illi deputabat, quieta habere faceret, ac interim super Lodhuwicum hostiliter ire desiisset; aliter autem iure quod iurauerant absoluti esse deberent. Qua quidem arte et regem suum a periculis subtrahunt, et se mox a sacramento absoluunt. Nam antequam idem qui haec iurauerant domo egrederentur, aliquos ex his qui aderant subducere ab illo temptauit, et in crastinum quosdam suorum recepit. Insuper et in regna quae illi deputauerat, statim direxit, et in quantum potuit, ne illi se subderent perturbauit; et ut e Prouincia ad se uenientes exciperet, perrexit; et quemadmodum Lodhuwicum dolo an ui superare posset, intendit. [2,5] Interea {841} Karolus Aurilianensem urbem ueniens, Teotbaldum et Warinum cum quibusdam e Burgundia ad se uenientes gratanter ac benigne excepit. Hinc autem obuiam Bernardo, sicut mandauerat, Niuernensem urbem petit. Sed Bernardus more solito ad illum uenire distulit, dicens se cum Pippino suisque sacramento firmasse, ut neuter absque alterius consensu cum quolibet quodcumque pactum inire deberet; quamobrem testatus est, ad illos se ire uelle; et si efficere posset, ut una secum sui deuenirent, bene; sin aliter, soluto iuramento infra dies quindecim ad illum reuersurum, suaeque ditioni se commissurum esse, promisit. Quamobrem Karolus Bituricas iterum obuiam illi uenit. Quo Bernardus ueniens, cum neutrum fecisset, grauiter Karolus ferens seductiones quas patri fecerat et hactenus illi faciebat, timens ne aliter illum comprehendere non posset, subito in illum irruere statuit. Sed hoc Bernardus quanquam tarde praesensit, fugam iniit, ac uix euasit. Karolus autem quosdam e suis strauit, quosdam saucios ac semiuiuos reliquit, quosdam uero ilesos cepit ac more captiuorum custodiri praecepit; suppellectilem autem uniuersam diripere permisit. Hinc quoque Bernardus humilior effectus, paulo post supplex ad Karolum uenit, dicens et fidelem se illi fuisse, et tunc, si liceret, esse uoluisset, et deinceps, quanquam hac contumelia affectus esset, in futurum fore, minime diffideret; quod etsi quilibet aliter dicere uellet, armis se hoc propulsurum promittit. Quibus Karolus credulus effectus, ditatum muneribus et gratia in societatem amicitiae suscepit, et ut Pippinum ac suos, uti promiserat, subditos sibi efficere temptaret, direxit. Et his ita compositis Cenomannicam urbem adiit Lantbertum Ericumque una cum ceteris recepturus. Cumque ille illos inibi perhumane reciperet, protinus ad Nomenoium, ducem Brittanniorum, mittit, scire cupiens, si suae se ditioni subdere uellet. Qui adquiescens consiliis plurimorum, Karolo munera mittit, ac sacramento fidem deinceps seruandam illi firmauit. Quibus peractis, quoniam tempus placiti quod Attiniacum condixerant, appropinquare uidebatur, quid consulte ac solida fide sibi suisque agere oporteret, Karolus anxius erat. Ergo participes secretorum conuocat, rem omnibus notam replicat, ac quemadmodum a tanta calamitate congruentius se suosque exui posse existimarent, ut aperiretur, deposcit; seque in omnibus publicae utilitati et parere uelle, insuper etiam, si oporteret, pro ea mortem subire, minime differre fatetur. Quibus cum undique uires creuisse uiderentur, reminiscentes insidiarum quas Lodharius temporibus patris sui patri et Karolo inferre studuerat, quas etiam post obitum patris fratribus suis absque remedio struebat - occurrebant insuper sacramenta quae tunc nuper fefellerat - aiebant se omnem iustitiam ab eo libenter consequi uelle, sed his inditiis nil boni sperare se posse; idcirco sibi undique consultum uideri, quocumque modo posset, ad condictum placitum uenire minime differret; quod si frater suus, uti promiserat, communem utilitatem quaerere ac statuere uellet, hoc omnibus notis placere, et ut gratanter reciperetur congruum esse; sin aliter, fretus iustitia ac per hoc auxilio diuino suorumque fidelium, et quicquid regni pater suus amborumque fidelium consensu illi dederat, obtinere omni uirtute non neglegat. [2,6] Ergo omnes Aquitanos qui suae parti fauebant, una cum matre post se uenire praecepit, insuper quicumque