18. Io et Argus. Io, Inachi regis uel Iasi filia, quum aequales specie sua praecelleret, a Ioue adamata est, qui admotis precibus desiderium expleuit: et, ne puella Iunonis iram procuderet, a compressore in uaccam transfigurata est. Cuius quum Iuno fallaciam deprehendisset, petiit uaccam a Ioue uelut munus sibi dari, eo quod speciosior esset ceteris armentis, quae in Peloponneso cernuntur. Iuppiter uero, ne, si negasset, stuprum proderet, puellam tradidit. Iuno, ne pellex eius amplius Ioue potiretur, Argum, centum oculos habentem, ei custodem praefecit, quem Mercurius iussu Iouis interemit. Iuno Argum, quia ob custodiam sibi mortuus erat, in pauonem transformauit, et receptum in suam tutelam pennis insignibus amissa lumina exornauit. Io quum Furiis exagitata, orbem terrarum peragrasset, nouissime in Aegyptum delata est. Ibi placata Iunone a Ioue, pristinam formant recepit, atque nominabatur Isis. 19. lcarus et Erigona. Icarus, pater Erigonae, quum acceptum a Libero patre uinum mortalibus indicasset, occisus est a rusticis, qui quum plus aequo potassent, ebriati, se uenenum accepisse, crediderant. Huius canis est reseruus ad Erigonam filiam, quae quum, eius comitata uestigia, peruenisset ad patris cadauer, laqueo uitam finiuit. Haec deorum miseratione inter astra relata est, quam uirginem uocant. Canis quoque ille inter sidera collocatus. Sed per aliquantum tempus Atheniensibus morbus immissus est talis, ut eorum uirgines quodam furore compellerentur ad laqueum. Responditque oraculum, sedari posse illam pestilentiam, si Erigonae et Icari cadauera requirerentur. Quae quum diu quaesita nusquam inuenirentur, ad ostendendam suam deuotionem Athenienses, ut et in alieno ea quaerere uiderentur elemento, suspenderunt de arboribus funem, ad quem se tenentes homines huc atque illuc agitabantur, ut quasi et per aerem illorum cadauera quaerere uiderentur. Sed quum inde plerique caderent, inuentum est, ut formas ad oris sui similitudinem facerent, et eas pro se suspensas mouerent. Unde oscilla dicta sunt ab eo, quod in his oscillareatur, id est mouerentur ora. 20. Iphigenia, Orestes et Pylades. Graeci dum irent contra Troiam, et ad insulam, quae Aulis uocabatur, uenissent, Agamemnon rex, uolens se sagittis exercere, uidit ceruam Dianae, quam, eius ignorans esse, interfecit. Ventis autem contrariis ibi diu detenti, ex oraculo Apollinis responsum est, Agamemnonio sanguine uentos esse placandos. Tunc Ulixes, ut erat astutissimus, in patriam reuersus, filiam Agamemnonis Iphigeniam, simulans nuptias, secum adduxit. Adducta autem quum iam in eo esset, ut immolaretur, Minerua miserta, circumstantium oculis nubem opposuit, et pro eadem ceruam, ut dicitur, apposuit. Illa autem, translata ad Tauricam regionem, Scytharum regi Thoanti tradita est, sacerdosque facta Dictynnae Dianae. Quum secundum statutam consuetudinem humano sanguine, et maxime hospitum, numen placaret, agnouit fratrem Orestem, qui accepto oraculo, curandi furoris causa, cum amico fidissimo Pylade Colchos petierat. Et cum his, occiso Thoante, simulacrum sustulit absconditum fasce lignorum (unde et Fascelis dicitur, non tantum a face, cum qua pingitur), et Ariciam detulit. 21. Hippodame. Hippodame filia fuit Oenomai, regis Elidis et Pisarum. Hic equos habuit uelocissimos, utpote uentorum flatu creatos; qui prouos filiae multos necauit, sub hac conditione prouocatos ad curule certamen, ut aut uictos traderet filiam, aut uictos necaret. Postea quum Pelopem amasset Hippodamia, corrupit Myrtilum, aurigam patris, primi amoris pactione; qui factis cereis axibus quum, uictore Pelope, a puella promissum posceret praemium, ab eius praecipitatus est marito in mare, cui nomen imposuit: nain ab eo Myrtoum dicitur pelagus. 22. Myrtilus, Atreus et Thyestes. Mercurius, aegre ferens, a Pelope Myrtilum, filium suum, in mare praecipitatum spoliatumque uitae lege, repperit uindictam, qua consolaretur orbitatem. Nam Pelopis filiis, Atreo et Thyestae, tantum discordiae iniecit, ut germanitatis iura disrumperent. Quum igitur alternis uicibus regnum regerent, et sciret Thyestes, regnum penes eum fataliter mansurum, qui arietem aurei uelleris haberet, quem tum Atreus, regnum ingressus, custodiebat, corrumpens Europam, fratris sui uxorem, eum ad se transferri posse sperabat. Quod ille postquam didicit, eum cum duobus filiis expulit, et postea, simulata gratia, ad eum misit, eique, ad se uocato, filios suos interemtos apposuit epulandos; eidemque post epulas filiorum capita signum conuiuii ostendit feralis. In cuius rei ultionem quum Thyestes consulta de oraculis posceret, responsum est, per eum certam uenire uindictam, qui ex ipso et filia Pelopia natus esset. Unde ille, cito amplexus, filiae inuadit, ex qua natus est puer, quem illa in siluas propter conscientiam incestus abiecit. Hic, caprae uberibus nutritus, ex eadem re Aegisthus nomen accepit; Atreum uero, quum adoleuisset, in uindictam patris occidit. Inde et Agamemnonem, quum Clytemnestram uxorem eius adulterasset, Aegisthus interfecit. Quem postea Orestes, filius Agamemnonis, cum ea, quam adulterauerat, occidit. 