[5,0] Liber V. [5,1] I. 1 Post haec cum paulisper Eusebius quieuisset, omnes inter se consono murmure Virgilium non minus oratorem quam poetam habendum pronuntiabant, in quo et tanta orandi disciplina et tam diligens obseruatio rhetoricae artis ostenderetur. 2 Et Auienus: Dicas mihi, inquit, uolo, doctorum optime, si concedimus, sicuti necesse est, oratorem fuisse Virgilium, si quis nunc uelit orandi artem consequi, utrum magis ex Virgilio an ex Cicerone proficiat? 3 Video quid agas, inquit Eusebius, quid intendas, quo me trahere coneris: eo scilicet, quo minime uolo, ad conparationem Maronis et Tullii. Verecunde enim interrogasti, uter eorum praestantior, quandoquidem necessario is plurimum conlaturus sit qui ipse plurimum praestat. 4 Sed istam mihi necessitatem altam et profundam remittas uolo: quia non nostrum inter illos tantas conponere lites, nec ausim in utramuis partem talis sententiae auctor uideri. Hoc solum audebo dixisse, quia facundia Mantuani multiplex et multiformis est et dicendi genus omne conplectitur. Ecce enim in Cicerone uestro unus eloquentiae tenor est, ille abundans et torrens et copiosus. 5 Oratorum autem non simplex nec una natura est: sed hic fluit et redundat, contra ille breuiter et circumcise dicere adfectat: tenuis quidam et siccus et sobrius amat quandam dicendi frugalitatem, aliud pingui et luculenta et florida oratione lasciuit. In qua tanta omnium dissimilitudine unus omnino Virgilius inuenitur qui eloquentiam ex omni genere conflauerit. 6 Respondit Auienus: Apertius uellem me has diuersitates sub personarum exemplis doceres. 7 Quattuor sunt, inquit Eusebius, genera dicendi: copiosum, in quo Cicero dominatur: breue, in quo Salustius regnat: siccum, quod Frontoni ascribitur: pingue et floridum in quo Plinius Secundus quondam et nunc nullo ueterum minor noster Symmachus luxuriatur. Sed apud unum Maronem haec quattuor genera repperies. 8 Vis audire illum tanta breuitate dicentem, ut artari magis et contrahi breuitas ipsa non possit? Et campos ubi Troia fuit. Ecce paucissimis uerbis maximam ciuitatem hausit et absorpsit: non reliquit ille nec ruinam. 9 Vis hoc ipsum copiosissime dicat? Venit summa dies et ineluctabile tempus Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens Gloria Teucrorum. Ferus omnia Iuppiter Argos Transtulit: incensa Danai dominantur in urbe. 10 O patria, o diuum domus Ilium, et inclyta bello Moenia Dardanidum! Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lacrimas aequare dolorem? Urbs antiqua ruit multos dominata per annos. Quis fons, quis torrens, quod mare tot fluctibus quot hic uerbis inundauit? 11 Cedo nunc siccum illud genus elocutionis: Turnus, ut ante uolans tardum praecesserat agmen, Viginti lectis equitum comitatus, et urbi Inprouisus adest: maculis quem Thracius albis Portat equus cristaque tegit galea aurea rubra. 12 Hoc idem quo cultu, quam florida oratione, cum libuerit, profertur? Forte sacer Cybelae Choreus olimque sacerdos Insignis longe Phrygiis fulgebat in armis, Spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis In plumam squamis auro conserta tegebat. Ipse peregrina ferrugine clarus et ostro Spicula torquebat Lycio Cortynia cornu. . . Pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum. 13 Sed haec quidem inter se separata sunt. Vis autem uidere, quemadmodum haec quattuor genera dicendi Virgilius ipse permisceat, et faciat unum quoddam ex omni diuersitate pulcherrimum temperamentum? 14 Saepe etiam steriles incendere profuit agros Atque leuem stipulam crepitantibus urere flammis: Siue inde occultas uires et pabula terrae Pinguia concipiunt, siue illis omne per ignem Excoquitur uitium atque exudat inutilis humor, Seu plures calor ille uias et caeca relaxat Spiramenta, nouas ueniat qua sucus in herbas, Seu durat magis et uenas astringit hiantes, Ne tenues pluuiae rapidiue potentia solis Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat. 15 Ecce dicendi genus quod nusquam alibi deprehendes, in quo nec praeceps breuitas nec infrunita copia, nec ieiuna siccitas nec laetitia pinguis. 16 Sunt praeterea stili dicendi duo dispari moralitate diuersi. Unus est maturus et grauis, qualis Crasso adsignatur. Hoc Virgilius utitur, cum Latinus praecipit Turno: O praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci Virtute exuperas, tanto me inpensius aequum est Consulere, et reliqua. 17 Alter huic contrarius, ardens et erectus et infensus, quali est usus Antonius. Nec hunc apud Virgilium frustra desideraueris: — Haud talia dudum Dicta dabas. Morere, et fratrem ne desere frater. 18 Videsne eloquentiam omni uarietate distinctam? quam quidem mihi uidetur Virgilius non sine quodam praesagio quo se omnium profectibus praeparabat de industria permiscuisse, idque non mortali sed diuino ingenio praeuidisse: atque adeo non alium ducem secutus quam ipsam rerum omnium matrem naturam hanc praetexuit uelut in musica concordiam dissonorum. 19 Quippe si mundum ipsum diligenter inspicias, magnam similitudinem diuini illius et huius poetici operis inuenies. Nam qualiter eloquentia Maronis ad omnium mores integra est, nunc breuis nunc copiosa nunc sicca nunc florida nunc simul omnia, interdum lenis aut torrens: sic terra ipsa hic laeta segetibus et pratis ibi siluis et rupibus hispida, his sicca arenis hic irrigua fontibus, pars uasta aperitur mari. 20 Ignoscite, nec nimium me uocetis, qui naturae rerum Virgilium conparaui. Intra ipsum enim mihi uisum est, si dicerem decem rhetorum qui apud Athenas Atticas floruerunt stilos inter se diuersos hunc unum permiscuisse. [5,2] II. 1 Tunc Euangelus inridenti similis: Bene, inquit, opifici deo a rure Mantuano poetam conparas, quem Graecos rhetoras, quorum fecisti mentionem, nec omnino legisse adseuerauerim. Unde enim Veneto rusticis parentibus nato, inter siluas et frutices educto, uel leuis Graecarum notitia litterarum? 2 Et Eustathius: Caue, inquit, Euangele, Graecorum quemquam uel de summis auctoribus tantam Graecae doctrinae hausisse copiam credas, quantam sollertia Maronis uel adsecuta est uel in suo opere digessit. Nam praeter philosophiae et astronomiae amplam illam copiam, de qua supra disseruimus, non parua sunt alia quae traxit a Graecis et carmini suo tamquam illic nata conseruit. 3 Et Praetextatus: Oratus sis, inquit, Eustathi, ut haec quoque communicata nobiscum uelis, quantum memoria repente incitata suffecerit. Omnes Praetextatum secuti ad disserendum Eustathium prouocauerunt. 4 Ille sic incipit: Dicturumne me putatis ea quae uulgo nota sunt, quod Theocritum sibi fecerit pastoralis operis auctorem, ruralis Hesiodum, et quod in ipsis Georgicis tempestatis serenitatisque signa de Arati Phaenomenis traxerit, uel quod euersionem Troiae cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus quae librum secundum faciunt a Pisandro paene ad uerbum transcripserit: 5 qui inter Graecos poetas eminet opere quod a nuptiis Iouis et Iunonis incipiens uniuersas historias quae mediis omnibus seculis usque ad aetatem ipsius Pisandri contigerunt in unam seriem coactas redegerit et unum ex diuersis hiatibus temporum corpus effecerit, in quo opere inter historias ceteras interitus quoque Troiae in hunc modum relatus est, quae Maro fideliter interpretando fabricatus sibi est Iliacae urbis ruinam? 6 Sed et haec et talia ut pueris decantata praetereo. Iam uero Aeneis ipsa nonne ab Homero sibi mutuata est errorem primum ex Odyssea, deinde ex Iliade pugnas? quia operis ordinem necessario rerum ordo mutauit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde reuertenti de Troia error contigerit Ulixi, apud Maronem uero Aeneae nauigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit. 7 Rursus Homerus in primo, cum uellet iniquum Graecis Apollinem facere, causam struxit de sacerdotis iniuria: hic, ut Troianis Iunonem faceret infestam, causarum sibi congeriem conparauit. 8 Nec illud cum cura magna relaturus sum, licet, ut aestimo, non omnibus obseruatum, quod, cum primo uersu promisisset producturum sese de Troiae litoribus Aeneam: — Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Lauinaque uenit Litora, ubi ad ianuam narrandi uenit, Aeneae classem non de Troia sed de Sicilia producit: Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti. 9 Quod totum Homericis filis texuit. Ille enim uitans in poemate historicorum similitudinem, quibus lex est incipere ab initio rerum et continuam narrationem ad finem usque perducere, ipse poetica disciplina a rerum medio coepit et ad initium post reuersus est. 10 Ergo Ulixis errorem non incipit a Troiano litore describere, sed facit eum primo nauigantem de insula Calypsonis, et ex persona sua perducit ad Phaeacas. Illic in conuiuio Alcinoi regis narrat ipse quemadmodum de Troia ad Calypsonem usque peruenerit. Post Phaeacas rursus Ulixis nauigationem usque ad Ithacam ex persona propria poeta describit. 11 Quem secutus Maro Aeneam de Sicilia producit, cuius nauigationem describendo perducit ad Libyam. Illic in conuiuio Didonis narrat ipse Aeneas usque ad Siciliam de Troia nauigationem suam: et addidit uno uerso quod iam copiose poeta descripserat: Hinc me digressum uestris deus adpulit oris. 12 Post Africam quoque rursus poeta ex persona sua iter classis usque ad ipsam descripsit Italiam: Interea medium Aeneas iam classe tenebat Certus iter. 13 Quid, quod et omne opus Virgilianum uelut de quodam Homerici opus speculo formatum est? Nam et tempestas mira imitatione descripta est (uersus utriusque qui uolet conferat), ut Venus in Nausicaae locum Alcinoi filiae succesit, ipsa autem Dido refert speciem regis Alcinoi conuiuium celebrantis. 14 Scylla quoque et Charybdis et Circe decenter attingitur, et pro Solis armentis Strophades insulae finguntur. At pro consultatione inferorum descensus ad eos cum comitatu sacerdotis inducitur. Ibi Palinurus Elpenori, sed et infesto Aiaci infesta Dido et Tiresiae consiliis Anchisae monita respondent. 15 Iam praelia Iliadis et uulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis uarietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captiui inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis; — Sulmone creatos Quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Ufens, Viuentes rapit, inferias quos immolet umbris. 16 Quid, quod pro Lycaone Homerico, qui inter fugientes deprehensus non mirum si ad preces confugerat, nec tamen Achilles propter occisi Patrocli dolorem pepercit, simili conditione Magus in medio tumultu subornatus est: Inde Mago procul infestam contenderat hastam? Et, cum ille genua amplectens supplex uitam petisset, respondit: — Belli commercia Turnus Sustulit ista prior, iam tum Pallante perempto. 17 Sed et insultatio Achillis in ipsum Lycaonem iam peremptum in Tarquitium a Marone transfertur. Ille ait: {uerba graeca}, et cetera; at hic uester: Istic nunc, metuende, iace, et reliqua. [5,3] III. 1 Et si uultis me et ipsos proferre uersus ad uerbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obuios annotabo: 2 {uerba graeca}. Totam rem quanto compendio lingua ditior explicauit? Vester, licet periodo usus, idem tamen dixit? Adduxit longe, donec curuata coirent Inter se capita, et manibus iam tangeret aequis, Laeua aciem ferri, dextra neruoque papillam. 