[2,0] Liber II. [2,1] I. Hic ubi modestus edendi modus cessare fecit castimoniam ferculorum et conuiualis laetitia minusculis poculis oriebatur, Auienus ait: Bene ac sapienter Maro noster tumultuosum et sobrium uno eodemque uersu descripsit sub paucorum uerborum inmutatione conuiuium. Nam ubi sub adparatu regio procedere solet luxus ad strepitum, Postquam prima, inquit, quies epulis: at, cum heroes castigatis dapibus adsidunt, non reducit quietem, quia nec praecessit tumultus, sed: Postquam exempta fames epulis. Nostrum hoc conuiuium, quod et heroici seculi pudicitiam et nostri conduxit elegantiam, in quo splendor sobrius et diligens parsimonia, Agathonis conuiuio uel post magniloquentiam Platonis non conponere tantum sed nec praeferre dubitauerim. Nam ipse rex mensae nec in moribus Socrate minor et in re publica philosopho efficacior: ceteri qui adestis eminentiores estis ad studia uirtutum quam ut poetis comicis et Alcibiadi, qui tantum fuit fortis ad crimina, aliisque quibus frequens illud conuiuium fuit uos quisquam aestimet conparandos. Bona uerba quaeso, Praetextatus ait, circa reuerentiam tantum Socraticae maiestatis: nam reliquis qui in illo fuere symposio haec lumina quis non praeponenda consentiat? Sed quorsum tibi, Auiene, hoc tendit exemplum? Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes. Illic hoc fieri temptatum est, ut Agathonis uictoria celebraretur: nos honorem dei cuius hoc festum est nullo admixtu uoluptatis augemus. Neque ego sum nescius uos nec tristitiam nec nubilum uultum in bonis ducere, nec Crassum illum quem Cicero auctore Lucilio semel in uita risisse scribit magnopere mirari. Ad haec cum Praetextatus diceret ludicras uoluptates nec suis Penatibus adsuetas nec ante coetum tam serium producendas, excepit Symmachus: Quia "Saturnalibus optimo dierum", ut ait Veronensis poeta, nec uoluptas nobis ut Stoicis tamquam hostis repudianda est, nec ut Epicureis summum bonum in uoluptate ponendum, excogitemus alacritatem lasciuia carentem: et, ni fallor, inueni, ut iocos ueterum ac nobilium uirorum edecumatos ex multiiugis libris relatione mutua proferamus. Haec nobis sit litterata laetitia et docta cauillatio uicem planipedis et sabulonis inpudica et praetextata uerba iacientis ad pudorem ac modestiam uersus imitata. Haec res et cura et studio digna ueteribus uisa est: et iam primum animaduerto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum uenustatem ceteris praestitisse. Plautus quidem ea re clarus fuit, ut post mortem eius comoediae, quae incertae ferebantur, Plautinae tamen esse de iocorum copia noscerentur. Cicero autem quantum in ea re ualuerit quis ignorat qui uel liberti eius libros quos is de iocis patroni conposuit, quos quidam ipsius putant esse, legere curauit? Quis item nescit consularem eum scurram ab inimicis appellari solitum? quod in oratione etiam sua Vatinius posuit. Atque ego, ni longum esset, referrem, in quibus causis, cum nocentissimos reos tueretur, uictoriam iocis adeptus sit: ut ecce pro L. Flacco, quem repetundarum reum ioci oportunitate de manifestissimis criminibus exemit. Is iocus in oratione non extat: mihi ex libro Fusii Viuaculi notus est, et inter alia eius dicta celebratur. Sed in hoc uerbum non casu incidi: uolens feci. Iocos enim hoc genus ueteres nostri dicta dicebant. Testis idem Cicero, qui in libro epistolarum ad Cornelium Nepotem secundo sic ait: Itaque nostri, cum omnia quae dixissemus dicta essent, quae facete et breuiter et acute locuti essemus, ea proprio nomine appellari dicta uoluerunt. Haec Cicero. Nouius uero Pomponiusque iocos non raro dicteria nominant. Marcus etiam Cato ille Censorius argute iocari solitus est. Horum nos ab inuidia muniret auctoritas, etiamsi nostris cauillaremur: at cum ueteribus dicta referamus, ipsa utique auctorum dignitate defendimur. Si ergo probatis inuentum, agite quod cuique de dictis talibus in mentem ueniet uicissim memoriam nostram excitando referamus. Placuit uniuersis laetitiae excogitata sobrietas: et ut Praetextatus incipiendo auctoritatem de exemplo praeberet hortati sunt. [2,2] II. Tum ille: Dictum uolo hostis referre, sed uicti et cuius memoria instaurat Romanorum triumphos. Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime cauillatus est. Ea cauillatio huiuscemodi fuit. Ostendebat Antiochus in campo copias ingentes quas bellum populo Romano facturus conparauerat, conuertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem: inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis et ephippiis, monilibus ac faleris praefulgentem. Atque ibi rex contemplatione tanti et tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et: Putasne, inquit, satis esse Romanis haec omnia? Tunc Poenus eludens ignauiam inbelliamque militum eius pretiose armatorum: Plane, inquit, satis esse credo Romanis haec, etsi auarissimi sunt. Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest. Rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiuerat: respondit Hannibal de praeda. Flauianus subiecit: Sacrificium apud ueteres fuit quod uocabatur propter uiam. In eo mos erat ut, si quid ex epulis superfuisset, igne consumeretur. Hinc Catonis iocus est. Namque Albidium quendam, qui bona sua comedisset et nouissime domum quae ei reliqua erat incendio perdidisset, propter uiam fecisse dicebat: quod comesse non potuerit, id combussisse. Symmachus deinde: Mater M. Bruti, Seruilia, cum pretiosum aere paruo fundum abstulisset a Caesare subiciente hastae bona ciuium, non effugit dictum tale Ciceronis: Equidem, quo melius emptum sciatis, conparauit Seruilia hunc fundum tertia deducta. Filia autem Seruiliae erat Iunia Tertia eademque C. Cassii uxor, lasciuiente dictatore tam in matrem quam in puellam. Tunc luxuriam senis adulteri ciuitas subinde rumoribus iocisque carpebat, ut mala non tantum seria forent. Post hunc Caecina Albinus: Plancus in iudicio forte amici cum molestum testem destruere uellet, interrogauit, quia sutorem sciebat, quo artificio se tueretur. Ille urbane respondit: Gallam subigo. Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate conuertit. Nam Plancus in Maeuia Galla nupta male audiebat. Secutus est Furius Albinus: Post Mutinensem fugam quaerentibus, quid ageret Antonius, respondisse familiaris eius ferebatur: Quod canis in Aegypto: bibit et fugit: quando in illis regionibus constat canes raptu crocodilorum exterritos currere et bibere. Eustathius deinde: Publius Mucium inprimis maliuolum cum uidisset solito tristiorem: Aut Mucio, inquit, nescio quid incommodi accessit, aut nescio cui aliquid boni. Inde Auienus: Faustus Syllae filius, cum soror eius eodem tempore duos moechos haberet, Fuluium fullonis filium et Pompeium cognomine Maculam: Miror, inquit, sororem meam habere maculam, cum fullonem habeat. Hic Euangelus: Apud L. Mallium, qui optimus pictor Romae habebatur, Seruilius Geminus forte coenabat: cumque filios eius deformes uidisset: Non similiter, inquit, Malli, fingis et pingis. Et Mallius: In tenebris enim fingo, inquit, luce pingo. Eusebius deinde: Demosthenes, inquit, excitatus ad Laidis famam, cuius formam tunc Graecia mirabatur, accessit, ut et ipse famoso amore potiretur. Qui ubi dimidium talentum unius pretium noctis audiuit, discessit hoc dicto: Ou)k a)gora/zw tosou/tou metanoh=sai. Inter haec cum Seruius ordine se uocante per uerecundiam sileret: Omnes nos, inquit Euangelus, inpudentes grammatice pronuntias, si tacere talia uis uideri tuitionem pudoris: unde neque tuum nec Disarii aut Hori supercilium liberum erit a superbiae nota, ni Praetextatum et nos uelitis imitari. Tunc Seruius, postquam magis silentium erubescendum uidit, ad libertatem se similis relationis animauit. Marcus, inquit, Otacilius Pitholaus, cum Caninius Reuilus uno tantum die consul fuisset, dixit: Ante flamines, nunc consules diales fiunt. Nec Disarius ultra exprobrationem taciturnitatis expectans ait: - - -. Post hunc Horus quoque: Adfero ad uos, inquit, di/stixon Platonis, quo ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eadem aetate praeluderet: {uerba graeca}. Orta ex his laetitia et omnibus in censorium risum remissis ac retractantibus quae a singulis antiquae festiuitatis sapore prolata sunt, Symmachus ait: Hos Platonis uersiculos, quorum magis uenustatem an breuitatem mireris incertum est, legisse me memini in Latinum tanto latius uersos quanto solet nostra quam Graecorum lingua breuior et angustior aestimari: et, ut opinor, haec uerba sunt: Dum semiulco sauio Meum puellum sauior, Dulcemque florem spiritus Duco ex aperto tramite: Anima aegra et saucia Cucurrit ad labias mihi Rictumque in oris peruium, Et labra pueri mollia Rimata itiner transitus Ut transire nititur! Tum si morae quid plusculae Fuisset in coetu osculi, Amoris igne percita Transisset et me linqueret: Et mira prosum res fieret, Ut ad me fierem mortuus, Ad puerum intus uiuerem. [2,3] III. Sed miror omnes uos ioca tacuisse Ciceronis, in quibus facundissimus, ut in omnibus, fuit: et, si uidetur, ut aedituus responsa numinis sui praedicat ita ego quae memoria suggesserit