[7,0] Liber VII. [7,1] I. Quando et quibus de rebus philosophandum in conuiuio. Primis mensis post epulas iam remotis et discursum uariantibus poculis minutioribus Praetextatus: Solet cibus, inquit, cum sumitur, tacitos efficere, potus loquaces: at nos et inter pocula silemus, tamquam debeat seriis uel etiam philosophis carere tractatibus tale conuiuium. Et Symmachus: Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conuiuiis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio uerecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit uerecundiae ut strepitum non modo uerborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat? Doceat nos uel peregrina institutio et disciplina a Parthis petita: qui solent cum concubinis, non cum coniugibus, inire conuiuia, tamquam has et in uulgus produci et lasciuire quoque, illas non nisi domi abditas tueri deceat tectum pudorem. An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica uenire ars et professio popularis erubuit? Isocrates enim Graecus orator qui uerba prius libera sub numeros ire primus coegit, cum in conuiuio a sodalibus oraretur ut aliquid in medium de eloquentiae suae fonte proferret, hanc ueniam deprecatus est. Quae praesens, inquit, locus et tempus exigit ego non calleo: quae ego calleo nec loco praesenti sunt apta nec tempori. Ad haec Eustathius: Probo, Symmache, propositum tuum quo philosophiam ea quam maximam putas obseruatione ueneraris, ut tantum intra suum penetral aestimes adorandam: sed si propter hoc a conuiuiis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem. Quam enim harum dixerim minus esse uenerabilem? Ita fit ut ab eiusmodi coetibus relegatus matronarum talium chorus libertatem conuiuiorum solis concubinis, id est uitiis et criminibus, addicat. Sed absit ut philosophia, quae in scholis suis sollicite tractat de officiis conuiualibus, ipsa conuiuia reformidet: tamquam non possit rebus adserere quae solet uerbis docere, aut nesciat seruare modum cuius in omnibus humanae uitae actibus terminos ipsa constituit. Neque enim ita ad mensas inuito philosophiam, ut non se ipsa moderetur, cuius disciplina est rerum omnium moderationem docere. Ut ergo inter te et Vettium uelut arbitrali iudicatione conponam, aperio quidem philosophiae tricliniorum fores, sed spondeo sic interfuturam, ne mensuram nocte sibi ac sectatoribus suis dispensationis excedat. Tunc Furius: Quia te unicum, Eustathi, inquit, sectatorum philosophiae nostra aetas tulit, oratus sis ut modum dispensationis quam das ei conuiuanti nobis ipse patefacias. Et Eustathius: Primum hoc eam scio seruaturam, ut secum aestimet praesentium ingenia conuiuarum: et si plures peritos uel saltem amatores sui in conuiuii societate reppererit, sermonem de se patietur agitari: quia, uelut paucae litterae mutae dispersae inter multas uocales in societatem uocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant, si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu. Si uero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur. Et haec una est de philosophiae uirtutibus, quia, cum orator non aliter nisi orando probetur, philosophus non minus tacendo pro tempore quam loquendo philosophatur. Sic ergo pauci qui aderunt doctiores in consensum rudis consortii salua et intra se quiescente ueri notione migrabunt, ut omnis discordiae suspicio facessat. Nec mirum si doctus faciet quod fecit quondam Pisistratus Athenarum tyrannus: qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse nouitatem, uniuersitate ciuium conuocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae uoluntati, sed hoc sibi postea uisum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet: sciret igitur ciuitas sobolem regis cum patre concordem. Hoc commento spem detraxit insidiantibus regnantis quieti. Ita in omni uitae genere praecipueque in laetitia conuiuali omne quod uidetur absonum in unam concordiam soni salua innocentia redigendum est. Sic Agathonis conuiuium, quia Socrates Phaedros Pausanias et Erysimachos habuit, sic ea coena quam Callias doctissimis dedit, Charmadam dico, Antisthenen et Hermogenen ceterosque his similes, uerbum nullum nisi philosophum sensit. At uero Alcinoi uel Didonis mensa, quasi solis apta deliciis, habuit haec Iopam illa Polyphemum cithara canentes: nec deerant apud Alcinoum saltatores uiri, et apud Didonem Bitias sic hauriens merum ut se totum superflua eius effusione prolueret. Nonne, si quis aut inter Phaeacas aut apud Poenos sermones de sapientia erutos conuiualibus fabulis miscuisset, et gratiam illis coetibus aptam perderet et in se risum plane iustum moueret? Ergo prima eius obseruatio erit aestimare conuiuas. Deinde, ubi sibi locum patere uiderit, non de ipsis profunditatis suae inter pocula secretis loquetur, nec nodosas et anxias sed utiles quidem faciles quaestiones mouebit. Nam sicut inter illos qui exercitii genus habent in mediis saltare conuiuiis, si quis, ut se amplius exerceat, uel ad cursum uel ad pugilatum sodales lacessiuerit, quasi ineptus relegabitur ab alacritate consortii: sic apud mensam, quando licet, aptis philosophandum est, ut crateri liquoris ad laetitiam nati adhibeatur non modo Nympharum sed Musarum quoque admixtione temperies. Nam si, ut fateri necesse est, in omni conuentu aut tacendum est aut loquendum, quaeramus, silentiumne conuiuiis an et oportunus sermo conueniat. Nam si, sicut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes iudicant, ita inter epulas oportet semper sileri, non est ultra quaerendum, inter mensas philosophandum necne sit. Si uero non erunt muta conuiuia, cur, ubi sermo permittitur, honestus sermo prohibetur, maxime cum non minus quam dulcedo uini hilarent uerba conuiuium? Nam, si Homeri latentem prudentiam scruteris altius, delinimentum illud quod Helena uino miscuit, g-Nehpenthes g-t', g-acholon g-te, g-kakohn g-epilehthon g-hapantohn, non herba fuit, non ex India sucus, sed narrandi oportunitas quae hospitem moeroris oblitum flexit ad gaudium. Ulixis enim praeclara facinora filio praesente narrabat: g-Oion g-kai g-tod' g-erexe, g-kai g-etleh g-karteros g-anehr. Ergo paternam gloriam et singula eius facta fortia dicendo animum filii fecit alacriorem, et ita credita est contra maerorem uino remedium miscuisse. Quid hoc, inquis, ad philosophiam? Immo nihil tam cognatum sapientiae quam locis et temporibus aptare sermones personarum quae aderunt aestimatione in medium uocata. Alios enim relata incitarunt exempla uirtutum, alios beneficiorum, nonnullos modestiae, ut et qui aliter agebant saepe auditis talibus ad emendationem uenirent. Sic autem uitiis inretitos, si et hoc in conuiuiis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in conuiuio censorem ut palam uitia castiget: ceterum his obnoxii repugnabunt, et talis erit conuiuii tumultus, ut sub huiusmodi inuitati uideantur edicto: Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate uiri et pugnam sperate parati, aut, ut Homerus breuius et expressius dixit, g-Nun g-d' g-erchesth' g-epi g-deipnon, g-hina g-xsuvagohmen g-areha. Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit. Quid mirum, si feriet sapiens, ut dixi, non sentientes, cum interdum sic reprehendat, ut reprehensus hilaretur, nec tantum fabulis suis sed interrogationibus quoque uim philosophiae nihil ineptum loquentis ostendet? Hanc ergo nullus honestus actus locusue, coetus nullus excludat, quae ita se aptat ut ubique sic appareat necessaria tamquam abesse illam nefas fuerit. [7,2] II. De quibus libenter quisque interrogetur. Et Auienus: Nouas mihi duas disciplinas uideris inducere interrogandi uel etiam reprehendendi, ut alacritas utrimque his ad quos sermo est excitetur, cum dolor semper reprehensionem uel iustam sequatur: unde haec quae leuiter attigisti fac quaeso enarrando planiora. Primum, inquit Eustathius, hoc teneas uolo, non de ea me reprehensione dixisse quae speciem accusationis habet, sed quae uituperationis instar est. Hoc Graeci g-skohmma uocant, non minus quidem amarum quam accusatio, si inportune proferatur: sed a sapiente sic proferetur ut dulcedine quoque non careat. Et ut prius tibi de interrogatione respondeam, qui uult amoenus esse consultor ea interrogat quae sunt interrogato facilia responsu, et quae scit illum sedula exercitatione didicisse. Gaudet enim quisquis prouocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo uult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesiuit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia uel dialectica ceterisque similibus. Tunc enim uidentur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota, qua caret qui non ingerit sed inuitatur ut proferat. Contra magnae amaritudinis est, si coram multis aliquem interroges quod non opima scientia quaesiuit. Cogitur enim aut negare se scire, quod extremum uerecundiae damnum putant, aut respondere temere et fortuito se euentui ueri falsiue committere, unde saepe nascitur inscitiae proditio: et omne hoc infortunium pudoris sui inputat consulenti. Nec non et qui obierunt maria et terras gaudent, cum de ignoto multis uel terrarum situ uel sinu maris interrogantur, libenterque respondent et describunt modo uerbis modo radio loca, gloriosum putantes quae ipsi uiderint aliorum oculis obicere. Quid duces uel milites? quam fortiter a se facta semper dicturiunt, et tamen tacent arrogantiae metu? Nonne hi, si ut haec referant inuitentur, mercedem sibi laboris aestimant persolutam, remunerationem putantes inter uolentes narrare quae fecerint? Adeo antem id genus narrationum habet quendam gloriae saporem, ut, si inuidi uel aemuli forte praesentes sint, tales interrogationes obstrependo discutiant et alias inferendo fabulas prohibeant illa narrari quae solent narranti laudem creare. Pericula quoque praeterita uel aerumnas penitus absolutas qui euasit ut referat gratissime prouocatur: nam qui adhuc in ipsis uel paululum detinetur horret ammonitionem et formidat relatum. Id adeo Euripides expressit: g-Hohs g-ehdu g-toi g-sohthenta g-memnehsthai g-ponohn. Adiecit enim g-sohthenta, ut ostenderet post finem malorum gratiam relationis incipere. Et poeta uester adiciendo olim quid aliud nisi post emensa infortunia futuro tempore iuuare dicit memoriam sedati laboris: Forsan et haec olim meminisse iuuabit? Nec negauerim esse malorum genera quae non uult qui pertulit uel transacta meminisse, nec minus interrogatus offenditur quam cum in ipsis malis fuit: ut qui carnifices expertus est et tormenta membrorum, aut qui infaustas pertulit orbitates, uel cui nota quondam adflicta censoria est. Caue interroges, ne uidearis obicere. Illum saepe, si potes, ad narrandum prouoca, qui recitando fauorabiliter exceptus est, uel qui libere et feliciter legationem peregit, uel qui ab imperatore comiter affabiliterque susceptus est, uel si quis tota paene classe a piratis occupata seu ingenio seu uiribus solus euasit, quia uix inplet desiderium loquentis rerum talium uel longa narratio. Iuuat, si quem dicere iusseris amici sui repentinam felicitatem quam sponte non audebat uel dicere uel tacere modo iactantiae modo malitiae metu. Qui uenatibus gaudet interrogetur de siluae ambitu, de ambage lustrorum, de uenationis euentu. Religiosus si adest, da illi referendi copiam, quibus obseruationibus meruerit auxilia deorum, quantus illi cerimoniarum fructus, quia et hoc genus religionis existimant, numinum beneficia non tacere: adde quia uolunt et amicos se numinibus aestimari. Si uero et senex praesens est, habes occasionem qua plurimum illi contulisse uidearis, si eum interroges uel quae ad illum omnino non pertinent. Est enim huic aetati loquacitas familiaris. Haec sciens Homerus quandam congeriem simul interrogantium Nestori fecit offerri: g-Oh g-Nestor G-Nehlehiadeh, g-su g-d' g-alehthes g-enispe, g-Pohs g-ethan' g-Atreidehs g-eurukreiohn g-Agamemnon; g-Pou g-Menelaos g-eehn; --- g-Eh g-ouk g-Argeos g-ehen g-Achaikou. Tot loquendi semina interrogando congessit, ut pruritum senectutis expleret. Et Virgilianus Aeneas gratum se ad omnia praebens Euandro uarias illi narrandi occasiones ministrat. Neque enim de una re aut altera requirit, sed singula laetus Exquiritque auditque uirum monumenta priorum, et Euander consultationibus captus scitis quam multa narrauerit. [7,3] III. De uario scommatum genere: et quam caute his utendum inter conuiuas. Haec dicentem fauor excepit omnium. Sed mox subiecit Auienus: Vos omnes, qui doctorum doctissimi adestis, orauerim ut hortatu uestro Eustathius quae de scommate paulo ante dixerit animetur aperire. Omnibusque ad hoc prouocantibus ille contexuit: Praeter categoriam, quae g-psogos est, et praeter g-diabolehn, quae delatio est, sunt alia duo apud Graecos nomina, g-loidoria et g-skohmma, quibus nec uocabula Latina reperio, nisi forte dicas leodoriam exprobrationem esse ac directam contumeliam: scomma enim paene dixerim morsum figuratum, quia saepe fraude uel urbanitate tegitur, ut aliud sonet aliud intellegas. Nec tamen semper ad amaritudinem pergit, sed nonnumquam his in quos iacitur et dulce est. Quod genus maxime uel sapiens uel alias urbanus exercet, praecipue inter mensas et pocula, ubi facilis est ad iracundiam prouocatio. Nam sicut in praecipiti stantem uel leuis tactus inpellit, ita uino uel infusum uel aspersum paruus quoque dolor incitat in furorem. Ergo cautius in conuiuio abstinendum scommate quod tectam intra se habet iniuriam. Tanto enim pressius haerent dicta talia quam directae loedoriae, ut hami angulosi quam directi mucrones tenacius infiguntur: maxime quia dicta huiusmodi risum praestantibus mouent, quo uelut adsensus genere confirmatur iniuria. Est autem loedoria huiusmodi: Oblitusne es quia salsamenta uendebas? Scomma autem, quod diximus saepe contumeliam esse celatam, tale est: Meminimus quando brachio te emungebas. Nam cum res eadem utrobique dicta sit, illud tamen loedoria est, quod aperte adiectum exprobratumque est: hoc scomma, quod figurate. Octauius, qui natu nobilis uidebatur, Ciceroni recitanti ait: Non audio quae dicis. Ille respondit: Certe solebas bene foratas habere aures. Hoc eo dictum est quia Octauius Libys oriundus dicebatur, quibus mos est aurem