3 Ille ait: {uerba graeca} — Nec iam amplius ulla Adparet tellus, caelum undique et undique pontus. 4 {uerba graeca} Curuata in molis faciem circumstetit unda. 5 Et de Tartaro ille ait: Bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, Quantus ad aethereum caeli suspectus Olympum. 6 {uerba graeca} Postquam exempta fames, et amor conpressus edendi. 7 {uerba graeca} Audiit, et uotis Phoebus succedere partem Mente dedit, partem uolucres dispersit in auras. 8 {uerba graeca} Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris, Et nati natorum et qui nascentur ab illis. 9 {uerba graeca} et alibi: {uerba graeca} Hic de duobus unum fabricatus est: Extemplo Aeneae soluuntur frigore membra. 10 {uerba graeca} Armipotens, praesens belli, Tritonia uirgo, Frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum Pronum sterne solo portisque effunde sub ipsis. 11 {uerba graeca} Ingrediturque solo et caput inter nubila condit. 12 Ille de somno ait: {uerba graeca} Hic posuit: Dulcis et alta quies placidaeque simillima morti. 13 {uerba graeca} 14 Ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat) Numquam fronde leui fundet uirgulta neque umbram, Cum semel in siluis imo de stirpe recisum Matre caret, posuitque comas et brachia ferro, Olim arbos, nunc artificis manus aere decoro Inclusit, patribusque dedit gestare Latinis. 15 Sed iam, si uidetur, a collatione uersuum translatorum facesso, ut nec uniformis narratio pariat ex satietate fastidium et sermo ad alia non minus praesenti causae apta uertatur. 16 Perge quaeso, inquit Auienus, omnia quae Homero subtraxit inuestigare. Quid enim suauius quam duos praecipuos uates audire idem loquentes? quia, cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, uel Ioui fulmen uel Herculi clauam uel uersum Homero subtrahere, quod, etsi fieri posset, alium tamen nullum deceret uel fulmen praeter Iouem iacere, uel certare praeter Herculem robore, uel canere quod cecinit Homerus: hic oportune in opus suum quae prior uates dixerat transferendo fecit ut sua esse credantur. Ergo pro uoto omnium feceris, si cum hoc coetu communicata uelis quaecumque uestro noster poeta mutuatus est. 17 Cedo igitur, Eustathius ait, Virgilianum uolumen, quia locos singulos eius inspiciens Homericorum uersuum promptius ammonebor. Cumque Symmachi iussu famulus de bibliotheca petitum librum detulisset, temere uoluit Eustathius, ut uersus quos fors obtulisset inspiceret, et: 18 Videte, inquit, portum ad ciuitatem Didonis ex Ithaca migrantem: Est in secessu longo locus: insula portum Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc uastae rupes geminique minantur In caelum scopuli, quorum sub uertice late Aequora tuta silent: tum siluis scena coruscis Desuper horrentique atrum nemus inminet umbra. Fronte sub aduersa scopulis pendentibus antrum: Intus aquae dulces uiuoque sedilia saxo, Nympharum domus. Hic fessas non uincula naues Ulla tenent, unco non adligat anchora morsu. 19 {uerba graeca} [5,4] IV. 1 Et cum rogasset Auienus ut non sparsim sed ab initio per ordinem annotaret, ille manu retractis in calcem foliis sic exorsus est: 2 Aeole, namque tibi diuum pater atque hominum rex Et mulcere dedit fluctus et tollere uento. {uerba graeca} 3 Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae: Quarum quae forma pulcherrima, Deiopeia, Connubio iungam stabili propriamque dicabo. {uerba graeca} 4 Tempestas Aeneae Aeolo concitante cum adlocutione ducis res suas conclamantis de Ulixis tempestate et adlocutione descripta est, in qua Aeoli locum Neptunus optinuit. Versus, quoniam utrobique multi sunt, non inserui: qui uolet legere ex hoc uersu habebit exordium: Haec ubi dicta, cauum conuersa cuspide montem, et apud Homerum de quinto Odysseae: {uerba graeca} 5 Ut primum lux alma data est, exire locosque Explorare nouos, quas uento accesserit oras, Qui teneant, nam inculta uidet, hominesne feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre. {uerba graeca} 6 Nulla tuarum audita mihi neque uisa sororum, O quam te memorem, uirgo? namque haud tibi uultus Mortalis, nec uox hominem sonat, o dea certe, An Phoebi soror an nympharum sanguinis una? {uerba graeca} 7 O dea, si prima repetens ab origine pergam, Et uacet annales nostrorum audire laborum, Ante diem clauso conponet uesper Olympo. {uerba graeca} 8 At Venus obscuro gradientes aere sepsit, Et multo nebulae circum dea fudit amictu, Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Moliriue moram aut ueniendi poscere causas. {uerba graeca} 9 Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oreades: illa pharetram Fert humero, gradiensque deas supereminet omnis. Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus. Talis erat Dido, talem se laeta ferebat. 10 {uerba graeca} 11 Restitit Aeneas claraque in luce refulsit Os humerosque deo similis. Namque ipsa decoram Caesariem nato genitrix lumenque iuuentae Purpureum et laetos oculis adflarat honores: Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flauo Argentum Pariusue lapis circumdatur auro. 12 {uerba graeca} 13 — Coram quem quaeritis adsum, Troius Aeneas Libycis ereptus ab undis. {uerba graeca} [5,5] V. 1 Conticuere omnes, intentique ora tenebant. {uerba graeca} 2 Infandum, regina, iuues renouare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum Eruerint Danai. {uerba graeca} 3 Pars stupet innuptae donum extitiale Mineruae: Et molem mirantur equi: primusque Thymoetes Duci intra muros hortatur et arce locari, Siue dolo seu iam Troiae sic fata ferebant. At Capys et quorum melior sententia menti Aut pelago Danaum insidias suspectaque dona Praecipitare iubent subiectisque urere flammis, Aut terebrare cauas uteri et temptare latebras. Scinditur incertum studia in contraria uulgus. 4 {uerba graeca} 5 Vertitur interea caelum et ruit oceano nox Inuoluens umbra magna terramque polumque. {uerba graeca} 6 Hei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuuias indutus Achilli, Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes! {uerba graeca} 7 — Iuuenisque Choroebus Mygdonides, illis qui ad Troiam forte diebus Venerat insano Cassandrae incensus amore, Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat. 8 {uerba graeca} 9 Sic animis iuuenum fauor additus. Inde, lupi ceu Raptores atra in nebula, quos inproba uentris Exegit caecos rabies, catulique relicti Faucibus expectant siccis: per tela, per hostes Vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus Urbis iter: nox atra caua circumuolat umbra. 10 {uerba graeca} 11 Inprouisum aspris ueluti qui sentibus anguem Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit Adtollentem iras et caerula colla tumentem: Haud secus Androgeos uisu tremefactus abibat. {uerba graeca} 12 Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, Nunc positis nouus exuuiis nitidusque iuuenta, Lubrica conuoluit sublato pectore terga Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis. {uerba graeca} 13 Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis Exiit oppositasque erupit gurgite moles, Fertur in arua furens cumulo, camposque per omnes Cum stabulis armenta trahit. {uerba graeca} 14 Ter conatus ibi collo dare brachia circum: Ter frustra conprensa manus effugit imago, Par leuibus uentis uolucrique simillima fumo. {uerba graeca} [5,6] VI. 1 Alia tempestas Aeneae hic et illic Ulixis, numerosis ambae uersibus. Sed incipiunt haec ita: Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae Ille ait: {uerba graeca} 2 Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum Sint, puer. {uerba graeca} 3 Tendunt uela Noti fugimus spumantibus undis, Qua cursum uentusque gubernatorque uocabat. {uerba graeca} 4 Dextrum Scylla latus, laeuum inplacata Charybdis Obsidet, atque imo barathri ter gurgite uastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos et sidera uerberat unda. At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris Ora exertantem et naues in saxa trahentem. Prima hominis facies, et pulchro pectore uirgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix, Delphinum caudas utero conmissa luporum. Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni Cessantem longos et circumflectere cursus, Quam semel informem uasto uidisse sub antro Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa. 5 Homerus de Charybdi: {uerba graeca} 6 Homerus de Scylla: {uerba graeca} 7 O mihi sola mei super Astyanactis imago! Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat. {uerba graeca} 8 Ter scopuli clamorem inter caua saxa dedere: Ter spumam elisam et rorantia uidimus astra. {uerba graeca} 9 — Qualis coniecta cerua sagitta, Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit Pastor agens telis, liquitque uolatile ferrum Nescius: illa fuga siluas saltusque peragrat Dictaeos, haeret lateri letalis arundo. 10 {uerba graeca} 11 Dixerat. Ille patris magni parere parabat Imperio: et primum pedibus talaria nectit Aurea, quae sublimem alis siue aequora iuxta, Seu terram, rapido pariter cum flamine portant. Tum uirgam capit: hac animas ille euocat Orco Pallentes, alias sub Tartara tristia mittit, Dat somnos adimitque et lumina morte resignat. Illa fretus agit uentos et turbida tranat Nubila. 12 {uerba graeca} 13 Ac uelut annoso ualidam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc Eruere inter se certant: it stridor, et alte Consternunt terram concusso stipite frondes. Illa haeret scopulis, et quantum uertice ad auras Aetherias, tantum radice in Tartara tendit. 14 {uerba graeca} 15 Et iam prima nouo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. {uerba graeca} [5,7] VII. 1 Ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla Occurrit tellus, maria undique et undique caelum: Ollis caeruleus supra caput adstitit imber Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. {uerba graeca} 2 Vinaque fundebat pateris, animamque uocabat Anchisae magni, manesque Acheronte remissos. {uerba graeca} 3 Leuibus huic hamis consertam auroque trilicem Loricam, quam Demoleo detraxerat ipse Victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto. {uerba graeca} 4 Et cursorum certamen utrobique simile. Et quia uersibus est apud utrumque numerosis, locum loco similem lector inueniet. Initia haec sunt: Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente. {uerba graeca} 5 Pugilum certamen incipit apud hunc: Constitit in digitos extemplo adrectus uterque apud illum: {uerba graeca} 6 Si uelis conparare certantes sagittis, inuenies haec utriusque principia: Protinus Aeneas celeri certare sagitta. {uerba graeca} 7 Capita locorum, ubi longa narratio est, dixisse sufficiet, ut quid unde natum sit lector inueniat. 