[3,0] Liber III. [3,1] Caput I. - - - uiolatum cum se nosset multa caede pollutum: Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penates. Me bello e tanto digressum et caede recenti Attrectare nefas, donec me flumine uiuo Abluero. 2 Post Caietae quoque nutricis sepulturam, quo potissimum nauigans adpellitur quam ad eam partem per quam — fluuio Tiberinus amoeno In mare prorumpit, ut confestim in ipso Italiae limine fluuiali unda ablutus possit quam purissime — Iouem Phrygiamque ex ordine Matrem inuocare? 3 Quid quod Euandrum aditurus per Tiberim nauigat, quod eum esset reperturus Herculi sacra celebrantem, ut sic purificatus sacris possit hospitalibus interesse? 4 Hinc et Iuno ipsa conqueritur non magis quod Aeneam contigisset contra suam uelle in Italiam peruenire quam quod optato potiretur Tibridis alueo, quia sciret eum hoc amne purificatum posse sacra etiam sibi rite perficere: nam ne supplicare quidem sibi ab eo uellet. 5 Nunc, quoniam purificationem ad sacra superorum pertinentem deorum in Virgiliana obseruatione monstrauimus, uideamus utrum et circa inferorum deorum cultum proprietatem moris idem poeta seruauerit. 6 Constat dis superis sacra facturum corporis ablutione purgari: cum uero inferis litandum est, satis actum uidetur si aspersio sola contingat. De sacris igitur superorum ait Aeneas: — donec me flumine uiuo Abluero. 7 At Dido, cum sacra dis inferis instituit, ait: Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem: Dic corpus properet fluuiali spargere lympha. et alibi: Sparserat et latices simulatos fontis Auerni. 8 Nec non, cum Misenum sepulturae mandari refert: Idem ter socios pura circumtulit unda, Spargens rore leui. Sic et, cum facit Aeneam apud inferos ramum Proserpinae consecraturum, ita infert: Occupat Aeneas aditum corpusque recenti Spargit aqua. [3,2] II. 1 Verborum autem proprietas tam poetae huic familiaris est, ut talis obseruatio in Virgilio laus esse iam desinat: nullis tamen magis proprie usus est quam sacris uel sacrificalibus uerbis. 2 Et primum illud non omiserim, in quo plerique falluntur: — Extaque salsos Porriciam in fluctus, non, ut quidam, proiciam, aestimantes dixisse Virgilium proicienda exta, quia adiecit in fluctus. 3 Sed non ita est. Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum uerbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius uerbi executus est: Exta porriciunto, dis danto, in altaria aramue focumue eoue quo exta dari debebunt. 4 Porricere ergo, non proicere, proprium sacrificii uerbum est: et quia dixit Veranius: in aram focumue eoue quo exta dari debebunt, nunc pro ara et foco mare accipiendum est, cum sacrificium dis maris dicatur. 5 Ait enim: Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum Constituam ante aras uoti reus, extaque salsos Porriciam in fluctus, et uina liquentia fundam. Ex his docetur in mare rite potuisse porrici exta, non proici. 6 Constituam ante aras uoti reus. Haec uox propria sacrorum est, ut reus uocetur qui suscepto uoto se numinibus obligat, damnatus autem qui promissa uota iam soluit. Sed de hoc non opus est a me plura proferri, cum uir doctissimus Eustathius paulo ante hanc partem plenius executus sit. 7 Est profundam scientiam huius poetae in uno saepe reperire uerbo, quod fortuito dictum uulgus putaret. Multifariam enim legimus, quod litare sola non possit oratio nisi ut is qui deos precatur etiam aram manibus adprehendat. 8 Inde Varro Diuinarum libro quinto dicit aras primum asas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri: ansis autem teneri solere uasa quis dubitet? Conumtatione ergo litterarum aras dici coeptas, ut Valesios et Fusios dictos prius nunc Valerios et Furios dici. 9 Haec omnia illo uersu poeta executus est: Talibus orantem dictis arasque tenentem Audiit omnipotens. Nonne eo additum credideris, non quia orabat tantum, sed quia et aras tenebat, auditum? Nec non cum ait: Talibus orabat dictis arasque tenebat. item: Tango aras, medios ignes ac numina testor, eandem uim nominis ex adprehensione significat. 10 Idem poeta tam scientia profundus quam amoenus ingenio nonnulla de ueteribus uerbis quae ad proprietatem sacrorum nouerat pertinere ita interpretatus est ut mutato uerbi sono integer tellectus maneret. 11 Nam primo pontificii iuris libro apud Pictorem uerbum hoc positum est, uitulari, de cuius uerbi significatu Titius ita retulit: Vitulari est uoce laetari. Varro etiam in libro quinto decimo Rerum diuinarum ita refert, quod pontifex in sacris quibusdam uitulari soleat, quod Graeci g-paianizein uocant. 12 Has tot interpretationes ambages quam paucis uerbis docta elegantia Maronis expressit: — Laetumque choro paeana canentes! Nam si uitulari est uoce laetari, quod est g-paianizein, nonne in cantu laeti g-paianizein enarratio uerbi perfecta seruata est? 13 Et, ut huic uocabulo diutius immoremur, Hyllus libro quem de dis conposuit ait Vitulam uocari deam quae laetitiae praeest. 