forare. In eundem Ciceronem Laberius, cum ab eo ad consessum non reciperetur, dicentem: Reciperem te, nisi anguste sederemus, ait mimus ille mordaciter: Atqui solebas duabus sellis sedere, obiciens tanto uiro lubricum fidei. Sed et quod Cicero dixit: nisi angusta sederemus, scomma fuit in C- Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat ut eos quattuordecim gradus capere non possent. Tali ergo genere, quod fetum contumeliae est, abstinendum sapienti semper, ceteris in conuiuiis est. Sunt alia scommata minus aspera, quasi edentatae beluae morsus, ut Tullius in consulem qui uno tantum die consulatum peregit: Solent, inquit, esse flamines diales: modo consules diales habemus, et in eundem: Vigilantissimus est consul noster, qui in consulatu suo somnum non uidit, eidemque exprobranti sibi quod ad eum consulem non uenisset: Veniebam, inquit, sed nox me conprehendit. Haec et talia sunt quae plus urbanitatis minus amaritudinis habent, ut sunt et illa de nonnullis corporis uitiis aut parum aut nihil gignentia doloris, ut si in caluitium cuiusquam dicas, uel in nasum seu curuam erectionem seu Socraticam depressionem. Haec enim quanto minoris infortunii sunt, tanto leuioris doloris. Contra oculorum orbitas non sine excitatione commotionis obicitur: quippe Antigonus rex Theocritum Chium, de quo iurauerat quod ei parsurus esset, occidit propter scomma ab eodem de se dictum. Cum enim quasi puniendus ad Antigonum raperetur, solantibus eum amicis ac spem pollicentibus quod omni modo clementiam regis experturus esset, cum ad oculos eius uenisset, respondit: Ergo inpossibilem mihi dicitis spem salutis. Erat autem Antigonus uno orbatus oculo. Et inportuna urbanitas male dicacem luce priuauit. Nec negauerim philosophos quoque incurrisse nonnumquam per indignationem hoc genus scommatis. Nam cum regis libertus ad nouas diuitias nuper erectus philosophos ad conuiuium congregasset et inridendo eorum minutulas quaestiones scire se uelle dixisset cur ex nigra et ex alba faba pulmentum unius coloris edatur, Aridices philosophus indigne ferens: Tu nobis, inquit, absolue, cur et de albis et de nigris loris similes maculae gignantur. Sunt scommata quae in superficie habent speciem contumeliae, sed interdum non tangunt audientes, cum eadem, si obnoxio dicantur, exagitant: ut contra sunt quae speciem laudis habent, et persona audientis efficit contumeliae plena. De priore prius dicam. L- Quintus praetor de prouincia nuper reuerterat obseruata, quod mireris Domitiani temporibus, praeturae maxima castitate. Is cum aeger adsidenti amico diceret frigidas se habere manus, renidens ille ait: Atqui eas de prouincia calidas paulo ante reuocasti. Risit Quintus delectatusque est, quippe alienissimus a suspicione furtorum. Contra, si hoc diceretur male sibi conscio et sua furta recolenti, exacerbasset auditum. Critobulum, famosae pulchritudinis adolescentem, Socrates cum ad conparationem formae prouocaret, iocabatur, non inridebat. Certe si dicas consummatarum diuitiarum uero: Tibi excito creditores tuos, aut si nimis casto: Gratae sunt tibi meretrices, quia continua eas largitate ditasti, uterque delectabuntur scientes his dictis suam conscientiam non grauari. Sicut contra sunt quae sub specie laudis exagitant, sicut paulo ante diuisi. Nam si timidissimo dixero: Achilli uel Herculi conparandus es, aut famosae iniquitatis uiro: Ego te Aristidi in aequitate praepono, sine dubio uerba laudem sonantia ad notam uituperationis suae uterque tracturus est. Eadem scommata eosdem modo iuuare modo mordere possunt pro diuersitate praesentium personarum. Sunt enim quae, si coram amicis obiciantur nobis, libenter audire possimus: uxore uero seu parentibus magistrisue praesentibus dici in nos aliquod scomma nolimus, nisi forte tale sit quod illorum censura libenter accipiat, ut si quis adolescentem coram parentibus uel magistris inrideat quod insanire possit continuis uigiliis lectionibusque nocturnis, aut uxore praesente quod stulte faciat uxorium se praebendo nec ullam elegantiam eligendo formarum. Haec enim et in quos dicuntur et praesentes hilaritate perfundunt. Commendat scomma et conditio dicentis, si in eadem causa sit: ut si alium de paupertate pauper inrideat, si obscure natum natus obscure. Nam Tarseus Amphias cum ex hortulano potens esset et in amicum quasi degenerem nonnulla dixisset, mox subiecit: Sed et nos de isdem seminibus sumus, et omnes pariter laetos fecit. Illa uero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si uirum fortem uitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori uolentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo. Sic et Diogenes Antisthenen Cynicum, magistrum suum, solebat ueluti uituperando laudare. Ipse me, aiebat, mendicum fecit ex diuite et pro ampla domo in dolio fecit habitare. Melius autem ista dicebat quam si diceret: Gratus illi sum, quia ipse me philosophum et consummatae uirtutis uirum fecit. Ergo, cum unum nomen scommatis sit, diuersi in eo continentur effectus. Ideo apud Lacedaemonios inter cetera exactae uitae instituta hoc quoque exercitii genus a Lycurgo est institutum, ut adolescentes et scommata sine morsu dicere et ab aliis in se dicta perpeti discerent: ac si quis eorum in indignationem ob tale dictum prolapsus fuisset, ulterius ei in alterum dicere non licebat. Cum ergo uideas, mi Auiene (instituenda est enim adolescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat), cum uideas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conuiuiis in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones conuiuales uel proponas uel ipse dissoluas. Quod genus ueteres ita ludicrum non putarunt, ut et Aristoteles de ipsis aliqua conscripserit et Plutarchus et uester Apuleius, nec contemnendum sit, quod tot philosophantium curam meruit. [7,4] IV. Cibum simplicem praeferendum esse multiplici, ut qui sit gigestu facilior. Et Praetextatus: Hoc quaestionum genus, cum et senilem deceat aetatem, cur soli iuueni suadetur? Quin agite, omnes qui adestis hic, apta conuiuio fabulemur, nec de cibatu tantum sed et si qua de natura corporum uel alia, praesente maxime Disario nostro, cuius plurimum ad hoc genus quaestionum poterit ars et doctrina conferre: sortiamurque, si uidetur, ut per ordinem unusquisque proponat quam soluendam aestimet quaestionem. Hic adsensi omnes Praetextato anteloquium detulerunt, orantes ut, cum ipse coepisset, ceteris ex filo consultationis eius interrogandi constitueretur exemplum. Tum ille: Quaero, inquit, utrum simplex an multiplex cibus digestu sit facilior: quia multos hunc, nonnullos illum sectantes uidemus. Et est quidem superba et contumax et uelut sui ostentatrix continentia: contra amoenam se et comem adpetentia uult uideri. Cum ergo una censoria sit, delicata altera, scire equidem uelim quae seruandae aptior sit sanitati. Nec longe petendus adsertor est, cum Disarius adsit, qui quid conueniat corporibus humanis non minus callet quam ipsa natura fabricae huius auctor et nutrix. Dicas ergo uelim, quid de hoc quod quaeritur medicinae ratio persuadeat. Si me, Disarius inquit, aliquis ex plebe inperitorum de hac quaestione consuluisset, quia plebeia ingenia magis exemplis quam ratione capiuntur, ammonuisse illum contentus forem institutionis pecudum: quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis inplicantur quibus, ut altiles fiant, offae conpositae et quibusdam condimentis uariae farciuntur. Nec dubitaret posthac, cum aduertisset animalibus simplici cibo utentibus familiarem sanitatem, aegrescere autem et inter illa quae saginam conposita uarietate patiuntur, quia constat id genus alimoniae non magis copia quam uarietate crudescere. Fortasse illum attentiorem exemplo altero fecissem, ut consideraret nullum umquam fuisse medicorum circa curas aegrescentium tam audacis negligentiae ut febrienti uarium et non simplicem cibum daret. Adeo constat quam facilis digestu sit uniformis alimonia, ut ei, uel cum infirma est natura, sufficiat. Nec tertium defuisset exemplum, ita esse uitandam ciborum uarietatem ut uaria solent uina uitari. Quis enim ambigat eum qui diuerso uino utitur in repentinam ruere ebrietatem necdum hoc potus copia postulante? Tecum autem, Vetti, cui soli perfectionem disciplinarum omnium contigit optinere, non tam exemplis quam ratione tractandum est, quae et me tacente clam te esse non poterit. Cruditates eueniunt aut qualitate suci in quem cibus uertitur, si non sit aptus humori qui corpus optinuit, aut ipsius cibi multitudine, non sufficiente natura ad omnia quae congesta sunt concoquenda. Ac primum de suci qualitate uideamus. Qui simplicem cibum sumit facile quo suco corpus eius uel grauetur uel iuuetur usu docente cognoscit. Nec enim ambigit cuius cibi qualitate possessus sit, cum unum sumpserit, et ita fit ut noxa, cuius causa deprehensa sit, facile uitetur. Qui autem multiplici cibo alitur diuersas patitur qualitates ex diuersitate sucorum: nec concordant humores ex materiae uarietate nascentes, nec efficiunt liquidum purumue sanguinem, in quem iecoris ministerio uertuntur, et in uenas cum tumultu suo transeunt. Hinc morborum scaturigo, qui ex repugnantium sibi humorum discordia nascuntur. Deinde quia non omnium quae esui sunt una natura est, non omnia simul coquuntur, sed alia celerius, tardius alia: et ita fit ut digestionum sequentium ordo turbetur. Neque enim cibi quem sumimus una digestio est, sed, ut corpus nutriat, quattuor patitur digestiones: quarum unam omnes, uel ipsi quoque hebetes, sentiunt, alias occultior ratio deprehendit. Quod ut omnibus liqueat, paulo altius mihi causa repetenda est. Quattuor sunt in nobis uirtutes quae administrandam alimoniam receperunt, quarum una dicitur g-kathektikeh, quae deorsum trahit cibaria confecta mandibulis. Quid enim tam crassam materiam per faucium angusta fulciret, nisi eam uis naturae occultior hauriret? Hausta uero ut non continuo lapsu per omne corpus succedentibus sibi foraminibus peruium ad imum usque descendant, et talia qualia accepta sunt egerantur, sed salutare officium digestionis expectent, secundae hoc cura uirtutis est, quam Graeci, qui retentatrix est, uocant g-katadektikehn. Tertia, quia cibum in aliud ex alio mutat, uocatur g-alloiohtikeh. Huic obsecuntur omnes, quia ipsa digestionibus curat. Ventris enim duo sunt orificia, quorum superius erectum recipit deuorata et in follem uentris recondit. Hic est stomachus, qui paterfamilias dici meruit, quasi omne animal solus gubernans: nam si aegrescat, uita in ancipiti est titubante alimoniae meatu: cui natura tamquam rationis capaci uelle ac nolle contribuit. Inferius uero demissum intestinis adiacentibus inseritur, et inde uia est egerendis. Ergo in uentre fit prima digestio uirtute g-alloiohtikeh in sucum uertente quicquid acceptum est, cuius faex retrimenta sunt quae per intestina, inferiore orificio tradente, labuntur: et officio quartae uirtutis, cui g-apokritikeh nomen est, procuratur egestio. Ergo postquam in sucum cibus reformatur, hic iam iecoris cura succedit. Est autem iecur concretus sanguis, et ideo habet natiuum calorem, quod confectum sucum uertit in sanguinem: et sicut cibum in sucum uerti prima est, ita sucum transire in sanguinem secunda digestio est. Hunc calor iecoris administratum per uenarum fistulas in sua quaeque membra dispergit, parte quae ex digestis frigidissima est in lienem refusa, qui ut iecur caloris ita ipse frigoris domicilium est. Nam ideo omnes dexterae partes ualidiores sunt et debiliores sinistrae, quia has regit calor uisceris sui, illae contagione frigoris sinistra optinentis hebetantur. In uenis autem et arteriis, quae sunt receptacula sanguinis et spiritus, tertia fit digestio. Nam acceptum sanguinem quodammodo defaecant, et quod in eo aquosum est uenae in uesicam refundunt: liquidum uero purumque et altilem sanguinem singulis totius corporis membris ministrant: et ita fit ut, cum cibum solus uenter accipiat, alimonia eius dispersa per uniuersos membrorum meatus ossa quoque et medullas et ungues nutriat et capillos. Et haec est quarta digestio, quae in singulis membris fit, dum quod unicuique membro datum est ipsi membro fit nutrimentum. Nec tamen huic totiens defaecato retrimenta sua desunt, quae, cum membra omnia in sua sunt sanitate, per occultos euanescunt meatus. Si qua uero pars corporis aegrescat, in ipsam quasi infirmiorem ultima illa quae diximus retrimenta labuntur, et hinc nascuntur morborum causa quae g-reumata medicis uocare mos est. Si enim fuerit ultimi suci isto uberior multitudo, hanc a se repellit pars corporis illa quae sanior est, et sine dubio labitur in infirmam quae uires non habet repellendi: unde alieni receptio distendit locum in quem ceciderit, et hinc creantur dolores. Haec est ergo triplex causa uel podagrae uel cuiuslibet ex confluentia morbi: id est multitudo humoris, fortitudo membri a se repellentis, et recipientis infirmitas. Cum igitur adseruerimus quattuor in corpore fieri digestiones, quarum altera pendet ex altera, et si praecedens fuerit impedita, nullus fit sequentis effectus: recurramus animo ad illam primam digestionem quae in uentre conficitur, et inuenietur quid impedimenti ex multiformi nascatur alimoniae. Diuersorum enim ciborum diuersa natura est: et sunt qui celerius, sunt qui tardius digeruntur. Cum ergo prima digestio uertit in sucum, quia non simul omnia accepta uertuntur, quod prius uersum est, dum alia tardius uertuntur, acescit: et hoc saepe enim eructando sentimus. Alia quoque, quibus tarda digestio est, uelut ligna humida quae urgente igne fumum de se creant, sic et illa imminente igne naturae fumant, dum tardius concoquuntur: siquidem nec hoc sensum eructantis euadit. Cibus autem simplex non habet controuersam moram, dum simul in simplicem sucum uertitur: nec digestio ulla turbatur, dum omnes sibi stata momentorum dimensione succedunt. Si quis autem (quia nihil inpatientius inperitia) rationes has dedignetur audire, aestimans non impediri digestionem nisi sola ciborum multitudine, nec uelit de qualitate tractare: hic quoque multiformis alimonia deprehenditur causa morborum. Nam pulmentorum uarietas recipit uaria condimenta, quibus gula ultra quam naturae necesse est lacessitur: et fit inde congeries, dum pruritu desiderii amplius, uel certe de singulis parua libantur. Hinc Socrates suadere solitus erat illos cibos potusue uitandos, qui ultra sitim famemue sedandam producunt adpetentiam. Denique uel propter hoc edendi uarietas repudietur, quia plena est uoluptatis, a qua seriis et studiosis cauendum est. Quid enim tam contrarium quam uirtus et uoluptas? Sed modum disputationi facio, ne uidear hoc ipsum in quo sumus, licet sobrium sit, tamen, quia uarium est, accusare conuiuium. [7,5] V. Contra, cibum multiplicem aptiorem esse, quam sit simplex. Haec cum Praetextato et ceteris prona adsensione placuissent, Euangelus exclamauit: Nihil tam indignum toleratu quam quod aures nostras Graeca lingua captiuas tenet, et uerborum rotunditati adsentiri cogimur circumuenti uolubilitate sermonis qui ad extorquendam fides agit in audientes tyrannum. Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro uario cibo dici potest uelit communicare nobiscum, ut suis telis lingua uiolenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat. Et Symmachus: Rem iocundam, Euangele, amarius postulasti. Audere enim contra tam copiose et eleganter inuenta res est quae habeat utilem uoluptatem, sed non tamquam ingeniis insidiantes et gloriosis tractatibus inuidentes hoc debemus expetere. Nec abnego potuisse me quoque tamquam palinodiam canere. Est enim rhetorica prolusio communes locos in utramuis partem inuentorum alternatione tractare. Sed quia facilius Graecorum inuentionibus a Graecis forte aliis relata respondent, te, Eustathi, oramus omnes ut sensa et inuenta Disarii contrariis repellendo in integrum restituas exauctoratum conuiuiorum leporem. Ille diu hoc a se officium deprecatus, ubi tot inpellentium procerum, quibus obuiandum non erat, hortatui succubuit: Bellum, inquit, duobus mihi amicissimis cogor indicere, Disario et continentiae: sed ab auctoritate uestra tamquam ab edicto praetoris impetrata uenia gulae patronum, quia necesse est, profitebor. In primo speciosis magis quam ueris, ut docebitur, exemplis paene nos Disarii nostri cepit ingenium. Ait enim pecudes simplici uti cibo, et ideo expugnari difficilius earum quam hominum sanitatem. Sed utrumque falsum probabo. Nam neque simplex est animalibus mutis alimonia, nec ab illis quam a nobis morbi remotiores. Testatur unum uarietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diuersa condire quam in herbis natura uariauit. Notus est omnibus Eupolis, inter elegantes habendus ueteris comoediae poetas. Is in fabula quae inscribitur Aeges inducit capras de cibi sui copia in haec se uerba iactantes: g-Boskometh' g-hulehs g-apo g-pantodapehs, g-elatehs g-Prinou, g-komarou g-te, g-ptorthous g-hapalous g-apotrohgousai. g-Kai g-pros g-toutoisin g-et' g-all' g-hoion g-kutusou g-t' g-ehde g-Phaskon g-euohde, g-kai g-smilaka g-tehn g-poluphullon. g-Kotinon, g-schinon, g-melian, g-peukehn, g-halian, g-drun, g-kitton, g-erekehn, g-Promalon, g-ramnon, g-phlomon, g-antherikon, g-kisson g-Phehgun, g-thuma, g-thumbran. Videturne uobis ciborum ista simplicitas, ubi tot enumerantur uel arbusta uel frutices non minus suco diuersa quam nomine? Quod autem non facilius morbis homines quam pecudes occupentur, Homero teste contentus sum, qui pestilentiam refert a pecudibus inchoatam: quando morbus, antequam in homines posset inrepere, facilius captis pecoribus incubuit. Sed et quanta sit mutis animalibus infirmitas uitae breuitas indicio est. Quod enim eorum quibus notitia nobis in usu est potest annos hominis aequare? nisi recurras forte ad ea, quae de coruis atque cornicibus fabulosa dicuntur, quos tamen uidemus omnibus inhiare cadaueribus uniuersisque seminibus insidiari, fructus arborum persequi: nam non minus edacitatis habent quam de longaeuitate eorum opinio fabulatur. Secundum, si bene recordor, exemplum est solere medicos aegris simplicem cibum offerre, non uarium: cum hunc offeratis, ut opinor, non quasi digestu faciliorem, sed quasi minus adpetendum, ut horrore uniformis alimoniae edendi desiderium languesceret, quasi multis concoquendis per infirmitatem non sufficiente natura. Ideo, si quis aegrescentium uel de ipso simplici amplius adpetat, subducitis adhuc desideranti. Ideo uobis commento tali non qualitas sed modus quaeritur. Quod autem in edendo sicut in potando suades uaria uitari, habet latentis captionis insidias, quia nomine similitudinis coloratur. Ceterum longe alia potus alia ciborum ratio est. Quis enim umquam edendo plurimum mente sauciatus est, quod in bibendo contingit? Fartus cibo stomacho uel uentre grauatur: infusus uino fit similis insano, opinor, quia crassitudo cibi uno in loco permanens expectat administrationem digestionis, et tunc demum membris sensim confectus inlabitur: potus, ut natura leuior, mox altum petit, et cerebrum, quod in uertice locatum est, ferit fumi calentis aspergine. Et ideo uaria uina uitantur, ne res, quae ad possidendum caput repentina est, calore tam diuerso quam subito consilii sedem sauciet. Quod aeque in cibi uarietate metuendum nulla similitudo, ratio nulla persuadet. In illa uero disputatione, qua digestionum ordinem sermone luculento et uario digessisti, illa omnia quae de natura humani corporis dicta sunt et nihil nocent propositae quaestioni et eloquenter dicta non abnego. Illi soli non adsentior quod sucos uarios de ciborum uarietate confectos dicis contrarios esse corporibus, cum corpora ipsa de contrariis qualitatibus fabricata sint. Ex calido enim et frigido, de sicco et humido constamus. Cibus uero simplex cui adest sucum de se unius qualitatis emittit. Scimus autem similibus similia nutriri. Dic, quaeso, unde tres aliae qualitates corporis nutrientur? Singula autem ad se similitudinem sui rapere testis Empedocles, qui ait: h-Hohs g-gluku g-men g-gluku g-marpte, g-pikron g-d' g-epi g-pikron g-orousen g-Oxu g-d' g-ep' g-oxu g-ebeh, g-thermon g-d' g-epocheueto g-thermoh. Te autem saepe audio Hippocratis tui uerba cum admiratione referentem: g-Ei g-en g-ehn g-ho g-anthrohpos, g-ouk g-an g-ehlgeev g-algei g-de, g-ouk g-ara g-en g-esti. Ergo si homo non unum, nutriendus est non ex uno. Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere uoluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos. Ver ergo calidum fecit et humectum, sicca est aestas et calida, auctumnus siccus et frigidus, hiems humida pariter et frigida est. Sic et elementa, quae sunt nostra principia, ex diuersitatibus et ipsa constant et nos nutriunt. Est enim ignis calidus et siccus, aer humectus et calidus, aqua similiter humecta sed frigida, terra frigida pariter et sicca. Cur ergo nos ad uniformem cibum redigis, cum nihil nec in nobis nec circa nos nec in his de quibus sumus uniforme sit? Quod autem acescere uel nonnumquam fumare in stomacho cibum uis adsignare uarietati, ut credamus, pronunties oportet aut semper eum qui uario cibo utitur haec pati aut numquam illum pati qui simplicem sumit. Si uero et qui mensa fruitur copiosa hoc uitium saepe non sentit, et qui se uno cibo afficit saepe sustinet quod accusas, cur hoc uarietati et non modo edacitati adsignas? Nam et de simplici auidus noxam patitur cruditatis, et in uario moderatus digestionis commodo fruitur. At, inquies, ipsa inmoderatio ex ciborum uarietate nascitur titillante gula et ad sumenda plura quam necesse est prouocante. Rursus ad ea quae iam dixi reuoluor, cruditates de modo non de qualitate prouenire. Modum uero seruat qui sui potens est et in mensa Sicula uel Asiana: excedit inpatiens, etsi solis oliuis aut olere uescatur. Et tam ille copiosus, si moderationem tenuit, sanitatis compos est, quam insanus fit ille cui merus sal cibus est, si hoc ipsum uoraciter inuaserit. Postremo si in his quae sumimus uarietatem noxiam putas, cur potionum remedia quae per os humanis uisceribus infunditis ex tam contrariis ac sibi repugnantibus mixta conponitis? Suco papaueris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et uenenata corpora uiperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid deuehitur herbarum quibus Creta generosa est. Cum ergo ad custodiam uitae hoc faciant remedia quod cibus, siquidem illa eam reuocent iste contineat, cur illis prouidere uarietatem laboras, istum squalori uniformitatis addicis? Post omnia in uoluptatem censura cothurnati sermoni inuectus es, tamquam uoluptas uirtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est. Quid enim agit ipse seruus non edendo nisi cogente fame nec potando praeter sitim nisi ut de utroque capiat uoluptatem? Ergo uoluptas non mox nomine ipso infamis est, sed fit modo utendi uel honesta uel arguenda. Parum est, si excusata sit et non etiam laudetur uoluptas. Nam cibus qui cum uoluptate sumitur desiderio tractus in uentrem reconditur patula expectatione rapientem, et dum animose fruitur, mox eum concoquit: quod non ex aequo cibis euenit quos nulla sui dulcedo commendat. Quid ergo accusas uarietatem quasi gulae irritamentum, cum salus sit hominis uigere adpetentiam, qua deficiente languescit et periculo fit propior? Nam sicut in mari gubernatores uento suo, etiamsi nimius sit, contrahendo in minorem modum uela praeteruolant, et flatum, cum est maior, coercent, sopitum uero excitare non possunt: ita et adpetentia, cum titillatur et crescit, rationis gubernaculo temperatur, si semel ceciderit, animal extinguitur. Si ergo cibo uiuimus et cibum adpetentia sola commendat, elaborandum nobis est commento uarietatis ut haec semper prouocetur, cum praesto sit ratio qua intra moderationis suae terminos temperetur. Memineritis tamen lepido me conuiuio adesse, non anxio: nec sic admitto uarietatem, ut luxum probem, ubi quaeruntur aestiuae niues et hibernae rosae, et, dum magis ostentui quam usui seruitur, siluarum secretum omne lustratur et peregrina maria sollicitantur. Ita enim fit ut, etiamsi sanitatem sumentium mediocritas obseruata non sauciet, ipse tamen luxus morum sit aegritudo. His fauorabiliter exceptis Disarius: Obsecutus es, inquit, Eustathi, dialecticae, ego medicinae. Qui uolet eligere sequenda usum consulat, et quid sit utilius sanitati experientia docebit. [7,6] VI. Vinum natura frigidum potius uideri quam calidum: et cur raro feminae, senes cito inebrientur. Post haec Flauianus: Et alios quidem medicos idem dicentes semper audiui, uinum inter calida censendum, sed et nunc Eustathius, cum causas ebrietatis attingeret, praedicabat uini calorem. Mihi autem saepe hoc mecum reputanti uisa est uini natura frigori propior quam calori: et in medium profero quibus ad hoc aestimandum trahor, ut uestrum sit de mea aestimatione iudicium. Vinum, quantum mea fert opinio, sicut natura frigidum est, ita capax uel etiam adpetens fit caloris, cum calidis fuerit admotum. Nam et ferrum cum tactu sit frigidum, g-psuchron g-d' g-hele g-chalkon g-odousin, si tamen solem pertulerit, concalescit, et calor aduena natiuum frigus expellit. Hoc utrum ita esse ratio persuadeat requiramus. Vinum aut potu interioribus conciliatur, aut fotu, ut superficiem curet, adhibetur. Cum infunditur cuti, quin frigidum sit nec medici infitias eunt: calidum tamen in interioribus praedicant, cum non tale descendat, sed admixtum calidis concalescat. Certe respondeant uolo, cur stomacho in lassitudinem degeneranti ad instaurandas constrictione uires offerant aegrescenti uinum, nisi frigore suo lassata cogeret et colligeret dissoluta? Et cum lasso, ut dixi, stomacho nihil adhibeant calidum, ne crescat ulterius lassitudo, a uini potu non prohibent, defectum in robur hac curatione mutantes. Dabo aliud indicium accidentis uino quam ingeniti caloris. Nam si quis aconitum nesciens hauserit, non nego haustu eum meri plurimi solere curari. Infusum enim uisceribus trahit ad se calorem et ueneno frigido quasi calidum iam repugnat. Si uero aconitum ipsum cum uino tritum potui datum sit, haurientem nulla curatio a morte defendit. Tunc enim uinum natura frigidum admixtione sui frigus auxit ueneni, nec in interioribus iam calescit, qui non liberum sed admixtum alii, immo in aliud uersum, descendit in uiscera. Sed et sudore nimio uel laxato uentre defessis uinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus. Insomnem medici frigidis oblinunt, modo papaueris suco modo mandragora uel similibus, in quibus est et uinum: nam uino somnus reduci solet, quod non nisi ingeniti frigoris testimonium est. Deinde omnia calida Venerem prouocant et semen excitant et generationi fauent, hausto autem mero plurimo fiunt uiri ad coitum pigriores: sed nec idoneum conceptioni serunt, qui uini nimietas, ut frigidi, facit semen exile uel debile. Hoc uero uel manifestissimam aestimationis meae habet adsertionem, quod quaecumque nimium algentibus, eadem contingunt ebriis. Fiunt enim tremuli graues pallidi, et saltu tumultuantis spiritus artus suos et membra quatiuntur: idem corporis torpor ambobus, eadem linguae titubatio: multis autem et morbus ille quem para/lusin Graeci uocant sic nimio uino ut multo algore contingit. Respicite etiam quae genera curationis adhibeantur ebriis. Nonne cubare sub multis operimentis iubentur, ut extinctus calor refoueatur? non et ad calida lauacra ducuntur? non illis unctionum tepore calor corporis excitatur? Postremo qui fiunt crebro ebrii cito senescunt: alii ante tempus conpetentis aetatis uel caluitio uel canitie insigniuntur, quae non nisi inopia caloris eueniunt. Quid aceto frigidius, quod culpatum uinum est? Solum enim hoc ex omnibus humoribus crescentem flammam uiolenter extinguit, dum per frigus suum calorem uincit elementi. Nec hoc praetereo, quod ex fructibus, arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur uini saporem, ut mala seu simplicia seu granata uel cytonia, quae cotonia uocat Cato. Haec ideo dixerim, quod me saepe mouit et exercuit mecum disputantem, quia in medium proferre uolui, quid de uino aestimauerim sentiendum. Ceterum consultationem mihi debitam non omitto. Te enim, Disari, conuenio, ut quaerendum mihi occurrit absoluas. Legisse apud philosophum Graecum memini (ni fallor, ille Aristoteles fuit in libro quem de ebrietate conposuit) mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes: nec causam uel huius frequentiae uel illius raritatis adiecit. Et quia ad naturam corporum tota haec quaestio pertinet, quam nosse et industriae tuae et professionis officium est, uolo te causas rei quam ille sententiae loco dixit, si tamen philosopho adsentiris, aperire. Tum ille: Recte et hoc Aristoteles, ut cetera: nec possum non adsentiri uiro cuius inuentis nec ipsa natura dissentit. Mulieres, inquit, raro ebriantur, crebro senes. Rationis plena gemina ista sententia, et altera pendet ex altera. Nam cum didicerimus quid mulieres ab ebrietate defendat, iam tenemus quid senes ad hoc frequenter inpellat: contrariam enim sortita naturam sunt muliebre corpus et corpus senile. Mulier humectissimo est corpore. Docet hoc et leuitas cutis et splendor, docent praecipue adsiduae purgationes superfluo exonerantes corpus humore. Cum ergo epotum uinum in tam largum ceciderit humorem, uim suam perdit et fit dilutius, nec facile crebri sedem ferit fortitudine eius extincta. Sed et haec ratio iuuat sententiae ueritatem: Quod muliebre corpus crebris purgationibus deputatum pluribus consertum est foraminibus, ut pateat in meatus et uias praebeat humori in egestionis exitium confluenti, per haec foramina uapor uini celeriter euanescit. Contra senibus siccum corpus est, quod probat asperitas et squalor cutis. Unde et haec aetas ad flexum fit difficilior, quod est indicium siccitatis. Intra hos uinum nec patitur contrarietatem repugnantis humoris, et integra ui sua adhaeret corpori arido, et mox loca tenet quae sapere homini ministrant. Dura quoque esse senum corpora nulla dubitatio est: et ideo ipsi etiam naturales meatus in membris durioribus obserantur, et hausto uino exhalatio nulla contingit, sed totum ad ipsam sedem mentis ascendit. Hinc fit ut et sani senes malis ebriorum laborent, tremore membrorum, linguae titubantia, abundantia loquendi, iracundiae concitatione: quibus tam subiacent iuuenes ebrii quam senes sobrii. Si ergo leuem pertulerint inpulsum uini, non accipiunt haec mala, sed incitant quibus aetatis ratione iam capti sunt. [7,7] VII. Feminis frigidiorne sit natura quam uiris an calidior. Et cur mustum non inebriet. Probata omnibus Disarii disputatione subiecit Symmachus: Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius inuenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum uinum, et ita debilitari, ut uis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare. Ad haec Horus: Tu uero, Symmache, frustra opinaris frigidam mulierum esse naturam, quam ego calidiorem uirili, si tibi uolenti erit, facile probabo. Humor naturalis in corpore, quando aetas transit pueritiam, fit durior et acuitur in pilos. Ideo tunc et pubes et genae et aliae partes corporis uestiuntur. Sed in muliebri corpore hunc humorem calore siccante fit inopia pilorum, et ideo in corpore sexus huius manet continuus splendor et leuitas. Est et hoc in illis indicium caloris, abundantia sanguinis, cuius natura feruor est: qui ne urat corpus, si insidat, crebra purgatione subtrahitur. Quis ergo dicat frigidas, quas nemo potest negare plenas caloris, quis sanguinis plenae sunt? Deinde, licet urendi corpora defunctorum usus nostro seculo nullus sit, lectio tamen docet eo tempore quo igni dari honor mortuis habebatur, si quando usu uenisset, ut plura corpora simul incenderentur, solitos fuisse funerum ministros denis uirorum corporibus adicere singula muliebria: et unius adiutu, quasi natura flammei et ideo celeriter ardentis, cetera flagrabant. Ita nec ueteribus calor mulierum habebatur incognitus. Nec hoc tacebo, quod, cum calor semper generationis causa sit, feminae ideo celerius quam pueri fiunt idoneae ad generandum, qui calent amplius. Nam et secundum iura publica duodecimus annus in femina et quartus decimus in puero definit pubertatis aetatem. Quid plura? nonne uidemus mulieres, quando nimium frigus est, mediocri ueste contentas nec ita operimentis plurimis inuolutas, ut uiri solent, scilicet naturali calore contra frigus quod aer ingerit repugnante? Ad haec renidens Symmachus: Bene, inquit, Horus noster temptat uideri orator ex Cynico, qui in contrarium uertit sensus quibus potest muliebris corporis frigus probari. Nam quod pilis, ut uiri, non obsidentur, inopia caloris est. Calor est enim qui pilos creat, unde et eunuchis desunt, quorum naturam nullus negauerit frigidiorem uiris: sed et in corpore humano illae partes maxime uestiuntur, quibus amplius inest caloris. Leue autem est mulierum corpus quasi naturali frigore densetum: comitatur enim algorem densitas, leuitas densitatem. Quod uero saepe purgantur, non multi sed uitiosi humoris indicium est. Indigestum est enim et crudum quod egeritur, et quasi infirmum effluit, nec habet sedem, sed natura quasi noxium et magis frigidum pellitur. Quod maxime probatur, quia mulieribus, cum purgantur, etiam algere contingit: unde intellegitur frigidum esse quod effluit, et ideo in uiuo corpore non manere quasi inopia caloris extinctum. Quod muliebre corpus iuuabat ardentes uiros, non caloris erat sed pinguis carnis et oleo similioris, quod non in illis contingeret ex calore. Quod cito ammonentur generationis, non nimii caloris sed naturae infirmioris est: ut exilia poma celerius maturescunt, robusta serius. Sed si uis intellegere in generatione ueram rationem caloris, considera uiros longe diutius perseuerare in generando quam mulieres in pariendo: et haec tibi sit indubitata probatio in utroque sexu uel frigoris uel caloris. Nam uis eadem in frigidiore corpore celerius extinguitur, in calidiore diutius perseuerat. Quod frigus aeris tolerabilius uiris ferunt, facit hoc suum frigus: similibus enim similia gaudent. Ideo ne corpus earum frigus horreat facit consuetudo naturae quam sortitae sunt frigidiorem. Sed de his singuli, ut uolunt, iudicent. Ego uero ad sortem uenio consulendi, et quod scitu dignum aestimo, ab eodem Disario quaero et mihi usque ad affectum nimium amico et cum in ceteris tum in his optime docto. Nuper in Tusculano meo fui, cum uindemiales fructus pro annua sollemnitate legerentur. Erat uidere permixtos rusticis seruos haurire uel de expresso uel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi. Quod in illis praecipue admirabar, quos inpelli ad insaniam paruo uino noueram. Quaero, quae ratio de musto ebrietatem aut tardam fieri faciat aut nullam? Ad haec Disarius: Omne quod dulce est cito satiat, nec diuturnam desiderii sui fidem tenet, sed in locum satietatis succedit horror. In musto autem sola dulcedo est, suauitas nulla. Nam uinum cum in infantia est, dulce, cum pubescit, magis suaue quam dulce est. Esse autem harum duarum rerum distantiam certe Homerus testis est, qui ait: g-Meliti g-glukeroh g-kai g-hehdei g-oinoh. Vocauit enim mel dulce et uinum suaue. Mustum igitur cum necdum suaue est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati. Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur uino plurimo cogant uomere: et post uomitum contra fumum uini qui remansit in uenis panem offerunt melle inlitum, et ita hominem ab ebrietatis malo dulcedo defendit. Ideo ergo non inebriat mustum in quo est sola dulcedo. Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum graue est, et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati: delapsum uero relinquit sine dubio in homine ambas qualitates naturae suae, quarum altera in flatu altera in aquae substantia est. Sed flatus quidem quasi aeque ponderosus in ima delabitur, aquae uero qualitas non solum ipsa non inpellit in insaniam, sed et, si qua uinalis fortitudo in homine resedit, hanc diluit et extinguit. Inesse autem aquam musto uel hinc docetur, quod, cum in uetustatem procedit, fit mensura minus sed acrius fortitudine, quia exhalata aqua qua molliebatur remanet uini sola natura cum fortitudine sua libera, nulla diluti humoris permixtione mollita. [7,8] VIII. De facilitate uel difficultate digestionis quorundam ciborum: deque aliis quibusdam quaestiunculis oppido quam argutis. Post haec Furius Albinus: Ego quoque pro uirili portione Disarium nostrum inexercitum non relinquo. Dicas, quaeso, quae causa difficile digestu facit isicium, quod ab insectione insicium dictum amissione n littera postea quod nunc habet nomen optinuit, cum multum in eo digestionem futuram iuuerit tritura tam diligens et quicquid graue erat carnis absumpserit consummationemque eius multa ex parte confecerit. Et Disarius: Inde hoc genus cibi difficile digeritur, unde putas ei digestionem ante prouisam. Leuitas enim quam tritura praestitit facit ut innatet udo cibo quem in medio uentris inuenerit, nec adhaereat cuti uentris de cuius calore digestio promouetur. Sic et mox tritum atque formatum cum in aquam coicitur, natat. Ex quo intellegitur quod idem faciens in uentris humore subducit se digestionis necessitati et tam sero illic coquitur quam tardius conficiuntur quae uapore aquae quam quae igne soluuntur. Deinde, dum instantius teritur, multus ei flatus inuoluitur, qui prius in uentre consumendus est, ut tum demum conficiatur quod remansit de carne iam liberum. Hoc quoque scire haueo, Furius inquit, quae faciat causa nonnullos carnes ualidiores facilius digerere quam tenues? Nam cum cito coquant offas bubulas, in asperis piscibus concoquendis laborant. In his, Disarius ait, huius rei auctor est nimia in homine uis caloris: quae si idoneam materiam suscipit, libere congreditur et cito eam in concertatione consumit, leuem modo praeterit ut latentem, modo in cinerem potius quam in sucum uertit: ut ingentia robora in carbonum frusta lucentia igne uertuntur, paleae si in ignem ceciderint, mox solum de eis cinerem restat uideri. Habes et hoc exemplum non dissonum, quod potentior mola ampliora grana confringit, integra illa quae sunt minutiora transmittit: uento nimio abies aut quercus auellitur, cannam nulla facile frangit procella. Cumque Furius delectatus enarrantis ingenio plura uellet interrogare, Caecina se Albinus obiecit: Mihi quoque desiderium est habendi paulipser negotii cum tam facunda Disarii doctrina. Dic, oro te, quae facit causa, ut sinapi et piper, si adposita cuti fuerint, uulnus excitent et loca perforent, deuorata uero nullam uentris corpori inferant laesionem? Et Disarius: Species, inquit, et acres et calidae superficiem cui adponuntur exulcerant, quia integra uirtute sua sine alterius rei admixtione utuntur ad noxam: sed si in uentrem receptae sint, soluitur uis earum uentralis humoris alluuione, qua fiunt dilutiores: deinde prius uertuntur in sucum uentris calore quam ut integrae possint nocere. Caecina subiecit: Dum de calore loquimur, ammoneor rei quam semper quaesitu dignam putaui, cur in Aegypto, quae regionum aliarum calidissima est, uinum non calida sed, paene dixerim, frigida uirtute nascatur? Ad hoc Disarius: Usu tibi, Albine, compertum est aquas quae uel de altis puteis uel de fontibus hauriuntur fumare hieme, aestate frigescere. Quod fit non alia de causa nisi quod aere qui nobis circumfusus est propter temporis rationem calente frigus in terrarum ima demergitur et aquas inficit quarum in imo est scaturigo: et contra, cum aer hiemem praefert, calor in inferiora demergens aquis in imo nascentibus dat uaporem. Quod ergo ubique alternatur uarietate temporis, hoc in Aegypto semper est, cuius aer semper est in calore. Frigus enim ima petens uitium radicibus inuoluitur et talem dat qualitatem suco inde nascenti. Ideo regionis calidae uina calore caruerunt. Tractatus noster, Albinus inquit, semel ingressus calorem non facile alio digreditur. Dicas ergo uolo, cur qui in aquam descendit calidam, si senon mouerit, minus uritur, sed si agitatu suo aquam mouerit, maiorem sentit calorem, et totiens aqua urit amplius quotiens nouus ei motus accesserit? Et Disarius: Calida, inquit, quae adhaeserit nostro corpori mox praebet tactum sui mansuetiorem, uel quia cuti adsueuit uel quia frigus accepit a nobis: motus uero aquam nouam semper ac nouam corpori adplicat: et cessante adsuetudine, de qua paulo ante diximus, semper nouitas auget sensum caloris. Cur ergo, Albinus ait, aestate cum aer calidus flabro mouetur, non calorem sed frigus adquirit? Eadem enim ratione et in hoc feruorem deberet motus augere. Non eadem ratio, Disarius inquit, in aquae et aeris calore. Illa enim corporis solidioris est, et crassa materies cum mouetur, integra ui sua superficiem cui admouetur inuadit, aer motu in uentum soluitur et liquidior se factus agitatu flatus efficitur: porro ut flatus illud remouet quod circumfusum nobis erat: erat autem circa nos calor: remoto igitur per flatum calore restat ut aduenam sensum frigoris praestet agitatus. [7,9] IX. Cur se in orbem rotantes patiantur uertiginem capitis. Et quomodo cerebrum ipsum sensus expers, sensus tamen in ceteris membris gubernet. Ibique obiter, quae partes humani corporis sensu careant. Interpellat Euangelus pergentem consultationem et: Exercebo, inquit, Disarium nostrum, si tamen minutis illis suis et rorantibus responsionibus satisfaciet consulenti. Dic, Disari, cur qui ita se uertunt ut saepe in orbem rotentur et uertiginem capitis et obscuritatem patiuntur oculorum, postremo, si perseuerauerint, ruunt, cum nullus alius motus corporis hanc ingerat necessitatem? Ad haec Disarius: Septem, inquit, corporei motus sunt: aut enim accedit priorsum aut retrorsum recedit aut in dexteram laeuamue diuertitur aut sursum promouet aut deorsum aut orbiculatim rotatur. Ex his septem motibus unus tantum in diuinis corporibus inuenitur, sphaeralem dico, quo mouetur caelum, quo sidera, quo cetera mouentur elementa. Terrenis animalibus illi sex praecipue familiares sunt, sed nonnumquam adhibetur et septimus. Sed sex illi ut directi ita et innoxii, septimus, id est qui gyros efficit, crebro conuersu turbat et humoribus capitis inuoluit spiramentum quod animam cerebro quasi omnes sensus corporis gubernanti ministrat. Hoc est autem spiramentum quod ambiens cerebrum singulis sensibus uim suam praestat, hoc est quod neruis et musculis corporis fortitudinem praebet. Ergo uertigine turbatum et simul agitatis humoribus oppressum languescit et ministerium suum deserit. Inde fit his qui raptantur in gyros hebetior auditus, uisus obscurior. Postremo neruis et musculis nullam ab eo uirtutem quasi deficiente sumentibus totum corpus, quod iis sustinetur et in robur erigitur, desertum iam fulcimentis suis labitur in ruinam. Sed contra haec omnia consuetudo, quam secundam naturam pronuntiauit usus, illos iuuat qui in tali motu saepe uersantur. Spiramentum enim cerebri, quod paulo ante diximus, adsuetum rei iam non sibi nouae non pauescit hunc motum nec ministeria sua deserit. Ideo consuetis etiam iste agitatus innoxius est. Et Euangelus: Inretitum te iam, Disari, teneo, et si uere opinor, nusquam hodie effugies. Et alios enim in arte tibi socios et ipsum te audiui saepe dicentem cerebro non inesse sensum, sed ut ossa, ut dentes, ut capillos, ita et cerebrum esse sine sensu. Verumne est haec uos dicere solitos, an ut falsum refelles? Verum, ait ille. Ecce iam clausus es. Ut enim concedam tibi praeter capillos in homine aliquid esse sine sensu, quod non facile persuasu est, tamen cur sensus omnes paulo ante dixisti a cerebro ministrari, cum cerebro non inesse sensum ipse fatearis? Potestne excusare huius contrarietatis ausum uel uestri oris nota uolubilitas? Et Disarius renidens: Retia quibus me inuolutum tenes nimis rara sunt, nimis patula: ecce me, Euangele, sine nisu inde exemptum uidebis. Opus naturae est ut sensum uel nimium sicca uel nimium humecta non capiant. Ossa dentes cum unguibus et capillis nimia siccitate ita denseta sunt ut penetrabilia non sint effectui animae qui sensum ministrat: adeps medulla et cerebrum ita in humore atque mollitie sunt ut eundem effectum animae quem siccitas illa non recipit mollities ista non teneat. Ideo tam dentibus unguibus ossibus et capillis quam adipi medullis et cerebro sensus inesse non potuit. Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita, si secetur uel dens uel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris. Sed uidemus, inquies, tormentis affici quibus sectantur ossa, torqueri homines et dolore dentium. Hoc uerum esse quis abneget? Sed, ut os secetur, omentum quod inpositum est ossi cruciatum, dum sectionem patitur, inportat: quod cum medici manus transiit, os iam cum medulla quam continet habet indolentiam sectionis similem capillorum. Et cum dentium dolor est, non os dentis in sensu est, sed caro quae continet dentem. Nam et unguis quantus extra carnem crescendo pergit sine sensus secatur: qui carni adhaeret iam facit, si secetur, dolorem non suo sed sedis suae corpore. Sicut capillus, dum superior secatur, nescit dolorem: si auellatur, sensum accipit a carne quam deserit. Et cerebrum, quod tactu sui hominem uel torquet uel frequenter interimit, non suo sensu sed uestitus sui, id est omenti, hunc inportat dolorem. Ergo diximus quae in homine sine sensu sint, et quae hoc causa faciat indicatum est. Reliqua pars debiti mei de eo est, cur cerebrum, cum sensum non habeat, sensus gubernet. Sed de hoc quoque temptabo si potero esse soluendo. Sensus, de quibus loquimur, quinque sunt: uisus auditus odoratus gustus et tactus. Hi aut corporei sunt aut circa corpus, solisque sunt caducis corporibus familiares. Nulli enim diuino corpori sensus inest, anima uero omni corpore, uel si diuinum sit, ipsa diuinior est: efrgo si dignitas diuinorum corporum sensum dedignatur quasi aptum caducis, multo magis anima maiores est maiestatis quam ut sensu egeat. Ut autem homo constet et uiuum animal sit anima praestat, quae corpus inluminat. Porro inluminat inhabitando, et habitatio eius in cerebro est. Sphaeralis enim natura et ad nos de alto ueniens partem in homine et altam et sphaeralem tenuit et quae sensu careat, qui non est animae necessarius. Sed quia necessarius animali est, locat in cauernis cerebri spiramentum de effectibus suis: cuius spiramenti natura haec est ut sensus et ingerat et gubernet. De his ergo cauernis quas uentres cerebri nostra uocauit antiquitas nascuntur neruorum septem g-suzugiai. Cui rei nomen quod ipse uoles Latinum facito: nos enim g-suzugian neruorum uocamus, cum bini nerui pariter emergunt et in locum certum desinunt. Septem igitur neruorum g-suzugiai de cerebri uentre nascentes uicem inplent fistularum, spiramentum sensificum ad sua quaeque loca naturali lege ducentes, ut sensum uicinis et longe positis membris animalis infundant. Prima igitur g-suzugia neruorum talium petit oculos, et dat illis agnitionem specierum et discretionem colorum: secunda in aures se diffundit, per quam eis innascitur notitia sonorum: tertia naribus inseritur, uim ministrans odorandi: quarta palatum tenet, quo de gustatibus iudicatur: quinta ui sua omne corpus inplet, omnis enim pars corporis mollia et aspera, frigida et calida discernit. Sexta de cerebro means stomachum petit, cui maxime sensus esse est necessarius, ut quae desunt adpetat, superflua respuat, et in homine sobrio se ipse moderetur. Septima g-suzugia neruorum infundit sensum spinali medullae, quae hoc est animali quod est naui carina, et adeo usu aut dignitate praecipua est ut longum cerebrum a medicis sit uocata. Ex hac denique, ut ex cerebro, diuersi nascuntur meatus uirtutem tribus animae propositis ministrantes. Tria sunt enim, quae ex animae prouidentia accipit corpus animalis: ut uiuat, ut decore uiuat, et ut inmortalitas illi successione quaeratur. His tribus propositis, ut dixi, animae per spinalem medullam praebetur effectus. Nam cordi et iecori et spirandi ministeriis, quae omnia ad uiuendum pertinet, uires de spinalibus quos dixi meatibus ministrantur: neruis etiam manuum pedum aliarumue partium, per quas decore uiuitur, uirtus inde praestatur: et ut ex his successio procuretur, nerui ex eadem spinali medulla pudendis et matrici, ut suum opus inpleant, ministrantur. Ita nulla in homine pars corporis sine spiramento quod in uentre cerebri locatum est et sine spinalis medullae beneficio constat. Sic ergo fit ut, cum ipsum cerebrum sensu careat, sensus tamen a cerebro in omne corpus proficiscatur. Euge, Graeculus noster, Euangelus ait, tam plane nobis ostendit res opertu naturae tectas, ut quicquid sermo descripsit oculis uidere uideamur. Sed Eustathio iam cedo, cui praecipui consulendi locum. Eustathius: Modo uel uir omnium disertissimus Eusebius uel quicunque uolent alii ad exercitum consultationis accedant, nos postea liberiore otio congrediemur. [7,10] X. Qui fiat, ut caluitium pariter atque canities anteriores capitis partes primum inuadant. Deinde, cur feminis atque eunuchis uox sit, quam uiris, exilior? Ergo, ait Eusebius, habendus mihi sermo est, Disari, tecum de aetate cuius ianuam iam paene ambo pulsamus. Homerus, cum senes g-poliokrotaphous uocat, quaero, utrum ex parte poetico more totum caput significare uelit, an ex aliqua ratione canos huic praecipue parti capitis adsignet? Et Disarius: Et hoc diuinus ille uates prudenter, ut cetera. Nam pars anterior capitis humidior occipitio est, et inde crebro solet incipere canities. Et si pars anterior, ait ille, humidior est, cur caluitium patitur, quod non nisi ex siccitate contingit? Oportuna, inquit Disarius, obiectio, sed ratio non obscura est. Partes enim priores capitis fecit natura rariores, ut quicquid superflui aut fumei flatus circa cerebrum fuerit euanescat per plures meatus: unde uidemus in siccis defunctorum capitibus uelut quasdam suturas quibus hemisphaeria, ut ita dixerim, capitis alligantur. Quibus igitur illi meatus fuerint ampliores, humorem siccitate mutant et ideo tardius canescunt, sed non caluitio carent. Si ergo siccitas caluos efficit, et posteriora capitis sicciora esse dixisti, cur caluum occipitium numquam uidemus? Ille respondit: Siccitas occipitii non ex uitio sed ex natura est: ideo omnibus sicca sunt occipitia. Ex illa autem siccitate caluitium nascitur quae per malam temperiem, quam Graeci g-duskrasian solent uocare, contingit. Unde capillos crispi, quia ita temperati sunt ut capite sicciore sint, tarde canescunt, cito in caluitium transeunt: contra qui capillo sunt rariore non eo facile nudantur nutriente humore, quod g-phlegma uocitatur, sed fit illis cita canities: nam ideo albi sunt cani, quia colorem humoris quo nutriuntur imitantur. Si ergo senibus abundantia humoris capillos in canitiem tinguit; cur senecta opinionem exactae siccitatis accepit? Quia senecta, inquit ille, extincto per uetustatem naturali calore fit frigida, et ex illo frigore gelidi et superflui nascuntur humores. Ceterum liquor uitalis longaeuitate siccatus est: inde senecta sicca est inopia naturalis humoris, humecta est abundantia uitiosi ex frigore procreati. Hinc est quod et uigiliis aetas grauior afficitur, quia somnus, qui maxime ex humore contingit, de naturali nascitur: sicut est multus in infantia, quae humida est abundantia non superflui sed naturalis humoris. Eadem ratio est quae pueritiam canescere non patitur, cum sit humectissima, quia non ex frigore nato phlegmate humida est, sed illo naturali et uitali humore nutritur. Ille enim humor, qui aut de aetatis frigore nascitur aut cuiuslibet uitiositatis occasione contrahitur ut superfluus ita et noxius est. Hunc uidemus in feminis, nisi crebro egeratur, extrema minitantem: hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo humore natantia naturali uigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi inposito curuatur. Et Eusebius: Quoniam nos a senectute usque ad eunuchos traxit superflui humoris disputatio, dicas uolo, cur ita acutae uocis sint ut saepe mulier an eunuchus loquatur, nisi uideas, ignores? Id quoque facere superflui humoris abundantiam ille respondit. Ipse enim g-arthehrian, per quam sonus uocis ascendit, efficiens crassiorem angustat uocis meatum: et ideo uel feminis uel eunuchis uox acuta est, uiris grauis, quibus uocis transitus habet liberum et ex integror patentem meatum. Nasci autem in eunuchis et in feminis ex pari frigore parem paene inportuni humoris abundantiam etiam hinc liquet, quod utrumque corpus saepe pinguescit: certe ubera prope similiter utrique grandescunt. [7,11] XI. Cur ii, quos pudet, aut qui gaudent, rubescant: at metuentes pallor inuadat. His dictis cum ad interrogandum ordo Seruium iam uocaret, naturali pressus ille uerecundia usque ad proditionem coloris erubuit. Et Disarius: Age, Serui non solum adolescentium qui tibi aequaeui sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata uerecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interrogationibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas. Cumque diutule tacentem crebris ille hortatibus excitaret: Hoc, inquit Seruius, ex te quaero, quod mihi contigisse dixisti, quae faciat causa, ut rubor corpori ex animi pudore nascatur? Et ille: Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor. Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro uelamento tendat ut uidemus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere. Nec dubitare de his poteris, cum nihil aliud sit rubor nisi color sanguinis. Addit Seruius: Et qui gaudent cur rubescunt? Et Disarius: Gaudium, inquit, extrinsecus contingit: ad hoc animoso occursu natura festinat, quam sanguis comitando quasi alacritate integritatis suae compotem tinguit cutem, et inde similis color nascitur. Idem refert: Contra qui metuunt qua ratione pallescunt? Nec hoc, Disarius ait, in occulto est: natura enim, cum quid de extrinsecus contingentibus metuit, in altum tota demergitur: sicut nos quoque, cum timemus, latebras et loca nos occulentia quaerimus. Ergo tota descendens, ut lateat, trahit secum sanguinem, quo uelut curru semper uehitur. Hoc demerso humor dilutior cuti remanet, et inde pallescit. Ideo timentes et tremunt, qui uirtus animae introrsum fugiens neruos relinquit quibus tenebatur fortitudo membrorum, et inde saltu timoris agitantur. Hinc et laxamentum uentris comitatur timorem, quia musculi quibus claudebantur retrimentorum meatus fugientis introrsum animae uirtute deserti laxeant uincula quibus retrimenta usque ad digestionis oportunitatem continebantur. Seruius his dictis uenerabiliter adsensus obticuit. [7,12] XII. De quaestionibus quindecim, Disario ab Auieno propositis. Tunc Auienus: Quia me ordo, ait, ad similitudinem consultationis adplicat, reducendus mihi est ad conuiuium sermo qui longius a mensa iam fuerat euagatus et ad alias transierat quaestiones. Saepe adposita salita carne, quam laridum uocamus, ut opinor quasi large aridum, quaerere mecum ipse constitui, qua ratione carnem ad diuturnitatem usus admixtio salis seruet. Hoc licet aestimare mecum possim, malo tamen ab eo qui corporibus curat certior fieri. Et Disarius: Omne corpus suapte natura dissolubile et marcidum est et, nisi quodam uinculo contineatur, facile defluit. Continetur autem, quamdiu inest anima, reciprocatione aeris, qua uegetantur conceptacula spiritus, dum semper nouo spirandi nutriuntur alimento. Hoc cessante per animae discessum membra marcescunt, et omne pondere suo conflictum corpus obteritur: tum sanguis etiam, qui, quamdiu fuit compos caloris, dabat membris uigorem, calore discedente uersus in saniem non manet intra uenas, sed foras exprimitur: atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta. Id fieri sal admixtus corpori prohibet. Est enim natura siccus et calidus, et fluxum quidem corporis calore contrahit, humorem uero siccitate uel coercet uel exorbet. Certe humorem sale differri siue consumi fit hinc cognitu facile, quod, si duos panes pari magnitudine feceris, unum sale aspersum, sine sale alterum, inuenies indigentem salis pondere propensiorem, scilicet humore in eo per salis penuriam permanente. Et hoc a Disario meo quaesitum uolo, cur defaecatum uinum ualidius sit uiribus, sed infirmius ad permanendum, et tam bibentem cito permouet quam ipsum, si manserit, facile mutatur? Quod cito, inquit Disarius, permouet, haec ratio est, quia tanto penetrabilius efficacior in uenas bibentis quanto fit liquidius faece purgata. Ideo autem facile mutatur, quod nullo firmamento nixum undique sui ad noxam patet. Faex enim uino sustinendo et alendo et uiribus sufficiendis quasi radix eius est. Et hoc quaero, Auienus ait: Cur faex in imo subsidit omnium nisi mellis: mel solum est quod