[0,0] COMMENTARIUS EX CICERONE IN SOMNIUM SCIPIONIS. [1,0] LIBER PRIMUS. [1,1] CAP- 1. Quae differentia et que similitude sit inter Platonis ac Ciceronis de republica libros; curque aut ille indicium Eris, aut hic somnium Scipionis operi suo asciuerit. Inter Platonis et Ciceronis libros, quos de republica utrumque constituisse constat, Eustathi fili, uitae mihi pariter dulcedo et gloria, hoc interesse prima fronte perspeximus, quod ille rempublicam ordinauit, hic retulit; alter, qualis esse deberet, alter, qualis esset a maioribus instituta, disseruit. In hoc tamen uel maxime operis similitudinem seruauit imitatio, quod, cum Plato in uoluminis conclusione a quodam uitae reddito, quam reliquisse uidebatur, indicari faciat qui sit exutarum corporibus status animarum, adiecta quadam sphaerarum, uel siderum, non otiosa descriptions, rerum facies non dissimilia significans a Tulliano Scipione per quietem sibi ingesta narratur. Sed quod uel illi commento tali, uel huic tali somnio in his potissimum libris opus fuerit, in quibus de rerum publicarum statu loquebatur, quoque attinuerit inter gubernandarum urbium constitula, circulos, orbes, globos que describere, de stellarum modo, de coeli conuersione tractare, quaesitu dignum et mihi uisum est, et aliis fortasse uideatur : ne uiros sapientia praecellentes nihilque in inuestigatione ueri nisi diuinum sentire solitos, aliquid castigato operi adiecisse superfluum suspicemur. De hoc ergo prius pauca dicenda sunt, ut liquido mens operis, de quo loquimur, innotescat. Rerum omnium Plato et actuum naturam penitus inspiciens aduertit in omni sermone suo de reipublicae institutione proposito infundendum animis iustitiae amorem; sine qua non solum respublica, sed nec exiguus hominum coetus, nec domus quidem parua constabit. Ad hunc porro iustitiae affectum pectoribus inoculandum nihil aeque patrocinaturum uidit, quam si fructus eius non uideretur cum uita hominis terminari; hunc uero superstitem durare post hominem, qui poterat ostendi, nisi prius de animae immortalitate constaret? Fide autem facta perpetuitatis animarum, consequens esse animaduertit, ut certa illis loca, nexu corporis absolutis, pro contemplatu probi improbiue meriti deputata sint. Sic in Phaedone, inexpugnabilium luce rationum anima in ueram dignitatem propriae immortalitatis asserta, sequitur distinctio locorum, quae hanc uitam relinquentibus ea lege debentur, quam sibi quisque uiuendo sanxerit. Sic in Gorgia, post peractam pro iustitia disputationem, de habitu post corpus animarum, morali grauitate Socraticae dulcedinis, admonemur. Idem igitur obseruanter secutus est in illis praecipue uoluminibus, quibus statum reipublicae formandum recepit; nam postquam principatum iustitiae dedit, docuitque animam post animal non perire, per illam demum fabulam (sic enim quidam uocant), quo anima post corpus euadat, et unde ad corpus ueniat, in fine operis asseruit; ut iustitiae, uel cultae praemium, uel spretae poenam, animis quippe immortalibus subiturisque iudicium, seruari doceret. Hunc ordinem Tullius non minore iudicio reseruans, quam ingcnio repertus est, postquam in omni reipublicae otio ac negotio palmam iustitiae disputando dedit, sacras immortalium animarum sedes, et coelestium arcana regionum, in ipso consummati operis fastigio locauit, indicans quo his perueniendum, uel potius reuertendum sit, qui rempublicam cum prudentia, iustitia, fortitudine ac moderatione tractauerunt. Sed ille Platonicus secretorum relator Er quidam nomine fuit, natione Pamphylus, miles officio, qui, cum uulneribus in proelio acceptis uitam effudisse uisus, duodecimo die demum inter ceteros una peremtos ultimo esset honorandus igne, subito seu recepta anima, seu retenta, quidquid emensis inter utramque uitam diebus egerat uideratue, tanquam publicum professus indicium, humano generi enuntiauit. Hanc fabulam Cicero licet ab indoctis quasi ipse ueri conscius doleat irrisam, exemplum tamen stolidae reprehensionis uitans excitari narraturum, quam reuiuiscere, maluit. [1,2] Cap- II. Quid respondendum Coloti Epicureo, putanti philosopho non esse utendum fabulis; quasque fabulas philosophia recipiat, et quando his philosophi soleant uti. Ac, priusquam somnii uerba consulamus, enodandum nobis est, a quo genere hominum Tullius memoret uel irrisam Platonis fabulam, uel ne sibi idem eueniat non uereri. Nec enim his uerbis uult imperitum uulgus intelligi, sed genus hominum ueri ignarum sub peritiae ostentatione : quippe quos et legisse talia, et ad reprehendendum animatos constaret. Dicemus igitur, et quos in tantum philosophum referat quandam censurae exercuisse leuitatem, quisue eorum etiam scriptam reliquerit accusationem; et postremo, quid pro ea dumtaxat parte, quae huic operi necessaria est, responderi conueniat obiectis; quibus, quod factu facile est, eneruatis, iam quidquid uel contra Platonis, uel contra Ciceronis opinionem etiam in Scipionis somnium seu iaculatus est unquam morsus liuoris, seu forte iaculabitur, dissolutum erit. Epicureorum tota factio, aequo semper errore a uero deuia, et illa existimans ridenda, quae nesciat, sacrum uolumen et augustissima irrisit naturae seria. Colotes uero, inter Epicuri auditores famosior, et loquacitate notabilior, etiam in librum retulit, quae de hoc amarius reprehendit. Sed cetera, quae iniuria notauit, siquidem ad somnium, de quo hic procedit sermo, non attinent, hoc loco nobis omittenda sunt; illam calumniam persequemur, quae, nisi supplodatur, manebit Ciceroni cum Platone communis. Ait a philosopho fabulam non oportuisse confingi : quoniam nullum figmenti genus ueri professoribus conueniret. Cur enim, inquit, si rerum coelestium notionem, si habitum nos animarum docere uoluisti, non simplici et absoluta hoc insinuatione curatum est, sed quaesita persona, casusque excogitata nouitas, et composita aduocati scena figmenti, ipsam quaerendi ueri ianuam mendacio polluerunt? Haec quoniam, cum de Platonico Ere iactantur, etiam quietem Africani nostri somniantis incusant (utraque enim sub apposito argumento electa persona est, quae accommoda enuntiandis haberetur), resistamus argenti, et frustra arguens refellatur : ut una calumnia dissoluta, utriusque factum incolumem, ut fas est, retineat dignitatem. Nec omnibus fabulis philosophia repugnat, nec omnibus acquiescit; et, ut facile secerni possit, quae ex his ab se abdicet, ac uelut profana ab ipso uestibulo sacrae disputationis excludat, quaeue etiam saepe ac libenter admittat, diuisionum gradibus explicandum est. Fabula, quarum nomen indicat falsi professionem, aut tantum conciliandae auribus uoluptatis, aut adhortationis quoque in bonam frugem gratia repertae sunt; auditum mulcent, uelut comodiae, quales Menander eiusue imitatores agendas dederunt : uel argumenta fictis casibus amatorum referta; quibus uel multum se Arbiter exercuit, uel Apuleium nonnunquam lusisse miramur. Hoc totum fabularum genus, quod solas aurium delicias profitetur, e sacrario suo in nutricum cunas sapientiae tractatus eliminat. Ex his autem, quae ad quandam uirtutis speciem intellectum legentis hortantur, fit secunda discretio. In quibusdam enim et argumentum ex ficto locatur, et per mendacia ipse relationis ordo contexitur : ut sunt illae Aesopi fabulae, elegantia fictionis illustres. At in aliis argumentum quidem fundatur ueri soliditate : sed haec