14 Piso ait uitulam uictoriam nominari. Cuius rei hoc argumentum profert, quod postridie Nonas Iulias re bene gesta, cum pridie populus a Tuscis in fugam uersus sit (unde Populifugia uocantur) post uictoriam certis sacrificiis fiat uitulatio. 15 Quidam nomen eius animaduersum putant, quod potens sit uitae tolerandae: ideo huic deae pro frugibus fieri sacra dicuntur, quia frugibus uita humana toleratur. Unde hoc esse animaduertimus? quod ait Virgilius: Cum faciam uitulam pro frugibus, ipse uenito ut uitulam dixerit pro uitulatione, quod nomen esse sacrificii ob laetitiam facti superius expressimus? 16 Meminerimus tamen sic legendum per ablatiuum: Cum faciam uitula pro frugibus id est: cum faciam rem diuinam non oue, non capra, sed uitula, tamquam dicat: cum uitulam pro frugibus sacrificauero, quod est: cum uitula rem diuinam fecero. 17 Pontificem Aeneam uel ex nomine referendorum laborum eius ostendit. Pontificibus enim permissa est potestas memoriam rerum gestarum in tabulas conferendi, et hos annales appellant equidem maximos, quasi a pontificibus maximis factos. Unde ex persona Aeneae ait: Et uacet annales tantorum audire laborum. [3,3] III. 1 Et quia inter decreta pontificum hoc maxime quaeritur, quid sacrum, {quid profanum,} quid sanctum, quid religiosum, quaerendum, utrum his secundum definitionem suam Virgilius usus sit, et singulis uocabuli sui proprietatem more suo seruarit. 2 Sacrum est, ut Trebatius libro primo de religionibus refert, quicquid est quod deorum habetur. Huius definitionis poeta memor, ubi sacrum nominauit, ammonitionem deorum paene semper adiecit: Sacra Dionaeae matri diuisque ferebam Item: Sacra Ioui Stygio quae rite incepta parabam. Item: — Tibi enim, tibi, maxima Iuno, Mactat sacra ferens. 3 Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum. Cuius significatus exemplum executus est, cum de luco et aditu inferorum sacro utroque loqueretur: — Procul, o procul este profani, Conclamat uates, totoque absistite luco. 4 Eo accedit quod Trebatius profanum id proprie dici ait quod ex religioso uel sacro in hominum usum proprietatemque conuersum est, quod apertissime poeta seruauit, cum ait: Faune, precor, miserere, inquit, tuque optima ferrum Terra tene, colui uestros si semper honores: Quos contra Aeneadae bello fecere profanos. Dixerat enim: Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum Sustulerant, unde ostendit proprie profanatum, quod ex sacro promiscuum humanis actibus commodatum est. 5 Sanctum est, ut idem Trebatius libro decimo Religionum refert, interdum idem quod sacrum idemque quod religiosum, interdum aliud, hoc est nec sacrum nec religiosum, est. 6 Quod ad secundam speciem pertinet: Sancta ad uos anima, atque istius inscia culpae, Descendam. Non enim sacro aut religioso eius anima tenebatur, quam sanctam, hoc est incorruptam, uoluit ostendere, ut in illo quoque: — Tuque, o sanctissima coniunx, Felix morte tua. In quo castitatis honorem incorruptae uxoris amplexus est: unde et sanctae leges, quae non debeant poenae sanctione corrumpi. 7 Quod autem ad priorem speciei definitionem de sancto attinet, id est ut non aliud sit quam sacrum aut religiosum: Ecce leuis summo de uertice uisus Iuli Fundere lumen apex, et paulo post: Nos pauidi trepidare metu crinemque flagrantem Excutere et sanctos restinguere fontibus ignes. Hic enim sanctos ac si sacros accipiemus, quia diuinitus contigerunt. Item: — Tuque, o sanctissima uates Praescia uenturi, non aliud nisi sacram uocat, quam uidelicet uatem, et deo plenam et sacerdotem. 8 Superest ut quid sit religiosum cum Virgilio communicemus. Seruius Sulpicius religionem esse dictam tradidit quae propter sanctitatem aliquam remota ac seposita a nobis sit, quasi a relinquendo dicta ut a carendo cerimonia. 9 Hoc Virgilius seruans ait: Est ingens gelidum lucus prope Caeretis amnem Religione patrum late sacer, et adiecit, quo proprietatem religionis exprimeret: undique colles Inclusere caui, et nigra nemus abiete cingit, quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum. Et ut relictum locum ostenderet non sola adeundi difficultate, adiecit et sanctitatem: Siluano fama est ueteres sacrasse Pelasgos Agrorum pecorisque deo. 10 Secundum Pompeium Festum religiosi sunt qui facienda et uitanda discernunt. Hinc Maro ait: — Riuos deducere nulla Religio uetuit. Quod autem ait deducere, nihil aliud est quam detergere. Nam festis diebus riuos ueteres sordidatos detergere licet, nouos fodere non licet. 