[0,0] Incipit Prologus in Historiam Anglorum, post conquisitionem Angliae a Normannorum duce Willelmo. [0,1] DE chronographia, id est, temporum descriptione locuturi, primo detractoribus inuidis et nostrum laborem inanem reputantibus respondebimus ; dein beniuolis et id expectantibus, immo expostulantibus, rerum causam praesenti Prologo breuiter aperiemus. Dicunt enim obloquentes "Quid necesse est uitas uel mortes, diuersos mundi hominumque casus literis commendare; prodigia rerum diuersarum scriptis impressa perpetuare ?" Nouerint quid dicat Philosophus "Omnis homo naturaliter scire desiderat" et, "Homo sine literis, et praeteritorum reminiscentia, in bestialem dilabitur stoliditatem, et eius uita uiui hominis reputanda est sepultura." Et si tu mortuorum antiquorum et praeteritorum contempnendo obliuisceris, quis tui reminiscetur ? Haec est imprecatio Psalinistae dicentis, "Dispereat de terra memoria illius" et eiusdem adoptiua benedictio, "In memoria aeterna erit iustus,"' et cum benedictione euehet nomen eius in aeternum ; iniusti autem cum maledictione ignominia recitabitur. Ut igitur peruersorum deuitentur gressus, bonorum, quorum gesta describimus, uestigia sequamur pedetentim. Ecce fructus Scripturarum, ecce specuhun humanae conditionis ! Hac de causa, licet aliae non desint, Moyses legislator in Veteri Testamento innocentiam Abel, inuidiam Caim, simplicitatem Iacob dolositatem Esau, malitiam undecim filiorum Israel, bonitatem duodecimi, scilicet Ioseph, poenam quinque ciuitatum, poenitentiam Niniuitarum manifestat, et scripturis commendando nititur perpetuare ; ut sic, scilicet, bonos imitemur, malorum autem esse pedissequos abhorreamus. Ad hoc anhelantes sancti Euangelistae, theologi, Iosephus, historiographus Ebraeus, Cyprianus, Cartaginensis episcopus et martir, Eusebius Caesariensis, Ieronimus sacerdos, Sulpicius Seuerus, Fortunatus et Beda, presbiteri uenerabiles, Prosper Aquitannicus, gesta Dei scripserunt et antiquorum. Et, ut ad modernos ueniam, Marianus Scotus, Fuldensis monachus, et Sigisbertus, Gemblacensis monachus, et quidam alii pectoris profundi Cronica ueraciter ediderunt. [0,2] Incipimus igitur Anglorum Cronica a duce Normannorum Willelmo, qui ab Haraldo, Anglorum rege perfido et periuro, lacessitus, ipsum a regni solio depulit diffiduciatum ; cuius facti causam lectoribus breuiter intimabo. Nauigans autem idem Haraldus, dum adhuc iuuenis esset, aspirans ad regnum Angliae, sponte spaciatum nauigando raptus est inuitus ui uentorum ; dum Flandriam credidit attigisse, compulsus uenit in Pontiuam prouinciam. Quem captum consul Ponticus Willelmo, Normannorum duci, praesentauit. At Haraldus asserebat se haec omnia sponte fecisse, ut clam ueniens in Normanniam confoederaretur duci, filiam eius in sponsam accepturus. Quod iurauit super sanctorum multorum reliquias, se fideliter ad quendam terminum completurum. Tanto igitur maiori honore susceptus est, quanto secretius aduentasset ; fuerant enim antea inimici ad inuicem. Iurauit insuper se post modem regis Eduuardi, qui iam senuit sine liberis, regnum Angliae duci, qui in regnum ius habuit, fideliter conseruaturum. Consummatis igitur aliquot diebus cum summa laetitia, amplis muneribus ditatus, in Angliam reuersus est Haroldus ; sed cum in tuto constitueretur, iactitabat se laqueos euasisse hostiles, periurii crimen eligendo. Adueniente igitur termino, quo cuncta compleri deberent promissa, et iam elapso, nihil fecit. Misit igitur dux ad eum nuncios sollempnes, causam quaerens; sed Haraldus mendax et superbus omnia praelocuta procaciter denegando, nuncios turpiter lacessitos, iumentis mutilatis, remisit. Dux igitur merito prouocatus, regem Francorum, et omnes uicinos parentes et amicos suos ad ultionem tantae iniuriae excitauit. Interea, mortuo rege Eduuardo, Haroldus sibi regnum, ut iniurias cumularet ampliores, usurpauit, diadema sibi sine ecclesiastica auctoritate imponendo ; unde papam Alexandrum et mues Angliae praelatos sibi creauit inimicos. Haroldum quoque, regem Norwagiae, cum mille nauibus ipsi aduersanti occurrentem rex Anglorum Haroldus deuicit ; unde superbior effectus suos oppressit. Sed dux Willelmus, Deo Domino ultionum iuuante, Angliam, ipso contrito, sicut praecedens narrat historia, sibi conquisiuit.