[13,0] LIBER XIII: XENIA [13,1] I. Ne toga cordylis et paenula desit oliuis aut inopem metuat sordida blatta famem, perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros: postulat ecce nouos ebria bruma sales. Non mea magnanimo depugnat tessera telo senio nec nostrum cum cane quassat ebur: haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus: alea nec damnum nec facit ista lucrum. [13,2] II. Nasutus sis usque licet, sis denique nasus, quantum noluerat ferre rogatus Atlans, et possis ipsum tu deridere Latinum: non potes in nugas dicere plura meas ipse ego quam dixi. Quid dentem dente iuuabit rodere? Carne opus est, si satur esse uelis. Ne perdas operam: qui se mirantur, in illos uirus habe, nos haec nouimus esse nihil. Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure nec matutina si mihi fronte uenis. [13,3] III. Omnis in hoc gracili XENIORVM turba libello constabit nummis quattuor empta tibi. Quattuor est nimium? Poterit constare duobus, et faciat lucrum bybliopola Tryphon. Haec licet hospitibus pro munere disticha mittas, si tibi tam rarus quam mihi nummus erit. Addita per titulos sua nomina rebus habebis: praetereas, si quid non facit ad stomachum. [13,4] IV. Tus. Serus ut aetheriae Germanicus imperet aulae utque diu terris da pia tura Ioui. [13,5] V. Piper. Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo, cum tibi sorte datur, si sapis, adde piper. [13,6] VI. Alica. Nos alicam, poterit mulsum tibi mittere diues. Si tibi noluerit mittere diues, emes. [13,7] VII. Faba. Si spumet rubra conchis tibi pallida testa, lautorum cenis saepe negare potes. [13,8] VIII. Far. Inbue plebeias Clusinis pultibus ollas, ut satur in uacuis dulcia musta bibas. [13,9] IX. Lens. Accipe Niliacam, Pelusia munera, lentem: uilior est alica, carior illa faba. [13,10] X. Simula. Nec dotes simulae possis numerare nec usus, pistori totiens cum sit et apta coco. [13,11] XI. Hordeum. Mulio quod non det tacituris, accipe, mulis. Haec ego coponi, non tibi, dona dedi. [13,12] XII. Frumentum. Tercentum Libyci modios de messe coloni sume, suburbanus ne moriatur ager. [13,13] XIII. Betae. Vt sapiant fatuae, fabrorum prandia, betae, o quam saepe petet uina piperque cocus! [13,14] XIV. Lactucae. Cludere quae cenas lactuca solebat auorum, dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes? [13,15] XV. Ligna acapna. Si uicina tibi Nomento rura coluntur, ad uillam moneo, rustice, ligna feras. [13,16] XVI. Rapa. Haec tibi brumali gaudentia frigore rapa quae damus, in caelo Romulus esse solet. [13,17] XVII. Fascis coliculi. Ne tibi pallentes moueant fastidia caules, nitrata uiridis brassica fiat aqua. [13,18] XVIII. Porri sectiui. Fila Tarentini grauiter redolentia porri edisti quotiens, oscula clusa dato. [13,19] XIX. Porri capitati. Mittit praecipuos nemoralis Aricia porros: in niueo uirides stipite cerne comas. [13,20] XX. Napi. Hos Amiternus ager felicibus educat hortis: Nursinas poteris parcius esse pilas. [13,21] XXI. Asparagi. Mollis in aequorea quae creuit spina Rauenna non erit incultis gratior asparagis. [13,22] XXII. Vuae duracinae. Non habilis cyathis et inutilis uua Lyaeo, sed non potanti me tibi nectar ero. [13,23] XXIII. Ficus Chiae. Chia seni similis Baccho, quem Setia misit, ipsa merum secum portat et ipsa salem. [13,24] XXIV. Cydonea. Si tibi Cecropio saturata Cydonea melle ponentur, dicas: "Haec melimela placent". [13,25] XXV. Nuces pineae. Poma sumus Cybeles: procul hinc discede, uiator, ne cadat in miserum nostra ruina caput. [13,26] XXVI. Sorba. Sorba sumus, molles nimium tendentia uentres: aptius haec puero quam tibi poma dabis. [13,27] XXVII. Petalium caryotarum. Aurea