[1,0] NITHARDUS HISTORIARUM LIBRI QUATTUOR : LIBER PRIMUS. Cum, ut optime, mi domine, nosti, iam paene annis duobus illatam a fratre uestro persecutionem uos uestrique haudquaquam meriti pateremini, antequam Cadhellonicam introissemus ciuitatem, praecepistis, ut res uestris temporibus gestas stili officio memoriae traderem. Opportuna quidem placidaque res, fateor, fuerat praecepta, si otium tanti negotii, ut digne exsequeretur, fuisset concessum; nunc autem, si quod minus uel incultius, quam oportuerit pro rerum magnitudine, huic operi inueneritis insertum, tanto facilior uenia a uobis uestrisque mihi debetur, quanto me nostis eodem turbine, quo et uos, dum hoc opus peregerim, esse agitatum. Praeterire autem ea quae temporibus pii patris uestri gesta sunt disposueram sed facilius cuilibet legenti altercationum uestrarum ueritas patebit, si quaedam, quae suo in tempore contigisse nouimus, summotenus praelibauero. Aui quoque insuper uestri uenerandam memoriam per omnia obmittere ratum minime uidetur; ac per hoc textus hinc sumat exordium. [1,1] Karolus bonae memoriae et merito Magnus imperator ab uniuersis nationibus uocatus, {hora uidelicet plus minus diei tertia} in senectute bona decedens omnem Europam omni bonitate repletam reliquit, uir quippe omni sapientia et omni uirtute humanum genus suo in tempore adeo praecellens, ut omnibus orbem inhabitantibus terribilis, amabilis pariterque et admirabilis uideretur, ac per hoc omne imperium omnibus modis, ut cunctis manifeste claruit, honestum et utile effecit. Nam super omne, quod admirabile fateor fore, Francorum barbarorumque ferocia ac ferrea corda, quae nec Romana potentia domare ualuit, hic solus moderato terrore ita repressit, ut nihil in imperio moliri, praeter quod publicae utilitati congruebat, manifeste auderent. Regnauit feliciter per annos duos et XXX imperiique gubernacula nihilominus cum omni felicitate per annos quattuordecim possedit. [1,2] Heres autem tantae sublimitatis Lodhuwicus, filiorum eius iusto matrimonio susceptorum nouissimus, ceteris decedentibus successit. Qui ut pro certo patrem obisse comperit, Aquis ab Aquitania protinus uenit; quo undique ad se uenientem populum absque quolibet impedimento suae dicioni addixit, de ceteris, qui sibi creduli uidebantur, deliberaturus. Initio quidem imperii suscepti pecuniam ingenti numero a patre relictam trifariam diuidere iussit et unam partem causa funeris expendit, duas uero inter se et sorores suas a patre iusto matrimonio susceptas diuisit, quas et instanter a palatio ad sua monasteria abire praecepit. Fratres quoque adhuc tenera aetate, Drugonem, Hugonem et Teodericum, participes mensae effecit, quos et in palatio una secum nutriri praecepit, et Bernardo nepoti suo, filio Pippini, regnum Italiae concessit. Qui quoniam ab eo paulo post defecit, capitur et a Bertmundo Lugdunensis prouinciae praefecto luminibus et uita pariter priuatur. Hinc autem metuens, ne post dicti fratres populo sollicitato eadem facerent, ad conuentum publicum eos uenire praecepit, totondit ac per monasteria sub libera custodia commendauit. Quo peracto filios suos iusto matrimonio iunxit et uniuersum imperium inter eos ita diuisit, ut Pippinus quidem Aquitaniam, Lodhuwicus autem Baioariam, Lodharius uero post discessum eius uniuersum imperium haberet, cui et una secum imperatoris nomen habere concessit. Interea Irmengardis regina materque illorum decessit, ac paulo post Lodhuwicus imperator Iudith in matrimonium sumpsit, ex qua Karolus creatur. [1,3] Karolo quidem nato, quoniam omne imperium inter reliquos filios pater diuiserat, quid huic faceret, ignorabat. Cumque anxius pater pro filio filios rogaret, tandem Lodharius consensit ac sacramento testatus est, ut portionem regni quam uellet eidem pater daret, tutoremque ac defensorem illius se fore contra omnes inimicos eius in futuro iurando firmauit. Instigante autem Hugone, cuius filiam in matrimonium Lodharius duxerat, ac Mathfrido ceterisque, sero se