8 Dixerat, et tenues fugit ceu fumus in auras. Aeneas: Quo deinde ruis, quo proripis? inquit, Quem fugis? aut quis te nostris conplexibus arcet? — Ter conatus erat collo dare brachia circum, Ter frustra conprensa manus effugit imago. {uerba graeca} 9 Sepultura Palinuri formata est de Patrocli sepultura. Haec incipit: Principio pinguem taedis et robore secto Illa sic: {uerba graeca} Et alibi: {uerba graeca} 10 Ipsa uero utriusque tumuli insignia quam paria? At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum Inponit, suaque arma uiro remumque tubamque Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo Dicitur, aeternumque tenet per secula nomen. {uerba graeca} 11 Tunc consanguineus Leti Sopor. {uerba graeca} 12 Quod te per caeli iucundum lumen et auras Per genitorem oro, per spes surgentis Iuli, Eripe me his, inuicte, malis, aut tu mihi terram Iniice, namque potes, portusque require Velinos. 13 {uerba graeca} 14 Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, Cernere erat: per tota nouem cui iugera corpus Porrigitur, rostroque inmanis uultur obunco Inmortale iecur tondens fecundaque poenis Viscera rimaturque epulis habitatque sub alto Pectore nec fibris requies datur ulla renatis. 15 {uerba graeca} 16 Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, Ferrea uox, omnis scelerum conprendere formas, Omnia poenarum percurrere nomina possim. {uerba graeca} [5,8] VIII. 1 Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, Setigerique sues atque in praesepibus ursi Saeuire ac formae magnorum ululare luporum: Quos hominum ex facie dea saeua potentibus herbis Induerat Circe in uultus ac terga ferarum. {uerba graeca} 2 Quid petitis? quae causa rates aut cuius egentes Litus ad Ausonium tot per uada caerula uexit? Siue errore uiae seu tempestatibus acti, Qualia multa mari nautae patiuntur in alto. {uerba graeca} 3 Ceu quondam niuei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos: sonat amnis et Asia longe Pulsa palus. {uerba graeca} 4 Illa uel intactae segetis per summa uolaret Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas. {uerba graeca} 5 Vescitur Aeneas simul et Troiana iuuentus Perpetui tergo bouis et lustralibus extis. Postquam exempta fames, et amor conpressus edendi, Rex Euandrus ait. {uerba graeca} 6 Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma, Et matutinus uolucrum sub culmine cantus. Consurgit senior, tunicaque inducitur artus, Et Tyrrhena pedum circumdat uincula plantis. Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem, Demissa ab laeua pantherae terga retorquens. Nec non et gemini custodes limine in ipso Praecedunt, gressumque canes comitantur herilem. 7 {uerba graeca} 8 O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa Straui, scutorumque incendi uictor aceruos, Et regem hac Erimum dextra sub Tartara misi! Nascenti cui tris animas Feronia mater, Horrendum dictu, dederat, terna arma mouenda; Ter leto sternendus erat: cui tunc tamen omnis Abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis. 9 {uerba graeca} 10 Qualis ubi oceani perfusus Lucifer unda, Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes, Extulit os sacrum caelo tenebrasque resoluit. {uerba graeca} 11 En perfecta mei promissa coniugis arte Munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos Aut acrem dubites in proelia poscere Turnum. Dixit et amplexus nati Cytherea petiuit, Arma sub aduersa posuit radiantia quercu. Ille deae donis et tanto laetus honore Inpleri nequit, atque oculos per singula uoluit, Miraturque, interque manus et brachia uersat. 12 {uerba graeca} [5,9] IX. 1 Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam Detulit in terras? {uerba graeca} 2 — Nec solos tangit Atridas Iste dolor. {uerba graeca} 3 Sed uos, o lecti, ferro quis scindere uallum Adparat et mecum inuadit trepidantia castra? {uerba graeca} 4 Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate uiri, et pugnam sperate parati. {uerba graeca} 5 Sic ait inlacrimans: humero simul exuit ensem Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem uagina aptarat eburna. Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis Exuuias, galeam fidus permutat Aletes. 6 {uerba graeca} 7 Protinus armati incedunt, quos omnis euntes Primorum manus ad portas iuuenumque senumque Prosequitur uotis, nec non et pulcher Iulus. {uerba graeca} 8 Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri Exitio: passim somno uinoque per herbam Corpora fusa uident, adrectos litore currus, Inter lora rotasque uiros, simul arma iacere, Vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus: Euryale, audendum dextra, nunc ipsa uocat res. Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis A tergo possit, custodi et consule longe. Haec ego uasta dabo et recto te limite ducam. 9 {uerba graeca} 10 Sed non auguriis poterat depellere pestem. {uerba graeca} 11 Et iam prima nouo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. {uerba graeca} 12 Mater Euryali ad dirum nuntium, ut excussos de manibus radios et pensa demitteret, ut per muros et uirorum agmina ululans et comam scissa decurreret, ut effunderet dolorem in lamentationum querelas, totum de Andromache sumpsit lamentante mortem mariti. 13 O uere Phrygiae, neque enim Phryges. {uerba graeca} 14 Quos alios muros aut quae iam moenia habetis? Unus homo et uestris, o ciues, undique septus Aggeribus, tantas strages inpune per urbem Ediderit? iuuenum primos tot miserit Orco? Non infelicis patriae ueterumque deorum Et magni Aeneae segnes miseretque pudetque? 15{uerba graeca} [5,10] X. 1 Tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo. {uerba graeca} 2 Ardet apex capiti, cristique ac uertice flamma Funditur, et uastos umbo uomit aureus ignes. Non secus ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor: Ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris Nascitur, et laeuo contristat lumine caelum. 3 {uerba graeca} 4 Stat sua cuique dies: breue et inreparabile tempus Omnibus est uitae. — Fata uocant, metasque dati peruenit ad aeui. {uerba graeca} 5 Per patrios manes, per spes surgentes Iuli, Te precor, hanc animam serues natoque patrique. Est domus alta: iacent penitus defossa talenta Caelati argenti: sunt auri pondera facti Infectique mihi. Non hic uictoria Teucrum Vertitur, aut anima una dabit discrimina tanta. Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: Argenti atque auri memoras quae magna talenta Natis parce tuis. Belli commercia Turnus Sustulit ista prior, iam tum Pallante perempto. Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus. Sic fatus galeam larua tenet, atque reflexa Ceruice orantis capulo tenus abdidit ensem. 6 {uerba graeca} 7 Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim uesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua ceruum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lauit inproba taeter Ora cruor: Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes. 8 {uerba graeca} 10 Spargitur et tellus lacrimis, spargantur et arma. {uerba graeca} 11 Cingitur ipse furens certatim in praelia Turnus: Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis Horrebat squamis, surasque incluserat auro, Tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem: Fulgebatque alta decurrens aureus arce. 12 {uerba graeca} 13 Purpureus ueluti cum flos succisus aratro Languescit moriens, lassoue papauera collo Demisere caput, pluuia cum forte grauantur. {uerba graeca} [5,11] XI. 1 Et haec quidem iudicio legentium relinquenda sunt, ut ipsi aestiment quid debeant de utriusque collatione sentire. Si tamen me consulas, non negabo nonnumquam Virgilium in transferendo densius excoluisse, ut in hoc loco: 2 Qualis apes aestate noua per florea rura Exercet sub sole labor, cum gentis adultos Educunt fetos, aut cum liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt uenientum aut agmine facto Ignauum, fucos, pecus a praesepibus arcent. Feruet opus, redolentque thymo fragrantia mella. 3 {uerba graeca} 4 Vides descriptas apes a Virgilio opifices, ab Homero uagas: alter discursum et solam uolatus uarietatem, alter exprimit natiuae artis officium. 5 In his quoque uersibus Maro extitit locupletior interpres: O socii, neque enim ignari sumus ante malorum, O passi grauiora, dabit deus his quoque finem. Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes Accestis scopulos, uos et Cyclopia saxa Experti: reuocate animos, maestumque timorem Mittite: forsan et haec olim meminisse iuuabit. Per uarios casus, et reliqua. 6 {uerba graeca} 7 Ulixes ad socios unam commemorauit aerumnam: hic ad sperandam praesentis mali absolutionem gemini casus hortatur euentu. Deinde ille obscurius dixit: {uerba graeca} hic apertius: Forsan et haec olim meminisse iuuabit 8 Sed et hoc quod uester adiecit solatii fortioris est. Suos enim non tantum exemplo euadendi sed et spe futurae felicitatis animauit, per hos labores non solum sedes quietas sed et regna promittens. 9 Hos quoque uersus inspicere libet: Ac ueluti summis antiquam in montibus ornum Cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant Eruere agricolae certatim: illa usque minatur Et tremefacta comam concusso uertice nutat, Vulneribus donec paulatim euicta supremum Congemuit traxitque iugis auulsa ruinam. {uerba graeca} Magno cultu uester difficultatem abscidendae arboreae molis expressit, uerum nullo negotio Homerica arbor absciditur. 10 Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes Explorat uentos atque auribus aera captat: Sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum Pliadasque Hyadas geminosque Triones, Armatumque auro circumspicit Orionem. {uerba graeca} 11 Gubernator qui explorat caelum crebro reflectere ceruicem debet captando de diuersis caeli regionibus securitatem sereni. Hoc mire et uelut coloribus Maro pinxit. Nam quia Arcturus iuxta septentrionem est, Taurus uero in quo Hyades sunt, sed et Orion, in regione austri sunt, crebram ceruicis reflexionem in Palinuro sidera consulente descripsit. 12 Arcturum, inquit: ecce intuetur partem septentrionis; deinde Pliadasque Hyadas: ecce ad austrum flectitur; geminosque Triones: rursus ad septentriones uertit aspectum; Armatumque auro circumspicit Orionem: iterum se ad austrum reflectit. Sed et uerbo circumspicit uarietatem saepe se uicissim conuertentis ostendit. 13 Homerus gubernatorem suum semel inducit intuentem Pliadas, quae in australi regione sunt, semel Booten et Arcton, quae sunt in septentrionali polo. 14 Nec tibi diua parens, generis nec Dardanus auctor, Perfide, sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. {uerba graeca} 15 Plene Virgilius non partionem solam, sicut ille quem sequebatur, sed educationem quoque nutricationis tamquam belualem et asperam criminatus est. Addidit enim de suo: Hyrcanaeque admorunt ubera tigres quoniam uidelicet in moribus inolescendis magnam fere partem nutricis ingenium et natura lactis tenet, quae infusa tenero et mixta parentum semini adhuc recenti ex hac gemina concretione unam indolem configurat. 