ipsa ueritas per quaedam composita et ficta profertur, et haec iam uocatur fabulosa narratio, non fabula : ut sont caerimoniarum sacra, ut Hesiodi et Orphei, quae de Deorum progenie actuue narrantur; ut mystica Pythagoreorum sensa referuntur. Ex hac ergo secunda diuisione, quam diximus, a philosophiae libris prior species, quae concepta de falso per falsum narratur, aliena est. Sequens in aliam rursum discretionem scissa diuiditur; nam, cum ueritas argumento subest, solaque sit narratio fabulosa, non unus reperitur modus per figmentum uera referendi, ait enim contextio narrationis per turpia, et indigna numinibus, ac monstro similia, componitur; ut Dii adulteri, Saturnus pudenda Coeli patris abscindens, et ipse rursus a filio regno potito in uincula coniectus; quod genus totum philosophi nescire maluerunt : ait sacrarum rerum notio sub pio figmentorum uelamine honestis et tecta rebus, et uestita nominibus enuntiatur. Et hoc est solum figmenti genus, quod cautio de diuinis rebus philosophantis admittit. Cum igitur nullam disputationi pariat iniuriam uel Er index, uel somnians Africanus, sed rerum sacrarum enuntiatio integra sui dignitate his sit tecta nominibus, accusator tandem edoctus a fabulis fabulosa secernere, conquiescat. Sciendum est tamen, non in omnem disputationem philosophos admittere fabulosa uel licita ; sed his uti solent, cum uel de anima, uel de aereis aetheriisue potestatibus, uel de ceteris Diis loquuntur. Ceterum cum ad summum et principem omnium Deum, qui apud Graecos g-t' g-agathon, qui g-prohton g-aition nuncupatur, tractatus se audet attollere; uel ad mentem, quam Graeci g-noun appellant, orignales rerum species, quae g-ideai dictae sunt, continentem, ex summo natam et profectam Deo; cum de his, inquam, loquuntur, summo Deo ac mente, nihil fabulosum penitus attingunt. Sed si quid de his assignare conantur, quae non sermonem tantummodo, sed cogitationem quoque humanam superant, ad similitudines et exempla confugiunt. Sic Plato, cum de g-t' g-agathoh loqui esset animatus, dicere quid sit non ausus est, hoc solum de eo sciens, quod sciri quale sit ab homine non posset : solum uero ei simillimum de uisibilibus solum reperit; et per eius similitudinem uiam sermoni suo attollendi se ad non comprehendenda patefecit. Ideo et nullum eius simulacrum, cum Diis aliis constitueretur, finxit antiquitas : quia summus Deus, nataque ex eo mens, sicut ultra animam, ita supra naturam sunt : quo nihil fas est de fabulis peruenire. De Diis autem, ut dixi, ceteris, et de anima non frustra se, nec, ut oblectent, ad fabulosa conuertunt; sed quia sciunt, inimicam esse naturae apertum nudamque expositionem sui : quae sicut uulgaribus hominum sensibus intellectum sui uario rerum tegmine operimentoque subtraxit, ita a prudentibus arcana sua uoluit per fabulosa tractari. Sic ipsa mysteria figurarum cuniculis operiuntur, ne uel haec adeptis nuda rerum talium se natura praebeat : sed summatibus tantum uiris sapientia interprete ueri arcani consciis, contenti sint reliqui ad uenerationem figuris defendentibus a uilitate secretum. Numenio denique inter philosophos occultorum curiosiori offensam numinum, quod Eleusinia sacra interpretando uulgauerit, somnia prodiderunt, uiso sibi, ipsas Eleusinias Deas habitu meretricio ante apertum lupanar uidere prostantes; admirantique, et causas non conuenientis numinibus turpitudinis consulenti, respondisse iratas, ab ipso se adyto pudicitiae suae ui abstractas, et passim adeuntibus prostitutas. Adeo semper ita se et sciri et coli numina maluerunt, qualiter in uulgus antiquitas fabulata est; quae et imagines et simulacra formarum talium prorsus alienis, et aetates tam incrementi, quam diminutionis ignaris, et amictus ornatusque uarios corpus non habentibus assignauit. Secundum haec Pythagoras ipse atque Empedocles, Parmenides quoque et Heraclitus, de Diis fabulati sunt : nec secus Timaeus, qui progenies eorum, sicuti traditum fuerit, exsecutus est. [1,3] CAP- III. Quinque esse genera somniandi; atque somnium hoc Scipionis ad prima tria genera debere referri. His praelibatis, antequam ipsa somnii uerba tractemus, prius, quot somniandi modos obseruatio deprehenderit, cum licentiam figurarum, quae passim quiescentibus ingeruntur, sub definitionem ac regulam uetustas mitteret, edisseramus, ut cui eorum generi somnium, de quo agimus, applicandum sit, innotescat. Omnium, quae uidere sibi dormientes uidentur, quinque sunt principales et diuersitates et nomina : aut enim est g-oneiros secundum Graecos, quod Latini somnium uocant; aut est g-orama, quod uisio recte appellatur; aut est g-chrehmatismos, quod oraculum nuncupatur ; aut est g-enupnion, quod insomnium dicitur; aut est g-phantasma, quod Cicero, quoties opus hoc nomine fuit, uisum uocauit. Ultima ex his duo, cum uidentur, cura interpretationis indigna sunt, quia nihil diuinationis apportant : g-enupnion dico et g-phantasma. Est enim g-enupnion, quoties cura oppressi animi corporisue siue fortunae, qualis uigilantem fatigauerat, talem se ingerit dormienti; animi, si amator deliciis suis aut fruentem se uideat, aut carentem : si metuens quis imminentem sibi uel insidiis uel potestate personam, aut incurrisse hanc, ex imagine cogitationum suarum, aut effugisse uideatur; corporis, si temeto ingurgitatus, aut distentus cibo, uel ex abundantia praefocari se existimet, uel grauantibus exonerari: aut contra, si esuriens cibum, aut potum sitiens desiderare, quaerere, uel etiam inuenisse uideatur. Fortunae, cum se quis aestimat uel potentia, uel magistratu, aut augeri pro desiderio, aut exui pro timore. Haec et his similia, quoniam ex habitu mentis quietem sicut praeuenerant, ita et turbauerant dormientis, una cum somno auolant et pariter euanescunt. Hinc et insomnio nomen est, non quia per somnium uidetur (hoc enim est huic generi commune cum ceteris), sed quia in ipso somnio tantummodo esse creditur, dum uidetur; post somnium nullam sui utilitatem uel sigrrificationem relinquit. Falsa esse insomnia nec Maro tacuit : "Sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes" : caelum hic uiuorum regionem uocans; quia sicut Dii nobis, ita nos defunctis superi habemur. Amorem quoque describens, cuius curam sequuntur insomnia, ait : "--- Haerent infixi pectore uultus, Verbaque : nec placidam membris dat cura quietem". et post haec : "Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent"? g-Phantasma uero, hoc est uisum, cum inter uigiliam et adultam quietem, in quadam, ut aiunt, prima somni nebula adhuc se uigilare aestimans, qui dormire uix coepit, aspicere uidetur irruentes in se, uel passim uagantes formas, a natura seu magnitudine, seu specie discrepantes, uariasque tempestates rerum uel laetas, uel turbulentas. In hoc genere est g-ephialtehs : quem publica persuasio quiescentes opinatur inuadere, et pondere suo pressos ac sentientes grauare. His duobus modis ad nullam noscendi futuri opem receptis, tribus ceteris in ingenium diuinationis instruimur. Et est oraculum quidem, cum in somnis parens, uel alia sancta grauisque persona, seu sacerdos, uel etiam Deus, aperte euenturum quid, aut non euenturum, faciendum uitandumue denuntiat. Visio est autem, cum id quis uidet, quod eodem modo, quo apparuerat, eueniet. Amicum peregre commorantem, quem non cogitabat, uisus sibi est reuersum uidere, et procedenti obuius, quem