refero dicta Ciceronis. Tum omnibus ad audiendum erectis ille sic incipit: M. Cicero, cum apud Damasippum coenaret et ille mediocri uino posito diceret: Bibite Falernum hoc, annorum quadraginta est: Bene, inquit, aetatem fert. Idem cum Lentulum generum suum, exiguae naturae hominem, longo gladio adcinctum uidisset: Quis, inquit, generum meum ad gladium alligauit? Nec Q. Ciceroni fratri circa similem mordacitatem pepercit. Nam cum in ea prouincia quam ille rexerat uidisset clypeatam imaginem eius ingentibus lineamentis usque ad pectus ex more pictam (erat autem Quintus ipse staturae paruae), ait: Frater meus dimidius maior est quam totus. In consulatu Vatinii, quem paucis diebus gessit, notabilis Ciceronis urbanitas circumferebatur. Magnum ostentum, inquit, anno Vatinii factum est, quod illo consule nec bruma nec uer nec aestas nec autumnus fuit. Querenti deinde Vatinio, quod grauatus esset domum ad se infirmatum uenire, respondit: Volui in consulatu tuo uenire, sed nox me conprehendit. Ulcisci autem se Cicero uidebatur, ut qui respondisse sibi Vatinium meminerat, cum humeris se rei publicae de exilio reportatum gloriaretur: Unde ergo tibi uarices? Caninius quoque Reuilus, qui uno die, ut iam Seruius retulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eierauit: quod Cicero omni gaudens occasione urbanitatis increpuit: g-Logotheohrehtos est Caninius consul, et deinde: Hoc consecutus est Reuilus, ut quaereretur quibus consulibus consul fuerit. Dicere praeterea non destitit: Vigilantem habemus consulem Caninium, qui in consulatu suo somnum non uidit. Pompeius Ciceronis facetiarum inpatiens fuit: cuius haec dicta ferebantur: Ego uero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. Sed et cum ad Pompeium uenisset, dicentibus sero eum uenisse respondit: Minime sero ueni: nam nihil hic paratum uideo. Deinde interroganti Pompeio, ubi gener eius Dolabella esset, respondit: Cum socero tuo. Et cum donasset Pompeius transfugam ciuitate Romana: Hominem bellum, inquit; Gallis ciuitatem promittit alienam, qui nobis nostram non potest reddere. Propter quae merito uidebatur dixisse Pompeius: Cupio ad hostes Cicero transeat, ut nos timeat. In Caesarem quoque mordacitas Ciceronis dentes suos strinxit. Nam primum post uictoriam Caesaris interrogatus, cur in electione partis errasset, respondit: Praecinctura me decepit, iocatus in Caesarem, qui ita toga praecingebatur ut trahendo laciniam uelut mollis incederet, adeo ut Sylla tamquam prouidus dixerit Pompeio: Caue tibi illum puerum male praecinctum. Deinde cum Laberius in fine ludorum anulo aureo honoratus a Caesare e uestigio in quattuordecim ad spectandum transiit uiolato ordine, et cum detrectatus est eques Romanus et comminus remensus, ait Cicero praetereunti Laberio et sedile quaerenti: Recepissem te, nisi anguste sederem, simul et illum respuens et in nouum senatum iocatus, cuius numerum Caesar supra fas auxerat. Nec inpune. Respondit enim Laberius: Mirum, si anguste sedes, qui soles duabus sellis sedere, exprobrata leuitate Ciceronis qua inmerito optimus ciuis male audiebat. Idem Cicero alias facilitatem Caesaris in adlegendo senatu inrisit palam. Nam, cum ab hospite suo P. Mallio rogaretur ut decurionatum priuigno eius expediret, adsistente frequentia disict: Romae, si uis, habebit: Pompeis difficile est. Nec intra haec eius mordacitas stetit: quippe ab Androne quodam Laodiceno salutatus cum causam aduentus requisisset comperissetque, nam ille se legatum de libertate patriae ad Caesarem uenisse respondit, ita expressit publicam seruitutem: {uerba graeca}. Vigebat in eo excedens iocos et seria mordacitas, ut hoc est ex epistola ad C. Cassium dictatoris uiolatorem: Vellem Idibus Martiis me ad coenam inuitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset: nunc me reliquiae uestrae exercent. Idem Cicero de Pisone genero et M. Lepido lepidissime cauillatus est. Dicente adhuc Symmacho et, ut uidebatur, plura dicturo intercedens Auienus, ut fieri in sermonibus conuiualibus solet: Nec Augustus, inquit, Caesar in huiusmodi dicacitate quoquam minor, et fortasse nec Tullio: et, si uolentibus uobis erit, aliqua eius quae memoria suggesserit relaturus sum. Et Horus: Permitte, Auiene, Symmachus explicet de his quos iam nominauerat dicta Ciceronis: et oportunius quae de Augusto uis referre succedent. Reticente Auieno Symmachus: Cicero, inquam, cum Piso gener eius mollius incederet, filia autem concitatius, ait filiae: Ambula tamquam uir. Et cum M. Lepidus in senatu dixisset, patribus conscriptis