11 In transcursu et hoc notandum est quod et ipse uelut praeteriens sub unius uerbi significatione proiecit. Cauetur enim in iure pontificio ut, quoniam oues duabus ex causis lauari solent, aut ut curetur scabies aut ut lana purgetur, festis diebus purgandae lanae gratia oues lauare non liceat, liceat autem, si curatione scabies abluenda sit. 12 Ideo hoc quoque inter concessa numerauit: Balantumque gregem fluuio mersare —, quod si hucusque dixisset, licita et uetita confunderet: sed adiciendo salubri causam concessae ablutionis expressit. [3,4] IV. 1 Nomina etiam sacrorum locorum sub congrua proprietate proferre pontificalis obseruatio est. Ergo delubrum quid pontifices proprie uocent, et qualiter hoc nomine Virgilius usus sit, requiramus. 2 Varro libro octauo Rerum diuinarum: Delubrum ait alios aestimare in quo praeter aedem sit area adsumpta deum causa, ut est in Circo Flaminio Iouis Statoris: alios in quo loco dei simulachrum dedicatum sit, et adiecit: sicut locum in quo figerent candelam candelabrum appellatum, ita in quo deum ponerent nominatum delubrum. 3 His a Varrone praescriptis intellegere possumus id potissimum ab eo probatum quod ex sua consuetudine in ultimo posuit, ut a dei dedicato simulachro delubrum coeperit nuncupari. 4 Virgilius tamen utramque rationem diligenter est executus. Ut enim a postrema incipiamus, obseruauit delubrum nominaturus aut proprie deorum nomina aut ea quae dis accommodarentur inserere: At gemini lapsu delubra ad summa dracones Effugiunt, et, ut mox simulachrum nominaret, subtexuit: saeuaeque petunt Tritonidis arcem, Sub pedibusque deae clypeique sub orbe teguntur, item: Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset Ille dies. 5 Illam uero opinionem de area, quam Varro praedixerat, non omisit: Principio delubra adeunt, pacemque per aras Exquirunt, et mox: Aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras Quid enim est spatiatur quam spatio lati itineris obambulat? Quod adiciendo ante aras ostendit aream adsumptam deorum causa. Ita suo more uelut aliud agendo inplet archana. 6 De dis quoque Romanorum propriis, id est Penatibus, aspersa est huic operi non incuriosa subtilitas. Nigidius enim de dis libro nono decimo requirit, num di Penates sint Troianorum Apollo et Neptunus, qui muros eis fecisse dicuntur, et num eos in Italiam Aeneas aduexerit. Cornelius quoque Labeo de dis Penatibus eadem existimat. Hanc opinionem sequitur Maro, cum dicit: Sic fatus meritos aris mactabat honores, Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo. 7 Varro Humanarum secundo Dardanum refert deos Penates ex Samothrace in Phrygiam, et Aeneam ex Phrygia in Italiam detulisse. Qui sint autem di Penates, in libro quidem memorato Varro non exprimit: 8 sed qui diligentius eruunt ueritatem Penates esse dixerunt per quos penitus spiramus, per quos habemus corpus, per quos rationem animi possidemus: esse autem medium aethera Iouem, Iunonem uero imum aera cum terra, et Mineruam summum aetheris cacumen: et argumento utuntur quod Tarquinius, Demarati Corinthii filius Samothracicis religionibus mystice imbutus, uno templo ac sub eodem tecto numina memorata coniunxit. 9 Cassius uero Hemina dicit Samothracas deos eosdemque Romanorum Penates, proprie dici g-theous g-megalous, g-theous g-chrehstous, g-theous dunatous. Noster haec sciens ait: Cum sociis natoque, Penatibus et magnis dis quod exprimit g-theous g-megalous. 10 Sed et omnia haec nomina cum in uno de supradictis numinibus seruat, doctrinam procul dubio suam de omni hac opinione confirmat. Cum enim ait: Iunonis magnae primum prece numen adora g-tehn g-megalehn nominauit: Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno g-tehn g-chrehstehn; dominamque potentem, g-thehn dunatehn. 11 Eodem nomine appellauit et Vestam, quam de numero Penatium aut certe comitem eorum esse manifestum est, adeo ut et consules et praetores seu dictatores, cum adeunt magistratum, Lauinii rem diuinam faciant Penatibus pariter et Vestae. 12 Sed et Virgilius, ubi ex persona Hectoris dixit: Sacra suosque tibi commendat Troia Penates mox adiecit: Sic ait, et manibus uittas Vestamque potentem, Aeternumque adytis effert penetralibus ignem. 13 Addidit Hyginus in libro quem de dis Penatibus scripsit uocari eos g-theous g-patroous. Sed nec hoc Virgilius ignoratum reliquit: Di patrii, seruate domum, seruate nepotem et alibi: — patriique Penates. [3,5] V. 1 Nec minus de sacrificiorum usu quam de deorum scientia diligentiam suam pandit. Cum enim Trebatius libro primo de Religionibus doceat hostiarum genera esse duo, unum in quo uoluntas dei per exta disquiritur, alterum in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias uocant; utrumque hostiarum genus in carmine suo Virgilius ostendit. 