uiderat, uenit in amplexus. Depositum in quiete suscipit; et matutinus ei precator occurrit, mandans pecuniae tutelam, et fidae custodiae celanda committens. Somnium proprie uocatur, quod tegit figuris, et uelat ambagibus, non nisi interpretatione intelligendam significationem rei, quae demonstratur : quod quale sit, a nobis non exponendum est, cum hoc unusquisque ex usu, quid sit, agnoscat. Huius quinque sunt species : aut enim proprium, aut alienum, aut commune, aut publicum, aut generale est. Proprium est, cum se quis facientem patientemue aliquid somniat : alienum, cum alium : commune, cum se una cum alio. Publicum est, cum ciuitati foroue, uel theatro, seu quibuslibet publicis monibus actibusue, triste uel laetum quid existimat accidisse. Generale est, cum circa solis orbem lunaremue, seu alia sidera, uel coelum omnesue terras aliquid somniat innouatum. Hoc ergo, quod Scipio uidisse se retulit, et tria illa, quae sola probabilia sunt genera principalitatis, amplectitur, et omnes ipsius somnii species attingit. Est enfin oraculum, quia Paulus et Africanus uterque parens, sancti grauesque ambo, nec alieni a sacerdotio, quid illi euenturum esset, denuntiauerunt. Est uisio, quia loca ipsa, in quibus post corpus uel qualis futurus esset, aspexit. Est somnium, quia rerum, quae illi narratae sunt, altitudo, tecta profunditate prudentiae, non potest nobis, nisi scientia interpretationis, aperiri. Ad ipsius quoque somnii species omnes refertur. Est proprium, quia ad supera ipse perductus est, et de se futura cognouit. Est alienum, quod, quem statum aliorum animae sortitae sint, deprehendit. Est commune, quod eadem loca tam sibi, quam ceteris eiusdem meriti, didicit praeparari. Est publicum, quod uictoriam patrie, et Carthaginis interitum, et Capitolinum triumphum, ac sollicitudinem futurae seditionis agnouit. Est generale, quod coelum coelique circulos conuersionisque concentum, uiuo adhuc homini noua et incognita, stellarum etiam ac luminum motus, terraeque omnis situm, suspiciendo uel despiciendo concepit. Nec dici potest, non aptum fuisse Scipionis personae somnium, quod et generale esset et publicum : quia necdum illi contigisset amplissimus magistratus; immo cum adhuc, ut ipse dicit, paene miles haberetur. Aiunt enim, non habenda pro ueris de statu ciuitatis somnia, nisi quae rector eius magistratusue uidisset, aut quae de plebe non unus, sed multi similia somniassent. Ideo apud Homerum, cum in concilio Graecorum Agamemnon somnium:, quod de instruendo proelio uiderat, publicaret, Nestor, qui non minus ipse prudentia, quam omnis iuuenta uiribus, iuuit exercitum, concilians fidem relatis, De statu, inquit, publico credendum regio somnio : quod si alter uidisset, repudiaremus ut futile. Sed non ab re erat, ut Scipio, etsi necdum adeptus tunc fuerat consulatum, nec erat rector exercitus, Carthaginis somniaret interdum, cuius erat auctor futurus; audiretque uictoriam beneficio suo publicam; uideret etiam secreta naturae, uir non minus philosophia, quam uirtute praecellens. His assertis, quia superius falsitatis insomniorum Vergilium testem citantes, eius uersus fecimus mentionem, eruti de geminarum somnii descriptione portarum : si quis forte quaerere uelit, cur porta ex ebore falsis, et e cornu ueris sit deputata; instruetur auctore Porphyrio, qui in commentariis suis haec in eundem locum dicit ab Homero sub eadem diuisione descripta : Latet, inquit, omne uerum; hoc tamen anima, cum ab officiis corporis somno eius paululum libera est, interdum aspicit; nonnunquam tendit aciem, nec tamen peruenit : et, cum aspicit, tamen non libero et directo lumine uidet, sed interiecto uelamine, quod nexus naturae caligantis obducit. Et hoc in ratura esse idem Vergilius asserit, dicens : "Aspice : namque omnem, qum nunc obducta tuenti Mortales hebetat uisus tibi, et humida circum Caligat, nubem eripiam". Hoc uelamen cum in quiete ad uerum usque aciem animae introspicientis admittit, de cornu creditur, cuius ista natura est, ut tenuatum uisui peruium sit : cum autem a uero hebetat ac repellit obtutum, ebur putatur; cuius corpus ita natura densatum est, ut ad quamuis extremitatem tenuitatis erasum, nullo uisu ad ulteriora tendente penetretur. [1,4] Cap- IV. Propositum, seu scopus huius somnii quis sit. Tractatis generibus et modis, ad quos somnium Scipionis refertur, nunc ipsam eiusdem somnii mentem, ipsumque propositum, quem Graeci g-skopon uocant, antequam uerba inspiciantur, tentemus aperire; et eo pertinere propositum praesentis operis asseramus, sicut iam in principio huius sermonis adstruximus, ut animas bene de republica meritorum post corpora coelo reddi, et illic frui beatitatis perpetuitate, nos doceat. Nam Scipionem ipsum haec occasio ad narrandum somnium prouocauit, quod longo tempore se testatus est silentio condidisse. Cum enim Laelius quereretur, nullas Nasicae statuas in publico, in interfecti tyranni remunerationem, locatas, respondit Scipio post alia in haec uerba : "Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum uirtutis est praemium, tamen illa diuina uirtus non statuas plumbo inhaerentes, nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et uiridiora praemiorum genera desiderat. Quae tamen ista sunt, inquit Laelius? Tum Scipio, Patimini me, inquit, quoniam tertium diem iam feriati sumus;" et cetera, quibus ad narrationem somnii uenit, docens illa esse stabiliora et uiridiora praemiorum genera, quae ipse uidisset in coelo bonis rerumpublicarum seruata rectoribus : sicut his uerbis eius ostenditur : "Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rempublicam, sic habeto. Omnibus, qui patriam conseruarint, adiuuerint, auxerint, certum esse in coelo et definitum locum, ubi beati aeuo sempiterno fruantur". Et paulo post, hunc certum locum, qui sit designans; ait : "Sed sic, Scipio, ut auus hic tuus, ut ego, qui te genui, iustitiam cole et pietatem : quae cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est. Ea uita uia est in coelum, et in hunc coelum eorum, qui iam uixere, et corpore laxati illum incolunt locum, quem uides;" significans galaxian. Sciendum est enim, quod locus, in quo sibi esse uidetur Scipio per quietem, lacteus circulus est, qui galaxias uocatur; siquidem his uerbis in principio utitur: "Ostendebat autem Carthaginem de excelso et pleno stellarum illustri et claro quodam loco". Et paulo post apertius dicit : "Erat autem is splendidissimo candore inter flammas circulus elucens, quem uos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis; ex quo ommia mihi contemplanti praeclara et mirabilia uidebantur". Et de hoc quidem galaxia, cum de circulis loqucmur, plenius disseremus. [1,5] CAP- V. Quamquam omnes numeri modo quodam pleni sint, tamen septenarium et octonarium peculiariter plenos dici; quamque ob causam octonarius plenus uocetur. Sed iam quoniam inter libros, quos de republica Cicero, quosque prius Plato scripserat, quae differentia, quae similitudo habeatur, expressimus, et cur operi suo uel Plato Eris indicium, uel Cicero somnium Scipionis asciuerit, quidue sit ab Epicureis obiectum Platoni, uel quemadmodum debilis calumnia refellatur, et quibus tractatibus philosophi admisceant, uel a quibus penitus excludant fabulosa, retulimus; adiecimusque post haec necessario genera omnium imaginum, quae falso, quaeque uero uidentur in somnis, ipsasque