Tullius ait: Ego non tanti fecissem g-omoiopoiehton. Sed perge, Auiene: ne ultra te dicturientem retardem. [2,4] IV. Et ille: Augustus, inquam, Caesar adfectauit iocos, saluo tamen maiestatis pudorisque respectu, nec ut caderet in scurram. Aiacem tragoediam scripserat, eandemque, quod sibi displicuisset, deleuerat. Postea L. Varius tragoediarum scriptor interrogabat eum, quid ageret Aiax suus. Et ille: In spongiam, inquit, incubuit. Idem Augustus, cum ei quidam libellum trepidus offerret, et modo proferret manum modo retraheret: Putas, inquit, te assem elephanto dare? Idem cum ab eo Pacubius Taurus congiarium peteret, diceretque iam hoc homines uulgo loqui, non paruam sibi ab illo pecuniam datam: Sed tu, inquit, noli credere. Alium praefectura equitum submotum et insuper salarium postulantem dicentemque: Non lucri causa dari hoc mihi rogo, sed ut iudicio tuo munus uidear impetrasse, et ita officium deposuisse, hoc dicto repercussit: Tu te accepisse apud omnes affirma, et ego dedisse me non negabo. Urbanitas eiusdem innotuit circa Herennium deditum uitiis iuuenem. Quem cum castris excedere iussisset, et ille supplex hac deprecatione uteretur: Quomodo ad patrias sedes reuertar? quid patri meo dicam? respondit: Dic me tibi displicuisse. Saxo in expeditione percussum ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua opera iactantem, sic leniter castigauit: At tu, cum fugies, inquit, numquam post te respexeris. Galbae, cuius informe gibbo erat corpus, agenti apud se cauam et frequenter dicenti: Corrige, in me si quid reprehendis, respondit: Ego te monere possum, corrigere non possum. Cum multi Seuero Cassio accusante absoluerentur, et architectus fori Augusti expectationem operis diu traheret, ita iocatus est: Vellem Cassius et meum forum accuset. Vettius cum monumentum patris exarasset, ait Augustus: Hoc est uere monumentum patris colere. Cum audisset inter pueros quos in Syria Herodes rex Iudaeorum intra bimatum iussit interfici filium quoque eius occisum, ait: Melius est Herodis porcum esse quam filium. Idem Augustus, quia Maecenatem suum nouerat stilo esse remisso molli et dissoluto, talem se in epistolis quas ad eum scribebat saepius exhibebat, et contra castigationem loquendi quam alias ille scribendo seruabat in epistola ad Maecenatem familiari plura in iocos effusa subtexuit: Vale, mel gentium * meculle, ebur ex Etruria, lasar Arretinum, adamas supernas, Tiberinum margaritum, Cilniorum smaragde, iaspi figulorum, berylle Porsenae, carbunculum * habeas, i#na sunte/mw pa/nta, ma/lagma moecharum. Exceptus est a quodam coena satis parca et quasi cotidiana. Nam paene nulli se inuitanti negabat. Post epulum igitur inops ac sine ullo apparatu discedens uale dicenti hoc tantum insusurrauit: Non putabam me tibi tam familiarem. Cum de Tyriae purpurae quam emi iusserat obscuritate quereretur, dicente uenditore: Erige altius et suspice, his usus est salibus: Quid? ego, ut me populus Romanus dicat bene cultum, in solario ambulaturus sum? Nomenculatori suo, de cuius obliuione querebatur, dicenti: Numquid ad forum mandas? Accipe, inquit, commendatitias, quia illic neminem nosti. Vatinio in prima sua aetate eleganter insultauit. Contusus ille podagra uolebat tamen uideri discussisse iam uitium, et mille passus ambulare se gloriabatur. Cui Caesar: Non miror, inquit: dies aliquanto sunt longiores. Relata ad se magnitudine aeris alieni, quam quidam eques Romanus dum uixit excedentem ducenties celauerat, culcitam emi cubicularem in eius auctione sibi iussit, et praeceptum mirantibus hanc rationem reddidit: Habenda est ad somnum culcita in qua ille, cum tantum deberet, dormire potuit. Non est intermittendus sermo eius quem Catonis honori dedit. Venit forte in domum in qua Cato habitauerat. Dein Strabone in adulationem Caesaris male existimante de peruicacia Catonis, ait: Quisquis praesentem statum ciuitatis conmutari non uolet, et ciuis et uir bonus est. Satis serio et Catonem laudauit et sibi, ne quis adfectaret res nouare, consuluit. Soleo in Augusto magis mirari quos pertulit iocos quam ipse quos protulit, qui maior est patientiae quam facundiae laus, maxime cum aequanimiter aliqua etiam iocis mordaciora pertulerit. Cuiusdam prouincialis iocus asper innotuit. Intrauerat Romam simillimus Caesari et in se omnium ora conuerterat. Augustus perduci ad se hominem iussit, uisumque hoc modo interrogauit: Dic mihi, adolescens, fuit aliquando mater tua Romae? Negauit ille, nec contentus adiecit: Sed pater meus saepe. Temporibus triumuiralibus