2 Et primo quidem illud quo uoluntas numinum per exta monstratur: — Mactat lectas de more bidentes, et mox: — Pecudumque reclusis Pectoribus inhians spirantia consulit exta. 3 Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum uictorem Eryci mactare taurum. Nam ut expleret animalis hostiae causas, ipso usus est nomine: Hanc tibi Eryx meliorem animam pro morte Daretis et ut nuncupata uota signaret, ait persoluo, quod de uoto proprie dicitur; utque ostenderet persolutum dis, signauit dicens: Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos 4 Videndum etiam ne et illam hostiam ostendat animalem: Sanguine placastis uentos et uirgine caesa, Cum primum Iliacas Danai uenistis ad oras: Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum Argolica. Nam et animam, id est hostiae nomen, posuit, et litare, quod significat sacrificio facto placasse numen. 5 In his ipsis hostiis, uel animalibus uel consultatoriis, quaedam sunt quae iniuges uocantur, id est quae numquam domitae aut iugo subditae sunt. Harum quoque noster poeta sic meminit: Nunc grege de intacto septem mactare iuuencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentes, et ut iniuges euidentius exprimeret, adiecit: — Et intacta totidem ceruice iuuencos. 6 Eximii quoque in sacrificiis uocabulum non poeticum ?p??et?? sed sacerdotale nomen est. Veranius enim in Pontificalibus quaestionibus docet eximias dictas hostias quae ad sacrificium destinatae eximantur e grege, uel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eligantur. Hinc ait: Quattuor eximios praestanti corpore tauros 7 ubi quod eximuntur eximios, quod eliguntur praestanti corpore dicendo monstrauit. Ambarualis hostia est, ut ait Pompeius Festus, quae rei diuinae causa circum arua ducitur ab his qui pro frugibus faciunt. Huius sacrificii mentionem in Bucolicis habet ubi de apotheosi Daphnidis loquitur: Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia uota Reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros, ubi lustrare significat circumire: hinc enim uidelicet et nomen hostiae acquisitum est, ab ambiendis aruis; sed et in Georgicorum libro primo: Terque nouas circum felix eat hostia fruges 8 Obseruatum est a sacrificantibus ut, si hostia quae ad aras duceretur fuisset uehementius reluctata ostendissetque se inuitam altaribus admoueri, amoueretur, quia inuito deo offerri eam putabant. Quae autem stetisset oblata, hanc uolenti numini dari aestimabant. Hinc noster: Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aras et alibi: Et statuam ante aras aurata fronte iuuencum 9 Adeo autem omnem pietatem in sacrificiis quae dis exhibenda sunt ponit, ut propter contrariam causam Mezentium uocauerit contemptorem deorum. Neque enim, ut Aspro uidetur, ideo contemptor diuum dictus est, quod sine respectu deorum in homines inpius fuerit: alioquin multo magis hoc de Busiride dixisset, quem longe crudeliorem inlaudatum uocasse contentus est. 10 Sed uerum huius contumacissimi nominis causam in primo libro Originum Catonis diligens lector inueniet. Ait enim Mezentium Rutulis imperasse ut sibi offerrent quas dis primitias offerebant, et Latinos omnes similis imperii metu ita uouisse: IUPPITER, SI TIBI MAGIS CORDI EST NOS EA TIBI DARE POTIUS QUAM MEZENTIO, UTI NOS VICTORES FACIAS. 11 Ergo quod diuinos honores sibi exegerat, merito dictus est a Virgilio contemptor deorum. Hinc pia illa insultatio sacerdotis: — Haec sunt spolia et de rege superbo Primitiae, ut nomine contumaciae cui poenas luit raptas de eo notaret exuuias. [3,6] VI. 1 Mirandum est huius poetae et circa nostra et circa externa sacra doctrinam. Neque enim de nihilo est quod, cum Delon uenit Aeneas, nulla ab eo caesa est hostia, nisi, cum proficisceretur, Apollini et Neptuno res facta diuina est. 2 Constat enim, sicut Cloatius Verus Ordinatorum libro secundo docet, esse Deli aram apud quem hostia non caeditur, sed tantum sollemni deum prece uenerantur. Verba Cloatii haec sunt: Deli ara est Apollinis g-Genetoros in qua nullum animal sacrificatur, quam Pythagoram uelut inuiolatum adorauisse produnt. 3 Hanc ergo esse, quae adoratur ab Aenea, g-Genetoros aram poeta demonstrat, siquidem templum ingressus pontifex nullo acto sacrificio statim inchoat precem, et ut g-Genetora expressus nominaret: Da, pater, augurium 4 At uero cum taurum mox immolat Apollini et Neptuno, apud aliam utique aram factum intellegimus: et bene supra tantummodo patrem, quod ibi proprium est, et infra, quod commune est, Apollinem nominat. 5 Meminit huius arae et Varro Cato de liberis educandis in haec uerba: Nutrix haec omnia faciebat in uerbenis ac tubis since hostia, ut Deli ad Apollinis Genitiui aram. 6 Eodem uersu non omittendum puto cur saxo uetusto dixerit exstructum templum. Velius Longus: Inmutatio est, inquit, epitheti: uult enim dicere uetustatem templi. Hunc multi alii commentatores secuti sunt: sed frigidum est aedificii aetatem notare. 