in summum faecem expuat? Ad hoc Disarius: Faecis materia ut spissa atque terrena ceteris laticibus pondere praestat, melle uincitur. Ideo in illis grauitate deuergens ad fundum decidit, in melle uero ut leuior de loco uicta sursum pellitur. Quoniam ex his quae dicta sunt ingerunt se similes quaestiones: Cur, Disari, ita mel et uinum diuersis aetatibus habentur optima, mel quod recentissimum, uinum quod uetustissimum? unde est et illud prouerbium quo utuntur gulones: Mulsum quod probe temperes miscendum esse nouo Hymettio et uetulo Falerno. Propterea, inquit ille, quia inter se ingenio diuersa sunt. Vini enim natura humida est, mellis arida. Si dicto meo addubitaueris, medicinae contemplator effectum. Nam quae udanda sunt corporis uino fouentur, quae siccanda sunt melle deterguntur. Igitur longinquitate temporis de utroque aliquid exorbente uinum meracius fit, mel aridius: et ita mel suco priuatur ut uinum aqua liberatur. Nec hoc quod sequitur dissimile quaesitis est: Cur, si uas uini atque olei diutule semiplena custodias, uinum ferme in acorem corrumpitur, oleo contra sapor suauior conciliatur? Utrumque, Disarius ait, uerum est. In illud enim uacuum quod superne liquido caret aer aduena incidit, qui tenuissimum quemque humorem elicit et exorbet: eo siccato uinum quasi spoliatum uiribus, prout ingenio imbecillum aut ualidum fuit, uel acore exasperatur uel austeritate restringitur, oleum autem superfluo humore siccato, uelut mucore qui in eo latuit absterso, acquirit nouam suauitatem saporis. Rursus ait Auienus: Hesiodus, cum ad medium dolii peruentum est, conpercendum, et ceteris eius partibus ad satietatem dicit abutendum, optimum uinum sine dubio significans quod in dolii medietate consisteret. Sed et hoc usu probatum est, in oleo optimum esse quod supernatat, in melle quod in imo est. Quaero igitur cur oleum quod in summo est, uinum quod in medio, mel quod in fundo, optima esse credantur? Nec cunctatus Disarius ait: Mel quod optimum est reliquo ponderosius est, in uase igitur mellis pars quae in imo est utique praestat pondere, et ideo supernante pretiosior est: contra in uase uini pars inferior admixtione faecis non modo turbulenta sed et sapore deterior est, pars uero summa aeris uicinia corrumpitur, cuius admixtione fit dilutior. Unde agricolae dolia, non contenti sub tecto reposuisse, defodiunt et operimentis extrinsecus inlitis muniunt remouentes in quantum fieri potest a uino aeris contagionem, a quo tam manifeste laeditur ut uix se tueatur in uase pleno et ideo aeri minus peruio. Ceterum si inde hauseris et locum aeris admixtioni patefeceris, reliquum quod remansit omne corrumpitur. Media igitur pars quantum a confinio summi utriusque tantum a noxa remota est quasi nec turbulenta nec diluta. Adiecit Auienus: Cur eadem potio meracior uidetur ieiuno quam ei qui cibum sumpsit? Et ille: Venas inedia uacuefacit, saturitas obstruit. Igitur cum potio per inanitatem penitus influit, quia non obtusas cibo uenas inuenit neque fit admixtione dilutior, et per uacuum means gustatu fortiore sentitur. Hoc quoque sciendum mihi est, Auienus ait: Cur qui esuriens biberit aliquantulum famem subleuat, qui uero sitiens cibum sumpserit non solum non domat sitim sed magis magisque cupidinem potus accendit? Nota est, inquit Disarius, causa. Nam liquori quidem nihil officit quin sumptus ad omnes corporis partes quoquo uersus permanet et uenas conpleat, et ideo inedia quae inanitatem fecerat accepto potus remedio quasi iam non in totum uacua recreatur: cibatus uero, utpote concretior et grandior, in uenas non nisi paulatim confectus admittitur; ideo sitim quam repperit nullo solatio subleuat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis uocatur, augetur. Nec hoc mihi, Auienus ait, ignoratum relinquo: Cur maior uoluptas est, cum sitis potu extinguitur, quam cum fames sedatur cibo? Et Disarius: Ex praedictis hoc quoque licet. Nam potionis totus haustus in omne corpus simul penetrat et omnium partium sensus facit unam maximam et sensibilem uoluptatem: cibus autem exiguo subministratu paulatim penuriam consolatur; ideo uoluptas eius multifariam comminuitur. Hoc quoque, si uidetur, addo quaesitis: Cur qui auidius uorant facilius satias capit quam qui eadem quietius ederint? Breuis est, inquit, illa responsio. Nam ubi auide deuoretur, tunc multus aer cum edulibus infertur propter hiantium rictus et crebritatem respirandi; igitur ubi aer uenas conpleuit, ad obiciendum fastidium pro cibo pensatur. Ni molestus tibi sum, Disari, patere plus nimio ex discendi cupidine garrientem, et dicas, quaeso, cur edulia satis calida facilius conprimimus ore quam manu sustinemus, et si quid eorum plus feruet quam ut diutius mandi possit, illico deuoramus, et tamen aluus non perniciose uritur? Et ille: Intestinus calor qui in aluo est, quasi multo maior uehementiorque, quicquid calidum accipit magnitudine sua circumuenit ac debilitat. Ideo praestat, si quid ori feruidum admoueris, non, ut quidam faciunt, hiare, ne nouo spiritu feruori uires ministres, sed paulisper labra conprimere, ut maior calor, qui de uentre etiam ori opitulatur, conprimat minorem calorem. Manus autem, ut rem feruidam ferre possit, nullo proprio iuuatur calore. Iamdudum, inquit Auienus, nosse haueo, cur aqua quae obsita globis niuium perducitur ad niualem rigorem minus in potu noxia est, quam ex ipsa niue aqua resoluta? Scimus enim quot quantaeque noxae epoto niuis humore nascantur. Et Disarius: Addo aliquid a te quaesitis. Aqua enim ex niue resoluta, etiamsi igne calefiat et calida bibatur, aeque noxia est ac si epota sit frigida. Ergo non solo rigore niualis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaestionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absoluit. Omnis aqua, inquit, habet in se aeris tenuissimi portionem quo salutaris est, habet et terream faecem qua est corpulenta post terram. Cum ergo aeris frigore et gelu coacta coalescit, necesse est per euaporationem uelut exprimi ex ea auram illam tenuissimam, qua discedente conueniat in coagulum sola terrea in se remanente natura. Quod hinc apparet, quia, cum fuerit eadem aqua solis calore resoluta, minor modus eius reperitur quam fuit antequam congelasceret: deest quod euaporatio solum in aqua salubre consumpsit. Nix ergo, quae nihil aliud est quam aqua in aere denseta, tenuitatem sui, cum denseretur, amisit, et ideo ex eius resolutae potu diuersa morborum genera uisceribus inseminantur. Nominatum gelu ueteris, quae me solebat agitare, ammonuit quaestionis, cur uina aut numquam aut rarenter congelascant ceteris ex magna parte humoribus nimietate frigoris cogi solitis? Num quia uinum semina quaedam in se caloris habet (et ob eam rem Homerus dixit ai[qopa oi\non, non, ut quidam putant, propter colorem), an alia quaepiam causa est? quam quia ignoro, scire cupio. Ad haec Disarius: Esto, uina naturali muniantur calore: ne oleum minus ignitum est, aut minorem uim in corporibus calefactandis habet? et tamen gelu stringitur. Certe si putas ea quae calidiora sunt difficilius congelascere, congruens erat nec oleum concrescere et ea quae frigidiora sunt facile gelu cogi: acetum autem omnium maxime frigorificum est, atque id tamen numquam gelu stringitur. Num igitur magis oleo causa est coaguli celerioris quod et leuigatius et spissius est? faciliora enim ad coeundum uidentur quae leuatiora densioraque sunt: uino autem non contingit tanta mollities, et est quam oleum multo liquidius: acetum uero et liquidissimum inter ceteros humores, et tanto est acerbius ut sit acore tristificum, et exemplo marinae aquae, quae ipsa quoque amaritudine sui aspera est, numquam gelu contrahitur. Nam quod Herodotus historiarum scriptor contra omnium ferme qui haec quaesiuerunt opinionem scripsit mare Bosphoricum, quod et Cimmericum appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, id gelu constringi et consistere, aliter est ac putatur. Nam non marina aqua contrahitur, sed quia plurimum in illis regionibus fluuiorum est et paludum in ipsa maria influentium, superficies maris cui dulces aquae innatant congelascit, et incolumi aqua marina uidetur in mari gelu, sed de aduenis undis coactum. Hoc et in Ponto fieri uidemus, in quo frusta quaedam et, ut ita dixerim, prosiciae gelidae feruntur contractae de fluuialium uel palustrium undarum multitudine, in quas licet frigori quasi leuatiores marina. Plurimum autem aquarum talium influere Ponto, et totam superficiem eius infectam esse dulci liquore, praeter quod ait Salustius: Mare Ponticum dulcius quam cetera, est hoc quoque testimonio quod, si in Pontum uel paleas uel ligna seu quaecumque natantia proieceris, foras extra Pontum feruntur in Propontidem atque ita in mare quod adluit Asiae oram, cum constet in Pontum influere maris aquam, non effluere de Ponto. Meatus enim qui solus de oceano receptas aquas in maria nostra transmittit in freto est Gaditano quod Hispaniam Africamque interiacet, et sine dubio inundatio ipsa per Hispaniense et Gallicanum litora in Tyrrhenum prodit: inde Hadriaticum mare facit, ex quo dextra in Parthenium laeua in Ionium et directim in Aegaeum pergit, atque ita ingreditur in Pontum. Quae igitur ratio facit ut riuatim aquae de Ponto fluant, cum foris influentes aquas Pontus accipiat? Sed constat utraque ratio. Nam superficies Ponti propter nimias aquas quae de terra dulces influunt foras effluit, deorsum uero intro pergit influxio. Unde probatum est natantia quae, ut supra dixi, iaciuntur in Pontum foras pelli, si uero columna deciderit, introrsum minari. Et hoc saepe usu probatum est ut grauiora quaeque in fundo Propontidis ad Ponti interiora pellantur. Adiecta hac una consultatione reticebo: Cur omne dulcium magis dulce uidetur, cum frigidum est, quam si caleat? Respondit Disarius: Calor sensum occupat et gustatum linguae feruor interpedit. Ideo exasperatione oris praeuenta suauitas excluditur. Quod si caloris absit iniuria, tum demum potest lingua incolumi blandimento dulcedinem pro merito eius excipere. Praeterea sucus dulcis per calorem non inpune penetrat uenarum receptacula, et ideo noxa minuit uoluptatem. [7,13] XIII. De quaestionibus tribus quas Horus Disario preoposuit. Successit Horus et: Cum multa, inquit, de potu et cibatu quaesisset Auienus, unum maxime necessarium, sponte an oblitus ignoro, praetermisit, cur ieiuni magis sitiant quam esuriant. Hoc in commune nobis, Disari, si uidetur, absolue. Et ille: Rem tractatu dignam, inquit, Hore, quaesisti, sed cuius ratio in aperto sit. Cum enim animal ex diuersis constet elementis, unum est de his quae corpus efficiunt quod et solum aut maxime ultra cetera aptum sibi quaerat alimentum, calorem dico, qui liquorem sibi exigit ministrari. Certe de ipsis quattuor elementis extrinsecus uidemus nec aquam nec aerem neque terram aliquid quo alatur aut quod consumat exigere, nullamque noxam uicinis uel adpositis sibi rebus inferre: solus ignis alimenti perpetui desiderio quicquid offendit absumit. Inspice et primae aetatis infantiam, quantum cibum nimio calore conficiat: et contra senes cogita facile tolerare ieiunium, quasi extincto in ipsis calore qui nutrimentis recreari solet. Sed et media aetas, si multo exercitio excitauerit sibi naturalem calorem, animosius cibum adpetit. Consideremus et animalia sanguine carentia, quae nullum cibum quaerant penuria caloris. Ergo si calor semper est in adpetentia, liquor autem proprium caloris alimentum est, bene in nobis, cum ex ieiunio corpori nutrimenta quaeruntur, praecipue calor suum postulat, quo accepto corpus omne recreatur et patientius expectat cibum solidiorem. His dictis anulum Auienus de mensa rettulit qui illi de breuissimo dexterae manus digito repente deciderat: cumque a praesentibus quaereretur, cur eum alienae manui et digito, et non huic gestamini deputatis potius insereret, ostendit manum laeuam ex uulnere tumidiorem. Hinc Horo nata quaestionis occasio, et: Dic, inquit, Disari (omnis enim situs corporis pertinet ad medici notionem, tu uero doctrinam et ultra quam medicina postulat consecutus es), dic, inquam, cur sibi communis adsensus anulum in digito qui minimo uicinus est, quem etiam medicinalem uocant, et manu praecipue sinistra gestandum esse persuasit? Et Disarius: De hac ipsa quaestione sermo quidam ad nos ab Aegypto uenerat, de quo dubitabam fabulamne an ueram rationem uocarem: sed libris anatomicorum postea consultis uerum repperi, neruum quendam de corde natum priorsum pergere usque ad digitum manus sinistrae minimo proximum, et illic desinere inplicatum ceteris eiusdem digiti neruis, et ideo uisum ueteribus ut ille digitus anula tamquam corona circumdaretur. Et Horus: Adeo, inquit, Disari, uerum est ita ut dicis Aegyptios opinari, ut ego sacerdotes eorum, quos prophetas uocant, cum in templo uidissem circa deorum hunc in singulis digitum confectis odoribus inlinere et eius rei causas requisissem, et de neruo quod iam dictum est principe eorum narrante didicerim, et insuper de numero qui per ipsum significatur. Conplicatus enim senarium numerum digitus iste demonstrat, qui omnifariam plenus perfectus atque diuinus est. Causasque, cur plenus sit hic numerus, ille multis adseruit: ego nunc ut praesentibus fabulis minus aptas relinquo. Haec sunt quae in Aegypto diuinarum omnium disciplinarum compote, cur anulus huic digito magis inferatur, agnoui. Inter haec Caecina Albinus: Si uolentibus uobis erit, inquit, in medium profero quae de hac eadem causa apud Ateium Capitonem pontificii iuris inter primos peritum legisse memini: qui cum nefas esse sanciret deorum formas insculpi anulis, eo usque processit ut et cur in hoc digito uel in hac manu gestaretur anulus non taceret. Veteres, inquit, non ornatus sed signandi causa anulum secum circumferebant. Unde nec plus habere quam unum licebat, nec cuiquam nisi libero, quos solos fides deceret quae signaculo continetur: ideo ius anulorum famuli non habebant. Inprimebatur autem sculptura materiae anuli, siue ex ferro siue ex auro foret, et gestabatur, ut quisque uellet, quacumque manu, quolibet digito. Postea, inquit, usus luxuriantis aetatis signaturas pretiosis gemmis coepit insculpere: et