hoc fecisse paenituit et, quemadmodum illud quod fecerat annullare posset, quaerebat. Quod patrem matremque minime latuit; ac per hoc hinc inde quod pater statuerat Lodharius diruere, etsi non manifeste, occulte studebat. Ad quod Bernardum quendam, ducem Septimaniae, pater in supplementum sibi sumens camerarium constituit Karolumque eidem commendauit ac secundum a se in imperio praefecit. Qui dum inconsulte re publica abuteretur, quam solidare debuit penitus euertit. Per idem tempus Karolo Alamannia per edictum traditur. Tum tandem Lodharius quasi iusta querimonia reperta tam fratres quam et uniuersam plebem ueluti ad restaurandum rei publicae statum animabat. Quam ob rem pariter cum omni populo patri ad Compendium superueniunt, reginam uelauerunt, fratres eius Cunradum et Rodulfum totonderunt atque in Aquitaniam seruandos Pippino commiserunt. Bernardus quoque fuga lapsus in Septimaniam se recepit; Eribertus frater eius captus ac luminibus priuatus in Italia custodiendus traditur. Et Lodharius quidem, eo tenore re publica adepta, patrem et Karolum sub libera custodia seruabat; cum quo monachos, qui eidem uitam monasticam traderent et eandem uitam illum assumere suaderent, esse praeceperat. Res autem publica, quoniam quisque cupiditate illectus sua quaerebat, cotidie deterius ibat. Quam ob rem tam monachi, quos supra memorauimus, quam et ceteri, qui quod factum fuerat dolebant, illum percontari coeperunt, si res publica eidem restitueretur, an eam pro uiribus erigere ac fouere uellet, maximeque cultum diuinum, quo omnis ordo tuetur ac regitur. Quod quia facile confessum, in restauratione eius ocius consensum est; assumptoque Guntbaldo quodam monacho sub specie religionis in hoc negotio ad Pippinum Ludouicumque, filios eius, occulte direxit, promittens, si in sua restitutione una cum his qui hoc cupiebant adesse uoluissent, regnum utrisque se ampliare uelle. Ac per hoc perfacile cupideque paruere; conuentuque condicto regina et fratres eius eidem restituuntur, ac plebs uniuersa dicioni eius se subdidit. Hinc hi qui cum Lodhario senserunt in concilium deducti et ab ipso Lodhario ad mortem diiudicati aut uita donata in exsilium retrusi sunt. Lodharium quoque sola Italia contentum ea pactione abire permisit, ut extra patris uoluntatem nihil deinceps moliri in regno temptaret. Cumque se haec ita haberent, et res publica paululum respirari uideretur, confestim Guntbaldus monachus, quem supra memorauimus, quia multa in restitutione eius laborauerat, secundus in imperio esse uolebat; quod quoniam Bernardus, uti praemissum est, olim fuerat, summa industria iterum esse certabat. Pippinus quoque et Lodhuwicus, quamquam eis regna, sicut promissum fuerat, aucta fuissent, tamen in imperio ut post patrem primi essent, uterque laborabat; at illi, per quos tunc res publica tractabatur, uoluntati eorum obsistebant. [1,4] Per idem tempus Aquitania Pippino dempta Karolo datur, et in eius obsequio primatus populi, qui cum patre sentiebat, iurat. Quod quidem hi, quos supra rettulimus, grauiter ferentes, ut res publica inutiliter tractaretur, diuulgant populumque quasi ad iustum regimen sollicitant; Walanam, Elisachar, Mathfridum ceterosque, qui in exsilium retrusi fuerant custodia emittunt; Lodharium, ut rem publicam inuadat, compellunt; insuper autem et Gregorium Romanae summae sedis pontificem, ut sua auctoritate liberius quod cupiebant perficere possent, sub eadem specie magnis precibus in supplementum suae uoluntatis assumunt. Quam ob rem imperator una cum omni quod habebat imperio, tres reges filiique eius aduersus eum cum ingenti exercitu, insuper papa Gregorius cum omni comitatu Romano Elisazam confluunt iuxtaque montem Sigwaldi castra ponunt ac uariis affectionibus populum, ut a patre deficeret, filii compellunt. Nouissime quibusdam fuga lapsis, cum perpaucis pater capitur; uxor ab eo dempta in Langobardiam exsilio mittitur, ac Karolus una cum patre sub magna custodia seruatur. Gregorius siquidem papa itineris