7 Epaphus autem, uir plurimae lectionis, libro septimo decimo ait Delphis quodam tempore euenisse ut templum religiosum antea et intactum spoliatum incensumque sit, et adicit: multas circa Corinthum urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea neque postea hoc incommodo uexatam, sed semper eodem manere saxo. 8 Thucydides etiam Historiarum libro tertio idem docet. Non mirum ergo, si praesidio religionis tutam insulam semper ostendens ad reuerentiam sibi locorum accessisse dicit continuam saxi eiusdem, id est insulae, firmitatem. 9 Ut seruauit Apollinis Genitoris proprietatem patrem uocando, idem curauit Herculem uocando uictorem: Haec, inquit, limina uictor Alcides subiit. 10 Varro Diuinarum libro quarto uictorem Herculem putat dictum, quod omne genus animalium uicerit. Romae autem Victoris Herculis aedes duae sunt, una ad portam Trigeminam, altera in foro Boario. 11 Huius commenti causam Masurius Sabinus Memorabilium libro secundo aliter exponit. Marcus, inquit, Octauius Herrenus, prima adolescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanauit. Postea, cum nauigans hoc idem ageret, a praedonibus circumuentus fortissime repugnauit et uictor recessit. Hunc in somnis Hercules docuit sua opera seruatum. Cui Octauius impetrato a magistratibus loco aedem sacrauit et signum, Victoremque incisis litteris appellauit. Dedit ergo epitheton deo quo et argumentum ueterum uictoriarum Herculis et commemoratio nouae historiae quae recenti Romano sacro causam dedit contineretur. 12 Nec frustra in eodem loco dixit: Et domus Herculei custos Pinaria sacri Quidam enim aram Maximam, cum uicino conflagraret incendio, liberatam a Pinariis ferunt, et ideo sacri custodem domum Pinariam dixisse Virgilium. 13 Asper: G-Kata g-diastolehn, inquit, Potitiorum, qui ab Appio Claudio praemio corrupti sacra seruis publicis prodiderunt. 14 Sed Veranius Pontificalium eo libro quem fecit de supplicationibus ita ait: Pinariis, qui nouissimi comeso prandio uenissent, cum iam manus pransores lauarent, praecepisse Herculem, ne quid postea ipsi aut progenies ipsorum ex decima gustarent sacranda sibi, sed ministrandi tantummodo causa, non ad epulas, conuenirent: quasi ministros eorum sacri custodes uocari. 15 Ut ipse Virgilius alibi: At Triuiae custos iamdudum in montibus Opis id est ministra; nisi forte custodem dixit eam quae se prohibuerit et continuerit a sacris, ut ipse alibi: Et custos furum atque auium cum falce saligna Hellespontiaci seruet tutela Priapi. Hic utique custodem prohibitorem auium furumque significat. 16 Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi Pocula, gramineoque uiros locat ipse sedili. Non uacat quod dixit sedili. Nam propria obseruatio est in Herculis sacris epulari sedentes: et Cornelius Balbus ?????t???? libro octauo decimo ait apud aram Maximam obseruatum ne lectisterniumiat. 17 Custoditur in eodem loco ut omnes aperto capite sacra faciant. Hoc fit, ne quis in aede dei habitum eius imitetur: nam ipse ibi operto est capite. Varro ait Graecum hunc esse morem, quia siue ipse siue qui ab eo relicti aram Maximam statuerunt Graeco ritu sacrificauerunt. Hoc amplius addit Gauius Bassus. Idcirco enim hoc fieri dicit, quia ara Maxima ante aduentum Aeneae in Italia constituta est, qui hunc ritum uelandi capitis inuenit. [3,7] VII. 1 Ea quoque quae incuriose transmittuntur a legentium plebe non carent profunditate. Nam cum loqueretur de filio Pollionis, id quod ad principem suum spectaret, adiecit: Ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti Murice, iam croceo mutabit uellera luto. 2 Traditur autem in libro Etruscorum, si hoc animal insolito colore fuerit inductum, portendi imperatori rerum omnium felicitatem. Est super hoc liber Tarquitii transcriptus ex Ostentario Tusco. Ibi reperitur: Purpureo aureoue colore ouis ariesue si aspergetur, principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate laetioremque efficit. Huiusmodi igitur statum imperatori in transitu uaticinatur. 3 Verbis etiam singulis de sacro ritu quam ex alto petita significet, uel hinc licebit aduertere: Iniecere manum Parcae, telisque sacrarunt Euandri. Nam quicquid destinatum est dis sacrum uocatur: peruenire autem ad deos non potest, nisi libera ab onere corporis fuerit, anima, quod nisi morte fieri non potest. Ita ergo oportune sacratum Halesum facit, quia erat oppetiturus. 4 Et hic proprietatem et humani et diuini iuris secutus est. Nam ex manus iniectione paene mancipium designauit, et sacrationis uocaulo obseruantiam diuini iuris inpleuit. 5 Hoc loco non alienum uidetur de conditione eorum hominum referre quos leges sacros esse certis dis iubent, quia non ignoro quibusdam mirum uideri quod, cum cetera sacra uiolari nefas sit, hominem sacrum ius fuerit occidi. Cuius rei causa haec est. 6 Veteres nullum animal sacrum in finibus suis esse patiebantur, sed abigebant ad fines deorum quibus sacrum esset: animas uero sacratorum hominum, quos * zanas Graeci uocant, dis debitas aestimabant. 