Pollio, cum Fescenninos in eum Augustus scripsisset, ait: At ego taceo. Non est enim facile in eum scribere qui potest proscribere. Curtius eques Romanus deliciis diffluens, cum macrum turdum sumpsisset in conuiuio Caesaris, interrogauit, an mittere licet. Responderat princeps: Quidni liceat? Ille per fenestram statim missit. Aes alienum Augustus cuiusdam senator is cari sibi non rogatus exoluerat numerato quadragies. At ille pro gratiarum actione hoc solum ei scripsit: Mihi nihil. Solebat Licinius libertus eius inchoanti opera patrono magnas pecunias conferre: quem morem secutus centum promisit per libellum in quo uirgulae superductae pars ultra pecuniae defectionem protendebatur uacante infra loco. Caesar occasione usus priori alterum centies sua manu iunxit spatio diligenter expleto et adfectata litterae similitudine: geminatamque accepit summam dissimulante liberto, qui postea coepto alio opere leniter factum suum Caesari obiecit libello tali dato: Confero tibi, domine, ad noui operis impensam quod uidebitur. Mira etiam censoris Augusti et laudata patientia. Corripiebatur eques Romanus a principe, tamquam minuisset facultates suas. At ille se multiplicasse coram probauit. Mox eidem obiecit quod ad contrahendum matrimonium legibus non paruisset. Ille uxorem sibi et tres esse liberos dixit. Tum adiecit: Posthac, Caesar, cum de honestis hominibus inquiris, honestis mandato. Etiam militis non libertatem tantum sed et temeritatem tulit. In quadam uilla inquietas noctes agebat rumpente somnum eius crebro noctuae cantu. Prendendam curauit noctuam. Miles aucupii peritus et spe ingentis praemii pertulit. Laudato imperator mille nummos dari iussit. Ille ausus est dicere: Malo uiuat, auemque dimisit. Quis non miratus est non offenso Caesare abisse militem contumacem? Veteranus, cum die sibi dicto periclitaretur, accessit in publico ad Caesarem, rogauitque ut sibi adesset. Ille aduocatum quem ex comitatu suo elegerat sine mora dedit, commendauitque ei litigatorem. Exclamauit ingenti uoce ueteranus: At non ego, Caesar, periclitante te Actiaco bello uicarium quaesiui, sed pro te ipse pugnaui, detexitque inpressas cicatrices. Erubuit Caesar, uenitque in aduocationem, ut qui uereretur non superbus tantum sed etiam ingratus uideri. Delectatus inter coenam erat symphoniacis Toronii Flacci mangonis, atque eos frumento donauerat, cum in alia acroamata fuisset nummis liberalis: eosdemque postea Toronius aeque inter coenam quaerenti Caesari sic excusauit: Ad molas sunt. Sublimis Actiaca uictoria reuertebatur. Occurrit ei inter gratulantes coruum tenens, quem instituerat haec dicere: Aue, Caesar uictor imperator. Miratus Caesar officiosam auem uiginti milibus nummum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate peruenerat, adfirmauit Caesari habere illum et alium coruum, quem ut adferre cogeretur rogauit. Adlatus uerba quae didicerat expressit: Aue, uictor imperator Antoni. Nihil exasperatus satis duxit iubere illum diuidere donatiuum cum contubernali. Salutatus similiter a psittaco emi eum iussit. Idem miratus in pica hanc quoque redemit. Exemplum sutorem pauperem sollicitauit ut coruum insititueret ad parem salutationem: qui impendio exhaustus saepe ad auem non respondentem dicere solebat: Opera et impensa periit. Aliquando tamen coruus coepit dicere dictatam salutationem. Hac audita dum transit Augustus, respondit: Satis domi salutatorum talium habeo. Superfuit coruo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire subtexeret: Opera et impensa periit. Ad quod Caesar risit, emique auem iussit quanti nullam adhuc emerat. Solebat descendenti a Palatio Caesari honorificum aliquod epigramma porrigere Graeculus. Id cum frustra saepe fecisset, rursumque cum idem facturum uidisset Augustus, breue sua manu in charta exarauit Graecum epigramma: pergenti deinde ad se obuiam misit. Ille legendo laudare, mirari tam uoce quam uultu: cumque accessisset ad sellam, demissa in fundam pauperem manu paucos denarios protulit quos principi daret: adiectus hic sermo: {uerba graeca}. Secuto omnium risu dispensatorem Caesar uocauit et sestertia centum milia numerare Graeculo iussit. [2,5] V. Vultis aliqua et filiae eius Iuliae dicta referamus? Sed si garrulus non putabor, uolo de moribus feminae pauca praemittere, ni quisquam uestrum habeat seria et discenda quae proferat. Hortantibusque omnibus, ut coepto insisteret, ita de Iulia orsus est. Annum agebat tricesimum et octauum, tempus aetatis, si mens sana superesset, uergentis in senium: sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saeuus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui uitia noscebant tantam pariter diuersitatem. Non semel praeceperat pater, temperato tamen inter indulgentiam grauitatemque sermone, moderaretur profusos cultus perspicuosque comitatus. Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat. Inde blandiebatur sibi Augustus laetum in filia animum usque ad speciem procacitatis, sed reatu liberum: et talem fuisse apud maiores Claudiam credere audebat. Itaque inter amicos dixit duas habere se filias delicatas, quas necesse haberet ferre, rem publicam et Iuliam. Venerat ad eum licentiore uestitu, et oculos offenderat patris tacentis. Mutauit cultus sui postera die morem, et laetum patrem adfectata seueritate conplexa est. At ille, qui pridie dolorem suum continuerat, gaudium continere non potuit, et Quantum hic, ait, in filia Augusti probabilior est cultus? Non defuit patrocinio suo Iulia his uerbis: Hodie enim me patris oculis ornaui, heri uiri. Notum et illud. Aduerterant in se populum in spectaculo gladiatorum Liuia et Iulia comitatus dissimilitudine, quippe cingentibus Liuiam grauibus uiris, haec iuuentutis et quidem luxuriosae grege circumsidebatur. Ammonuit pater scripto: Videret, quantum inter duas principes feminas interesset. Eleganter illa rescripsit: Et hi mecum senes fient. Eadem Iulia mature habere coeperat canos, quos legere secrete solebat. Subitus interuentus patris aliquando oppressit ornatrices. Dissimulauit Augustus deprehensis super uestem earum canis: et aliis sermonibus tempore extracto induxit aetatis mentionem, interrogauitque filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calua: et cum illa respondisset: Ego, pater, cana esse malo, sic illi mendacium obiecit: Quid ergo istae te caluam tam cito faciunt? Item cum grauem amicum audisset Iulia suadentem melius facturam si se conposuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait: Ille obliuiscitur Caesarem se esse: ego memini me Caesaris filiam. Cumque conscii flagitiorum mirarentur quomodo similes Agrippae filios pareret quae tam uulgo potestatem corporis sui faceret, ait: Numquam enim nisi naui plena tollo uectorem. Simile dictum Populiae Marci filiae, quae miranti cuidam, quid esset quapropter aliae bestiae numquam marem desiderabant nisi cum praegnantes uellent fieri, respondit: Bestiae enim sunt. [2,6] VI. Sed, ut a feminis ad uiros et a lasciuis iocis ad honestos reuertar, Cascellius iuris consultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur, praecipue tamen is iocus eius innotuit. Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, optinuerat ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse uellet. Forte his diebus Cascellius consultus a quodam, an nux pinea pomum esset, respondit: Si in Vatinium missurus es, pomum est. Mercatori deinde, quemadmodum cum socio nauem diuideret, interroganti, respondisse traditur: Nauem si diuidis, nec tu nec socius habebitis. In Galbam eloquentia clarum, sed quem habitus, ut supra dixi, corporis destruebat, M. Lollii uox circumferebatur: Ingenium Galbae male habitat. In eundem Galbam Orbilius grammaticus acerbius inrisit. Prodierat Orbilius in reum testis. Quem Galba ut confunderet, dissimulata professione eius interrogauit: Quid artium facis? Respondit: In sole gibbos soleo fricare. L. Caecilius, cum C. Caesar aliis qui secum pila lusitabant centena sestertia, illi uni quinquaginta dari iussisset: Quid? ego, inquit, una manu ludo? Cum iratus esse P. Clodius D. Laberio diceretur, quod ei mimum petenti non dedisset: Quid amplius, inquit, mihi facturus es, nisi ut Dyrrhachium eam et redeam? ludens ad Ciceronis exilium. [2,7] VII. Sed quia et paulo ante Aurelius Symmachus et ego nunc Laberii fecimus mentionem, si aliqua huius atque Publii dicta referemus, uidebimur et adhibendi conuiuio mimos uitasse lasciuiam et tamen celebritatem, quam, cum adsunt, illi excitare pollicentur, imitari. Laberium asperae libertatis equitem Romanum Caesar quingentis milibus inuitauit ut prodiret in scenam et ipse ageret mimos quos scriptitabat. Sed potestas non solum si inuitet, sed etiam si supplicet, cogit: unde se et Laberius a Caesare coactum in prologo testatur his uersibus: Necessitas, cuius cursus transuersi impetum Voluerunt multi effugere, pauci potuerunt, Quo me detrusit paene extremis sensibus? Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio, Nullus timor, uis nulla, nulla auctoritas, Mouere potuit in iuuenta de statu, Ecce in senecta ut facile labefecit loco Viri excellentis mente clemente edita Summissa placide blandiloquens oratio? Etenim ipsi di negare cui nihil potuerunt, Hominem me denegare quis posset pati? Ego bis tricenis annis actis sine nota Eques Romanus e Lare egressus meo Domum reuertar mimus: nimirum hoc die Uno plus uixi mihi quam uiuendum fuit. Fortuna inmoderata in bono aeque atque in malo Si tibi erat libitum litterarum laudibus Floris cacumen nostrae famae frangere, Cur, cum uigebam membris praeuiridantibus, Satisfacere populo et tali cum poteram uiro, Non flexibilem me concuruasti ut carperes? Nuncine me deiecis? quo? Quid ad scenam adfero? Decorem formae an dignitatem corporis, Animi uirtutem an uocis iocundae sonum? Ut hedera serpens uires arboreas necat, Ita me uetustas amplexu annorum enecat. Sepulchri similis nihil nisi nomen retineo. In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur inducto habitu Syri, qui uelut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat: Porro Quirites! libertatem perdimus, et paulo post adiecit: Necesse est multos timeat quem multi timent. Quo dicto uniuersitas populi ad solum Caesarem oculos et ora conuertit, notantes inpotentiam eius hac dicacitate lapidatam. Ob haec in Publium uertit fauorem. Is Publius, natione Syrus, cum puer ad patronum domini esset adductus, promeruit eum non minus salibus et ingenio quam forma. Nam forte cum ille seruum suum hydropicum iacentem in area uidisset increpuissetque, quid in sole faceret, respondit: Aquam calefacit. Ioculari deinde super coena exorta quaestione, quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante ille: Podagrici pedes, dixit. Ob haec et alia manu missus et maiore cura eruditus, cum mimos conponeret ingentique adsensu in Italiae oppidis agere coepisset, productus Romae per Caesaris ludos, omnes qui tunc scripta et operas suas in scenam locauerant prouocauit, ut singuli secum posita inuicem materia pro tempore contenderent. Nec ullo recusante superauit omnes, in quis et Laberium. Unde Caesar adridens hoc modo pronuntiauit: Fauente tibi me uictus es, Laberi, a Syro: statimque Publico palmam et Laberio anulum aureum cum quingentis sestertiis dedit. Tunc Publius ad Laberium recedentem ait: Quicum contendisti scriptor, hunc spectator subleua. Sed et Laberius sequenti statim commissione mimo nouo interiecit hos uersus: Non possunt primi esse omnes omni in tempore. Summum ad gradum cum claritatis ueneris, Consistes aegre, *ne me citius decidas. Cecidi ego, cadet qui sequitur: laus est publica. Publii autem sententiae feruntur lepidae et ad communem usum adcommodatissimae, ex quibus has fere memini singulis uersibus circumscriptas: Beneficium dando accepit qui digno dedit. Feras, non culpes, quod mutari non potest. Cui plus licet quam par est plus uult quam licet. Comes facundus in uia pro uehiculo est. Frugalitas miseria est rumoris boni. Heredis fletus sub persona risus est. Furor fit laesa saepius patientia. Inprobe Neptunum accusat qui iterum naufragium facit. Nimium altercando ueritas amittitur. Pars beneficii est, quod petitur si cito neges. Ita amicum habeas, posse ut fieri hunc inimicum putes. Veterem ferendo iniuriam inuites nouam. Numquam periclum sine periclo uincitur. Sed quia semel ingressus sum scenam loquendo, non Pylades histrio nobis omittendus est, qui clarus in opere suo fuit temporibus Augusti et Hylam discipulum usque ad aequalitatis contentionem eruditione prouexit. Populus deinde inter utriusque suffragia diuisus est, et cum canticum quoddam saltaret Hylas cuius clausula erat: g-Ton g-megan g-Agamemnona, sublimem ingentemque Hylas uelut metiebatur. Non tulit Pylades, et exclamauit e cauea: g-Su g-makron g-ou g-megan g-poieis. Tunc eum populus coegit idem saltare canticum: cumque ad locum uenisset quem reprehenderat, expressit cogitantem, nihil magis ratus magno duci conuenire quam pro omnibus cogitare. Saltabat Hylas Oedipodem, et Pylades hac uoce securitatem saltantis castigauit: g-Su g-blepeis. Cum in Herculem furentem prodisset et nonnullis incessum histrioni conuenientem non seruare uideretur, deposita persona ridentes increpuit: g-Mohroi, g-mainomenon g-orchoumai. Hac fabula et sagittas iecit in populum. Eandem personam cum iussu Augusti in triclinio ageret, et intendit arcum et spicula inmisit. Nec indignatus est Caesar eodem se loco Pyladi quo populum Romanum fuisse. Hic, quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum, quae apud maiores uiguit, et uenustam induxisse nouitatem, interrogatus ab Augusto, quae saltationi