distinximus species somniorum, ad quas Africani somnium constaret referri ; et si Scipioni conuenerit talia somniare; et de geminis somnii portis, quae fuerit a ueteribus expressa sententia; super his omnibus, ipsius somnii, de quo loquimur, mentem propositumque signauimus, et partent coeli euidenter expressimus, in qua sibi Scipio per quietem haec uel uidisse uisus est, uel audisse, quae retulit : nunc iam discutienda nobis sunt ipsius somnii uerba, non omnia, sed ut quaeque uidebuntur digna quaesitu. Ac prima nobis tractanda se ingerit pars illa de numeris, in qua sic ait : "Nam cum aetas tua septenos octies solis anfractus reditusque conuerterit, duoque hi numeri, quorum uterque plenus, alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint : in te unum atque in tuum nomen se tota conuertet ciuitas. Te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebantur : tu eris unus, in quo nitatur ciuitatis salus ; ac, ne multa, dictator remp- constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris". Plenitudinem hic non frustra numeris assignat. Plenitudo enim proprie nisi diuinis rebus supernisque non conuenit : neque enim corpus proprie plenum dixeris, quod cum sui sit impatiens effluendo, alieni est appetens hauriendo. Quae si metallicis corporibus non usu ueniunt, non tamen plena illa, sed uasta dicenda sunt. Haec est igitur communis numerorum omnium plenitudo; quod cogitationi, a nobis ad superos meanti, occurrit prima perfectio incorporalitatis in numeris. Inter ipsos tamen proprie pleni uocantur secundum hos modos, qui praesenti tractatui necessarii sunt, qui aut uim obtinent uinculorum, aut corpora rursus efficiuntur, aut corpus efficiunt, sed corpus, quod iutelligendo, non sentiendo, concipias. Totum hoc, ut obscuritatis deprecetur offensa, paulo altius repetita rerum luce, pandendum est. Omnia corpora superficie finiuntur, et in ipsam eorum pars ultima terminatur. Hi autem termini, cum sint semper circa corpora, quorum termini sunt, incorporei tamen intelliguntur. Nam quousque corpus esse dicetur, necdum terminus intelligitur : cogitatio, quae conceperit terminum, corpus relinquit. Ergo primus a corporibus ad incorporea transitus ostendit corporum terminos; et haec est prima incorporea natura post corpora : sed non pure, nec ad integrum carens corpore; nam licet extra corpus natura eius sit, tamen non nisi circa corpus apparet. Cum totum denique corpus nominas, etiam superficies hoc uocabulo continetur : de corporibus eam tametsi non res, sed intellectus sequestrat. Haec superficies, sicut est corporum terminus , ita lineis terminatur, quas suo nomine grammas Graecia nominauit ; punctis lineae finiuntur. Et haec sunt corpora, quae mathematica uocantur; de quibus sollerti industria geometricae disputatur. Ergo haec superficies, cum ex aliqua parte corporis cogitatur, pro forma subiecti corporis accipit numerum linearum ; nam seu trium, ut trigonum ; seu quatuor, ut quadratum ; seu plurium sit angulorum; totidem lineis sese ad extrema tangentibus planicies eius includitur. Hoc loco admonendi sumus, quod omne corpus longitudinis, latitudinis, et altitudinis dimensionibus constat. Ex his tribus in lineae ductu unit dimensio est. Longitudo est enim sine latitudine; planicies uero, quam Graeci g-epiphaneian uocant, longo latoque distenditur, alto caret : et haec planicies quantis lineis contineatur, expressimus. Soliditas autem corporum constat, cum his duabus additur altitudo. Fit enim tribus dimensionibus impletis corpus solidum, quod g-stereon uocant: qualis est tessera, quae cubus uocatur : si uero non unius partis, sed totius uelis corporis superficiem cogitare, quod proponamus esse quadratum (ut de uno, quod exemplo sufficiet, disputemus), iam non quatuor, sed octo anguli colliguntur : quod animaduertis, si super unum quadratum, quale prius diximus, alterum tale altius impositum mente conspicias, ut altitudo, quae illi plano deerat, adiiciatur; fiatque tribus dimensionibus impletis corpus solidum, quod stereon uocant, ad imitationem tesserae, quae cubus uocatur. Ex his apparet, octonarium numerum solidum corpus et esse, et haberi. Siquidem unum apud geometras puncti locum obtinet; duo, lineae ductum faciunt, quae duobus punctis, ut supra diximus, coercetur; quatuor uero puncta, aduersum se in duobus ordinibus bina per ordinem posita, exprimunt quadri specicm, a singulis punctis in aduersum punctum eiecta linea. Haec quatuor, ut diximus, duplicata et octo facta , duo quadra similia describunt: quae sibi superposita, additaque altitudine, formam cubi, quod est solidum corpus, efficiant. Ex bis apparet, antiquiorem esse numerum superficie et lineis, ex quibus illam constare memorauimrrs, formisque omnibus. A lineis enim ascenditur ad numerum, tanquam ad priorem, ut intelligatur ex diuersis numeris linearum, quae formae geometricae describantur. Ipsam superficiem cum lineis suis, primam post corpora diximus incorpoream esse naturam; nec tamen sequestrandam, propter perpetuam cum corporibus societatem. Ergo quod ab hac sursum recedit, iam pure incorporeum est; numeros autem hac superiores praecedens sermo patefecit. Prima est igitur perfectio incorporalitatis in numeris; et haec est, ut diximus, numerorum omnium plenitudo. Seorsram autem illa, ut supra admonuimus, plenitudo est earum, qui aut corpus efficiant, aut efficiantur, aut uim obtineant uinculorum ; licet alias quoque causas, quibus pleni numeri efficiantur, esse non ambigam. Qualiter autem octonarius numerus solidum corpus efficiat, antelatis probatum est. Ergo singulariter quoque plenus iure dicetur, propter corporeae soliditatis effectum. Sed et ad ipsam coeli harmoniam, id est, concinentiam, hunc numerum magis aptum esse non dubium est ; cum sphaerae ipso octo sint, quae mouentur : de quibus secuturus sermo procedet. Omnes quoque partes, de quibus constat hic numerus, tales sunt, ut ex earum compage plenitudo nascatur. Est enim aut de his, quae neque generantur, neque generant, de monade et septem : quae qualia sint, suo loco plenius explicabitur. Aut de duplicato eo, qui et generatur, et generat, id est, quatuor : nam hic numerus quatuor et nascitur de duobus, et octo generat; aut componitur de tribus et quinque; quorum alter primus omnium numerorum impar apparuit. Quinarii autem potentiam sequens tractatus altinget. Pythagorici uero hunc numerum iustitiam uocauerunt, quia primus omnium ita soluitur in numeros pariter pares, hoc est, in bis quaterna, ut nihilominus in numeros aeque pariter pares diuisio quoque ipsa soluatur, id est, in his bina. Eadem quoque qualitate contexitur, id est, bis bina bis. Cum ergo et contextio ipsius, pari aequalitate procedat, et resolutio aequaliter redeat usque ad monadem, quae diuisionem arithmetica ratione non recipit; merito propter aequalem diuisionem iustitiae nomen accepit : et quia ex supradictis omnibus apparet, quanta et partium suarum, et seorsum sua plenitudine nitatur, iure plenus uocatur. [1,6] CAP- VI. Multas esse causas, cur septenarius plenus uocetur. Superest, ut septenarium quoque numerum plenum iure uocitandum ratio in medio constituta persuadeat. Ac primum hoc transire sine admiratione non possumus, quod duo numeri, qui in se multiplicati uitale spatium uiri fortis includerent, ex pari et impari constiterunt. Hoc enim uere perfectum est, quod ex horum