7 Quemadmodum igitur quod sacrum ad deos ipsos mitti non poterat a se tamen dimittere non dubitabant, sic animas, quas sacras in caelum mitti posse arbitrati sunt, uiduatas corpore quam primum ire illo uoluerunt. 8 Disputat de hoc more etiam Trebatius Religionum libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi. Cui cordi est legere, satis habeat et auctorem et uoluminis ordinem esse monstratum. [3,8] VIII. 1 Nonnullorum quae scientissime prolata sunt male enuntiando corrumpimus dignitatem, ut quidam legunt: Discedo ac ducente dea flammam inter et hostes Expedior, 2 cum ille doctissime dixerit: ducente deo, non dea. Nam et apud Caluum Aterianus adfirmat legendum: Pollentemque deum Venerem non deam. Signum etiam eius est Cypri barbatum corpore, sed ueste muliebri, cum sceptro ac natura uirili: et putant eandem marem ac feminam esse. 3 Aristophanes eam g-Aphroditon appellat. Laeuinus etiam sic ait: Venerem igitur almum adorans, siue femina siue mas est, ita uti alma Noctiluca est. Philochorus quoque in Atthide eandem adfirmat esse lunam, et ei sacrificium facere uiros cum ueste muliebri, mulieres cum uirili, quod eadem et mas aestimatur et femina. 4 Hoc quoque de prudentia religionis a Virgilio dictum est: Decidet exanimis, uitamque reliquit in astris Aereis. Hyginus enim de proprietatibus deorum, cum de astris ac de stellis loqueretur, ait oportere his uolucres immolari. Docte ergo Virgilius dixit apud ea numina animam uolucris remansisse quibus ad litandum data est. 5 Nec nomen apud se, quod fortuitum esse poterat, uacare permittit: — Matrisque uocauit Nomine Casmillae mutate parte Camillam. 6 Nam Statius Tullianus de uocabulis rerum libro primo ait dixisse Callimachum Tuscos Camillum appellare Mercurium, quo uocabulo significant praeministrum deorum. Unde Virgilium ait Metabum Camillam appellasse filiam, Dianae scilicet praeministram. 7 Nam et Pacubius, cum de Medea loqueretur: Caelitum camilla, expectata aduenis, salue hospita Romani quoque pueros et puellas nobiles et inuestes camillos et camillas appellant, flaminicarum et flaminum praeministros. 8 Hanc quoque obseruationem eius non conuenit praeterire. Mos erat, inquit, Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit. 9 Varro de moribus morem dicit esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo. *Iulius Festus de uerborum significationibus libro tertio decimo: Mos est, inquit, institutum patrium, pertinens ad religiones cerimoniasque maiorum. 10 Ergo Virgilius utrumque auctorem secutus, et primo quidem Varronem, quoniam ille dixerat morem praecedere, sequi consuetudinem, postquam dixit: Mos erat, subiunxit: Quem protinus urbes Albanae coluere, et: Nunc maxima rerum Roma colit, 11 quo perseuerantiam consuetudinis monstrat. Et quoniam Festus pertinere ad cerimonias ait, hoc idem docuit Maro adiciendo sacrum: — Quem protinus urbes Albanae coluere sacrum. 12 Mos ergo praecessit et cultus moris secutus est, quod est consuetudo: et hic definitionem Varronis inpleuit. Adiciendo deinde sacrum ostendit morem cerimoniis dicatum, quod Festus adseruit. 13 Idem obseruauit et in duodecimo libro, cum ait: — Morem ritusque sacrorum Adiciam, 14 in quo ostendit aperte morem esse ritus sacrorum. Sed historiae quoque fidem in his uersibus secutus est: Mos erat Hesperio in Latio, et reliqua. Seruauit enim regnorum successionem: quippe primi regnauerunt Latini, deinde Albani, et inde Romani. Ideo: Mos erat, primum dixit, Hesperio in Latio, et postea: Quem protinus urbes Albanae coluere sacrum; deinde subiecit: Nunc maxima rerum Roma colit. [3,9] IX. 1 Excessere omnes adytis arisque relictis Di quibus imperium hoc steterat. Et de uetustissimo Romanorum more et de occultissimis sacris uox ista prolata est. 2 Constat enim omnes urbes in alicuius dei esse tutela, moremque Romanorum archanum et multis ignotum fuisse ut, cum obsiderent urbem hostium eamque iam capi posse confiderent, certo carmine euocarent tutelares deos: quod aut aliter urbem capi posse non crederent, aut etiam, si posset, nefas aestimarent deos habere captiuos. 3 Nam propterea ipsi Romani et deum in cuius tutela urbs Roma est et ipsius urbis Latinum nomen ignotum esse uoluerunt. 4 Sed dei quidem nomen nonnullis antiquorum, licet inter se dissidentium, libris insitum: et ideo uetusta persequentibus quicquid de hoc putatur innotuit. Alii enim Iouem crediderunt, alii Lunam: sunt qui Angeronam, quae digito ad os admoto silentium denuntiat: alii autem, quorum fides mihi uidetur firmior, Opem Consiuiam esse dixerunt. 5 Ipsius uero urbis nomen etiam doctissimis ignoratum est, cauentibus Romanis ne quod saepe aduersus urbes hostium fecisse se nouerant idem ipsi quoque hostili euocatione paterentur, si tutelae suae nomen diuulgaretur. 