e Burgundia necnon et inter Ligerem et Sequanam sui iuris esse uellent, similiter fecit. Idem autem ipse una cum his qui per praesens aderant, quamquam difficile uideretur, praefatum iter arripuit. Cumque Sequanam uenisset, repperit Guntboldum, Warnarium, Arnulfum, Gerardum, necnon et omnes a Carbonariis et infra, comites, abbates, episcopos, ob hoc uidelicet a Lodhario inibi relictos, ut si absque suo consensu transire uellet, minime posset. Accedebat insuper, quod amnis inundans uada ubique denegauerat, custodes autem fluminis omnes naues aut contriuerant aut certe submerserant; Gerardus quoque pontes, quoscumque repperit, destruxit. Igitur supra modum transitus difficilis effectus, non modicam transire cupientibus importabat molestiam. Cum autem, tot difficultatibus, animi multimodis agitarentur consiliis, tandem mercatorum naues ab hostio quo Sequana mare influit, feruenti aestu abductae, propterque Rotomacensem urbem expositae nuntiantur. Quo ueniens, harum duas minus de triginta Karolus armato milite complet; idemque ingressus, praemittit, qui se uenturum praenuntient, unicuique uolenti delicta cedens, nolentibus autem, ut habeant, regnumque a Deo sibi datum illi relinquant. Quae dum spreuissent, classisque appropinquare uideretur, crucem, in qua iurauerant et Karolum ut cognouerunt, relicto litore protinus fugerunt; quos, quoniam in traiciendo equi moram fecerant, consequi nequibat. Ad sanctum Dyonisium laudis obsecrationisque causa iter direxit; quo ueniens comperit, quod hi quos fuga disperserat, in unum una cum Arnulfo et Gerardo ceterisque coissent, et super Teutbaldum, Warinum, Otbertum, ceterosque qui, uti mandatum fuerat, ad Karolum ueniebant, irruere uellent. Quam ob rem ad sanctum Germanum causa orationis perrexit, ac per totam noctem iter faciens, aurora delucescente, ubi Luua oritur in iugis Antissiodorensium et apud sacrum Portum, Barbeau, Sequanam influit.} Sequanae confluit, Warinum cum sociis saluum recepit, ac sic uno eodemque itinere Senonicam adiit urbem. Hinc noctu consurgit, per Uttam inter Sens et Troyes et fluuios Yuonne et iter faciens, speransque, uti nuntiatum illi fuerat, quos supra memorauimus in eodem saltu consistere; disposuerat enim, ubicumque et qualitercumque posset, supra illos irruere. Quod et utique fecisset, nisi sollicitis uitae mors inminens pro foribus nuntiaretur; quamobrem poene cuncti supra modum exterriti, quo quisque ualuit, fugam iniit; quos quoniam Karolus consequi non potuit, sociis equisque fessis, coenam Domini quieti indulgens, Tricasinorum ciuitatem in crastinum adiit. [2,7] Eodem tempore {841} dum haec quae praemisimus a Karolo exsequerentur, Lodharius, uti praefatum est, dolo an ui Lodhuuicum aut subdere aut quod mauult perdere posset, tota mente tractabat. In quo negotio congrue Otgarium, Magontiae sedis episcopum, et Adhelbertum Metensium comitem, conuocat; habebat enim uterque Lodhuuicum ad mortem usque exosum. Iam enim Adhelbertus ex infirmitate qua poene per annum detentus fuerat, uelut in supplementum fratricidii respirauerat; erat enim eo in tempore ita prudens consilio, ut sententiam ab eo prolatam non quilibet mutare uellet. Cuius instinctu Lodharius collectam hinc inde infinitam multitudinem Renum traiecit, praemittens more solito, qui minis blanditiisque pendulam plebem subducere temptarent. Timens autem populus qui cum Lodhuwico erat, ne tantum exercitum ferre ualeret, partim defecti ad Lodharium transeunt, partim fugam ineunt, ac Lodhuwicum desolatum relinquunt. Qui, quoniam omne suffragium aliud undique deerat, cum perpaucis abiit, et in Baioriam se recepit. Quod quoniam Lodhuwico contigit, minime deinceps Lodharius aliquid illum praeualere putauit. Igitur Adhelbertum ducem, quem supra modo memorauimus, ob hoc inibi reliquit, ut et populum sacramentis sibi firmaret, et si Lodhuwicus ad Karolum ire uellet, nullo modo posset. Ipse uero, quoniam Karolum Sequanam transire reppererat, obuiam ire parabat. Velociter quidem praemittit, rei ueritatem, ubi et cum quibus esset, scire cupiens; Aquis