numerorum permixtione generatur, nam impar numerus mas, et par femina uocatur. item arithmetici imparem patris, et parem matris appellatione uenerantur. Hinc et Timaeus Platonis fabricatorem mundanae animae Deum partes eius ex pari et impari, id est, duplari et triplari numero, intertexuisse memorauit : ita ut a duplari usque ad octo, a triplari usque ad uiginti septem, staret alternatio mutuandi. Hi enim primi cubi utrinque nascuntur : siquidem a paribus bis bini, qui sunt quatuor, superficiem faciunt; bis bina bis, quae sunt octo, corpus solidum fingunt. A dispari uero ter terna, quae sunt nouem, superficiem reddunt; et ter terna ter, id est, ter nouena, quae sunt uiginti septem, primum aeque cubum alterius partis efficiunt. Unde intelligi datur, hos duos numeros, octo dico et septem, qui ad multiplicationem annorum perfecti in republica uiri conuenerunt, solos idoneos ad efficiendam mundi animam iudicatos : quia nihil post auctorem potest esse perfectius. Hoc quoque notandum est, quod superius asserentes communem numerorum omnium dignitatem, antiquiores eos superficie, et lineis eius, omnibusque corporibus ostendimus: praecedens autem tractatus inuenit numeros et ante animam mundi fuisse, quibus illam contextam augustissima Timaei ratio, naturae ipsius conscia, testis expressit. Hinc est, quod pronuntiare non dubitauere sapientes, animam esse numerum se mouentem. Nunc uideamus, cur septenarius numerus suo seorsum merito plenus habeatur. Cuius ut expressius plenitudo noscatur, primum merita partium, de quibus constat, tum demum quid ipse possit, inuestigemus. Constat septenarius numerus uel ex uno et sex, uel ex duobus et quinque, uel ex tribus et quatuor. Singularum compagum membra tractemus : ex quibus fatebimur, nullum alium numerum tam uaria esse maiestate foecundum. Ex uno et sex compago prima componitur. Unum autem, quod g-monas, id est, unitas dicitur, et mas idem et femina est, par idem atque impar; ipse non numerus, sed fons et origo numerorum. Haec monas initium finisque omnium , neque ipsa principii aut finis sciens, ad summum refertur Deum, eiusque intellectum a sequentium numero rerum et potestatum sequestrat : nec in inferiore post Deum gradu eam frustra desideraueris. Haec illa est mens ex summo enata Deo, quue uices temporum nesciens, in uno semper, quod adest, consistit aeuo; cumque, utpote una, non sit ipsa numerabilis, innumeras tamen generum species et de se creat, et intra se continet. Inde quoque aciem paululum cogitationis inclinans, hanc monadem reperies ad animam posse referri. Anima enim aliena a siluestris contagione materiae, tantum se auctori suo ac sibi debens, simplicem sortita naturam, cum se animandae immensitati uniuersitatis infundat, nullum init tamen cum sua unitate diuortium. Vides, ut haec monas orta a prima rerum causa, usque ad animam ubique integra et semper indiuidua continuationem potestatis obtineat. Haec de monade castigatius, quam se copia suggerebat. Nec te remordeat, quod, cum omni numero praeesse uideatur, in coniunctione praecipue septenarii praedicetur; nulli enim aptius iungitur monas incorrupta, quam uirgini. Huic autem numero, id est, septenario, adeo opinio uirginitatis inoleuit, ut Pallas quoque uocitetur; nam uirgo creditur, quia nullum ex se parit numerum duplicatus, qui intra denarium coartetur, quem primum limitem constat esse numerorum. Pallas ideo, quia ex solius monadis foetu, et multiplicatione processit, sicut Minerua sola ex uno parente nata perbibetur. Senarius uero, qui cum uno coniunctus septenarium facit, uariae ac multiplicis religionis et potentiae est; primum, quod solus ex omnibus numeris, qui intra decem sunt, de suis partibus constat. Habet enim medietatem, et tertiam partem, et sextam partem : et est medietas tria, tertia pars duo, sexta pars unum : quae omnia simul sex faciunt. Habet et alia suae uenerationis indicia : sed, ne longior faciat sermo fastidium, unum ex omnibus eius officium persequemur. Quod ideo praetulimus, quia hoc commemorato, non senarii tantum, sed et septenarii pariter dignitas adstruetur. Humano partui frequentiorem usum nouem mensium, certo numerorum modulamine natura constituit : sed ratio sub asciti senarii numeri multiplicatione procedens, etiam septem menses compulit usurpari. Quam breuiter absoluteque dicemus duos esse primos omniim numerorum cubos, id. est, a pari octo, ab impari uiginti septem : et esse imparem marem, parem feminam, superius expressimus. Horum uterque si per senarium numerum multiplicetur, efliciunt dierum numerum, qui septem mensibus explicantur. Coeant enim numeri, mas ille, qui memoratur, et femina, octo scilicet et uiginti septem ; pariant ex se quinque et triginta. Haec sexies multiplicata, creant decem et ducentos : qui numerus dierum mensem septimum claudit. Ita est ergo natura foecundus hic numerus, ut primam humai partus perfecfionem, quasi arbiter quidam maturitatis, absoluat. Discretio uero futuri partus, sicut Hippocrates refert, sic in utero dinoscitur; aut enim septuagesimo, aut nonagesimo die conceptus mouetur. Dies ergo motus, quicumque fuerit de duobus, ter multiplicatus, aut septimum, aut nonum explicat mensem. Haec de prima septenarii copulatione libata sint. Secunda de duobus et quinque est. Ex his dyas, quia post monadem prima est, primus est numerus. Haec ab illa omnipotentia solitaria in corporis iutelligibilis lineam prima defluxit. Ideo et ad uagas stellarum et luminum sphaeras refertur; quia hae quoque ab illa, quae g-aplanehs dicitur, in numerum scissae, et in uarii motus contrarielatem retortae sunt. Hic ergo numerus cum quinario aptissime iungitur, dum hic ad errantes, ut diximus, ad coeli zonas ille referatur : sed ille ratione scissionis, hic numero. Illa uero quinario numero proprietas excepta potentiae ultra ceteras eminentis euenit, duod solus omnia, quaeque sunt, quaeque uidentur esse, complexus est. Esse autem dicimus intelligibilia, uideri esse corporalia omnia, seu diuinum corpus habeant, seu caducum. Hic ergo numerus simul omnia et supera, et subiecta designat aut enim Deus summus est, aut mens ex eo nata, in qua species rerum continentur, aut mundi anima, quae animarum omnium fons est, aut coelestia sunt usque ad nos, aut terrena natura est : et sic quinarius rerum omnium numerus impletur. De secunda septenarii numeri coniunctione dicta haec pro affectatae breuitatis necessitate sufficiant. Tertia est de tribus et quatuor; quae quantum ualeat, reuoluamus. Geometrici corporis ab impari prima planicies in tribus lineis constat. his enim trigonalis forma concluditur a pari uero prima in quatuor inuenitur. Item scimus secundum Platonem, id est, secundum ipsius ueritatis arcanum, illa forti inter se uinculo colligari, quibus interiecta medietas praestat uinculi firmitatem. Cum uero medietas ipsa geminatur, ea quae extima sunt, non tenaciter tantum, sed etiam insolubiliter uinciuntur. Primo ergo ternario contigit numero, ut inter duo summa medium, quo uinciretur, acciperet; quaternarius uero duas medietates primus omnium nactus est, quas ab hoc numero Deus mundanae molis artifex conditorque mutuatus, insolubili inter se uinculo elementa deuinxit : sicut in Timaeo Platonis assertum est, non aliter tam controuersa sibi ac repugnantia, et naturae communionem abnuentia permisceri, terram dico et ignem, potuisse, et per tam iugabilem