16 Hinc est quod prouidentia naturae similitudinem natorum atque gignentium ex ipso quoque nutricatu praeparans fecit cum ipso partu alimoniae copiam nasci. Nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit atque aluit, aduentante iam partus tempore idem ad corporis materni superna conscendens in naturam lactis albescit, ut recens natis idem sit altor qui fuerat fabricator. 17 Quamobrem non frustra creditum est, sicut ualeat ad fingendas corporis atque animi similitudines uis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates ualere. 18 Neque in hominibus id solum sed in pecudibus quoque animaduersum. Nam si ouium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem. 19 In arboribus etiam et frugibus ad earum indolem uel detrectandam uel augendam maior plerumque uis et potestas est aquarum atque terrarum quae alunt quam ipsius quod iacitur seminis; ac saepe uideas laetam nitentemque arborem, si in locum alterum transferatur, suco terrae deterioris elanguisse. Ad criminandos igitur mores defuit Homero quod Virgilius adiecit. 20 Non tam praecipites biiugo certamine campum Corripuere, ruuntque effusi carcere currus: Nec sic inmissis aurigae undantia lora Concussere iugis, pronique in uerbera pendent. {uerba graeca} 21 Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit {uerba graeca}, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus. 22 Verum Maro et currus de carcere ruentes et campos corripiendo praecipites mira celeritate descripsit, et accepto breui semine de Homerico flagro pinxit aurigas concutientes lora undantia et pronos in uerbera pendentes: nec ullam quadrigarum partem intactam reliquit, ut esset illi certaminis plena descriptio. 23 — Magno ueluti cum flamma sonore Virgea suggeritur costis undantis aeni, Exsultantque aestu latices, furit intus aquae uis, Fumidus atque alte spumis exuberat amnis. Nec iam se capit unda: uolat uapor ater ad auras. {uerba graeca} 24 Graeci uersus aeni continent mentionem multo igne ebullientis: et totum ipsum locum haec uerba ornant, p??t??e? ?µß???d??. Nam scaturigines ex omni parte emergentes sic eleganter expressit. 25 In Latinis uersibus tota rei pompa descripta est, sonus flammae, et pro hoc quod ille dixerat: {uerba graeca}, exultantes aestu latices et amnem fumidum exuberantem spumis atque intus furentem: unius enim uerbi non reperiens similem dignitatem, conpensauit quod deerat copiae uarietate descriptionis. Adiecit post omnia: Nec iam se capit unda quo expressit quod semper usu euenit suppositi nimietate caloris. Bene ergo se habet poeticae tubae cultus omnia quae in hac re eueniunt conprehendens. 26 Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt Freti armis, ultroque inuitant moenibus hostem. Ipsi intus dextra ac laeua pro turribus adstant, Armati ferro et cristis capita alta coruscis. Quales aeriae liquentia flumina circum, Siue Padi ripis Athesim seu propter amoenum, Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo Attollunt capita et sublimi uertice nutant. 27 {uerba graeca} 28 Graeci milites Polypoetes et Leonteus stant pro portis, et inmobiles Asium aduenientem hostem uelut fixae arbores opperiuntur. Hactenus est Graeca descriptio. 29 Verum Virgiliana Bitian et Pandarum portam ultro recludere facit oblaturos hosti quod per uota quaerebat, ut compos castrorum fieret, per hoc futuros in hostium potestate: et geminos heroas modo turres uocat modo describit luce cristarum coruscos: nec arborum, ut ille, similitudinem praetermisit, sed uberius eam pulchriusque descripsit. 30 Nec hoc negauerim cultius a Marone prolatum: Olli dura quies oculos et ferreus urguet Somnus: in aeternam clauduntur lumina noctem. {uerba graeca} [5,12] XII. 1 In aliquibus par paene splendor amborum est, uti: — Spargit rara ungula rores Sanguineos, mixtaque cruor calcatur arena. {uerba graeca} 2 — Et luce coruscus ahena. {uerba graeca} 3 — Quaerit pars semina flammae. {uerba graeca} 4 Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro Si quis ebur. {uerba graeca} 5 — Si tangere portus Infandum caput ac terris adnare necesse est: Et sic fata Iouis poscunt, hic terminus haeret: At bello audacis populi uexatus et armis, Finibus extorris, conplexu auulsus Iuli, Auxilium inploret, uideatque indigna suorum Funera: nec, cum se sub leges pacis iniquae Tradiderit, regno aut optata luce fruatur, Sed cadat ante diem mediaque inhumatus arena. 6 {uerba graeca} 7 Proxima Circaeae raduntur litora terrae: Diues inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas. 8 {uerba graeca} 9 Maeonio regi quem serua Licymnia furtim Sustulerat uetitisque ad Troiam miserat armis. {uerba graeca} 10 Ille autem expirans: Non me, quicumque es, inulto Victor nec longum laetabere: te quoque fata Prospectant paria, atque eadem mox arua tenebis. Ad quem subridens mixta Mezentius ira: Nunc morere: ast de me diuum pater atque hominum rex. 11 {uerba graeca} et alibi: {uerba graeca} 12 Qualis, ubi aut leporem aut candenti corpore cygnum Sustulit alta petens pedibus Iouis armiger uncis, Quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus: undique clamor Tollitur: inuadunt et fossas aggere conplent. 13 {uerba graeca} [5,13] XIII. 1 Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero uel ipse fateatur, dicam in quibus mihi uisus sit gracilior auctore. 2 Tunc caput orantis nequicquam et multa parantis Dicere deturbat terrae, truncumque reliquit. Hi duo uersus de illo translati sunt: {uerba graeca} Vide nimiam celeritatem saluo pondere: ad quam non potuit conatus Maronis accedere. 3 In curuli certamine Homerus alterum currum paululum antecentem et alterum paene coniunctum sequendo qua luce signauit? {uerba graeca} At iste: — Humescunt spumis flatuque sequentum. 4 Mirabilior est celeritas consequentis priorem in cursu pedum apud eundem uatem: Est autem huius uersus hic sensus: Si per solum puluereum forte curratur, ubi pes fuerit de terra a currente sublatus, uestigium sine dubio signatum uidetur: et tamen celerius cogitatione puluis qui ictu pedis fuerat excussus uestigio superfunditur. 5 Ait ergo diuinus poeta ita proximum fuisse qui sequebatur, ut occuparet antecedentis uestigium antequam puluis ei superfunderetur: at hic uester idem significare cupiens quid ait? — Calcemque terit iam calce Diores. 6 Vide et in hoc Homeri cultum: Ceruicem inflexam posuit 7 Hos quoque uersus, si uidetur, conparemus: {uerba graeca} Iamque humiles, iamque elati sublime uidentur Aera per tenerum ferri. 8 {uerba graeca} — Ingrediensque deas supereminet omnes. {uerba graeca} Et meministis enim, diuae, et memorare potestis. 10 Clamores simul horrendos ad sidera tollit: Qualis mugitus, fugit cum saucius aram Taurus et incertam excussit ceruice securim. {uerba graeca} 11 Inspecto hic utriusque filo quantam distantiam deprehendes? Sed nec hoc minus eleganter, quod de tauro ad sacrificium tracto loquens meminit et Apollinis: {uerba graeca}. Sed et Neptuni meminit: {uerba graeca}. His autem duobus praecipue rem diuinam fieri tauro testis est ipse Virgilius: Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo. 12 In segetem ueluti cum flamma furentibus Austris Incidit, aut rapidus montano flumine torrens Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, Praecipitesque trahit siluas, stupet incscius alto Accipiens sonitum saxi de uertice pastor. {uerba graeca} 14 Et duas parabolas temerauit, ut unam faceret, trahens hinc ignem inde torrentem, et dignitatem neutrius inpleuit. Aduersi rupto ceu quondam turbine uenti Confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis: stridunt siluae, saeuitque tridenti Spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo. {uerba graeca} 15 et alibi: {uerba graeca} Idem et hic uitium quod superius incurrit de duabus Graecis parabolis unam dilucidius construendo. 16 Prosequitur surgens a puppi uentus euntes. {uerba graeca} Quod noster dixit {uerba graeca}, uester ait surgens a puppi satis decore: sed excellunt epitheta quae tot et sic apta uento noster inposuit. 17 Visceribus miserorum et sanguine uescitur atro. Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro Prensa manu magna medio resupinus in antro Frangeret ad saxum. {uerba graeca} Narrationem facti nudam et breuem Maro posuit: contra Homerus g-pathos miscuit, et dolore narrandi inuidiam crudelitatis aequauit. 18 Hic et Aloidas geminos inmania uidi Corpora, qui manibus magnum rescindere caelum Adgressi superisque Iouem detrudere regnis. {uerba graeca} 19 Homerus magnitudinem corporum alto latoque dimensus est et uerborum ambitu membra depinxit: uester ait inmania corpora, nihilque ulterius adiecit, mensurarum nomina non ausus attingere. Ille de construendis montibus conatum insanae molitionis expressit: hic adgressos rescindere caelum dixisse contentus est. Postremo locum loco si conpares, pudendam inuenies differentiam. 20 Fluctus uti primo coepit cum albescere ponto: Paulatim sese tollit mare et altius undas Erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. {uerba graeca} 21 Ille cum marino motu et litoreos fluctus ab initio describit, hoc iste praeteruolat. Deinde quod ait ille: {uerba graeca}, Maro ad hoc uertit: Paulatim sese tollit mare. Ille fluctus incremento suo ait in sublime curuatos litoribus inlidi, et asperginem collectae sordis expuere, quod nulla expressius pictura signaret: uester mare a fundo ad aethera usque perducit. 22 Dixerat: idque ratum Stygii per flumina fratris, Per pice torrentes atraque uoragine ripas Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum. {uerba graeca} 23 Phidias, cum Iouem Olympium fingeret, interrogatus, de quo exemplo diuinam mutuaretur effigiem, respondit archetypum Iouis in his se tribus Homeri uersibus inuenisse: {uerba graeca} Nam de superciliis et crinibus totum se Iouis uultum collegisse. Quod utrumque uidetis a Virgilio praetermissum. Sane concussum Olympum nutus maiestate non tacuit: iusiurandum uero ex alio Homeri loco sumpsit, ut translationis sterilitas hac adiectione conpensaretur. 24 Ora puer prima signans intonsa iuuenta. {uerba graeca} Praetermissa gratia incipientis pubertatis, {uerba graeca}, minus gratiam fecit Latinam descriptionem. 25 Ut fera, quae densa uenantum septa corona Contra tela furit seseque haud nescia morti Iniicit et saltu supra uenabula fertur. {uerba graeca} 26 Videtis in angustum Latinam parabolam sic esse contractam, ut nihil possit esse ieiunius: Graecam contra et uerborum et rerum copia pompam uera uenationis inplesse. In tanta ergo differentia paene erubescendum est conparare. 27 Haud aliter Troianae acies aciesque Latinae Concurrunt: haeret pede pes, densusque uiro uir. {uerba graeca} Quanta sit differentia utriusque loci lectori aestimandum relinquo. 