pascha celebraturus. [2,8] Mira sane ac merito notanda res Karolo in eodem sancto sabbato contigit. Nam neque ipse neque quilibet in suo comitatu quicquam, absque quod corpore gerebant et absque armis et equis, habebant; cumque de balneo quidem egrederetur, et eadem uestimenta quae exuerat induere pararet, repente ab Aquitania missi pro foribus adstiterant, qui coronam et omnem ornatum, tam regium quam et quicquid ad cultum diuinum pertinebat, ferebant. Quis non miretur, paucos et pene ignotos uiros tot terrarum spacia, dum ubique omnes rapinae insisterent, tot talenta auri, gemmarumque infinitam multitudinem, ferre ilesos ualuisse? et quod maxime mirandum fateor fore, qualiter ad definitum locum uel certe ad statutam diem et horam uenire poterant, cum nec idem Karolus, ubi se suosque oporteret, sciebat. Quem quidem euentum haud aliter quam munere ac nutu diuino uisum est euenire potuisse; ac per hoc commilitonibus stuporem iniecit, omnesque maximam ad spem salutis erexit. Hinc uero Karolus cunctaque cohors exsultans, ad festa celebranda sese conuertit. Expleto autem quod ceperat, missos Lodharii benigne excipiens, conuiuari una secum praecepit; quibus et ut in crastinum redirent iniunxit, per suos se responsurum de eo quod frater suus illi mandauerat, promittens. In legatione uero Lodharii quaerebatur, cur absque suo consensu terminos quos illi statuerat excederet; et quia fecerat, saltem ubicumque illum reperirent, mandat, ut interim eo loco quiescat, donec illi mandaretur, si ad statutum locum an alio, ubi congruentius illi uideretur, uenire deberet. Karolus per suos e contra, se ob hoc statutos terminos excessisse, respondit, quoniam de omnibus bonis sua ex parte illi promissis ac iureiurando firmatis nihil stabile esse permisit. Nam suorum hominum ultra quod firmatum fuerat sollicitatos quosdam suo iuri adiecit, quosdam uero uita priuauit; insuper regna quae subiecta illi efficere debuit, in quantum ualuit perturbauit; et quod maximum est, in fratrem hostiliter irruit, necnon et suffragium a paganis illum quaerere compulit. Verumtamen, quamquam se haec ita haberent, in conuentum quod communi consensu statuerant, uenire se uelle mandauit; ubi si communem utilitatem, uti promiserat, quaerere ac statuere uellet, sibi placere; sin aliter, de regno quod Deus paterque suus suorum consensu illi dederat, consiliis suorum fidelium in omnibus secundum Dei uoluntatem parere se innotuit. Et his ita compositis, idem iter arripuit, atque ad praefatum locum pridie quam conuenerat praeuenit. Quo quidem Lodharius ueluti ex consulto uenire distulit, uerumtamen missos uariis querimoniis refertos frequenter mittebat, et, ne forte ex inprouiso Karolus supra illum irruere posset, cauebat. [2,9] Interea legati a Lodhuwico uenerant, nuntiantes, quod si sciret quomodo fieri posset, in illius adiutorium uenire uellet. Quo se Karolus et indigere respondit, gratias congruae uoluntati egit, et ut hoc accelerare studerent, protinus praefatos missos remisit. {841} Cumque quattuor uel eo amplius dies inibi aduentum Lodharii praestolaretur, et ille uenire differret, concionem aduocat, concilium iniit, quidnam consultius deinceps illi agendum uideretur, deliberaturus. Quidam autem aiebant, quoniam mater sua una cum Aquitaniis ueniebat, obuiam illi ire debere; sed maxima pars aut obuiam Lodhario iter arripere suadebant, aut certe ubicumque uellet aduentum illius praestolari debere dicebant; ob hoc quidem maxime, quoniam si quoquo modo aliorsum iter flectere coepisset, cuncti fugam illum inisse iactarent, et hinc Lodharium et suos audentiores fieri debere, atque hi qui adhuc causa timoris neutri se copulauerant, ad illum affluere undique sperabant; quod et euenit. Nam, quamquam difficile, praeualuit tamen sententia priorum; quamobrem Cadhellonicam Karolus adiit urbem; ibique matre una cum Aquitaniis recepta, repente nunciatur, quod Lodhuwicus cum Adhelberto, duce Austrasiorum, proelio commisso uicisset, Renoque traiecto, ob illius adiutorium, quantotius posset, ueniret. Quod cum ocius uniuersis