competentiam foederari, nisi duobus mediis aeris et aquae nexibus uincirentur. Ita enim elementa inter se diuersissima opifex tamen Deus ordinis opportunitate connexuit, ut facile iungerentur. Nam cum binae essent in singulis qualitates, talem unicuique de duabus alteram dedit, ut in eo, cui adhaereret, cognatam sibi et similem reperiret. Terra est sicca et frigida : aqua uero frigida et humecta est; haec duo elementa, licet sibi per siccum humectumque contraria sint, per frigidum tamen commune iunguntur. Aer humectus et calidus est : et, cum aquae frigidae contrarius sit calore, conciliatione tamen socii copulatur humoris. Super hunc ignis cum sit calidus et siccus, humorem quidem aeris respuit siccitate, sed connectitur per societatem caloris; et ita fit, ut singula quaeque elementorum, duo sibi hinc inde uicina singulis qualitatibus uelut quibusdam amplectantur ulnis. Aqua terram frigore, aerem sibi nectit humore; aer aquae humecto simili et igni calore sociatur. Ignis aeri miscetur, ut calido ; terrae iungitur, siccitate. Terra ignem sicco patitur, aquam frigore non respuit. Haec tamen uarietas uinculorum, si elementa duo forent, nihil inter ipsa firmitatis habuisset; si tria, minus quidem ualido, aliquo tamen nexu uincienda nodaret. Inter quatuor uero insolubilis colligatio est, cum duae summitates duabus interiectionibus uinciuntur; quod erit munifestius, si in medio posueris ipsam continentiam sensus de Timaeo Platonis exceptam. Diuini decoris, inquit, ratio postulabat, talem fieri mandum, qui et uisum pateretur, et tactum; constabat autem, neque uideri aliquid posse sine ignis beneficio, neque tangi sine solido, et solidum nihil esse sine terra. Unde mundi omne corpus de igni et terra instituere fabricator incipiens, uidit duo conuenire sine medio colligante non posse, et hoc esse optimum uinculum, quod et se pariter, et a se liganda deuinciat : unam uero interiectionem tunc solum posse sufficere, cum superficies sine altitudinc uincienda. est : at, ubi artanda uinculis est alta dimensio, nodum nisi gemina interiections non connecti. Inde aerem et aquam inter ignem terramque contexuit : et ita per omnia una et sibi conueniens iugabilis competentia occurrit, elementorum diuersitatem ipsa differentiarum aequalitate consocians. Nam quantum interest inter aquam et aerem causa densitatis et ponderis, tantundem inter aerem et ignem est ; et rursus quod interest inter aerem et aquam causa leuitatis et raritatis, hoc interest inter aquam et terram; item quod interest inter terram et aquam causa densitatis et ponderis, hoc interest inter aquam et aerem; et quod inter aquam et aerem, hoc inter aerem et ignem. Et contra, quod interest inter ignem et aerem tenuitatis leuitatisque causa, hoc inter aerem et aquam est : et quod est inter aerem et aquam, hoc inter aquam intelligitur et terrant. Nec solum sibi uicina et cohaerentia comparantur, sed eadem alternis saltibus custoditur aequalitas. Nam quod est terra ad aerem, hoc est aqua ad ignem; et, quoties, uerteris, eandem reperies iugabilem competentiam. Ita ex ipso, quo inter se sunt aequaliter diuersa, sociantur. Haec eo dicta sunt, ut aperta ratione constaret, neque planiciem sine tribus, neque soliditatem sine quatuor posse uinciri. Ergo septenarius numerus geminam uim ohtinet uinciendi, quia ambae partes eius uincula prima sortitae sunt; ternarius cum una medietate, quaternarius cum duabus. Hinc in alio loco eiusdem somnii Cicero de septenario dicit : "Qui numerus rerum omnium fore nodus est". Item omnia corpora aut mathematica sunt alumna geometriae, aut talia, quae uisum tactumue patiantur. Horum priora tribus incrementorum gradibus constant; aut enim linea eiicitur ex puncto, aut ex linea superficies, aut ex planicie soliditas. Altera uero corpora, quatuor elementorum collato foedere, in robur substantiae corpulentae concordi concretione coalescunt. Nec non omnium corporum tres sunt dimensiones, longitudo, latitudo, profunditas : termini annumerato effectu ultimo quatuor, punctum, linea, superficies, et ipsa soliditas. Item, cum quatuor sint elementa, ex quibus constant corpora, terra, aqua, aer, et ignis, tribus sine dubio interstitiis separantur. Quorum unum est a terra usque ad aquam, ab aqua usque ad aerem sequens, tertium ab aere usque ad ignem et a terra quidem usque ad aquam spatium, necessitas a physicis dicitur; quia uincire et solidare creditur, quod est in corporibus lutulentum; unde Homericus censor, cum Graecis imprecaretur : Vos omnes, inquit, in terram et aquam resoluamini; in id dicens, quod est in natura humana turbidum, quo facta est homini prima concretio. Illud uero quod est inter aquam et aerem, g-harmonia dicitur, id est, apta et consonans conuenientia, quia hoc spatium est, quod superioribus inferiora conciliat, et facit dissona conuenire. Inter aerem uero et ignem obedientia dicitur, quia, sicut lutulenta et grauia superioribus necessitate iunguntur, ita superiora lutulentis obedientia copulantur, harmonia media coniunctionem utriusque praestante. Ex quatuor igitur elementis, et tribus eorum interstitiis, absolutionem corporum constare manifestum est. Ergo hi duo numeri, tria dico et quatuor, tam multiplici inter se cognationis necessitate sociati, efficiendis utrisque corporibus consensu ministri foederis obsequuntar. Nec solum explicandis corporibus hi duo numeri collatiuum praestant fauorem; sed quaternarium quidem Pythagorei, quem g-tetraktun uocant, adeo quasi ad perfectionem animae pertinentem inter arcana uenerantur, ut ex eo et iurisiurandi religionem sibi fecerint. g-Ou g-ma g-ton g-ametera g-psucha g-paradonta g-tetraktun. Iuro tibi per eum, qui dat animae nostrae quaternarium numerum. Ternarius uero assignat animam tribus suis partibus absolutam. Quarum prima est ratio, quam g-logistikon appeltant : secunda animositas, quam g-thumikon uocant : tertia cupiditas, quae g-epithumehtikon nuncupatur. Item nullus sapientum animam ex symphoniis quoque musicis constitisse dubitauit. Inter has non paruae potentiae est, quae dicitur g-dia g-pasohn. Haec constat ex duabus, id est, g-dia g-tessarohn, et g-dia g-pente. Fit autem diapente ex hemiolio, et fit diatessaron ex epitrito; et est primus hemiolius tria, et primus epitritus quatuor; quod quale sit, suo loco planius exsequemur. Ergo ex his duobus numeris constat diatessaron et diapente : ex quibus diapason symphonia generatur. Unde Vergilius nullius disciplinas expers, plene et per omnia beatos exprimere uolens, ait "O terque quaterque beati". Haec de partibus septenarii numeri, sectantes compendia, diximus; de ipso quoque pauca dicemus. Hic numerus g-heptas nunc uocatur, antiquato usu primae litterae. Apud ueteres enim septas uocitabatur, quod graeco nomine testabatur uenerationem debitam numero. Nam primo omnium hoc numero anima mundana generata est, sicut Timaeus Platonis edocuit. Monade enim in uertice locata terni, numeri ab eadem ex utraque parte fluxerunt, ab hac pares, ab illa impares : id est, post monadem a parte altera duo, inde quatuor, deinde octo : ab altera uero parte tria, deinde nouem, et inde uiginti septem ; et ex his numeris facta contextio generationem animae imperio creatoris effecit. Non parua ergo hinc potentia numeri huius ostenditur, quia mundanae animae origo septem finibus continetur. Septem quoque uagantium sphaerarum ordinem