87. Orista. Orista, pastor Oenëi regis, quum uideret caprum a grege saepius discedentem, eum secutus, uuam depascentem inuenit in ripa Acheloi fluminis: quam statim expressit, ac de aqua Acheloi fluminis, iuxta quam fuerat inuenta, commiscuit, obtulitque regi, qui suo nomine Graeco sermone g-oinon, id est uinum, appellauit. 88. Liber, Silenus, Midas rex et Pactolus fluuius. Liber, Thracia digressus, quum in Tmolo monte iter ageret, Silenus, nutritor eius, a Phrygibus captus, ad Midam regem ductus est. Silenus autem, agnitus ab eo, acceptus est, et Libero aduenienti redditus. Et ob beneficium optanti deus arbitrium ei dedit, si quid uellet, a se petere. Ille uero petit, ut, quae contigisset, aurum fierent. Quod inutile fuit. Nam coepit sui uoti affectu torqueri; quia quicquid tetigerat, aurum statim efficiebatur. Cui petenti, ut restitueretur sibi, fecit. Iussit enim, ut ad flumen Pactolum perueniret, cui se supponeret, et sic rediret in pristinum statum. Quo facto, Pactolus deinceps arenas aureas trahere dicitur. 89. De ortu Panis. Post mortem Ulixis Mercurius cum uxore eius Penelope concubuit; quae sibi iuxta oppidum Tegeam peperit fihium, Pan nomine. Unde et Tegeeus dicitur. 90. Pan. Pan quum Tmolum , montem Lydiae, frequentans, fistula se oblectaret, Apollinem in certamen euocauit, iudice Tmolo. Itaque quum Apollini uictoria esset adiudicata, Midae regi adsidenti soli displicuit. Quam ob causam deus iratus aures eius asininas fecit. Ille criminis sui notam tonsori tantum ostendit, praecipiens ei, ut, si crimen eius celaret, participem eum regni efficeret. Ille terram fodit, et secretum domini sui in defosso terrae dixit, et operuit. In eodem loco calamus est natus, unde sibi pastor tibiam fecit, quae, quum percutiebatur, dicebat: Mida rex aures asininas habet. Quidam tradunt, non Panem, sed Marsyam cum Apolline certasse. 91. Arachne et Minerua. Arachne Lydia, Idmonis et Hippopes filia, studio lanificü famam quaesierat; quumque materna industria cunctas praecessisset in opere faciendo, festis diebus insolentius gIoriata est, quam mortalem decuerat. Nam Mineruam in certamen prouocauit, quae, in anum uersa, inter hoc ad eam uenit, ut eius audaciam compesceret. Quam quum uidisset in certamine permanentem, reuersa in suam speciem, opere proposito in certamen descendit. Sic uicta Arachne quum contumeliose a Minerua pulsa esset, suspendio se affecit. Propter studium autem, quod a Minerua acceperat, in araneam uersa est, ut opere inutili nullum suum effectum capere posset. 92. Alceste. Admetus, rex Graeciae, Alcesten in coniugio petiit, cuius pater edictum proposuerat, ut si quis duas feras sibi dispares suo curru iungeret, ipse illam in coniugio acciperet. Is Admetus Apollinem atque Herculem petiit, qui ei ad currum leonem et aprum iunxerunt. Itaque Alcesten in coniugium accepit. Quum in infirmitatem cecidisset Admetus, et mori se comperisset, Apollinem deprecatus est. Ille uero dixit, se ei aliquid non posse praestare, nisi si quis se de eius propinquis ad mortem pro eo uoluntarie obtulisset; quod uxor effecit. Itaque Hercules dum ad Tricerberum canem abstrahendum descenderet, etiam ipsam de inf'eris leuat, Admetum posuerunt in modum mentis; Alcesten pro praesumtione. 93. Neptunus et Amycus. Neptunus quum incideret in amorem Meropes Nymphae, habuit ex ea filium Amycum, Bebryciorum regem, qui effracta lege solitus erat uenientes hospites ad se recipere, et cogebat eos cestibus secum dimicare, uictorque existens interficiebat eos. Hanc eius feritatem quum multi essent perpessi, nouissime in eodem certamine superatus, morte multatus est a Polluce, qui cum Argonautis pellem auream Colchis petebat.