paenitudine correptus tardius quam uellet Romam reuertitur. Et Lodharius quidem iterum eo tenore imperium adeptum quod iniuste tam facile iterato obtinuit, iterato facilius iuste amisit. Nam Pippinus et Lodhuwicus uidentes, quod Lodharius uniuersum imperium sibi uindicare iliosque deteriores efficere uellet, grauiter ferebant; insuper autem, dum Huc, Lambertus atque Mathfridus, quis illorum secundus post Lodharium in imperio haberetur, ambigerent, dissedere coeperunt et, quoniam quisque eorum propria quaerebat, rem publicam penitus neglegebant. Quod quidem populus cernens molestus erat. Occurrebat insuper etiam filiis uerecundia et paenitudo, quod patrem bis honore priuauerant, uniuersae plebi, quod bis imperatorem dimiserant, ac per hoc hinc inde in restitutione eius consentiunt et undique ad Sanctum Dionysium, ubi tunc Lodharius patrem et Karolum seruabat, affluere contendunt. Cernens Lodharius praedictam animositatem uires suas excedere, antequam conueniant, arma sumit, patrem ac Karolum dimittit itinereque arrepto Viennam petit. Plebs autem non modica, quae praesens aderat, et iam iamque Lodhario pro patre uim inferre uolebat rege recepto basilicam sancti Dionysii una cum episcopis et omni clero confluunt, laudes Deo deuote referunt, coronam et arma regi suo imponunt et ad cetera deliberaturi contendunt. Lodharium pater persequi distulit, sed legatos, qui eum citra Alpes festinare iuberent, post illum direxit; Pippinum ad se uenientem benigne excepit, gratias in eo, quod pro sua restitutione laborauerat, egit ac reuerti eum in Aquitaniam, uti petiuerat, permisit. Hinc inde fideles, qui euaserant et rem publicam regere consueuerant, confluunt; cum quibus itinere arrepto Aquis hiematum petit, tandemque Lodhuwicum uenientem gratanter excepit, quem et una secum causa praesidii esse praecepit. Interea hi qui Iudith in Italia seruabant audientes, quod Lodharius fugam inierat, et pater imperium regebat, arrepta Iudith fugam ineunt, Aquis prospere perueniunt, gratum munus imperatori deferunt. Verumtamen haud est toro regio recepta, donec se criminibus obiectis innoxiam, quia criminator deerat, sacramento una cum propinquis coram plebe effecit. [1,5] Per idem tempus Mathfridus et Lantbertus ceterique a parte Lodharii penes marcam Brittannicam morabantur. Ad quos pellendos missus est Uodo et omnes inter Sequanam et Ligerem degentes, qui manu ualida collecta hinc atque inde conuenerunt. Et hos quidem paucitas ac per hoc summa necessitas unanimes effecit, Uodonem autem et suos maxima multitudo securos, discordes et inordinatos reddidit. Quapropter proelio commisso fugerunt. Cecidit Uodo et Odo, Viuianus, Fulbertus ac plebis innumera multitudo. Quod quidem citato cursu uictores Lodhario notantes mandant, ut, quantocius posset, illis cum exercitu occurrat. Qui libenter paruit et Cauillonum collecta manu ualida uenit, ciuitatem obsidione cinxit, proeliando triduum obsedit et tandem urbem captam una cum ecclesiis incendit. Gerbergam more maleficorum in Ararim mergi praecepit, Gozhelmum et Senilam capite puniuit, Warino autem uitam donauit et, ut se deinceps pro uiribus iuuaret, iure iurando constrinxit. Hinc autem Lodharius et sui duobus proeliis feliciter gestis magnanimes effecti, uniuersum imperium perfacile inuadere sperantes, ad cetera deliberaturi Aurilianensem urbem petunt. Quod pater audiens e Francia manu ualida collecta, insuper Lodhuwico filio suo cum uniuersis, qui trans Rhenum morabantur, in auxilium sibi assumpto tantum facinus a filio in imperium commissum uindicaturus perrexit. Lodharius quoque eadem spe, qua Francos abducere consuerat, animatus ire obuius ratum duxit; ac per hoc hinc inde confluunt, supraque fluuium iuxta uillam quae Caluiacus dicitur castra ponunt. Sed Franci, eo quod imperatorem bis reliquerant, paenitudine correpti et, ut deinde tale quid committerent, turpe iudicantes ad defectionem impelli dedignati sunt; quam ob rem cum nec fuge nec proelii locum uideret, ea