illi stelliferae et omnes continenti subiecit artifex fabricatoris prouidentia, quae et superioris rapidis motibus obuiarent, et inferiora omnia gubernarent. Lunam quoque, quasi ex illis septimam, numerus septenarius mouet, cursumque eius ipse dispensat; quod cum multis modis probetur, ab hoc incipiat ostendi. Luna octo et uiginti prope diebus totius zodiaci ambitum conficit; nam etsi per triginta dies ad solem, a quo profecta est, remeat, solos tamen fere uiginti octo in tota zodiaci circuitione consumit : reliquis solem, qui de loco, in quo eum reliquit, abscesserat, comprehendit. Sol enim unum de duodececim signis integro mense metitur. Ponamus ergo, sole in prima parte arietis constituto, ab ipsius, ut ita dicam, orbe emersisse lunam, quod eam nasci uocamus; haec post uiginti octo dies et horas fere septem ad primam partem arietis redit; sed illic non inuenit solem : interea enim et ipse progressionis suae lege ulterius abscessit, et ideo ipsa necdum putatur eo, unde profecta fuerat, reuertisse; quia oculi nostri tunc non a prima parte arietis, sed a sole eam senserant processisse. Hunc ergo diebus reliquis, id est, duobus, plus minusue consequitur, et tunc orbi eius denuo succedens, ac denuo inde procedens, rursus dicitur nasci. Inde fere nunquam in eodem signo bis continuo nascitur, nisi in geminis, ubi hoc nonnunquam euenit, quia dies in eo sol duos supra triginta altitudine signi morante consumit : rarissimo in aliis, si circa primam signi partem a sole procedat. Huius ergo uiginti octo dierum numeri septenarius origo est; nam si ab uno usque ad septem, quantum singuli numeri exprimunt, tantum antecedentibus addendo procedas, inuenies uiginti octo nata de septem. Hunc etiam numerum, qui in quater septenos aequa sorte digerifura, ad totam zodiaci latitudinem emetiendam remetiendamque consumit. Nam septem diebus ab extremitate septemtrionalis orae oblique per latum meando ad medietatem latitudinis peruenit; qui locus appellatur eclipticus : septem sequentibus a medio ad imum australe delabitur : septem aliis rursus ad medium obliquata conscendit : ultimis septem septemtrionali redditur summitati; ita iisdem quater septenis diebus omnem zodiaci et longitudinem et latitudinem circum perque discurrit. Similibus quoque dispensationibus hebdomadum luminis sui uices sempiterna lege uariando disponit. Primis enim septem usque ad medietatem uelut diuisi orbis excrescit, et g-dichotomos tunc uocatur : secundis orbem totum reuascentes ignes colligendo iam complet, et plena tunc dicitur : tertiis g-dichotomos rursus efficitur, cum ad medietatem decrescendo contrahitur : quartis ultima luminis sui diminutione tenuatur. Septem quoque permutationibus, quas phasis uocant Graeci, toto mense distinguitur; cum nascitur, cum fit dichotomos, et cum fit g-amphikurtos, cum plena, et rursus amphicyrtos, ac denuo dichotomos, et cum ad nos luminis uniuersitate priuatur; amphicyrtos est autem, cum supra diametrum dichotomi est, antequam orbis conclusionc cingatur, uel de orbe iam minuens inter medietatem ac plenitudinem insuper mediam luminis curuat eminentiam. Sol quoque ipse, de quo uitam omnia mutuantur, septimo signo uices suas uariat; nam a solstitio hiemali ad solstitium aestiuum septimo peruenit signo; et a tropico uerno usque ad auctumnale tropicum, septimi signi peragratione producitur. Tres quoque conuersiones lucis aethereae per hunc numerum constant. Est aulent prima maxima, sccunda media, minima est tertia; et maxima est anni secundum solem , media mensis secundum lunam, minima diei secundum ortum et occasum. Est uero unaquaeque conuersio quadripartita : et ita constat septenarius numerus, id est, ex tribis generibus conuersionum, et ex quatuor modis, quibus unaquaeque conuertitur. Hi sunt autem quatuor modi; fit enim prima humida, deinde calida, inde sicca, et ad ultimum frigida; et maxima conuersio, id est, anni, humida est uerno tempore, calida aestiuo, sicca auctumno, frigida per hiemem; media autem conuersio mensis per lunam ita fit, ut prima sit hebdomas humida : (quia nascens luna humorem assolet concitare) secunda calida, adolescente in ea iam luce de solis aspectu : tertia sicca, quasi plus ab ortu remota : quarta frigida, deficiente iam lumine. Tertia uero conuersio, quae est diei secundum ortum et occasum, ita disponitur : quod humida sit usque ad primam de quatuor partibus partem diei, calida usque ad secundam, sicca usque ad tertiam, quarta iam frigida. Oceanus quoque in incremento suo hunc numerum tenet; nam primo nascentis lunae die fit copiosor solito; minuitur paulisper secundo; minoremque uidet eum tertius, quam secundus : et ita decrescendo ad diem septimum peruenit. Rursus octauus dies manet septimo par; et nonus fit similis sexto, decimus quinto; et undecimus fit quarto par, tertio quoque duodecimus; et tertius decimus fit similis secundo, quartas decimus primo. Tertia uero hebdomas eadem facit, quae prima; quarta eadem, quae secunda. Hic denique numerus est, qui hominem concipi, formari, edi, uiuere, ali, ac per omnes aetatum gradus tradi senectae, atque omnino constare facit. Nam, ut illud taceamus, quod uterum nulla ui seminis occupatum, hoc dicrum numero natura constititit, uelut decreto exonerandae mulieris uectigali, mense redeunte purgari : hoc tamen praetereundum non est, quia semen, quod post iactum sui intra horas septem non fuerit in effusionem relapsum, haesisse in uitam pronuntiatur. Verum semine semel intra formandi hominis monetam locato, hoc primum artifex natura molitur, ut die septimo folliculum genuinum circumdet humori ex membrana tam tenui, qualis in ouo ab exteriore testa clauditur, et intra se claudit liquorem. Hoc cum a physicis deprehensum sit, Hippocrates quoque ipse, qui tam fallere, quam falli nescit, experimenti certus asseruit, referens in libro, qui de Natura pueri inscribitur, tale seminis rcceptaculum de utero eius eiectum, quam septimo post conceptum die grauidam intellexerat. Mulierem enim, semine non effuso, ne grauida maneret, orantem, imperauerat saltibus concitari; aitque, septimo die saltum septimum eiiciendo cum tali folliculo, qualem supra retulimus, suffecisse conceptui. Haec Hippocrates. Straton uero peripateticus, et Diocles Carystius per septenos dies concepti corporis fabricam hac obseruatione dispensant, ut hebdomade secunda credant guttas sanguinis in superficie folliculi, de quo diximus, apparere; tertia demergi eas introrsum ad ipsum conceptionis humorem; quarta humorem ipsum coagulari, ut quiddam uelut inter carnem et sanguinem liquida adhuc soliditate conueniat; quinta uero interdum fingi in ipsa substantia humoris humanam figuram, magnitudine quidem apis, sed ut in illa breuitate membra omnia et designata totius corporis lineamenta consistant. Ideo autem adiecimus, interdum; quia constat, quoties quinta hebdomade fingitur designatio ista membrorum, mense septimo maturari partum : cum autem nono mense absolutio futura est, siquidem femina fabricatur, sexta hebdomade iam membra diuidi ; si masculus, septima. Post partum uero utrum uicturum sit, quod effusum est, an in utero sit praemortuum, ut tantummodo spirans nascatur, septima hora discernit. Ultra hunc enim horarum numerum, quae praemortua nascuntur, aeris halitum ferre non possunt : quem quisquis ultra septem horas sustinuerit, intelligitur ad uitam creatus, nisi alter