28 Utque uolans alte ruptum cum fulua draconem Fert aquila inplicuitque pedes atque unguibus haesit: Saucius at serpens sinuosa uolumina uersat, Adrectisque horret squamis et sibilat or Arduus insurgens: illa haud minus urguet obunco Luctantem rostro, simul aethera uerberat alis. 29 {uerba graeca} 30 Virgilius solam aquilae praedam refert, nec Homericae aquilae nomen aduertit, quae et sinistra ueniens uincentium prohibebat accessum et accepto a captiuo serpente morsu praedam dolore deiecit, factoque tripudio sollistimo cum clamore dolorem testante praeteruolat: quibus omnibus uictoriae praeuaricatio significabatur. His praetermissis, quae animam parabolae dabant, uelut exanimum in Latinis uersibus corpus remansit. 31 Parua metu primo, mox sese attollit in auras, Ingrediturque solo et caput inter nubila condit. {uerba graeca} Homerus ????, hoc est contentionem, a paruo dixit incipere, et postea in incrementum ad caelum usque subcrescere. Hoc idem Maro de Fama dixit, sed incongrue. 32 Neque enim aequa sunt augmenta contentionis et famae, quia contentio, etsi usque ad mutuas uastationes ac bella processerit, adhuc contentio est, et manet ipsa quae creuit, fama uero cum in inmensum prodit, fama esse iam desinit, et fit notio rei iam cognitae. Quis enim iam famam uocet, cum res aliqua a terra in caelum nota sit? Deinde nec ipsam hyperbolen potuit aequare. Ille caelum dixit, hic auras et nubila. 33 Haec autem ratio fuit non aequandi omnia quae ab auctore transcripsit, quod in omni operis sui parte alicuius Homerici loci imitationem uolebat inserere, nec tamen humanis uiribus illam diuinitatem ubique poterat aequare, ut in illo loco quem uolo omnium nostrum iudicio in commune pensari. 34 Minerua Diomedi suo pugnanti dumtaxat flammarum addit ardorem, et inter hostium caedes fulgor capitis uel armorum pro milite minatur: {uerba graeca} 35 Hoc miratus supra modum Virgilius inmodice est usus. Modo enim ita de Turno dicit: — Tremunt sub uertice cristae Sanguineae, clypeoque micantia fulmina mittunt: modo idem ponit de Aenea: Ardet apex capiti, cristisque ac uertice flamma Funditur, et uastos umbo uomit aereus ignes. Quod quam inportune sit positum hinc apparet quod necdum pugnabat Aeneas, sed tantum in naui ueniens apparebat. 36 Alio loco: Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram Sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignes. Quid, quod Aeneas recens adlatis armis a Vulcano et in terra positis miratur Terribilem cristis galeam flammasque uomentem? 37 Vultis aliam fruendi auiditatem uidere? Loci huius, cuius supra meminimus, fulgore correptus, {uerba graeca} sero uoluit loquenti Ioui adsignare parem reuerentiam. 38 Nam cum et in primo uolumine et in quarto et in nono loquatur quaedam Iuppiter sine tumultu, denique post Iunonis et Veneris iurgium Infit. Eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether: Tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus, tamquam non idem sit qui locutus sit paulo ante sine ullo mundi totius obsequio. 39 Similis inportunitas est in eiusdem Iouis lance, quam ex illo loco sumpsit: {uerba graeca} Nam cum iam de Turno praedixisset Iuno: Nunc iuuenem inparibus uidere uideo concurrere fatis, Parcarumque dies et lux inimica propinquat, manifestumque esset Turnum utique periturum, sero tamen Iuppiter ipse duas aequato examine lances Sustinet, et fata inponit diuersa duorum. 40 Sed haec et talia ignoscenda Virgilio, qui studii circa Homerum nimietate excedit modum. Et re uera non poterat non in aliquibus minor uideri, qui per omnem poesim suam hoc uno est pracipue usus archetypo. Acriter enim in Homerum oculos intendit, ut aemularetur eius non modo magnitudinem sed et simplicitatem et praesentiam orationis et tacitam maiestatem. 41 Hinc diuersarum inter heroas suos personarum uaria magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium. [5,14] XIV. 1 Adeo autem Virgilio Homeri dulcis imitatio est, ut et in uersibus uitia quae a nonnullis inperite reprehenduntur imitatus sit, eos dico quos Graeci uocant {uerba graeca}, quos hic quoque Homericum stilum adprobans non refugit, 2 ut sunt apud ipsum g-akephaloi: Arietat in portas, — Parietibus textum caecis iter, et similia, 3 g-lagaroi autem, qui in medio uersu breues syllabas pro longis habent: — Et duros obice postes. Concilium ipse pater et magna incepta Latinus. 4 {uerba graeca} syllaba longiores sunt: — Quin protinus omnia, et: — Vulcano decoquit humorem, et: — Spumas miscent argenti uiuaque sulphura, et: — Arbutus horrida. 5 Sunt apud Homerum uersus uulcis ac rasis similes et nihil differentes ab usu loquendi. Hos quoque tamquam heroice incomptos adamauit: {uerba graeca} Omnia uincit Amor, et nos cedamus Amori, — Nudus in ignota, Palinure, iacebis harena. 6 Sunt amoenae repetitiones, quas non fugit: {uerba graeca} Pan etiam Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicet se iudice uictum. 7 Homerica quoque epitheta quantum sit ammiratus imitando confessus est: {uerba graeca}, et mille talium uocabulorum, quibus uelut sideribus micat diuini carminis uariata maiestas. 8 Ad haec a uestro respondetur: Malesuada fames, — Auricomi rami, — Centumgeminus Briareus. Adde et fumiferam noctem et quicquid in singulis paene uersibus diligens lector agnoscit. 9 Saepe Homerus inter narrandum uelut ad aliquem dirigit orationem: {uerba graeca} 10 Nec hoc Virgilius praetermisit: Migrantes cernas totaque ex urbe ruentes et: — Totumque instructo Marte uideres Feruere Leucaten, et: — Pelago credas innare reuulsas Cycladas, et: — Studio incassum uideas gestire lauandi. 11 Item diuinus ille uates res uel paulo uel multo ante transactas oportune ad narrationis suae seriem reuocat, ut et historicum stilum uitet non per ordinem digerendo quae gesta sunt, nec tamen praeteritorum nobis notitiam subtrahat. 12 Theben Asiae ciuitatem aliasque plurimas Achilles antequam irasceretur euerterat: sed Homeri opus ab Achillis ira sumpsit exordium. Ne igitur ignoraremus quae prius gesta sunt, fit eorum tempestiua narratio: {uerba graeca} et alibi: {uerba graeca} 13 Item, ne ignoraremus quo duce classis Graecorum ignotum sibi Troiae litus inuenerit, cum de Calchante quereretur, ait: {uerba graeca} Et ipse Calchas narrat omen quod Graecis nauigantibus de serpente passerum populatore contigerit, ex quo denuntiatum est exercitum annos decem in hostico futurum. 14 Alio loco senex, id est referendis fabulis amica et loquax aetas, res refert uetustas: {uerba graeca}, et reliqua, et alibi: {uerba graeca}, et sequentia. 15 Virgilius omne hoc genus pulcherrime aemulatus est. Nam memini Hesionae uisentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, et: Atque equidem memini Teucrum Sidona uenire et: Qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa Straui, et de furto uel poena Caci tota narratio. 16 Nec uetustissima tacuit, quin et ipsa notitiae nostrae auctoris sui imitator ingereret: Namque ferunt luctu Cygnum Phaethontis amati et similia. [5,15] XV. 1 Ubi uero enumerantur auxilia, quem Graeci catalogum uocant, eundem auctorem suum conatus imitari in nonnullis paululum a grauitate Homerica deuiauit. 2 Primum quod Homerus praetermissis Athenis ac Lacedaemone uel ipsis Mycenis, unde erat rector exercitus, Boeotiam in catalogi sui capite locauit, non ob loci aliquam dignitatem, sed notissimum promuntorium ad exordium sibi enumerationis elegit, 3 unde progrediens modo mediterranea modo maritima iuncta describit, inde rursus ad utrumque situm cohaerentium locorum disciplina describentis uelut iter agentis accedit, nec ullo saltu cohaerentiam regionum in libro suo hiare permittit, sed hoc uiandi more procedens redit unde digressus est, et ita finitur quicquid enumeratio eius amplectitur: 4 contra Virgilius nullum in commemorandis regionibus ordinem seruat, sed locorum seriem saltibus lacerat. Adducit primum Clusio et Cosis Massicum: Abas hunc sequitur manu Populoniae Iluaeque comitatus: post hos Asilan miserunt Pisae, quae in quam longinqua sint Etruriae parte notius est quam ut annotandum sit: inde mox redit Caere et Pyrgos et Grauiscas, loca urbi proxima, quibus ducem Asturem dedit: hinc rapit illum Cinirus ad Liguriam, Ocnus Mantuam. 5 Sed nec in catalogo auxiliorum Turni, si uelis situm locorum mente percurrere, inuenies illum continentiam regionum secutum. 6 Deinde Homerus omnes quos in catalogo enumerat etiam pugnantes uel prospera uel sinistra sorte commemorat: et, cum uult dicere occisos quos catalogo non inseruit, non hominis sed multitudinis nomen inducit: et quotiens multam necem significare uult, messem hominum factam dicit, nulli certum nomen facile extra catalogum uel addens in acie uel detrahens. 7 Sed Maro uester anxietatem huius obseruationis omisit. Nam et in catalogo nominatos praeterit in bello et alios nominat ante non dictos. Sub Massico duce mille manus iuuenum uenisse dixit qui moenia Clusi Quique Cosas liquere deinde Turnus naui fugit, Qua rex Clusinis aduectus Osinius oris quem Osinium numquam antea nominauit: et nunc ineptum est regem sub Massico militare. 8 Praeterea nec Massicus nec Osinius in bello penitus apparent: sed et illi quos dicit fortemque Gyam fortemque Serestum, pulcher quoque Aquiculus, et Mauortius Haemon, et fortissimus Umbro, et Virbius Hippolyti proles pulcherrima bello, nullum locum inter pugnantium agmina uel gloriosa uel turpi commemoratione meruerunt. 9 Astur itemque Cupauo et Cinirus, insignes Cygni Phaethontisque fabulis, nullam pugnae operam praestant, cum Alesus et Sacrator ignotissimi pugnent, et Atinas ante non dictus. 10 Deinde in his quos nominat fit saepe apud ipsum incauta confusio. In nono: — Corinaeum sternit Asilas, deinde in duodecimo Ebusum Corinaeus interficit: Obuius ambustum torrem Corinaeus ab ara Corripit et uenienti Ebuso plagamque ferenti Occupat os. 11 Sic et Numam quem Nisus occidit postea Aeneas persequitur: Persequitur fortemque Numam. Camertem in decimo Aeneas sternit: at in duodecimo Iuturna formam adsimulata Camertae. 12 Chlorea in undecimo occidit Camilla, in duodecimo Turnus. Palinurus Iasides et Iapyx Iasides quaero an fratres sint. Hyrtacides est Hippocoon, et Nisus, Hyrtacides comitem Aeneae quem miserat Ida. 13 Sed potuerunt duo unum nomen habuisse. Ubi est illa in his casibus Homeri cautio? Apud quem cum duo Aiaces sint, modo dicit: {uerba graeca}, modo: {uerba graeca}, item alibi: {uerba graeca}: nec desinit quos iungit nomine insignibus separare, ne cogatur lector suspiciones de uarietate appellationis agitare. Deinde in catalogo suo curauit Virgilius uitare fastidium, quod Homerus alia ratione non cauit eadem figura saepe repetita: {uerba graeca} 15 Hic autem uariat, uelut dedecus aut crimen uitans repetitionem: Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris, — Filius huic iuxta Lausus, — Post hoc insignem fama per gramina currum, — Tum gemini fratres, — Nec Praenestinae fundator, — At Messapus equum domitor, — Ecce Sabinorum prisco de sanguine, — Hic Agamemnonius, — Et te montosae, — Quin et Marrubia uenit de gente sacerdos, — Ibat et Hippolyti proles. 