certatim haec omnis imitatio lacessiuit ut de augmento pretii quo sculpendos lapides parassent gloriarentur. Hinc factum est ut usu anulorum exemptus dexterae, quae multum negotiorum gerit, in laeuam relegaretur, quae otiosior est, ne crebru motu et officio manus dexterae pretiosi lapides frangerentur. Electus autem, inquit, in ipsa laeua manu digitus minimo proximus quasi aptior ceteris cui commendaretur anuli pretiositas. Nam pollex, qui nomen ab eo quod pollet accepit, nec in sinistra cessat, nec minus quam tota manus semper in officio est: unde et apud Graecos g-anticheir, inquit, uocatur quasi manus altera. Pollici uero uicinus nudus et sine tuitione alterius adpositi uidebatur: nam pollex ita inferior est ut uix radicem eius excedat. Medium et minimum uitauerunt, inquit, ut ineptos, alterum magnitudine, breuitate alterum, et electus est qui ab utroque clauditur et minus officii gerit et ideo seruando anulo magis accommodatus est. Haec sunt quae lectio pontificalis habet: unusquisque, ut uolet, uel Etruscam uel Aegyptiam opinionem sequatur. Inter haec Horus ad consulendum reuersus: Scis, inquit, Disari, praeter hunc uestitum qui me tegit nihil me in omni censu aliud habere: unde nec seruus mihi est, nec ut sit opto, sed omnem usum qui uiuo ministrandus est ego mihimet subministro. Nuper ego cum in Hostiensi oppido morarer, sordidatum pallium meum in mari diutule laui et super litus sole siccaui, nihiloque minus eaedem in ipso post ablutionem maculae sordium uisebantur. Cumque me res ista stupefaceret, adsistens forte nauta: Quin potius, ait, in fluuio ablue pallium tuum, si uis emaculatum. Parui, ut uerum probarem, et aqua dulci ablutum atque siccatum uidi splendori suo redditum: et ex illo causam requiro, cur magis dulcis quam salsa aqua idonea sit sordibus abluendis? Iamdudum, Disarius inquit, haec quaestio ab Aristotele et proposita est et soluta. Ait enim aquam marinam multo spissiorem esse quam est dulcis: immo illam esse faeculentam, dulcem uero puram atque subtilem. Hinc facilius, ait, uel inperitos nandi mare sustinet, cum fluuialis aqua quasi infirma et nullo adiumento fulta mox cedat et in imum pondera accepta transmittat. Ergo aquam dulcem dixit quasi natura leuem celerius inmergere in ea quae abluenda sunt et, dum siccatur, secum sordium maculas abstrahere, marinam uero quasi crassiorem nec facile pentrare purgando propter densitatem sui et, dum uix siccatur, non multum sordium secum trahere. Cumque Horus his adsentire uideretur, Eustathius ait: Ne decipias, quaeso, credulum qui se quaestionemque suam commisit fidei tuae. Aristoteles enim, ut nonnulla alia, magis acute quam uere ista disseruit. Adeo autem aquae densitas non nocet abluendis, ut saepe qui aliquas species purgatas uolunt, ne sola aqua uel dulci tardius hoc efficiant, admisceant illi cinerem uel, si defuerit, terrenum puluerem, ut crassior facta celerius possit abluere. Nihil ergo impedit marinae aquae densitas. Sed nec ideo quia salsa est minus abluit. Salsitas enim findere et uelut aperire solet meatus, et ideo magis elicere debuit abluenda. Sed haec una causa est cur aqua marina non sit ablutioni apta, quia pinguis est, sicut et ipse Aristoteles saepe testatus est, et sales docent quibus inesse quiddam pingue nullus ignorat. Est et hoc indicium pinguis aquae marinae quod, cum inspergitur flammae, non tam extinguit quam pariter accenditur aquae pinguedine alimoniam igni subministrante. Postremo Homerum sequamur, qui solus fuit naturae conscius. Facit enim Nausicaam Alcinoi filiam abluentem uestes, cum super mare esset, non in mari sed in fluuio. Idem locus Homeri docet nos marinae aquae quiddam inesse pingue permixtum. Ulixes enim cum iamdudum mare euasisset et staret siccato corpore, ait ad Nausicaae famulas: g-Amphipoloi, g-stehth' g-houtoh g-apoprothen, g-opgr' g-egoh g-autos g-Halmehn g-ohmoisin g-apolousomai; Post haec cum descendisset in fluuium, g-Ek g-kephalehs g-esmehchen g-halos g-chnoon. Diuinus enim uates, qui in omni re naturam secutus est, expressit quod fieri solet, ut qui ascendunt de mari, si in sole steterint, aqua quidem celeriter sole siccetur, maneat autem in corporis superficie ueluti flos quidam qui et in detergendo sentitur: et haec est aquae marinae pinguedo quae sola impedit ablutionem. [7,14] XIV. Simulacra cur sub aquis maiora esse uideantur quam reuera sint; Tum in uniuersum quomodo uisio fiat : an susceptione simulacrorum quae a rebus in oculos promanant? an potius emissione radiorum ex ipsis oculis? Et quia a ceteris expeditus mihi te paulisper indulges, modo autem nobis de aqua sermo fuit, quaero: Cur in aqua simulachra maiora ueris uidentur? Quod genus apud popinatores pleraque scitamentorum cernimus proposita ampliore specie quam corpore: quippe uidemus in doliolis uitreis aquae plenis et oua globis maioribus et iecuscula fibris tumidioribus et bulbos spiris ingentibus. Et omnino ipsum uidere qua nobis ratione constat, quia solent de hoc nonnulli nec uera nec ueri similia sentire? Et Disarius: Aqua, inquit, densior est aeris tenuitate, et ideo eam cunctatior uisus penetrat: cuius offensa repercussa uidendi acies scinditur et in se recurrit. Scissa dum redit, iam non directo ictu sed undique uersum incurrit liniamenta simulachri: et sic fit ut uideatur imago archetypo suo grandior. Nam et solis orbis matutinus solito nobis maior apparet, quia interiacet inter nos et ipsum aer adhuc de nocte roscidus, et grandescit imago eius, tamquam in aquae speculo uisatur. Ipsam uero uidendi naturam non insubide introspexit Epicurus, cuius in hoc non est, ut aestimo, inprobanda sententia, astipulante praecipue Democrito, quia sicut in ceteris ita et in hoc paria sensierunt. Ergo censet Epicurus ab omnibus corporibus iugi fluore quaepiam simulachra manare, nec umquam tantulam moram interuenire quin ultra ferantur inani figura cohaerentes corporum exuuiae: quarum receptacula in nostris oculis sunt, et ideo ad deputatam sibi a natura sedem proprii sensus recurrunt. Haec sunt quae uir ille commemorat: quibus si occurris obuius, expecto quid referas. Ad haec renidens Eustathius: In propatulo est, inquit, quod decepit Epicurum. A uero enim lapsus est aliorum quattuor sensuum secutus exemplum, quia in audiendo et gustando et odorando atque tangendo nihil e nobis emittimus, sed extrinsecus accipimus quod sensum sui moueat. Quippe et uox ad aures ultro uenit, et aurae in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro adplicantur tactu sentienda. Hinc putauit et ex oculis nihil foras proficisci, sed imagines rerum in oculos ultro meare. Cuius opinioni repugnat quod in speculis imago aduersa contemplatorem suum respicit: cum debeat, siquidem a nobis orta recto meatu proficiscitur, posteram sui partem, cum discedit, ostendere, ut laeua laeuam dextera dexteram respiciat. Nam et histrio personam sibi detractam ex ea parte uidet qua induit, scilicet non faciem sed posteriorem cauernam. Deinde interrogare hunc uirum uellem, an tunc imagines e rebus euolant, cum est qui uelit uidere, an et, cum nullus aspicit, emicant undique simulachra? Nam si quod primum dixi teneat, quaero cuius imperio simulachra praesto sint intuenti et, quotiens quis uoluerit ora conuertere, totiens se et illa conuertant? Si secundo inhaereat, ut dicat perpetuo fluore rerum omnium manare simulachra, quaero quamdiu cohaerentia permanent nullo coagulo iuncta ad permanendum? Aut si manere dederimus, quemadmodum aliquem retinebunt colorem, cuius natura cum sit incorporea, tamen numquam potest esse sine corpore? Dein quis potest in animum inducere, simul atque oculos uerteris incurrere imagines caeli maris litoris prati nauium pecudum et innumerabilium praeterea rerum quas uno oculorum iactu uidemus, cum sit pupula quae uisu pollet oppido parua? Et quonam modo totus exercitus uisitur? an de singulis militibus profecta simulachra se congerunt atque ita collata tot milia penetrant oculos intuentis? Sed quid laboramus opinionem sic inanem uerbis uerberare, cum ipsa rei uanitas se refellat? Constat autem uisum nobis hac prouenire ratione. Genuinum lumen e pupula, quacumque eam uerteris, directa linea emicat. Id oculorum domesticum profluuium si reppererit in circumfuso nobis aere lucem, per eam directim pergit quamdiu corpus offendat: et si faciem uerteris ut circumspicias, utrobique acies uidendi directa procedit. Ipse autem iactus, quem diximus de nostris oculis emicare, incipiens a tenui radice in summa fit latior: sicut radii a pictore finguntur: ideo per minutissimum foramen contemplans oculus uidet caeli profunditatem. Ergo tria ista necessaria nobis sunt ad effectum uidendi: lumen quod de nobis emittimus, et ut aer qui interiacet lucidus sit, et corpus quo offenso desinat intentio, quae si diutius pergat, rectam intentionem lassata non optinet sed scissa in dexteram laeuamque diffunditur. Hinc est quod, ubicumque terrarum steteris, uideris tibi quandam caeli conclusionem uidere, et hoc est quod horizontem ueteres uocauerunt: quorum indago fideliter deprehendit directam ab oculis aciem per planum contra aspcientibus non pergere ultra centum octoginta stadia, et inde iam recuruari. Per planum ideo adieci, qui altitudines longissime aspicimus, quippe qui et caelum uidemus. Ergo in omni horizontis orbe ipse qui intuetur centron est. Et quia diximus quantum a centro acies usque ad partem orbis extenditur, sine dubio in horizonte g-diametros orbis trecentorum sexaginta stadiorum est: et si ulterius qui intuetur accesserit seu retrorsum recesserit, similem circa orbem uidebit. Sicut igitur diximus, cum lumen quod pergit e nobis per aeris lucem in corpus inciderit, inpletur officium uidendi: sed ut possit res uisa cognosci, renuntiat uisam speciem rationi sensus oculorum, et illa aduocata memoria recognoscit: ergo uidere oculorum est iudicare rationis. Quia trinum est officium quod uisum conplet ad dinoscendam figuram, sensus ratio memoria, sensus rem uisam rationi refundit, illa quid uisum sit recordatur. Adeo autem in tuendo necessarium est rationis officium, ut saepe in uno uidendi sensu etiam alium sensum memoria suggerente ratio deprehendat. Nam si ignis appareat, scit eum et ante tactum ratio calere: si nix sit illa quae uisa est, intellegit in ipsa ratio etiam tactus rigorem. Hac cessante uisus inefficax est, adeo ut quod remus in aqua fractus uidetur uel quod turris eminus uisa, cum sit angulosa, rotunda existimatur faciat rationis neglegentia, quae si se intenderit, agnoscit in turre angulos et in remo integritatem. Et omnia illa discernit quae Academicis damnandorum sensuum occasionem dederunt: cum sensus inter certissimas res habendi sint comitante ratione, cui nonnumquam ad discernendam speciem non sufficit sensus unus. Nam si eminus pomi quod malum dicitur figura uisatur, non omni modo id malum est, potuit enim ex aliqua materia fingi mali similitudo. Aduocandus est igitur sensus alter, ut odor iudicet. Sed potuit inter congeriem malorum positum auram odoris ipsius concepisse: hic tactus consulendus est qui potest de pondere iudicare. Sed metus est ne et ipse fallatur, si fallax opifex materiam quae pomi pondus imitaretur elegit: confugiendum est igitur ad saporem, qui si formae consentiat, malum esse nulla dubitatio est. Sic probatur efficaciam sensuum de ratione pendere. Ideo deus opifex omnes sensus in capite, id est circa sedem rationis, locauit. [7,15] XV. Satin' recte scriptum sit a Platone, cibum per stomachum trahi: potum ero per arteriam, quae g-tracheia dicitur, fibris pulmonis illabi. His dictis fauor ab omnibus exortus est ammirantibus dictorum soliditatem adeo ut attestari uel ipsum Euangelum non pigeret. Disarius deinde subiecit: Isti plausus sunt qui prouocant philosophiam ad uindicandos sibi de aliena arte tractatus, unde saepe manifestos incurrit errores: ut Plato uester, dum nec anatomica quae medicinae propria est abstinet, risum de se posteris tradidit. Dixit enim diuisas esse uias deuorandas cibatui et potui, et cibum quidem per stomachum trahi, potum uero per g-artehrian quae g-tracheia dicitur fibris pulmonis inlabi. Quod tantum uirum uel aestimasse uel in libros rettulisse mirandum est uel potius dolendum. Unde Erasistratus, medicorum ueterum nobilissimus, in eum iure inuectus est dicens rettulisse illum longe diuersa quam ratio deprehendit. Duas enim esse fistulas instar canalium, easque ab oris faucibus proficisci deorsum, et per earum alteram induci delabique in stomachum esculenta omnia et poculenta, ex eoque ferri in uentriculum, qui Graece appellatur g-heh g-katoh g-koilia, atque illic subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in aluum conuenire, quod Graece g-kohlon dicitur, huidiora autem per renes in uesicam trahi: et per alteram de duabus superioribus fistulam, quae Graece appellatur g-tracheia g-artehria, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare, perque eandem uocis fieri meatum: ac ne potus cibusue aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, ex eaque offensione intercluderetur animae uie, inpositam esse arte quadam et ope naturae g-epiglohttida, quasi claustrum mutuum utriusque fistulae, quae sibi sunt cohaerentes: eamque g-epiglohttida inter edendum bibendumque operire ac protegere g-tehn g-tracheian g-arthehrian, ne quid ex esca potuue incideret in illud quasi aestuantis animae iter, ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito. Haec Erasistratus: cui, ut aestimo, uero ratio consentit. Cum enim cibus non squalidus siccitate sed humoris temperie mollis uentri inferendus sit, necesse est eandem uiam ambobus patere, ut cibus potu temperatus per stomachum in uentrem condatur: nec aliter natura conponeret nisi quod salutare esset animali. Deinde, cum pulmo et solidus et leuigatus sit, si quid spissum in ipsum deciderit, quemadmodum penetrat aut transmitti potest ad locum digestionis, cum constet, si quando casu aliquid paulo densius in pulmonem uiolentia spiritus trahente deciderit, mox nasci tussim nimis asperam et alias quassationes usque ad uexationem salutis? Si autem naturalis uia potum in pulmonem traheret, cum polenta bibuntur uel cum hauritur potus