[2,9] Laus uitae monasticae. Felix grex hominum, qui Christi dogma sequentes Contemptis opibus, nil proprium retinent. Unius arbitrio quos regula sancta coercet, Quorum quisque suo nil agit arbitrio. Cor quibus est unum, quibus indiscreta uoluntas, Par cunctis habitus, et cibus est similis ; Sic tamen ut capiat quo quisque uidetur egere, Aetas ut fragilis debilitasue iubet. Luxus abest omnis, peccandi rara facultas, Cuncti cunctorum cum timeant oculos. Lex communis habet uisas mox prodere culpas, Ut nascens uitium poena sequens resecet. Desidiam fugiunt, labor utilis occupat omnes, Noxia torpentes ne subeant animos. Confusum nihil est ubi fiunt ordine cuncta, Curatur totum negligiturque nihil. Nec solum uitæ, sed constat et ordo loquendi, Dispensant aeque maxima cum minimis. Nonnisi praescripto quisquam loquiturue, siletue, Stat, sedet, incedit ordine quisque suo. Ecclesiae limen noctesque diesque frequentant, Et sanctis precibus seque suosque iuuant. Quid moror, et uerbis euoluere singula tento! Quiquid agunt opus est corporis aut animae, Quidquod sic habitant ut sit sacer ipse domorum, Et situs et numerus, sufficiensque sibi. Quadratam speciem structura domestica praefert Atria bis binis inclyta porticibus. Quae tribus inclusae domibus, quas corporis usus Postulat, et quarta quae domus est Domini, Discursum monachis, uitam dant, et stationem, Qua uelut in caulis contineantur oues. Quarum prima domus seruat potumque cibumque, Ex quibus hos reficit iuncta secunda domus; Tertia membra fouet lassata labore diurno ; Quarta Dei laudes assidue resonat. Plurima praetereo simili condigna relatu, Sed breuiter dicam, nil superest, uel abest. Hos igitur proceres, hunc dignum lande senatum Exiguum specie, moribus eximium, Comparo formicis quarum studiosa laborum Turmula conuectat corpore maius onus; Quae ne non possint communem ducere uitam Iisdem sub laribus horrea parua locant. Comparo diuinis apibus, quae corpore paruo Ingentes animas egregiasque gerunt. Hexagonis cellis, quae mella liquentia condunt, Utile mirificum quod fabricantur opus; Quae disciplinam, quae iura domestica seruant, Quasque simul reficit ingeniosa domus. Comparo sideribus quibus aula superna refulget, Aera quae furuum noctibus irradiant. Quae semel impositam seruant per saecula legem, Quae solitos cursus et numeros peragunt. Comparo gyranti solemniter omnia caelo; Insuper angelicis comparo uirtutibus. Qui semper sanctus replicata uoce resultant In terris monachi quod modulantur idem, Sic cherubim caelo, monachi tellure manentes, Uni dant onum seruitium Domino.