6 Sed uidendum ne quod nonnulli male aestimauerunt nos quoque confundat, opinantes uno carmine et euocari ex urbe aliqua deos et ipse deuotam fieri ciuitatem. Nam repperi in libro quinto Rerum reconditarum Sammonici Sereni utrumque carmen, quod ille se in cuiusdam Furii uetustissimo libro repperisse professus est. 7 Est autem carmen huiusmodi quo di euocantur, cum oppugnatione ciuitas cingitur: SI DEUS SI DEA EST CUI POPULUS CIVITASQUE CARTHAGINIENSIS EST IN TUTELA, TEQUE MAXIME, ILLE QUI URBIS HUIUS POPULIQUE TUTELAM RECEPISTI, PRECOR VENERORQUE VENIAMQUE A VOBIS PETO UT VOS POPULUM CIVITATEMQUE CARTHAGINIENSEM DESERATIS, LOCA TEMPLA SACRA URBEMQUE EORUM RELINQUATIS ABSQUE HIS ABEATIS, 8 EIQUE POPULO CIVITATI METUM FORMIDINEM OBLIVIONEM INICIATIS, PRODITIQUE ROMAM AD ME MEOSQUE VENIATIS, NOSTRAQUE VOBIS LOCA TEMPLA SACRA URBS ACCEPTIOR PROBATIORQUE SIT, MIHIQUE POPULOQUE ROMANO MILITIBUSQUE MEIS PRAEPOSITI SITIS UT SCIAMUS INTELLIGAMUSQUE. SI ITA FECERITIS, VOVEO VOBIS TEMPLA LUDOSQUE FACTURUM. 9 In eadem uerba hostias fieri oportet auctoritatemque uideri extorum, ut ea promittant futura. Urbes uero exercitusque sic deuouentur iam numinibus euocatis, sed dictatores imperatoresque soli possunt deuouere his uerbis: 10 DIS PATER VEIOVIS MANES, SIVE QUO ALIO NOMINE FAS EST NOMINARE, UT OMNES ILLAM URBEM CARTHAGINEM EXERCITUMQUE QUEM EGO ME SENTIO DICERE FUGA FORMIDINE TERRORE CONPLEATIS, QUIQUE ADVERSUM LEGIONES EXERCITUMQUE NOSTRUM ARMA TELAQUE FERENT, UTI VOS EUM EXERCITUM EOS HOSTES EOSQUE HOMINES URBES AGROSQUE EORUM ET QUI IN HIS LOCIS REGIONIBUSQUE AGRIS URBIBUSVE HABITANT ABDUCATIS LUMINE SUPERO PRIVETIS EXERCITUMQUE HOSTIUM URBES AGROSQUE EORUM QUOS ME, SENTIO DICERE, UTI VOS EAS URBES AGROSQUE CAPITA AETATESQUE EORUM DEVOTAS CONSECRATASQUE HABEATIS OLLIS LEGIBUS QUIBUS QUANDOQUE SUNT MAXIME HOSTES DEVOTI. 11 EOSQUE EGO VICARIOS PRO ME FIDE MAGISTRATUQUE MEO PRO POPULO ROMANO EXERCITIBUS LEGIONIBUSQUE NOSTRIS DO DEVOVEO, UT ME MEAMQUE FIDEM IMPERIUMQUE LEGIONES EXERCITUMQUE NOSTRUM QUI IN HIS REBUS GERUNDIS SUNT BENE SALVOS SIRITIS ESSE. SI HAEC ITA FAXITIS UT EGO SCIAM SENTIAM INTELLEGAMQUE, TUNC QUISQUIS HOC VOTUM FAXIT UBI FAXIT RECTE FACTUM ESTO OVIBUS ATRIS TRIBUS. TELLUS MATER TEQUE IUPPITER OBTESTOR. 12 Cum Tellurem dicit, manibus terram tangit: cum Iouem dicit, manus ad caelum tollit: cum uotum recipere dicit, manibus pectus tangit. 13 In antiquitatibus autem haec oppida inueni deuota; * Stonios Fregellas Gauios Veios Fidenas, haec intra Italiam, praeterea Carthaginem et Corinthum; sed et multos exercitus oppidaque hostium Gallorum Hispanorum Afrorum Maurorum aliarumque gentium quas prisci locuntur annales. 14 Hinc ergo est quod propter huiusmodi euocationem numinum discessionemque ait Virgilius: Excessere omnes adytis arisque relictis Di, et ut tutelares designaret, adiecit: quibus imperium hoc steterat 15 Utque praeter euocationem etiam uim deuotionis ostenderet, in qua praecipue Iuppiter, ut diximus, inuocatur, ait: — Ferus omnia Iuppiter Argos Transtulit. 16 Videturne uobis probatum sine diuini et humani iuris scientia non posse profunditatem Maronis intellegi? [3,10] X. 1 Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamauit Euangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum, quin in medium detegat inscientiae Virgilianae uulnera. 2 Et nos, inquit, manum ferulae aliquando subduximus, et nos cepimus pontificii iuris auditum: et ex his quae nobis nota sunt Maronem huius disciplinam iuris nescisse constabit. 3 Quando enim diceret, Caelicolum regi mactabam in litore taurum si sciret taurum immolari huic deo uetitum, aut si didicisset quod Atteius Capito conprehendit? Cuius uerba ex libro primo de iure sacrificiorum haec sunt: Itaque Ioui tauro uerre ariete immolari non licet. 4 Labeo uero sexagesimo et octauo libro intulit nisi Neptuno Apollini et Marti taurum non immolari. Ecce pontifex tuus quid apud quas aras mactetur ignorat, cum uel aedituis haec nota sint et ueterum non tacuerit industria. 5 Ad haec Praetextatus renidens: Quibus deorum tauro immoletur, si uis cum Virgilio communicare, ipse te docebit: Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo 6 Vides in opere poetae uerba Labeonis? Igitur ut hoc docte ita illud argute. Nam ostendit deo non litatum ideo secutum Horrendum dictu et uisu mirabile monstrum 7 Ergo respiciens ad futura hostium contrariam fecit. Sed et nouerat hunc errorem non esse inexpiabilem. Atteius enim Capito, quem in acie contra Maronem locasti, adiecit haec uerba: Si quis forte tauro Ioui fecerit, piaculum dato. Committitur ergo res non quidem inpianda, insolita tamen: et committitur non ignorantia, sed ut locum monstro faceret secuturo. [3,11] XI. 1 Subiecit Euangelus: Si euentu excusantur inlicita, dic, quaeso, quod erat monstrum secuturum et cum Cereri libari uino iuberet, quod omnibus sacris uetatur? Cui tu lacte fauos et miti dilue Baccho 2 Vinum autem Cereri non libari debuit illum uel Plautus docere, qui in Aulularia ait: Cererin', Strobile, hi sunt facturi nuptias? {Qui?