porrigitur Iani caryota Kalendis; sed tamen hoc munus pauperis esse solet. [13,28] XXVIII. Vas cottanorum. Haec tibi quae torta uenerunt condita meta, si maiora forent cottana, ficus erat. [13,29] XXIX. Vas Damascenorum. Pruna peregrinae carie rugosa senectae sume: solent duri soluere uentris onus. [13,30] XXX. Caseus Lunensis. Caseus Etruscae signatus imagine Lunae praestabit pueris prandia mille tuis. [13,31] XXXI. Caseus Vestinus. Si sine carne uoles ientacula sumere frugi, haec tibi Vestino de grege massa uenit. [13,32] XXXII. Caseus fumosus. Non quemcumque focum nec fumum caseus omnem, sed Velabrensem qui bibit, ille sapit. [13,33] XXXIII. Casei Trebulani. Trebula nos genuit; commendat gratia duplex, siue leui flamma siue domamur aqua. [13,34] XXXIV. Bulbi. Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra, nil aliud bulbis quam satur esse potes. [13,35] XXXV. Lucanicae. Filia Picenae uenio Lucanica porcae: pultibus hinc niueis grata corona datur. [13,36] XXXVI. Cistella oliuarum. Haec quae Picenis uenit subducta trapetis inchoat atque eadem finit oliua dapes. [13,37] XXXVII. Mala citrea. Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti, aut haec Massyli poma draconis erant. [13,38] XXXVIII. Colustrum. Subripuit pastor quae nondum stantibus haedis de primo matrum lacte colustra damus. [13,39] XXXIX. Haedus. Lasciuum pecus et uiridi non utile Baccho det poenas; nocuit iam tener ille deo. [13,40] XL. Oua. Candida si croceos circumfluit unda uitellos, Hesperius scombri temperet oua liquor. [13,41] XLI. Porcellus lactans. Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnum ponat, et Aetolo de sue diues edat. [13,42] XLII. Apyrina et tubures. Non tibi de Libycis tubures et apyrina ramis, de Nomentanis sed damus arboribus. [13,43] XLIII. Idem. Lecta suburbanis mittuntur apyrina ramis et uernae tubures. Quid tibi cum Libycis? [13,44] XLIV. Sumen. Esse putes nondum sumen; sic ubere largo et fluit et uiuo lacte papilla tumet. [13,45] XLV. Pulli gallinacei. Si Libycae nobis uolucres et Phasides essent, acciperes, at nunc accipe chortis aues. [13,46] XLVI. Persica praecocia. Vilia maternis fueramus Persica ramis: nunc in adoptiuis Persica cara sumus. [13,47] XLVII. Panes Picentini. Picentina Ceres niueo sic nectare crescit ut leuis accepta spongea turget aqua. [13,48] XLVIII. Boleti. Argentum atque aurum facilest laenamque togamque mittere; boletos mittere difficilest. [13,49] XLIX. Ficedulae. Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uuis, cur potius nomen non dedit uua mihi? [13,50] L. Terrae tubera. Rumpimus altricem tenero quae uertice terram tubera, boletis poma secunda sumus. [13,51] LI. Turdorum decuria. Texta rosis fortasse tibi uel diuite nardo, at mihi de turdis facta corona placet. [13,52] LII. Anates. Tota quidem ponatur anas, sed pectore tantum et ceruice sapit: cetera redde coco. [13,53] LIII. Turtures. Cum pinguis mihi turtur erit, lactuca ualebis; et cocleas tibi habe. Perdere nolo famem. [13,54] LIV. Perna. Cerretana mihi fiat uel missa licebit de Menapis: lauti de petasone uorent. [13,55] LV. Petaso. Musteus est: propera, caros nec differ amicos. Nam mihi cum uetulo sit petasone nihil. [13,56] LVI. Volua. Te fortasse magis capiat de uirgine porca; me materna graui de sue uolua capit. [13,57] LVII. Colocasia. Niliacum ridebis holus lanasque sequaces, inproba cum morsu fila manuque trahes. [13,58] LVIII. Iecur anserinum. Aspice quam tumeat magno iecur ansere maius! Miratus dices: "Hoc, rogo, creuit ubi"? [13,59] LIX. Glires. Tota mihi dormitur hiems et pinguior illo tempore sum quo me nil nisi somnus alit. [13,60] LX. Cuniculi. Gaudet in effossis habitare cuniculus antris. Monstrauit tacitas hostibus ille uias. [13,61] LXI. Attagenae. Inter sapores fertur alitum primus Ionicarum gustus attagenarum. [13,62] LXII. Gallinae altiles. Pascitur et dulci facilis gallina farina, pascitur et tenebris. Ingeniosa gula est. [13,63] LXIII. Capones. Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus, amisit testes. Nunc mihi gallus erit. [13,64] LXIV. Idem. Succumbit sterili frustra gallina marito. Hunc matris Cybeles esse decebat auem. [13,65] LXV. Perdices. Ponitur Ausoniis auis haec rarissima mensis: hanc in piscina ludere saepe soles. [13,66] LXVI. Columbinae. Ne uioles teneras periuro dente columbas, tradita si Gnidiae sunt tibi sacra deae. [13,67] LXVII. Palumbi. Inguina torquati tardant hebetantque palumbi: non edat hanc uolucrem qui cupit esse salax. [13,68] LXVIII. Galbuli. Galbina decipitur calamis et retibus ales, turget adhuc uiridi cum rudis uua mero. [13,69] LXIX. Cattae. Pannonicas nobis numquam dedit Vmbria cattas: mauult haec domino mittere dona Pudens. [13,70] LXX. Pauones. Miraris, quotiens gemmantis explicat alas, et potes hunc saeuo tradere, dure, coco? [13,71] LXXI. Phoenicopteri. Dat mihi pinna rubens nomen, sed lingua gulosis nostra sapit. Quid si garrula lingua foret? [13,72] LXXII. Phasiani. Argoa primum sum transportata carina. Ante mihi notum nil nisi Phasis erat. [13,73] LXXIII. Numidicae. Ansere Romano quamuis satur Hannibal esset, ipse suas numquam barbarus edit aues. [13,74] LXXIV. Anseres. Haec seruauit auis Tarpei templa Tonantis. Miraris? Nondum fecerat illa deus. [13,75] LXXV. Grues. Turbabis uersus nec littera tota uolabit, unam perdideris si Palamedis auem. [13,76] LXXVI. Rusticulae. Rustica sim an perdix quid refert, si sapor idem est? Carior est perdix. Sic sapit illa magis. [13,77] LXXVII. Cycni. Dulcia defecta modulatur carmina lingua cantator cycnus funeris ipse sui. [13,78] LXXVIII. Porphyriones. Nomen habet magni uolucris tam parua gigantis? Et nomen prasini Porphyrionis habet. [13,79] LXXIX. Mulli uiui. Spirat in aduecto, sed iam piger, aequore mullus; languescit. Viuum da mare: fortis erit. [13,80] LXXX. Murenae. Quae natat in Siculo grandis murena profundo, non ualet exustam mergere sole cutem. [13,81] LXXXI. Rhombi. Quamuis lata gerat patella rhombum, rhombus latior est tamen patella. [13,82] LXXXII. Ostrea. Ebria Baiano ueni modo concha Lucrino: nobile nunc sitio luxuriosa garum. [13,83] LXXXIII. Squillae. Caeruleus nos Liris amat, quem silua Maricae protegit: hinc squillae maxima turba sumus. [13,84] LXXXIV. Scarus. Hic scarus, aequoreis qui uenit adesus ab undis, uisceribus bonus est, cetera uile sapit. [13,85] LXXXV. Coracinus. Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli: Pellaeae prior est gloria nulla gulae. [13,86] LXXXVI. Echini. Iste licet digitos testudine pungat acuta, cortice deposita mollis echinus erit. [13,87] LXXXVII. Murices. Sanguine de nostro tinctas, ingrate, lacernas induis, et non est hoc satis, esca sumus. [13,88] LXXXVIII. Gobii. In Venetis sint lauta licet conuiuia terris, principium cenae gobius esse solet. [13,89] LXXXIX. Lupus. Laneus Euganei lupus excipit ora Timaui, aequoreo dulces cum sale pastus aquas. [13,90] XC. Aurata. Non omnis laudes pretiumque aurata meretur, sed cui solus erit concha Lucrina cibus. [13,91] XCI. Acipensis. Ad Palatinas acipensem mittite mensas: ambrosias ornent munera rara dapes. [13,92] XCII. Lepores. Inter aues turdus, si quid me iudice certum est inter quadripedes mattea prima lepus. [13,93] XCIII. Aper. Qui Diomedeis metuendus saetiger agris Aetola cecidit cuspide, talis erat. [13,94] XCIV. Dammae. Dente timetur aper, defendunt