castris omnibus notum fieret, cuncti alacri animo, ut illi obuiam irent, suadebant. Lodharius quoque ut haec ita se habere deprehendit, circumfusae plebi, Karolum fugam iniisse persequique illum quantotius posset uelle denuntiat; quo quidem nuntio fidos sibi alacriores reddidit, dubiis autem quibusque et affluendi audaciam iniecit, et firmiores suae parti reddidit. Cumque Karolus a Lodhario persequi se didicisset, quoniam in difficili loco aquis paludibusque circumfusis castra posuerant, ut absque qualibet difficultate, si Lodharius uellet, congredi possent, protinus obuiam illi perrexit. Quae quidem Lodhario ut nuntiata sunt, castra posuit, ac ueluti fessis equis biduo requiem dedit. Iterato itaque cum haec eadem fecissent, missosque inuicem frequenter mitterent, sed nihil proficui deliberare possent, tandem appropinquantes Lodhuwicus et Karolus conueniunt, deque his omnibus in eodem conuentu, quae Lodharius absque quolibet moderamine erga se suosque seuiebat dolendo, conferunt; quidue deinceps agendum oportunius uideretur, in crastinum deliberaturi. Aurora siquidem dilucescente, conueniunt; concilium ineunt, in quo multum de tanta calamitate conqueruntur. Cumque alteruter, quae quantaue et qualia passi a fratre fuerant, referre desissent, uniuersis uisum unanimiter parique consensu, ut tam ex sacrosancto ordine episcoporum quam et laicorum uiros nobiles, prudentes, beneuolos deligant, per quos quae pater inter illos statuerat, et quae post obitum patris ab illo passi sint, mandent; insuper obsecrent, ut memor sit Dei omnipotentis, et concedat pacem fratribus suis uniuersaeque ecclesiae Dei; cederet cuique, quod patris fratrisque consensu iuste debebatur; insuper etiam, ut iustis precibus acquiesceret, offerrent illi, quicquid absque equis et armis in uniuerso exercitu habere uidebantur. Et si his monitis obsecrationibusque acquiescere uellet, placere; sin aliter, aiebant se diuino ex munere suffragium absque dubio sperare posse, si omne quod iustum est uellent, et hoc fratri offerre humiliter studerent. Quae quoniam merito rata uidebantur, protinus expleta sunt. [2,10] Sed haec ueluti pro nihilo ducta Lodharius spreuit; per suos se nihil absque praelio uelle mandauit; confestimque obuiam Pippino, qui ab Aquitania ad illum ueniebat, iter arripuit. Quod cum otius didicissent Lodhuwicus et sui, supra modum rem grauiter ferentes - erant enim undique grauiter tam itineris longitudine quam et praeliis uariisque difficultatibus, et maxime equorum inopia attriti -, uerumtamen quanquam se haec ita haberent, timentes, ne forte, si ab auxilio fratris frater deficeret, posteris suis indignam memoriam reliquissent; quod quidem ne facerent, elegerunt omni penuriae, etiam si oporteret morti, potius subire, quam nomen inuictum amittere. Quamobrem ex eadem magnanimitate mestitia oppressa, inuicem se adortantes, gaudentes, uelociterque, ut Lodharium cito consequi possent, ibant. Cumque atque insperate propter urbem Alciodorensem uterque exercitus alter ab altero uideretur, confestim Lodharius uerens, ne forte fratres sui absque dilatione supra se irruere uellent, armatus castra aliquantulum excessit. Quod quoniam fratres sui facere illum cognouerunt, quosdam castra metantes relinquunt, quosdam secum armatos assumunt, et absque dilatione obuiam procedunt; missos inuicem mittunt, pacemque sub nocte componunt. Castra autem ab inuicem distabant plus minus leuuas tres, et intererat paucula palus saltusque; {841} ac per hoc erat utrique ad alterum difficilis accessus. Quapropter aurora dilucescente Lodhuwicus et Karolus ad Lodharium mittunt, mandant sibi ualde displicere, quod illis pacem absque praelio denegauerat; quod etiam, quoniam uellet, et absque qualibet fraude, si fieri deberet, esset. Et primum quidem ieiuniis ac uotis Deum inuocent, deinde si ille transire ad illos uoluisset, locum transeundi se daturos promittunt, ut omni impedimento sua suorumque ex parte ablato, absque qualibet occulta deceptione congredi possent; quae et, si uellet, sacramento firmare praeceperunt, at si