pactione nouissime proelium diremit, ut infra dies statutos Alpibus excederet ac deinceps sine patris iussione fines Franciae ingredi non praesumeret et extra patris uoluntatem in eius imperio deinceps nihil moliri temptaret. Quod et ita se et suos seruaturos tam is quam et sui sacramento firmauerunt. [1,6] Eis ita compositis pater, uti et cum quibus consueuerat, imperium regebat. Videns autem, quod populus nullo modo diebus uitae suae illum relinquere, uti consueuerat, uellet, conuentu Aquis hieme indicto portionem regni his terminis notatam Karolo dedit: Id est a mari per fines Saxoniae usque ad fines Ribuariorum totam Frisiam et per fines Ribuariorum comitatus Moilla, Haettra, Hammolant, Masagouwi, deinde uero quicquid inter Mosam et Sequanam usque Burgundiam una cum Viridunense consistit et de Burgundia Tullensem, Odornensem, Bedensem, Blesensem, Pertensem, utrosque Barrenses, Brionensem, Tricasinum, Autisioderensem, Senonicum, Wastinensem, Milidunensem, Stampensem, Castrensem, Parisiacum et deinde per Sequanam usque in mare Oceanum et per ipsum mare usque in Frisiam, omnes uidelicet episcopatus, abbatias, comitatus, fiscos et omnia infra praedictos fines consistentia cum omnibus ad se pertinentibus, in quacumque regione consistebant et sui iuris esse uidebantur, una cum auctoritate diuina atque paterna praefato filio suo Karolo dedit, firmumque ut permaneret, Dei omnipotentis clementiam exorauit. Hilduinus autem abbas ecclesiae sancti Dionysii et Gerardus comes Parisius ciuitatis ceterique omnes praedictos fines inhabitantes conuenerunt fidemque sacramento Karolo firmauerunt. Quod quidem Lotharius et Lodhuwicus audientes grauiter ferebant, unde et colloquium indixerunt. Ad quod uenientes, cum nihil ex his indignari se posse uiderent, callide dissimulantes quippiam se contra patris uoluntatem moliri uelle, discesserunt; uerumtamen ob id colloquium commotio non modica exorta est, sed facile quieuit. Hinc autem Carisiacum mediante Septembrio uenit seditionemque quandam similiter perfacile sedauit ac praefato Karolo arma et coronam nec non et quandam portionem regni inter Sequanam et Ligerem dedit, Pippinum ac Karolum, ut uidebatur, unanimes effecit ac deinde Pippinum in Aquitaniam abire cum gratia permisit, Karolum uero in partem regni, quam illi dederat, direxit. Quo ueniens, omnes hos fines inhabitantes ad illum uenerunt et fidem sacramento commendati eidem firmauerunt. Eodem tempore nuntiatur, quod Lodhuwicus a patre suo desciuisset et quicquid trans Rhenum regni continebatur sibi uindicare uellet; quod pater eius audiens indicto conuentu Magonciacum uenit ac traiecto exercitu fugere illum in Baioariam compulit. Post Aquis exsultans rediit, quoniam, quocumque se uerterat, nutu diuino uictor erat. Verumtamen ingruente senili aetate et propter uarias afflictiones paene decrepita imminente, mater ac primores populi, qui in uoluntate patris pro Karolo laborauerant, metuentes, si infectis rebus decederet, odia fratrum usque ad internecionem sibi insurgere, ratum duxerunt, ut quemlibet e filiis pater in supplementum sibi assumeret, et, si post discessum eius ceteri concordes esse nollent, saltem hi duo unanimes effecti ualerent resistere inuidorum factioni. Cumque necessitate instante ac per hoc assiduis meditationibus in hac electione uersarentur, uniuersorum sententia consensit, si Lodharius certum se in hoc negotio praebere uellet, cum eo foedus iniri debere. Nam, uti praemissum est, idem olim patri matrique ac Karolo iurauerat, ut partem regni quam uellet pater eidem daret, et eandem se consentire et protegere illi contra omnes inimicos omnibus diebus uitae suae deberet. Quam ob rem missos deligunt et in Italiam ad Lodharium mittunt promittentes, si patris uoluntatem deinceps erga Karolum conseruare uellet, omnia, quae in illum hactenus deliquerat, remitti et omne regnum absque Baioaria inter illum et Karolum diuidendum; quae quoniam Lodhario et suis rata uidebantur, utraque ex parte sic uelle