16 Has copias fortasse putat aliquis diuinae illi simplicitati praeferendas: sed nescio quo modo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conueniens, quod in loco, mera nomina relaturus, non incuruauit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum uarietates, sed stat in consuetudine percensentium, tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit uocabulis. 17 Et tamen egregie, ubi oporteret, de nominibus ducum uariat: {uerba graeca} 18 Illam uero enumerationis congestionem apud Homerum Maro ammiratus ita expressit, ut paene eum dixerim elegantius transtulisse. {uerba graeca} {uerba graeca}, et similia. 19 Ad quod exemplum illa Virgiliana sunt: Agmina densentur campis, Argiuaque pubes Auruncaeque manus Rutuli ueteresque Sicani, Stant Gauranae acies et picti scuta Labici: Qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici Litus arant Rutulosque exercent uomere colles Circaeumque iugum: quis Iuppiter Anxuris aruis Praesidet, et cetera. [5,16] XVI. 1 Uterque in catalogo suo post difficilium rerum uel nominum narrationem infert fabulam cum uersibus amoenioribus, ut lectoris animus recreetur. Homerus inter enumeranda regionum et urbium nomina facit locum fabulis quae horrorem satietatis excludant: 2 {uerba graeca} 3 et alibi: {uerba graeca}, 4 et reliqua, quibus protraxit iocunditatem. Virgilius in hoc secutus est auctorem in priore catalogo modo de Auentino modo de Hippolyto fabulatur: in secundo Cygnus ei fabula est. Et sic amoenitas intertexta fastidio narrationum medetur. 5 In omnibus uero Georgicorum libris hoc idem summa cum elegantia fecit. Nam post praecepta, quae natura res dura est, ut legentis animum uel auditum nouaret, singulos libros acciti extrinsecus argumenti interpositione conclusit, primum de signis tempestatum, de laudatione rusticae uitae secundum, et tertius desinit in pestilentiam pecorum, quarti finis est de Orpheo et Aristaeo non otiosa narratio. Ita in omni opere Maronis Homerica lucet imitatio. 6 Homerus omnem poesim suam ita sententiis farsit ut singula eius g-apophthegmata uice prouerbiorum in omnium ore fungantur, ut: {uerba graeca} et alia plurima. 7 Nec haec apud Virgilium frustra desideraueris: — Non omnia possumus omnes, — Omnia uincit Amor, — — Labor omnia uincit Inprobus, — Usque adeone mori miserum est? — Stat sua cuique dies, — — Dolus an uirtus, quis in hoste requirit? — Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset, — Auri sacra fames, et, ne obtundam nota referendo, mille sententiarum talium aut in ore sunt singulorum aut obuiae intentioni legentis occurrunt. 8 In nonnullis ab Homerica secta haud scio casune an sponte desciscit. Fortunam Homerus nescire maluit, et soli decreto, quam µ???a? uocat, omnia regenda committit, adeo ut hoc uocabulum t??? in nulla parte Homerici uoluminis nominetur. Contra Virgilius non solum nouit et meminit, sed omnipotentiam quoque eidem tribuit, quam et philosophi qui eam nominant nihil sua ui posse sed decreti siue prouidentiae ministram esse uoluerunt. 9 Et in fabulis seu in historiis nonnumquam idem facit. Aegaeon apud Homerum auxilio est Ioui: hunc contra Iouem armant uersus Maronis. Eumedes Dolonis proles bello praeclara, animo manibusque parentem refert, cum apud Homerum Dolon inbellis sit. 10 Nullam commemorationem de iudicio Paridis Homerus admittit. Idem uates Ganymedem non ut Iunonis pellicem a Ioue raptum sed Iouialium poculorum ministrum in caelum a dis ascitum refert, uelut ?e?p?ep??. 11 Virgilius tantam deam, quod cuiuis de honestis feminae deforme est, uelut specie uictam Paride iudicante doluisse et propter Catamiti pellicatum totam gentem eius uexasse commemorat. 12 Interdum sic auctorem suum dissimulanter imitatur, ut loci inde descripti solam dispositionem mutet, et faciat uelut aliud uideri. 13 Homerus ingenti spiritu ex perturbatione terrae ipsum Ditem patrem territum prosilire et exclamare quodammodo facit: {uerba graeca} 14 Hoc Maro non narrationis sed parabolae loco posuit, ut aliud esse uideretur: Non secus ac si qua penitus ui terra dehiscens Infernas reseret sedes et regna recludat Pallida, dis inuisa, superque inmane barathrum Cernatur, trepident inmisso lumine Manes. Hoc quoque dissimulando surripuit. Nam cum ille dixisset deos sine labore uiuere, {uerba graeca}, hoc idem dixit occultissime: Di Iouis in tectis casum miserantur inanem Amborum et tantos mortalibus esse labores, quibus ipsi scilicet carent. [5,17] XVII. 1 Quid Virgilio contulerit Homerus, hinc maxime liquet quod, ubi rerum necessitas exegit a Marone dispositionem inchoandi belli, quam non habuit Homerus (quippe qui Achillis iram exordium sibi fecerit, quae decimo demum belli anno contigit), laborauit ad rei nouae partum. 2 Ceruum fortuito saucium fecit causam tumultus. Sed ubi uidit hoc leue nimisque puerile, dolorem auxit agrestium, ut impetus eorum sufficeret ad bellum. Sed nec seruos Latini, et maxime stabulo regio curantes atque ideo quid foederis cum Troianis Latinus icerit ex muneribus equorum et currus iugalis non ignorantes, bellum generis domini oportebat inferre. 3 Quid igitur? Deorum maxima deducitur e caelo, et maxima Furiarum de Tartaris asciscitur: sparguntur angues uelut in scena parturientes furorem: regina non solum de penetralibus reuerentiae matronalis educitur, sed et per urbem mediam cogitur facere discursus: nec hoc contenta siluas petit accitis reliquis matribus in societatem furoris. Bacchatur chorus quondam pudicus, et orgia insana celebrantur. 4 Quid plura? Maluissem Maronem et in hac parte apud auctorem suum uel apud quemlibet Graecorum alium quod sequeretur habuisse. Alium non frustra dixi, quia non de unius racemis uindemiam sibi fecit, sed bene in rem suam uertit quicquid ubicunque inuenit imitandum, adeo ut de Argonauticarum quarto, quorum scriptor est Apollonius, librum Aeneidos suae quartum totum paene formauerit ad Didonem uel Aenean amatoriam incontinentiam Medeae circa Iasonem transferendo. 5 Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lasciuientis Didonis, quam falsam nouit uniuersitas, per tot tamen secula speciam ueritatis optineat, et ita pro uero per ora omnium uolitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies hac materia uel maxime in efficiendis simulachris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebrentur. 6 Tantum ualuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniueant tamen fabulae, et intra conscientiam ueri fidem frementes malint pro uero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit. 7 Videamus utrum attigerit et Pindarum, quem Flaccus imitationi inaccessum fatetur: et minuta quidem atque rorantia quae inde subtraxit relinquo, unum uero locum, quem temptauit ex integro paene transcribere, uolo communicare uobiscum, quia dignus est ut eum uelimus altius intueri. 8 Cum Pindari carmen quod de natura atque flagrantia montis Aetnae conpositum est aemulari uellet, eiusmodi sententias et uerba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima et pingui facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit. Atque uti uosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam: 9 {uerba graeca} 10 Audite nunc Virgilii uersus, ut inchoasse eum uerius quam perfecisse dicatis: Portus ab accessu uentorum inmotus et ingens Ipse: sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente fauilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit. Interdum scopulos auulsaque uiscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo. 11 In principio Pindarus ueritati obsecutus dixit, quod res erat quodque illic oculis deprehenditur, interdiu fumar Aetnam, noctu flammigare. Virgilius autem, dum in strepitu sonituque uerborum conquirendo laborat, utrumque tempus nulla discretione facta confudit. 12 Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructare in et fluere amnes fumi et flammarum fulua et tortuosa uolumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit. At hic uester atram nubem turbine piceo et fauilla fumante {uerba graeca} interpretari uolens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille {uerba graeca} dixerat, duriter posuit et {uerba graeca}. 13 Hoc uero uel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et fauilla candente. Non enim fumare solent neque atra esse quae sunt candentia, nisi forte candente dixit peruulgate et inproprie pro feruenti, non pro relucenti: nam candens scilicet a candore dictum, non a calore. 14 Quod autem scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum, et omnium quae monstra dicuntur monstruosissimum est. 15 Postremo Graiae linguae quam se libenter addixerit de crebris quae usurpat uocabulis aestimate: Dius Ulixes, — spelaea ferarum, — daedala tecta, Rhodopeiae arces, Altaque Panchaea, . . . Atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia, et: 16 Thyas, ubi audito stimulant trieterica Baccho Orgia, nocturnusque uocat clamore Cithaeron, et: Non tibi Tyndaridis facies inuisa Lacaenae et: Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae et: Hinc atque hinc glomerantur Oreades, — et: Pars pedibus plaudunt choreas, — et: 17 — Milesia uellera nymphae Carpebant hyali saturo fucata colore, Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, et: Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque et: Amphion Dircaeus in Actaeo Aracintho et: — Senior Glauci chorus Inousque Palaemon. 18 Versus est Parthenii, quo grammatico in Graecis Virgilius usus est: {uerba graeca} Hic ait: Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae Et: Tritonesque citi, et: Inmania cete 19 Adeo autem et declinationibus Graecis delectatur, ut Mnesthea dixerit pro Mnestheum, sicut ipse alibi: — Nec fratre Mnestheo, et pro Orpheo dicere maluerit Orphi Graece declinando, ut: Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo et: Vidimus, o ciues, Diomede ut talium nominum accusatiuus Graecus est in e desinens. Nam si quis eum putat Latine dixisse Diomeden, sanitas metri in uersu desiderabitur. 20 Denique omnia carmina sua Graece maluit inscribere, Bucolica Georgica Aeneis, cuius nominis figuratio a regula Latinitatis aliena est. [5,18] XVIII. 1 Sed de his hactenus: quorum plura omnibus, aliqua nonnullis Romanorum nota sunt. Ad illa uenio quae de Graecarum litterarum penetralibus eruta nullis cognita sunt nisi qui Graecam doctrinam diligenter hauserunt. Fuit enim hic poeta ut scrupulose et anxie ita dissimulanter et quasi clanculo doctus, ut multa transtulerit quae unde translata sint difficile sit cognitu. 2 In exordio Georgicorum posuit hos uersus: Liber et alma Ceres, uestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutauit arista, Poculaque inuentis Acheloia miscuit uuis. 3 Nihil in his uersibus grammaticorum cohors discipulis suis amplius tradit nisi illud, opera Cereris effectum ut homines ab antiquo uictu desisterent et frumento pro glandibus uterentur, Liberum uero uitis repertorem praestitisse humano potui uinum cui aqua admisceretur. Cur autem Acheloum amnem potissimum Virgilius, cum aquam uellet intellegi, nominarit, nemo uel quaerit uel omnino subesse aliquid eruditius suspicatur. 