23. Phrixus et Helle. Phrixus et Helle fratres, et Athamantis regis et Nephelae filii fuerunt. Hi insania Liberi abiecti quum in silua errarent, Nephele mater eorum dicitur uenisse, et arietem, uellere aureo insignitum, exhibuisse, in quem praedictos filios suos iussit ascendere, et in Colchos ad regem Aeetam transire, ibique arietem immolare. — Vel aliter. Quum Nephele, quae et Nubes, insania Liberi patris concita, siluam peteret, nec larem mariti repeteret, finis suis, Phrixo et Hellae, Athamas nouercam, nomine Inonem, superduxit; quae nouercali odio pueris exitium machinans, matronas rogauit ut frumenta serenda corrumperent. Quo facto, fames innata est. Quum ad Apollinem consultum ciuitas misisset, Ino eum, qui missus fuit, corrupit, ut referret, ab oraculo dictum, filios Nubis immolandos; nam et ipsa dixit, eos frumenta incendisse. Pater, timens populi inuidiam, filios suos arbitrio nouercae commisit, sed occulte illis remedium dedit. Nam Phrixum, mortis suae ignarum, submisit, ut arietem, aureum uellus habentem, adduceret; qui, Iunonis nutu admonitus, ut cum sorore fugeret, confestim se cum ea morti subtraxit. Deinde quum arieti adhaerentes mare supernatarent, Helle puella in mare cecidit, et nomen ponto dedit: nam ex illa Hellespontus dicitur. Phrixus, ad Colchos delatus, arietem immolauit, et uellus aureum Martis templo dedicauit, quod draco custodiebat insomnis. Aeeta rex Phrixum libens recepit, filiamque uxorem dedit. Et quam ex ea liberos accepisset, ueritus Aeeta, ne se a regno deiiceret (quod ei responsum a diis fuerat: ab aduenae progenie mortem caueret) Phrixum interfecit. At filii eius ratem ascenderunt, ut ad auum Athamantem transirent. Hos naufrages Aeson excepit. Postea Iason Colchos profectus est pro uellere aureo tollendo, et draconem occidit, et uellus sustulit. 24. Pelias et Iason. Pelas, uel Peleus, rex Peloponnesi, cuius frater erat Aeson, qui Aeson filium, nomine Iasonem, habuit. Igitur praedictus Pelias filium fratris timuit ob uirtutem eius ac probitatem, ne se deiiceret de regno; et ob hanc causam eum Colchos misit, ut inde detulisset pellem auream, in qua Iuppiter in caelum ascendit. Putauit enim, causam ipsi esse mortis. Argus autem quidam fecit nauem, a suo nomine quae dicta est Argo, a qua dicti sunt Argonautae Iason et socii eius. Typhis uero eius gubernator erat. Qui nauigantes Colchos, in uia peruenerunt Troiam; quos Laomedon, rex Troiae, in portum ire non permisit. Inde reuersi sunt, dicentes ea, quae sibi Laomedon, rex Troiae, fecit. Qua ex causa Pelias et Hercules Troiam uenerunt; a quibus expugnata est, et Laomedon interfectus. 25. Iason. Iason quum responso Apollinis Colchos peteret ad rapiendum uellus aureum, quod Phrixus Marti dicauerat, eo obtentu, ut tauros, qui apud Colchos erant indomabiles, primum sub iuga mitteret; Medea, summa ueneficarum, pulchritudinem eius mirata, egit suo ueneficio, ut tauros subiugaret, et peruigilem draconem occideret. Quo occiso, eiusdem dentes seuit iunctis tauris, Vulcani ignem efflantibus: unde nati homines mutuis uulneribus se conciderunt. Has autem ei conditiones Aeeta rex proposuerat, cui Apollo responderat, tamdiu eum regnaturum, quamdiu illud uellus fuisset in templo. Iason, aureo uellere potitus, postea Medeam uxorem habuit. Sed quum induceret pellicem, nomine Glaucen, filiam Creontis, Medea dedit tunicam pellici suae, infectam uenenis et allio. Quam quum indueret, coepit cremari incendio. Tune Medea animum Iasonis, contra saeuientis non sustinens, alato serpente aufugit. 26. Orithyia. Orithyia, Erechthei regis Atheniensium filia et Penthesileae, uirgo pulcherrima, ab Aquilone uente adamata est; et nupta, ex ipso duos filios habuit, Zeten et Calain, pennatos iuuenes, qui inter Argonautas cum Iasone fuerunt, et a Phineo Harpyias fugauere.