ac sic se perficere iurauerunt. [1,7] Ergo ad urbem Vangionum conuentu indicto conuenerunt; in quo Lodharius humillime ad pedes patris coram cunctis procidit dicens: 'Noui me coram Deo et te, domine pater, deliquisse; non regnum, sed indulgentiam et, ut gratiam tuam merear, quaeso'. Idem autem ut pius ac clemens pater et delicta postulanti indulsit et gratiam roganti concessit, eo scilicet pacto, ut deinceps nihil quolibet modo contra suam uoluntatem nec in Karolum nec in regnum alicubi egisset. Dein benigne illum excepit ac deosculans gratias Deo pro filio, quem auersum reconciliauerat, egit. Ad prandium deinde conuersi sunt, in crastinum de ceteris, quae sui iurauerant, deliberaturi. Die autem altera concilium ineunt. Hinc pater, ut sui iurauerant, perficere cupiens: 'Ecce, fili, ut promiseram, regnum omne coram te est, diuide illud, prout libuerit. Quod si tu diuiseris, partium electio Karoli erit; si autem nos illud diuiserimus, similiter partium electio tua erit.' Quod idem cum per triduum diuidere uellet, sed minime posset, Iosippum atque Richardum ad patrem direxit deprecans, ut ille et sui regnum diuiderent, partiumque electio sibi concederetur; insuper uero in ea fide, quam illis iurauerant, testati sunt, quod pro nulla re alia nisi sola ignorantia regionum id peragere differret. Quam ob rem pater, ut aequius ualuit, regnum omne absque Baioaria cum suis diuisit; et a Mosa partem australem Lodharius cum suis elegit, quin immo et accepit, occiduam uero, ut Karolo conferretur, consensit et una cum patre coram omni populo ita se uelle adnuntiauit. Hinc autem pater fratres, prout ualuit, unanimes effecit, rogans ac deprecans, ut inuicem se diligerent, et ut alter ab altero protegeretur, adhortans exorat et quod fieri desiderat optat. Quibus peractis benigne et pacifice Lodharium in Italiam ditatum remissionis gratia ac regni muneribus remittens, sacramenta, quae saepe iurauerat, quotiens in illum deliquerat, quotiens delicta eidem donauerat, in memoriam reducens ac piis uisceribus monens contestabatur, ne saltem id, quod tunc nouissime peregerant, coramque cunctis ita se uelle confirmauerat, frustrari quolibet modo permittat. [1,8] Eodem tempore, ut Pippinus decessisset, pater nuntium acceperat; et pars quaedam populi, quid auus de regno uel nepotibus iuberet, praestolabatur; pars autem arrepto filio eius Pippino, quia natu maximus erat tyrannidem exercebat. Quapropter his ita, ut praefatum est, cum Lodhario perfectis, collecta manu ualida per Cauillonem Clarum-montem una cum Karolo ac matre pater petit ac partem populi, quae illum praestolabatur, inibi benigne recepit. Et quoniam olim regnum Aquitaniae Karolo donauerat, ut illi se commendarent, hortando suasit, iussit. Qui omnes commendati eidem sacramento fidem firmauerunt. Post quod, quomodo tyrannos compesceret, contendit. Per idem tempus Lodhuwicus a Baioaria solito more egressus Alamanniam inuasit cum quibusdam Toringis et Saxonibus sollicitatis; quam ob rem pater eius ab Aquitania reuocatus, dimisso uidelicet Karolo una cum matre eius Pictauis, ipse uero sanctum pascha Aquis celebrauit et sic uno eodemque itinere Toringam petiit. A qua Lodhuwico filio eius pulso, per Sclauos itinere redempto eum in Baioariam fugere compulit. Quo peracto Kal. Iulii ad Vangionum urbem conuentum indixit, ad quod Lodharium filium suum ab Italia uenire praecepit, cum eo ceterisque sibi credulis de Lodhuwico deliberaturus. Cumque se haec ita haberent, et Lodharius in Italia, Lodhuwicus trans Rhenum, et Karolus in Aquitania esset, Lodhuwicus imperator paterque illorum in insula quadam iuxta Magonciatum XII. Kal. Iulii obiit; quem Drogo frater et episcopus atque archicapellanus eius Mettis ciuitate sua apud Sanctum Arnulfum una cum episcopis, abbatibus comitibusque congruo honore sepulturae tradidit. Vixit per annos IIII et LX, rexit Aquitaniam per annos VII et XXX, imperiale uero nomen per annos VII et XX et per annos VII et XX et per menses sex obtinuit.