4 Nos id altius scrutati animaduertimus doctum poetam antiquissimorum Graecorum more, sicut docebit auctoritas, elocutum: apud quos proprie in aquae significatione ponebatur Achelous. Neque id frustra: nam causa quoque eius rei cum cura relata est. Sed priusquam causam propono, illud antiquo poeta teste monstrabo, hunc morem loquendi peruagatum fuisse, ut Acheloum pro quauis aqua dicerent. 5 Aristophanes uetus comicus in comoedia Cocalo sic ait: {uerba graeca} Grauabar, inquit, uino cui aqua non fuisset admixta, id est mero. 6 Cur autem sic loqui soliti sint, Ephorus notissimus scriptor Historiarum libro secundo ostendit his uerbis: {uerba graeca}. 9 Potestne lucidius ostendi Acheloum Graecis ueteribus pro quacumque aqua dici solitum? Unde doctissime Virgilius ait uinum Acheloo Liberum patrem miscuisse. Ad quam rem etsi satis testium est, cum Aristophanis comici et Ephori historici uerba prodiderimus, tamen ultra progrediemur. Didymus enim, grammaticorum omnium facile eruditissimus, posita causa quam superius Ephorus dixit alteram quoque adiecit his uerbis: 10 {uerba graeca}. 11 Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos ??a??d??µ???? ???e?? scripsit posuit his uerbis: 12 {uerba graeca} 13 Sunt in libro septimo illi uersus quibus Hernici populi et eorum nobilissima, ut tunc erat, ciuitas Anagnia enumerantur: — Quos diues Anagnia pascit, Quos, Amasene pater: non illis omnibus arma, Nec clypei currusue sonant: pars maxima glandes Liuentis plumbi spargit, pars spicula gestat Bina manu: fuluosque lupi de pelle galeros Tegmen habent capiti: uestigia nuda sinistri Instituere pedis: crudus tegit altera pero. 14 Hunc morem in Italia fuisse, ut uno pede calceato altero nudo iretur ad bellum, nusquam adhuc, quod sciam, repperi: sed eam Graecorum nonnullis consuetudinem fuisse locupleti auctore iam palam faciam. 15 In qua quidem re mirari est poetae huius occultissimam diligentiam: qui cum legisset Hernicos, quorum est Anagnia, a Pelasgis oriundos, appellatosque ita a Pelasgo quodam duce suo qui Hernicus nominabatur, morem quem de Aetolia legerat Hernicis adsignauit, qui sunt uetus colonia Pelasgorum. 16 Et Hernicum quidem hominem Pelasgum ducem Hernicis fuisse Iulius Hyginus in libro secundo Urbium non paucis uerbis probat. Morem uero Aetolis fuisse uno tantummodo pede calceato in bellum ire ostendit clarissimus scriptor Euripides tragicus, in cuius tragoedia quae Meleager inscribitur nuntius inducitur describens quo quisque habitu fuerit ex ducibus qui ad aprum capiendum conuenerant. 17 In eo hi uersus sunt: {uerba graeca} 18 Animaduertitis diligentissime uerba Euripidis a Marone seruata? Ait enim ille: {uerba graeca} et eundem pedem nudum Virgilius quoque dixit: — uestigia nuda sinistri Instituere pedis. 19 In qua quidem re, quo uobis studium nostrorum magis conprobetur, non reticebimus rem paucissimis notam, reprehensum Euripidem ab Aristotele, qui ignorantiam istud Euripidis fuisse contendit, Aetolos enim non laeuum pedem habere nudum, sed dextrum. Quod ne adfirmem potius quam probem, ipsa Aristotelis uerba ponam ex libro quem de poetis secundo subscripsit, in quo de Euripide loquens sic ait: 20 {uerba graeca} {uerba graeca} 21 Cum haec ita sint, uidetis tamen Virgilium Euripide auctore quam Aristotele uti maluisse: nam ut haec ignorauerit uir tam anxie doctus minime crediderim. Iure autem praetulit Euripidem: est enim ingens ei cum Graecarum tragoediarum scriptoribus familiaritas, quod uel ex praecedentibus licet uel ex his quae mox dicentur opinari. [5,19] XIX. 1 In libro quarto in describenda Elissae morte ait quod ei crinis abscisus esset his uersibus: Nondum illi flauum Proserpina uertice crinem Abstulerat, Stygioque caput damnauerat Orco. Deinde Iris a Iunone missa abscidit ei crinem et ad Orcum refert. 2 Hanc Virgilius non de nihilo fabulam fingit, sicut uir alias doctissimus Cornutus existimat, qui annotationem eiusmodi adposuit his uersibus: Unde haec historia, ut crinis auferendus sit morientibus, ignoratur: sed adsueuit poetico more aliqua fingere, ut de aureo ramo. Haec Cornutus. 3 Sed me pudet quod tantus uir, Graecarum etiam doctissimus litterarum, ignorauit Euripidis nobilissimam fabulam Alcestim. 4 In hac enim fabula in scenam Orcus inducitur gladium gestans quo crinem abscidat Alcestidis, et sic loquitur, {uerba graeca} 5 Proditum est, ut opinor, quem secutus Virgilius fabulam abscidendi crinis induxerit: ????sa? autem Graece dicunt dis consecrare, unde poeta uester ait ex Iridis persona: — Hunc ego Diti Sacrum iussa fero, teque isto corpore soluo. 6 Nunc, quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probaui, id quoque, quod a Sophocle tractum est, annotabo. 7 In libro enim quarto Virgilius Elissam facit, postquam ab Aenea relinquitur, uelut ad sacricolarum sagarumque carmina et deuotiones confugientem, et inter cetera ait sedandi amoris gratia herbas quaesitas quae aeneis falcibus secarentur. 8 Haec res non quaestione digna est, unde Virgilio aeneae falces in mentem uenerint? Ponam itaque Virgilianos uersus, mox et inde Sophoclis quos Maro aemulatus est. 9 Falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis Pubentes herbae nigri cum lacte ueneni. Sophoclis autem tragoedia id de quo quaerimus etiam titulo praefert, inscribitur enim ?????t?µ??: in qua Medeam describit maleficas herbas secantem, sed auersam, ne ui noxii odoris ipsa interficeretur, et sucum quidem herbarum in cados aeneos refundentem, ipsas autem herbas aeneis falcibus execantem. 10 Sophoclis uersus hi sunt: {uerba graeca} et paulo post: {uerba graeca} 11 Haec Sophocles: quo auctore sine dubio Virgilius protulit aeneas falces. Omnino autem ad rem diuinam pleraque aenea adhiberi solita, multa indicio sunt, et in his maxime sacris quibus delinire aliquos aut deuouere aut denique exigere morbos uolebant. 12 Taceo illud Plautinum, cum ait: Mecum habet patagus morbus aes et quod alibi Virgilius: Curetum sonitus crepitantiaque aera 13 sed Carminii curiosissimi et docti uerba ponam, qui in libro de Italia secundo sic ait: Prius itaque et Tuscos aene uomere uti, cum conderentur urbes, solitos in Tageticis eorum sacris inuenio, et in Sabinis ex aere cultros quibus sacerdotes tonderentur. 14 Post haec Carminii uerba longum fiat, si uelim percensere quam multis in locis Graecorum uetustissimi aeris sonos tamquam rem ualidissimam adhibere soliti sunt. Sed praesenti operi docuisse nos sufficit falces aeneas Maronis exemplo Graeci auctoris inductas. 15 In libro nono Virgilius posuit hos uersus: Stabat in egregiis Arcentis filius armis, Pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Ibera, Insignis facie: genitor quem miserat Arcens, Eductum matris luco Symaethia circum Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici. 16 Quis hic Palicus deus, uel potius qui di Palici, nam duo sunt, apud nullum penitus auctorem Latinum, quod sciam, repperi: sed de Graecorum penitissimis litteris hanc historiam eruit Maro. 17 Nam primum ut Symaethus fluuius, cuius in his uersibus meminit, in Sicilia est, ita et di Palici in Sicilia coluntur: quos primus omnium Aeschylus tragicus, uir utique Siculus, in litteras dedit, interpretationem quoque nominis eorum, quam Graeci g-etymologian uocant, expressit uersibus suis. Sed priusquam uersus Aeschyli ponam paucis explananda est historia Palicorum. 18 In Sicilia Symaethus fluuius est. Iuxta hunc nympha Thalia conpressu Iouis grauida metu Iunonis optauit ut sibi terra dehisceret. Factum est. Sed ubi uenit tempus maturitatis infantum quos aluo illa gestauerat, reclusa terra est et cum infantes de aluo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici {uerba graeca}, quoniam prius in terram mersi denuo inde reuersi sunt. 19 Nec longe inde lacus breues sunt sed in inmensum profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incolae crateras uocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Palicorum aestimant: et habentur in cultu maximo, praecipueque circa exigendum iuxta eos iusiurandum praesens et efficax numen ostenditur. 20 Nam cum furti negati uel eiuscemodi rei fides quaeritur et iusiurandum a suspecto petitur, uterque ab omni contagione mundi ad crateras accedunt, accepto prius fideiussore a persona quae iuratura est de soluendo eo quod peteretur, si addixisset euentus. 21 Illic inuocato loci numine testatum faciebat esse iurator de quo iuraret. Quod si fideliter faceret, discedebat inlaesus: si uero subesset iuriiurando mala conscientia, mox in lacu amittebat uitam falsus iurator. Haec res ita religionem fratrum commendabat, ut crateres quidem inplacabiles, Palici autem placabiles uocarentur. 22 Nec sine diuinatione est Palicorum templum. Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, diuino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebrauerunt, et reuertit ubertas. Qua gratia Siculi omne genus frugum congesserunt in aram Palicorum: ex qua ubertate ara ipsa pinguis uocata est. 23 Haec est omnis historia quae de Palicis eorumque fratribus in Graecis tantummodo litteris inuenitur, quas Maro non minus quam Latinas hausit. Sed haec quae diximus auctoritatibus adprobanda sunt. 24 Aeschyli tragoedia est quae inscribitur Aetna. In hac cum de Palicis loqueretur, sic ait: {uerba graeca} 25 Haec Aeschylus. Callias autem in septima historia de rebus Siculis ita scribit: {uerba graeca}. Hactenus Callias. 26 Polemon uero in libro qui inscribitur {uerba graeca}. 30 Haec Polemon. Sed et Xenagoras in tertia historia sua de loci diuinatione ita scribit: {uerba graeca}. 31 Absoluta est, aestimo, et auctoribus idoneis adserta explanatio Virgiliani loci, quem litteratores uestri nec obscurum putant, contenti uel ipsi scire uel insinuare discipulis Palicum dei esse cuiusdam nomen. Quis sit autem deus iste, uel unde sit dictus, tam nesciunt quam scire nolunt, quia nec ubi quaerant suspicantur, quasi Graecae lectionis expertes. [5,20] XX. 1 Nec illos uersus relinquemus intactos qui sunt in primo Georgicon: Humida solstitia atque hiemes orate serenas, Agricolae: hiberno laetissima puluere farra, Laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu Iactat, et ipsa suas mirantur Gargara messes. 2 Sensus hic cum uideatur obscurior pauloque perplexius quam poetae huius mos est pronuntiatus, tum habet in se animaduertendam quaestionem ex Graeca antiquitate uenientem, quae sint ista Gargara quae Virgilius esse uoluit fertilitatis exemplar. 3 Gargara haec igitur sunt in Mysia, quae est Hellesponti prouincia. Sed significatio nominis et loci duplex est. Nam et cacumen montis Idae et oppidum sub eodem monte hoc nomine uocantur. 4 Homerus significationem cacuminis ita ponit: Hic Gargarum pro excelsissimo montis loco accipi conuenire et ipse sensus indicium facit: nam de Ioue loquitur. 