admixtus granis seu ex re aliqua densiore, quid his sumptis pulmo pateretur? Unde g-epiglohttis a natura prouisa est, quae, cum cibus sumitur, operimento sit arteriae, ne quid per ipsam in pulmonem spiritu passim trahente labatur. Sicut et cum sermo emittendus est, inclinatur ad operiendi stomachi uiam, ut a)rthri/an uoci patere permittat. Est et hoc de experientia notum quod qui sensim trahunt potum uentres habent humectiores humore qui paulatim sumptus est diutius permanente: si quis uero auidius hauserit, humor eodem impetu quo trahitur praeterit in uesicam, et sicciori cibo prouenit tarda digestio. Haec autem differentia non nasceretur, si a principio cibi et potus diuis essent meatus. Quod autem Alcaeus poeta dixit et uulgo canitur, g-Oinoh g-pneumona g-tegge, g-To g-gar g-astron g-peritelletai. ideo dictum est quia pulmo reuera gaudet humore, sed trahit quantum sibi aestimat necessarium. Vides satius fuisse philosophorum omnium principi alienis abstinere quam minus nota proferre. Ad haec Eustathius paulo commotior: Non minus te, inquit, Disari, philosophis quam medicis inserebam, sed modo uideris mihi rem consensu generis humani decantatam et creditam obliuioni dare, philosophiam artem esse artium et disciplinam disciplinarum: et nunc in ipsam inuehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat, et illic inclinetur ubi de physica, quod est de diuinis corporibus uel caeli uel siderum, tractat: medicina autem physicae partis extrema faex est, cui ratio est cum testeis terrenisque corporibus. sed quid rationem nominaui, cum magis apud ipsam regnet coniectura quam ratio? quae ergo coicit de carne lutulenta, audet inequitare philosophiae de incorporeis et uere diuinis certa ratione tractanti. Sed ne uideatur communis ista defensio tractatum uitare pulmonis, accipe causas quas Platonica maiestas secuta est. g-Epiglohttis, quam memoras, inuentum naturae est ad tegendas detegendasque certa alternatione uias cibatus et potus, ut illum stomacho transmittat, hunc pulmo suscipiat. Propterea tot meatibus distinctus est et interpatet rimis, non ut spiritus egressiones habeat, cui exhalatio occulta sufficeret, sed ut per eos, si quid cibatus in pulmonem deciderit, sucus eius mox migret in sedem digestionis. Deinde g-artehria si quo casu scissa fuerit, potus non deuoratur, sed quasi fisso meatu suo reiectatur foras incolumi stomacho: quod non contingeret, nisi g-artehria uia esset humoris. Sed et hoc in propatulo est quia quibus aeger est pulmo accenduntur in maximam sitim: sed non eueniret, nisi esset pulmo receptaculum potus. Hoc quoque intuere quod animalia quibus pulmo non est potum nesciunt. Natura enim nihil superfluum, sed membra singula ad aliquod uiuendi ministerium fecit: quod cum deest, usus eius non desideratur. Vel hoc cogita quia, si stomachus cibum potumque susciperet, superfluus foret uesicae usus. Poterat enim utriusque rei stomachus retrimenta intestino tradere cui nunc solius cibi tradit: nec opus esset diuersis meatibus quibus singula traderentur, sed unus utrique sufficeret ab eadem statione transmisso: modo autem seorsum uesica et intestinum seorsum saluti seruit, quia illi stomachus tradit, pulmo uesicae. Nec hoc praetereundum est quod in urina, quae est retrimentum potus, nullum cibi uestigium reperitur, sed nec aliqua qualitate illorum retrimentorum uel coloris uel odoris inficitur, quod, si in uentre simul fuissent, aliqua illarum sordium qualitas inficeretur. Nam postremo lapides qui de potu in uesica nascuntur cur numquam in uentre coalescunt, cum non nisi ex potu fiant, et nasci in uentre quoque debuerint, si uenter esset receptaculum potus? In pulmonem defluere potum nec poetae nobiles ignorant. Ait enim Eupolis in fabula quae inscribitur g-Kolakes: g-Pinein g-gar g-ho g-Prohtagoras g-ekeleuen, g-hina g-pro g-tou g-kunos g-ton g-pneumon g-ekluton g-phoreh. Et Eratosthenes testatur idem: g-Kai g-bathun g-akrehtoh g-pneumona g-teggomenos. Euripides uero huius rei manifestissimus astipulator est; g-Oinos g-perasas g-pneumonohn g-diarroas. Cum igitur et ratio corporeae fabricae et testium nobilis auctoritas astipuletur Platoni, nonne quisquis contra sentit insanit? [7,16] XVI. Ouumne prius fuerit an gallina. Inter haec Euangelus gloriae Graecorum inuidens et inludens: Facessant, ait, haec quae inter uos in ostentationem loquacitatis agitantur: quin potius, si quid callet uestra sapientia, scire ex uobis uolo, ouumne prius extiterit an gallina? Inridere te putas, Disarius ait, et tamen quaestio quam mouisti et inquisitu et scitu digna est. Iocum enim tibi de rei uilitate conparans consuluisti utrum prius gallina ex ouo an ouum ex gallina coeperit: sed hoc ita seriis inserendum est, ut de eo debeat uel anxie disputari. Et proferam quae in utramque partem mihi dicenda subuenient, relicturus tibi utrum eorum uerius malis uideri. Si concedimus omnia quae sunt aliquando coepisse, ouum prius a natura factum iure aestimabitur. Semper enim quod incipit inperfectum adhuc et informe est et ad perfectionem sui per procedentis artis et temporis additamenta formatur: ergo natura fabricans auem ab informi rudimento coepit, et ouum, in quo necdum est species animalis, effecit: ex hoc perfectae auis species extitit procedente paulatim maturitatis effectu. Deinde quicquid a natura uariis ornatibus comptum est sine dubio coepit a simplici, et ita contextionis accessione uariatum est: ergo ouum uisu simplex et undique uersum pari specie creatum est, et ex illo uarietas ornatum quibus constat auis species absoluta est. Nam sicut elementa prius extiterunt et ita reliqua corpora de commixtione eorum creata sunt: ita rationes seminales quae in ouo sunt, si uenialis erit ista translatio, uelut quaedam gallinae elementa credenda sunt. Nec inportune elementis, de quibus sunt omnia, ouum conparauerim: in omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur inuenies ouum aliquorum esse principium instar elementi. Aut enim gradiuntur animantia aut serpunt aut nando uolandoue uiuunt. In gradientibus lacertae et similia ex ouis creantur: quae serpunt ouis nascuntur exordio: uolantia uniuersa de ouis prodeunt excepto uno quod incertae naturae est: nam uespertilio uolat quidem pellitis alis, sed inter uolantia non habendus est qui quattuor pedibus graditur formatosque pullos parit et nutrit lacte quos generat: nantia paene omnia de ouis oriuntur generis sui, crocodilus uero etiam de testeis, qualia sunt uolantium. Et, ne uidear plus nimio extulisse ouum elementi uocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris: in quibus hac ueneratione ouum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique uersum clausa et includente intra se uitam mundi simulachrum uocetur: mundum autem consensu omnium constat uniuersitatis esse principium. Prodeat qui priorem uult esse gallinam, et in haec uerba temptet quod defendit adserere. Ouum rei cuius est nec initium nec finis est: nam initium est semen finis auis ipsa formata, ouum uero digestio est seminis. Cum ergo semen animalis sit et ouum seminis, ouum ante animal esse non potuit, sicut non potest digestio cibi fieri antequam sit qui edit. Et tale est dicere ouum ante gallinam factum ac si quis dicat matricem ante mulierem factam: et qui interrogat: Quemadmodum gallina sine ouo esse potuit? similis est interroganti, quonam pacto homines facti sint ante pudenda de quibus homines procreantur. Unde sicut nemo recte dicet hominem seminis esse, sed semen hominis: ita nec oui gallinam, sed ouum esse gallinae. Deinde si concedamus ut ab aduersa parte dictum est, haec quae sunt ex tempore aliquod sumpsisse principium, natura primum singula animalia perfecta formauit, deinde perpetuam legem dedit ut continuaretur procreatione successio. Perfecta autem in exordio fieri potuisse testimonio sunt nunc quoque non pauca animantia quae de terra et imbre perfecta nascuntur, ut in Aegypto mures, ut aliis in locis ranae serpentesque et similia. Oua autem numquam de terra sunt procreata, quia in illis nulla perfectio est, natura uero perfecta format, et de perfectis ista procedunt, ut de integritate partes. Nam ut concedam oua auium esse seminaria, uideamus quid de semine ipso philosophorum definitio testatur, quae ita sancit: Semen est generatio ad eius ex quo est similitudinem pergens: non potest autem ad similitudinem pergi rei quae necdum est, sicut nec semen ex eo quod adhuc non subsistit emanat. Ergo in primo rerum ortu intellegamus, cum ceteris animantibus quae solo semine nascuntur, de quibus non ambigitur quin prius fuerint quam semen suum, aues quoque opifice natura extitisse perfectas: et quia uis generandi inserta sit singulis, ab his iam procedere nascendi modos quos pro diuersitate animantium natura uariauit. Habes, Euangele, utrobique quod teneas, et dissimulata paulipser inrisione tecum delibera quid sequaris. Et Euangelus: Quia et ex iocis seria facit uiolentia loquendi, hoc mihi absoluatis uolo, cuius diu me exercuit uera deliberatio. Nuper enim mihi de Tiburti agro meo exhibiti sunt apri quos obtulit silua uenantibus, et quia diutule continuata uenatio est, perlati sunt alii interdiu, noctu alii. Quos perduxit dies integra carnis incolumitate durarunt: qui uero per noctem lunari plenitudine lucente portati sunt putruerunt. Quod ubi scitum est, qui sequenti nocte deferebant infixo cuicumque parti corporis acuto aeneo apros carne integra pertulerunt. Quaero igitur cur noxam, quam pecudibus occisis solis radii non dederunt, lunare lumen effecerit? Facilis est, Disarius inquit, et simplex ista responsio. Nullius enim rei fit aliquando putredo, nisi calor humorque conuenerint. Pecudum autem putredo nihil aliud est nisi cum defluxio quaedam latens soliditatem carnis in humorem resoluit. Calor autem si temperatus sit et modicus, nutrit humores: si nimius, exiccat et habitudinem carnis extenuat. Ergo de corporibus enectis sol, ut maioris caloris, haurit humorem: lunare lumen, in quo est non manifestius calor sed occultus tepor, magis diffundit humecta, et inde prouenit iniecto tepore et aucto humore putredo. His dictis Euangelus Eustathium intuens: Si rationi dictae adsentiris, ait, annuas oportet, aut si est quod moueat, proferre non pigeat: quia uis uestri sermonis optinuit ne inuita aure uos audiam. Omnia, inquit Eustathius, a Disario et luculente et ex uero dicta sunt: sed illud pressius intuendum est, utrum mensura caloris sit causa putredinis, ut ex maiore calore non fieri et ex minore ac temperato prouenire dicatur. Solis enim calor, qui nimium feruet quando annus in aestate est, et hieme tepescit, putrefacit carnes aestate, non hieme. Ergo nec luna propter summissiorem calorem diffundit humores: sed nescio quae proprietas, quam Graeci g-idiohma uocant, et quaedam natura inest lumini quod de ea defluit, quae humectet corpora et uelut occulto rore madefaciat: cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus. Neque enim omnis calor unius est qualitatis, ut hoc solo a se differat, si maior minorue sit: sed esse in igne diuersissimas qualitates nullam secum habentes societatem rebus manifestis probatur. Aurifices ad formandum auro nullo nisi de paleis utuntur igne, quia ceteri ad producendam hanc materiam inhabiles habentur: medici in remediis concoquendis magis sarmentis quam ex alio ligno ignem requirunt: qui uitro soluendo formandoque curant de arbore cui myricae nomen est igni suo escam ministrant: calor de lignis oleae cum sit corporibus salutaris, perniciosus est balneis et ad dissoluendas iuncturas marmorum efficaciter noxius: non est ergo mirum, si ratione proprietatis quae singulis inest calor solis arefacit, lunaris humectat. Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc uiriore humida accepto calore curuantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio. Hoc quoque notum est quia, si quis diu sub luna somno se dederit, aegre excitatur et proximus fit insano, pondere pressus humoris qui in omne eius corpus diffusus atque dispersus est proprietate lunari: quae ut corpus infundat, omnes eius aperit et laxat meatus. Hinc est quod Diana, quae luna est, g-artemis dicitur, quasi g-aerotemis, hoc est aerem secans. Lucina a parturientibus inuocatur, quia proprium eius munus est distendere rimas corporis et meatibus uiam dare, quod est accelerando partu salutare. Et hoc est quod eleganter poeta Timotheus expressit: g-Dia g-lampron g-polon g-astrohn, g-Dia g-t' g-ohkutokoio g-selanas. Nec minus circa inanima lunae proprietas ostenditur. Nam ligna quae luna uel iam plena uel adhuc crescente deiecta sunt inepta sunt fabricis, quasi emollita per humoris conceptionem. Et agricolis curae est frumenta de areis non nisi luna deficiente colligere, ut sicca permaneant. Contra quae humecta desideras luna crescente conficies. Tunc et arbores aptius seres, maxime cum illa est super terram, quia ad incrementa stirpium necessarium est humoris alimentum. Aer ipse proprietatem lunaris humoris et patitur et prodit. Nam cum luna plena est uel cum nascitur (et tunc enim a parte qua sursum suspicit plena est), aer aut in pluuiam soluitur aut, si sudus sit, multum de se roris emittit: unde et Alcman lyricus dixit rorem aeris et lunae filium. Ita undique uersum probatur ad humectandas dissoluendasque carnes inesse lunari lumini proprietatem, quam magis usus quam ratio deprehendit. Quod autem dixisti, Euangele, de acuto aeneo, ni fallor coniectura mea, a uero non deuiat. Est enim in aere uis acrior, quam medici stypticam uocant, unde squamas eius adiciunt remediis quae contra perniciem putredinis aduocantur. Deinde qui in metallo aeris morantur semper oculorum sanitate pollent, et quibus ante palpebrae nudatae fuerant illic conuestiuntur: aura enim quae ex aere procedit, in oculos incidens haurit et exiccat quod male influit. Unde et Homerus modo g-euehnora modo g-nohropa g-chalkon has causas secutus appellat. Aristoteles uero auctor est uulnera quae ex aereo mucrone fiunt minus esse noxia quam ex ferro faciliusque curari, qui inest, inquit, aeri uis quaedam remedialis et siccifica, quam demittit in uulnere. Pari ergo ratione infixum corpori pecudis lunari repugnat humori.