contulisset, respondit: {uerba graeca}. Idem cum propter populi seditionem pro contentione inter se Hylamque habita concitatam indignationem excepisset Augusti, respondit: {uerba graeca}. [2,8] VIII. His dictis et excitata laetitia cum in Auieno memoria florida et amoenitas laudaretur ingenii, mensas secundas minister admouit. Et Flauianus: Multi, ut aestimo, in hoc a Varrone dissentiunt, qui in illa lepidissima satira Menippea, quae inscribitur Nescis quid uesper uehat, de secunda mensa placentas remouit: sed quaeso dicas, Caecina, uerba ipsa Varronis, si tibi beneficio memoriae tenacioris haeserunt. Et Albinus: Locus, inquit, Varronis quem referri a me imperas in his fere uerbis est: Bellaria ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt: dulcibus enim cum g-peyei societas infida. Significant autem bellaria omne mensae secundae genus. Nam quae g-pemmata Graeci, uel g-tragehmata dixerunt, ea ueteres nostri appellauere bellaria: uina quoque dulciora est inuenire in comoediis antiquioribus hoc uocabulo, dictaque ea Liberi bellaria. Et Euangelus: Agite, antequam surgendum nobis sit, uino indulgeamus: quod decreti Platonici auctoritate faciemus, qui aestimauit fomitem esse quendam et ignitabulum ingenii uirtutisque, si mens et corpus hominis uino flagret. Tunc Eustathius: Quid agis, inquit, Euangele? an Platonem aestimas haurienda passim uina suasisse, et non magis inter minuta pocula iucundiorum liberalioremque inuitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conuiuiorum sobriis, non inprobasse? Et hoc est quod in primo et secundo de legibus non inutile uiris esse decernit. Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existimauit, redditosque sensim laetiores ad intentiones rursus capessendas fieri habiliores; et simul, si qui penitus in his affectionum cupiditatumque errores inessent quos celaret alioquin pudor reuerens, ea omnia sine graui periculo libertate per uinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora. Atque hoc etiam Pato ibidem dicit, non diffugiendas esse huiuscemodi exercitationes aduersum propulsandam uini uiolentiam, neque ullum umquam continentem prorsum aut temperantem satis fideliter uisum esse cui uita non inter ipsa errorum pericula et in mediis uoluptatem inlecebris explorata sit. Nam cui libentiae gratiaeque omnes conuiuiorum incognitae sint, quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas huiusmodi uoluptates aut uoluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas inpulerit, mox deleniri et capi, neque mentem eius animumque consistere. Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum uoluptariis rebus cumque ista uini licentia comminus decernendum, ut aduersus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed uigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo uel frigidae tristitiae uel torpentis uerecundiae fuerit, diluamus. Sed, quia uoluptatum fecimus mentionem, docet Aristoteles a quibus uoluptatibus sit cauendum. Quinque enim sunt hominum sensus, quos Graeci g-aisthehseis appellant, per quos uoluptas animo aut corpori quaeri uidetur, tactus gustus odoratus uisus auditus. Ex his omnibus uoluptas, quae inmodice capitur, ea turpis atque inproba est. Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea igitur gemina uoluptas, sicut sapientes uiri censuerunt, omnium rerum foedissima est: eosque maxime qui sese duabus istis uoluptatibus dediderunt grauissimi uitii uocabulis Graeci appellauerunt, uel g-akrateis uel g-akolastous: nos eos uel incontinentes dicimus uel intemperantes. Istas autem uoluptates duas, gustus atque tactus, id est cibi et Veneris, solas hominibus communes uidemus esse cum beluis, et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur quisquis est his ferarum uoluptatibus occupatus: ceterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum tantum propriae sunt. Verba super hac re Aristotelis philosophi in medium proferam, ut quid de his infamibus uoluptatibus tam clarus atque inclytus uir sentiat publicetur: {uerba graeca}. Quis igitur habens aliquid humani pudoris uoluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur? Socrates quidem dicebat multos homines propterea uelle uiuere ut ederent et biberent, se bibere atque esse ut uiueret. Hippocrates autem, diuina uir scientia, de coitu Venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi quem nostri comitialem dixerunt. Namque ipsius uerba haec traduntur: g-tehn g-sunousian g-einai g-mikran g-epilehpsian, id est, coitum esse paruum morbum comitialem.