5 Sed et alibi eodem Homero teste manifestius exprimitur: et Epicharmus uetustissimus poeta in fabula quae inscribitur Troes ita posuit: {uerba graeca} 6 Ex his liquido claret Gargara cacumen Idae montis appellitari. 7 Pro oppido autem Gargara qui dixerint enumerabo. Ephorus, notissimus historiarum scriptor, in libro quinto sic ait: {uerba graeca} Nec Ephorus solus, sed etiam Phileas uetus scriptor in eo libro qui inscribitur Asia ita meminit: {uerba graeca}. 8 Arati etiam liber Elegion fertur, in quo de Diotimo quodam poeta sic ait: Ex his uersibus etiam ciuium nomen innotuit, quia Gargares uocantur. 9 Cum igitur constet Gargara nunc pro montis cacumine nunc pro oppido sub eodem monte posito accipienda, Virgilius non de summo monte sed de oppido loquitur. Cur tamen Gargara posuerit ut locum frugum feracem, requiramus. 10 Et omnem quidem illam Mysiam opimis segetibus habitam satis constat, scilicet ob humorem soli. Unde et Virgilius in supra dictis uersibus cum dixisset: Humida solstitia, intulit: Nullo tantum se Mysia cultu iacet, quo diceret: Omnis regio quae oportunos habuerit humores aequiparabit fecunditates aruorum Mysiae. 11 Sed Homerus cum ait: {uerba graeca}, humidum designat subiacentem monti agrum. Nam significat fontibus abundantem. Unde haec Gargara tanta frugum copia erant, ut qui magnum cuiusque rei numerum uellet exprimere pro multitudine inmensa Gargara nominaret. 12 Testis Alcaeus, qui in Comoedotragoedia sic ait: Gargara, ut uidetis, manifeste posuit pro multitudine. Nec aliter Aristomenes {uerba graeca}: {uerba graeca} 13 Aristophanes autem comicus conposito nomine ex arena et Gargaris innumerabilem, ut eius lepos est, numerum conatur exprimere. In fabula enim g-acharneusin ait: {uerba graeca} {uerba graeca} autem seorsum pro multis Varro saepe in Menippeis suis posuit, sed Aristophanes adiecit g-gargara ad significationem numerositatis innumerae. 14 Est ergo secundum haec sensus horum uersuum talis: Cum ea sit anni temperies, ut hiems serena sit, solstitium uero imbricum, fructus optime proueniunt. Haec autem adeo agris necessaria sunt, ut sine his nec illi natura fecundissimi Mysiae agri responsuri sint opinioni fertilitatis quae de his habetur. 15 Addit Mysiae nominatim Gargara, quod ea urbs posita in imis radicibus Idae montis defluentibus inde humoribus inrigetur, possique uideri solstitiales imbres non magnopere desiderare. 16 Hoc in loco ad fidem sensui faciendam quod uliginosa sint non sola Gargara pro uicinia montis, sed et uniuersae Mysiae arua, adhiberi potest testis Aeschylus: {uerba graeca} 17 Quid de Graecis in hoc loco traxerit diximus. Addemus praeterea hoc iocunditatis gratia, et ut liqueat Virgilium uestrum undique ueterum sibi ornamenta traxisse, unde hoc dixerit: Hiberno laetissima puluere farra. 18 In libro enim uetustissimorum carminum, qui ante omnia quae a Latinis scripta sunt conpositus ferebatur, inuenitur hoc rusticum uetus canticum: Hiberno puluere uerno luto grandia farra, camille, metes. [5,21] XXI. 1 Nomina poculorum Virgilius plerumque Graeca ponit, ut carchesia, ut cymbia, ut cantharos, ut scyphos. De carchesiis ita: — Cape Maeonii carchesia Bacchi: Oceano libemus, ait, et alibi: Hic duo rite mero libans carchesia Baccho de cymbiis: Inferimus tepido spumantia cymbia lacte de cantharo: Et grauis adtrita pendebat cantharus ansa De scyphis: Et sacer inpleuit dextram scyphus 2 Ea autem cuius figurae sint quisue eorum fecerit mentionem nemo quaerit, contenti scire cuiuscemodi esse pocula. Et scyphos quidem cantharosque, consueta uulgi nomina, ferendum si transeant, sed de carchesiis cymbiisque quae apud Latinos haud scio an umquam reperias, apud Graecos autem sunt rarissima, non uideo cur non cogantur inquirere quid sibi noua et peregrina nomina uelint. 3 Est autem carchesium poculum Graecis tantummodo notum. Meminit eius Pherecydes in libris historiarum, aitque Iouem Alcmenae pretium concubitus carchesium aureum dono dedisse. Sed Plautus insuetum nomen reliquit, aitque in fabula Amphitryone pateram datam, cum longe utriusque poculi figura diuersa sit. 4 Patera enim, ut et ipsum nomen indicio est, planum ac patens est, carchesium uero procerum et circa mediam partem conpressum, ansatum mediocriter, ansis a summo ad infimum pertingentibus. 5 Asclepiades autem, uir inter Graecos adprime doctus ac diligens, carchesia a nauali re existimat dicta. Ait enim naualis ueli partem inferiorem pt???a? uocari, at circa mediam ferme partem g-trachehlon dici; summam uero partem carchesium nominari, et inde diffundi in utrumque ueli latus ea quae cornua uocantur. 6 Nec solus Asclepiades meminit huius poculi, sed et alii inlustres poetae, ut Sappho, quae ait: {uerba graeca} Sophocles in fabula quae inscribitur Tyro: {uerba graeca} 7 Haec de carchesiis ignoratis Latinitati et a sola Graecia celebratis. Sed nec cymbia in nostro sermone reperies: est enim a Graecorum paucis relatum. Philemon, notissimus comicus, in Fantasmate ait: 8 Anaxandrides etiam comicus in fabula g-agroikois: {uerba graeca} Meminit eius et Demosthenes in oratione quae est in Midiam: {uerba graeca} 9 Cymbia autem haec, ut ipsius nominis figura indicat, diminutiue a cymba dicta: quod et apud Graecos et apud nos ab illis trahentes nauigii genus est. Ac sane animaduerti ego apud Graecos multa poculorum genera a re nauali cognominata, ut carchesia supra docui, ut haec cymbia, pocula procera ac nauibus similia. 10 Meminit huius poculi Eratosthenes, uir longe doctissimus, in epistola ad Hagetorem Lacedaemonium his uerbis: {uerba graeca}. 11 Fuerunt qui cymbium a cissybio per syncopam dictum existimarent. Cissybii autem, ut de Homero taceam qui hoc poculum Cyclopi ab Ulixe datum memorat, multi faciunt mentionem: uoluntque nonnulli proprie cissybium ligneum esse poculum ex hedera, id est g-kissou. 12 Et Nicander quidem Colophonius in primo {uerba graeca} sic ait: {uerba graeca}. Sed et Callimachus meminit huius poculi: {uerba graeca} 13 Qui autem cissybium ex hedera factum poculum{uerba graeca} dici arbitrantur Euripidis auctoritate niti uidentur, qui in Andromeda sic ait: {uerba graeca} 14 Haec de cymbio. Sequitur ut, quando cantharum et poculi et nauigii genus esse supra diximus, probetur exemplis. Et pro poculo quidem nota res est uel ex ipso Virgilio, qui aptissime proprium Liberi patris poculum adsignat Sileno: sed id, ut supra polliciti sumus, etiam pro nauigio poni solitum debemus ostendere. 15 Menander in Nauclero: {uerba graeca} 16 Et sacer inpleuit dextram scyphus. Scyphus Herculis poculum est ita ut Liberi patris cantharus. Herculem uero fictores ueteres non sine causa cum poculoº fecerunt, et nonnumquam cassabundum et ebrium, non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam nauigio uentis inmensa maria transisse. 17 Sed de utraque re pauca ex Graecis antiquitatibus dicam. Et multibibum heroa istum fuisse, ut taceam quae uulgo nota sunt, illud non obscurum argumentum est, quod Ephippus in Busiride inducit Herculem sic loquentem: {uerba graeca} 18 Est etiam historia non adeo notissima nationem quandam hominum fuisse prope Heracleam ab Hercule constitutam Cylicranorum, conposito nomine {uerba graeca}, quod poculi genus nos una littera inmutata calicem dicimus. 19 Poculo autem Herculem uectum ad g-Erytheian, id est Hispaniae insulam, nauigasse et Panyasis, egregius scriptor Graecorum, dicit et Pherecydes auctor est, quorum uerba subdere supersedi, quia propiora sunt fabulae quam historiae. Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transuectum, sed nauigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis deriuata cymbia, omnia haec adseruimus esse nauigiorum uocabula. [5,22] XXII. 1 Nomina quoque Virgilius nonnumquam ex antiquissimis Graecorum historiis mutuatur. Scitis apud illum unam ex comitibus Dianae Opin uocari: quod nomen uulgo fortasse temere inpositum uel etiam fictum putatur ab ignorantibus insidiosum poetam cognomen quod a ueteribus Graecis scriptoribus ipsi Dianae fuerat inpositum comiti eius adsignare uoluisse. 2 Sed Virgilius sic ait: Velocem interea superis in sedibus Opin, Unam ex uirginibus sociis sacraque caterua, Conpellabat et has tristis Latonia uoces Ore dabat et infra: At Triuia custos iamdudum in montibus Opes 3 Opin inquit comitem et sociam Dianae. Sed audite unde Virgilius hoc nomen acceperit, qui, ut dixi, quod epitheton ipsiusce legerat sociae eius inposuit. 4 Alexander Aetolus, poeta egregius, in libro qui inscribitur Musea refert quanto studio populus Ephesius dedicato templo Dianae curauerit praemiis propositis ut qui tunc erant poetae ingeniosissimi in deam carmina diuersa conponerent. In his uersibus Opis non comes Dianae sed Diana ipsa uocata est. 5 Loquitur autem, uti dixi, de populo Ephesio: {uerba graeca} et mox: {uerba graeca} 6 Apparuit, ni fallor, Opin Dianam dictam, et Virgilium de nimia doctrina hoc nomen in eius comitem transtulisse. 7 Excessere omnes adytis arisque relictis Di. Hoc unde Virgilius dixerit, nullus inquirit: sed constat illum de Euripide traxisse, qui in fabula Troadibus inducit Apollinem, cum Troia capienda esset, ista dicentem: {uerba graeca} Qui uersus docent unde Virgilius usurpauerit discessisse deos a ciuitate iam capta. 8 Nec non sine auctoritate Graecae uetustatis est quod ait: Ipsa Iouis rapidum iaculata e nubibus ignem. Euripides enim inducit Mineruam uentos contra Graecorum classem a Neptuno petentem dicentemque debere illum facere quod Iuppiter fecerit, a quo in Graecos fulmen acceperit. 9 Apud Virgilium Pan niueo lanae munere Lunam inlexisse perhibetur in nemora alta uocans: Munere sic niuea lanae, sic credere dignum est, et reliqua. In hoc loco Valerius Probus, uir perfectissimus, notat nescire se hanc historiam siue fabulam quo referat auctore. 10 Quod tantum uirum fugisse miror. Nam Nicander huius est auctor historiae, poeta quem Didymus, grammaticorum omnium quique sint quique fuerint instructissimus, fabulosum uocat. Quod sciens Virgilius adiecit: Si credere dignum est: adeo se fabuloso usum fatetur auctore. 11 In tertio libro cursim legitur, neque unde translatum sit quaeritur: Quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo Praedixit, etc. 12 In talibus locis grammatici excusantes inperitiam suam inuentiones has ingenio magis quam doctrinae Maronis adsignant, nec dicunt eum ab aliis mutuatum, ne nominare cogantur auctores. Sed adfirmo doctissimum uatem etiam in hoc Aeschylum, eminentissimum tragoediarum scriptorem, secutum, 13 qui in fabula quae Latina lingua Sacerdotes inscribitur sic ait: {uerba graeca} et alibi: {uerba graeca} 14 Ecquid clarum factum est inde sumpsisse Virgilium quod Apollo ea uaticinetur quae sibi Iuppiter fatur? Probatumne uobis est Virgilium, ut ab eo intellegi non potest qui sonum Latinae uocis ignorat, ita nec ab eo posse qui Graecam non hauserit extrema satietate doctrinam? 15 Nam si fastidium facere non timerem, ingentia poteram uolumina de his quae a penitissima Graecorum doctrina transtulisset inplere: sed ad fidem rei propositae relata sufficient.