cornua ceruum: inbelles dammae quid nisi praeda sumus? [13,95] XCV. Oryx. Matutinarum non ultima praeda ferarum saeuos oryx constat quot mihi morte canum! [13,96] XCVI. Ceruus. Hic erat ille tuo domitus, Cyparisse, capistro. An magis iste tuus, Siluia, ceruus erat? [13,97] XCVII. Lalisio. Dum tener est onager solaque lalisio matre pascitur, hoc infans sed breue nomen habet. [13,98] XCVIII. Dorcas. Delicium paruo donabis dorcada nato: iactatis solet hanc mittere turba togis. [13,99] XCIX. Caprea. Pendentem summa capream de rupe uidebis: casuram speres; despicit illa canes. [13,100] C. Onager. Pulcher adest onager: mitti uenatio debet dentis Erythraei: iam remouete sinus. [13,101] CI. Oleum Venafrum. Hoc tibi Campani sudauit baca Venafri: unguentum quotiens sumis, et istud olet. [13,102] CII. Garum sociorum. Exspirantis adhuc scombri de sanguine primo accipe fastosum, munera cara, garum. [13,103] CIII. Amphora muriae. Antipolitani, fateor, sum filia thynni: essem si scombri, non tibi missa forem. [13,104] CIV. Mel Atticum. Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti Pallados a siluis nobile nectar apis. [13,105] CV. Faui Siculi. Cum dederis Siculos mediae de collibus Hyblae, Cecropios dicas tu licet esse fauos. [13,106] CVI. Passum. Gnosia Minoae genuit uindemia Cretae hoc tibi, quod mulsum pauperis esse solet. [13,107] CVII. Picatum. Haec de uitifera uenisse picata Vienna ne dubites, misit Romulus ipse mihi. [13,108] CVIII. Mulsum. Attica nectareum turbatis mella Falernum. Misceri decet hoc a Ganymede merum. [13,109] CIX. Albanum. Hoc de Caesareis mitis uindemia cellis misit, Iuleo quae sibi monte placet. [13,110] CX. Surrentinum. Surrentina bibis? Nec murrina picta nec aurum sume: dabunt calices haec tibi uina suos. [13,111] CXI. Falernum. De Sinuessanis uenerunt Massica prelis: condita quo quaeris consule? Nullus erat. [13,112] CXII. Setinum. Pendula Pomptinos quae spectat Setia campos, exigua uetulos misit ab urbe cados. [13,113] CXIII. Fundanum. Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi. Expressit mustum consul et ipse bibit. [13,114] CXIV. Trifolinum. Non sum de primo, fateor, trifolina Lyaeo, inter uina tamen septima uitis ero. [13,115] CXV. Caecubum. Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis, uitis et in media nata palude uiret. [13,116] CXVI. Signinum. Potabis liquidum Signina morantia uentrem? Ne nimium sistas, sit tibi parca sitis. [13,117] CXVII. Mamertinum. Amphora Nestorea tibi Mamertina senecta si detur, quoduis nomen habere potest. [13,118] CXVIII. Tarraconense. Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo haec genuit Tuscis aemula uina cadis. [13,119] CXIX. Nomentanum. Nomentana meum tibi dat uindemia Bacchum: si te Quintus amat, commodia bibes. [13,120] CXX. Spoletinum. De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis malueris quam si musta Falerna bibas. [13,121] CXXI. Paelignum. Marsica Paeligni mittunt turbata coloni: non tu, libertus sed bibat illa tuus. [13,122] CXXII. Acetum. Amphora Niliaci non sit tibi uilis aceti: esset cum uinum, uilior ilia fuit. [13,123] CXXIII. Massilitanum. Cum tua centenos expunget sportula ciuis, fumea Massiliae ponere uina potes. [13,124] CXXIV. Caeretanum. Caeretana Nepos ponat, Setina putabis. Non ponit turbae, cum tribus illa bibit. [13,125] CXXV. Tarentinum. Nobilis et lanis et felix uitibus Aulon det pretiosa tibi uellera, uina mihi. [13,126] CXXVI. Vnguentum. Vnguentum heredi numquam nec uina relinquas. Ille habeat nummos, haec tibi tota dato. [13,127] CXXVII. Coronae roseae. Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas: quondam ueris erat, nunc tua facta rosa est.