} Quia temeti nihil adlatum uideo. 3 At hic uester, flamen et pontifex et omnia, tam quid immoletur quam quid libetur ignorat, et, ne non ubique in libando pari errore sit deuius, in octauo ait: In mensam laeti libant, diuosque precantur cum non in mensam sed in aram secundum morem libare debuerint. 4 Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse; ampliusque speciem difficultatis auxeras, si magis Didonem in mensam similiter libantem notasses: Dixit, et in mensam laticum libauit honorem 5 Nam et Tertius, cum de ritu sacrorum multa dissereret, ait sibi hunc locum in quaestionem uenire, nec tamen haesitationem suam requisita ratione dissoluit. Ego autem quod mihi magistra lectione compertum est publicabo. In Papiriano enim iure euidenter relatum est arae uicem praestare posse mensam dicatam. 6 Ut in templo, inquit, Iunonis Populoniae augusta mensa est. Namque in fanis alia uasorum sunt et sacrae supellectilis, alia ornamentorum: quae uasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur: ornamenta uero sunt clypei coronae et huiuscemodi donaria. Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at uero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet puluinaris. 7 Ergo apud Euandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur: in conuiuio uero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum, fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla obseruationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio. 8 At uero hic — omnes In mensam laeti libant, diuosque precantur, quia quod recte fieri nouerat ab omnibus simul in templo epulantibus et uni sacratae adsidentibus mensae factum esse memorauit. 9 De illo autem uersu: Cui tu lacte fauos et miti dilue Baccho paucis, quod male accusatur, absoluam. Poeta enim aeque in rebus doctrinae et in uerbis sectator elegantiae, sciens Cereri mulso libari, adiecit: miti Baccho fauos dilue, scilicet mitescere uinum dicens, cum mulsum coeperit fieri. 10 Nam ita hic mite uinum dixit, ut alibi ait domitum: — Et durum Bacchi domitura saporem. Notum autem esse non diffitebere, quod a. d. duodecimum Kalendas Ianuarias Herculi et Cereri faciunt sue praegnate panibus mulso. [3,12] XII. 1 Oportune mehercle, Praetextate, fecisti Herculis mentionem, in cuius sacra hic uester gemino errore commisit: Tum Salii ad cantus incensa altaria circum Populeis adsunt euincti tempora ramis. Nam et Salios Herculi dedit, quos tantum Marti dicauit antiquitas, et populeas coronas nominat, cum ad aram Maximam sola lauro capita et alia fronde non uinciant. 2 Videmus et in capite praetoris urbani lauream coronam, cum rem diuinam Herculi facit. Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur g-peri g-keraunou maiores solitos decimam Herculi uouere, nec decem dies intermittere quin pollucerent, populum g-asymbolon cum corona laurea dimitterent cubitum. 3 Hiccine est, Vettius ait, error geminus? At ego in neutro dico errasse Virgilium. Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Auentino Lauretum coepit uirere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo. 4 E monte ergo proximo decerpta laurus sumebatur operantibus, quam uicina offerebat occasio. Unde recte Maro noster ad ea tempora respexit quibus Euander ante urbem conditam apud aram Maximam sacra celebrabat et utebatur populo utique Alcidae gratissima. 5 Salios autem Herculi ubertate doctrinae altioris adisgnat, quia is deus et apud pontifices idem qui et Mars habetur. 6 Et sane ita Menippea Varronis adfirmat quae inscribitur ????? ??t?? ??a????, in qua, cum de multo Hercule loqueretur, eundem esse ac Martem probauit. Chaldaei quoque stellam Herculis uocant quam reliqui omnes Martis appellant. 7 Est praeterea Octauii Hersennii liber qui inscribitur de sacris Saliaribus Tiburtium, in quo Salios Herculi institutos operari diebus certis et auspicato docet. 8 Item Antonius Gnipho, uir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, Salios Herculi datos probat in eo uolumine quo disputat quid sit festra, quod est ostium minusculum in sacrario, quo uerbo etiam Ennius usus est. 9 Idoneis, ut credo, auctoribus certisque rationibus error qui putabatur uterque defensus est. Si qua sunt alia quae nos commouent, in medium proferamus, ut ipsa collatio nostrum, non Maronis, absoluat errorem. 10 Tunc Euangelus: Numquamne tibi, Praetextate, uenit in mentem toto, ut aiunt, caelo errasse Virgilium, cum Dido sua rem diuinam pro nuptiis faceret? — Mactat (enim inquit) lectas de more bidentes Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, et quasi expergefactus adiecit: Iunoni ante omnes cui uincla iugalia curae.