nollet, ut eadem illis concederet atque firmare rogaret, petunt. Is autem more solito per suos se responsurum promisit, et ut legati regressi sunt, protinus obuiam iter arripuit, ac locum quo castra poneret Fontaneum super amniculum Andriam, qui oritur ex fontibus uici qui Druye uocatur. petit. Eadem autem die fratres sui post Lodharium iter accelerantes, antecesserunt illum, et propter uicum quod Tauriacus septem leucis ab Autissiodoro dicitur, castra posuerunt. Crastina die exercitus praeparati ad praelium, castra aliquantulum excesserunt. Praemittentes Lodhuwicus ac Karolus, Lodhario mandauerunt, ut memor esset fraternae conditionis; sineret ecclesiam Dei et uniuersum populum christianum pacem habere; concederet illis regna a patre suo consensu concessa; haberet sua sibi, non merito sed sola misericordia a patre illi relicta. Et in munere offerebant illi quicquid in uniuerso exercitu absque armis et equis habere uidebantur; at si id nollet, cedebant illi uterque portionem regni, alter usque Carbonarias, alter uero usque Renum; quod et si rennueret, uniuersam Franciam aequa lance diuiderent, et quicquid horum uellet, suae ditionis esset. Ad quod Lodharius more solito, per suos se quicquid placeret notare, respondit; mittensque per praesens Drogonem, Hugonem et Hegibertum, mandat non illos aliquid tale antea illi mandasse; ad quod considerandum spatium habere se uelle aiebat: re autem uera Pippinus non uenerat; illum hac dilatione exspectare uolebat. Verumtamen Ricuinum, Hirmenaldum et Fredericum sacramento firmare praecepit, quod pro nulla re alia has indutias peteret, praeter quod commune profectum tam illorum quam et uniuersae plebis, sicut iustitiam inter fratres et populum Christi oportebat, quaerere uolebat. Quo quidem sacramento Lodhuwicus et Karolus creduli effecti, eo die et in crastinum insuper etiam usque in horam secundam diei tercii, quod euenit VII. Kalend. Iulii, pace utrorumque ex parte iureiurando firmata, ad castra redeunt; missam uero sancti Iohannis in crastinum celebraturi. Pippino quoque eadem die Lodharius in supplementum recepto, mandat fratribus suis, quoniam scirent illi imperatoris nomen magna auctoritate fuisse impositum, ut considerent, quatenus eiusdem nominis magnificum posset explere officium; insuper autem haut se libenter utrorumque quaerere profectum. Interrogati autem, si quiddam horum quae mandauerant recipere uellet, uel si quamlibet finitiuam sententiam illis mandasset, nihil sibi horum fuisse iniunctum, responderunt. Quamobrem cum omnis spes iustitiae ac pacis sua ex parte ablata uideretur, mandant illi, si melius non inuenisset, aut reciperet unum horum quae illi mandauerant, aut nosset illos in crastinum - quod contigit, sicut praefatum est, VII. Kalend. Iulii - hora uidelicet diei secunda, ad omnipotentis Dei iudicium, quod illis absque illorum uoluntate mandauerat, esse uenturos. Quae quidem Lodharius solito more insolenter spreuit et uisuros se, quid agere deberet, respondit. Dum haec super Ligerim iuxta sanctum Fludualdum consistens scriberem, ecclipsis solis hora prima, feria tertia XV. Kal. Nouembris in Scorpione contigit {anno 841, die 18. Octobris, feria 3, eclipsis solis uere accidit}. His ita omissis, diluculo Lodhuwicus et Karolus consurgunt; uerticem montis castrae Lodharii contigui cum tertia, ut uidetur, exercitus parte occupant aduentumque eius et horam secundam, ut sui iurauerant, exspectant. Cumque utrumque adesset, praelium super riuolum Burgundionum {amniculus Andria} magno certamine committunt. Et Lodhuwicus quidem ac Lodharius in loco qui Brittas dicitur strenue confligunt; quo superatus Lodharius, terga uertit. Pars autem exercitus, quam Karolus in loco qui Fagit uulgo dicitur excepit, protinus fugit; pars uero quae in Solennat Adhelardum {ducem Karoli} ceterosque, quibus haud modicum supplementum Domino auxiliante praebui, appetiit, strenue conflixit; quo et utrique uicerunt, sed nouissime omnes a parte Lodharii fugerunt. Qua finem primi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber secundus.