forte, qualis perfectum potest, casus eripiat. Item post dies septem iactat; reliquias umbilici, et, post bis septem incipit ad lumen uisus eius moueri , et post septies septem libere iam et pupulas et totam faciem uertit ad motus singulos uidendorum. Post septem uero menses dentes, incipiunt mandibulis emergere : et post bis septem sedet, sine casus timore. Post ter septem sonus eius in uerba prorumpit : et post quater septem non solum stat firmiter, sed et incedit. Post quinquies septem incipit lac nutricis horrescere, nisi forte ad patientiam longioris usus continuata consuetudine protrahatur. Post annos septem dentes, qui primi emerserant, aliis aptioribus ad cibum solidum nascentibus cedunt; eodemque anno, id est, septimo, plene absoluitur integritas loquendi. Unde et septem uocales litterae a natura dicuntur inuentae, licet latinitas easdem modo longas, modo breues pronuntiando, quinque pro septem tenere maluerit. Apud quos tamen, si sonos uocalium, non apices numeraueris, similiter septem sunt. Post annos autem bis septem ipsa aetatis necessitate pubescit. Tunc enim moueri incipit uis generationis in masculis, et purgatio feminarum. Ideo et tutela puerili quasi uirile iam rohur absoluitur : de qua tamen feminae, propter uotorum festinationem, maturius biennio legibus liberantur. Post ter septenos annos flore genas uestit iuuenta, idemque annus finem in longum crescendi facit; et quarta annorum hebdomas impleta in latum quoque crescere ultra iam prohibet ; quinta omne uirium, quantae inesse. unicuique possunt, complet augmentum : nulloque modo iam potest quisquam se fortior fieri. Inter pugiles denique haec consuetudo seruatur, ut, quos iam coronauere uictoriae, nihil de se amplius in incrementis uirium sperent; qui uero expertes huius gloriae usque illo manserint, a professione discedant. Sexies uero septem anni seruant uires ante collectas, nec diminutionem, nisi ex accidenti, euenire patiuntur. Sed a sexta usque ad septimam septimanam fit quidem diminutio, sed occulta, et quae detrimentum suum aperta defectione non prodat. Ideo nonnullarum rerum publicarum hic mos est, ut post sextam ad militiam nemo cogatur; in pluribus datur remissio iusta post septimam. Notandum uero, quod, cum numerus septem se multiplicat, facit aetatem, quae proprie perfecta et habetur, et dicitur : adeo ut illius aetatis homo (utpote qui perfectionem et attigerit iam, et necdum praeterierit) et consilio aptus sit, nec ab exercitio uirium alienus habeatur. Cum uero decas, qui et ipse perfectissimus numerus est, perfecto numero, id est, g-heptadi, iungitur, ut aut decies septem, aut septies deni computentur anni, haec a physicis creditur meta uiuendi, et hoc uitae humanae perfectum spatium terminatur. Quod si quis excesserit, ab omni officio uacuus soli exercitio sapientiae uacat, et omnem usum sui in suadendo habet, aliorum munerum uacatione reuerendus. A septima enim usque ad decimam septimanam pro capto uirium, quae adhuc singulis perseuerant, uariantur officia. Idem numerus totius corporis membra disponit; septem enim sunt intra hominem, quae a Graecis nigra membra uocitantur, lingua, cor, pulmo, iecur, lien, renes duo; et septem alia cum uenis et meatibus, quae adiacent singulis, ad cibum et spiritum accipiendum reddendumque sunt deputata, guttur, stomachus, aluus, uesica, et intestina principalia tria : quorum unnm disseptum uocatur, quod uentrem et cetera intestina secernit; alterum medium, quod Graeci g-mesenteron dicunt; tertium, quod ueteres hiram uocarunt, habeturque praecipuum intestinorum omnium, et cibi retrimenta deducit. De spiritu autem et cibo, quibus accipiendis (ut relatum est) atque reddendis membra, quae diximus, cum meatibus sibi adiacentibus obsequuntur, hoc obseruatum est, quod sine haustu spiritus ultra horas septem, sine cibo, ultra totidem dies uita non durat. Septem sunt quoque gradus in corpore, qui demensionem altitudinis ab imo in superficiem comptent, medulla, os, neruus, uena, arteria, caro, cutis. Haec de interioribus. In aperto quoque septem sunt corporis partes, caput, pectus, manus, pedesque et pudendum. Item, quae diuiduntur, non nisi septem compagibus iuncta sunt; ut in manibus est humerus, brachium, cubitus, uola et digitorum terni nodi : in pedibus uero femur, genu, tibia, pes ipse, sub quo uola est, et digitorum similiter nodi terni. Et, quia sensus, eorumque ministeria, natura in capite, uelut in arce, constituit, septem foraminibus sensuum celebrantur officia : id est, oris, ac deinde oculorum, narium et aurium, binis. Unde non immerito hic numerus, totius fabricae dispensator et dominus, aegris quoque corporibus periculum sanitatemue denuntiat. Immo ideo et septem motibus omne corpus agitatur; aut enim accessio est, aut recessio, aut in laeuam dextramue deflexio, aut sursum quis, seu deorsum mouetur, aut in orbem rotatur. Tot uirtutibus insignitus septenarius, quas uel de partibus suis mutuatur, uel totus exercet, iure plenus et habetur, et dicitur. Et absoluta, ut arbitror, ratione ian constitit, cur diuersis ex causis octo et septem pleni uocentur. Sensus autem hic est. Cum aetas tua quinquagesimum et sextum annum compleuerit, qui summa tibi fatalis erit, spes quidem salutis publica, te uidebit, et pro remediis communis bonorum omnium status uirtutibus tuis dictatura debebitur; sed si euaseris insidias propinquorum. Nam per septenos octies solis anfractus reditusque, quinquaginta et sex significat annos, anfractum solis et reditum annum uocans : anfractum, propter zodiaci ambitum : reditum, quia eadem signa per annos singulos certa lege metitur. [1,7] CAP- VII. Obscura inuolutaque semper esse somnia ac signa de aduersis ; et tamen semper subesse aliquid, quo possit quoquo modo deprehendi ueritas, modo diligens adsit scrutator. Hic quidam mirantur, quid sibi uelit ista dubitatio, si effugeris, quasi potuerit diuina anima, et olim coelo reddita, atque hic maxime scientiam futuri professa, nescire, possitne nepos suus, an non possit euadere. Sed non aduertunt, hanc habere legem omnia uel signa, uel somnia, ut de aduersis oblique aut denuntient, aut minentur, aut moneant. Et ideo quaedam cauendo transimus; alia exorando et litando uitantur. Alia sunt ineluctabilia, quae nulla arte, nullo auertuntur ingenio. Nam, ubi admonitio est, uigilantia cautionis euaditur : quod apportant minae litatio propitiationis auertit : nunquam denuntiata uanescunt. Hic subiicies, Unde igitur ista discernimus, ut possit, cauendumne, an exorandum, an uero patiendum sit, deprehendi ? Sed praesentis operis fuerit insinuare, qualis soleat in diuinationibus esse affectata confusio; ut desinas de inserta uelut dubitatione mirari. Ceterum in suo quoque opere artificis erit, signa quaerere, quibus ista discernat, si hoc uis diuina non impediat. Nam illud, "Prohibent nam cetera Parcae Scire", Maronis est ex intima disciplinas profunditate sententia. Diuulgatis etiam docemur exemplis, quam paene semper cum praedicuntur futura, ita dubiis obserantur, ut tamen diligens scrutator, nisi diuinitus, ut diximus, impediatur, subesse reperiat apprehendendae uestigia ueritatis : ut ecce Homericum somnium, a Ioue, ut dicitur, missum ad conserendam futuro die cum hostibus manum sub aperta promissione uictoriae, spem regis animauit. Ille uelut diuinum secutus oraculum, commisso proelio, amissis suorum plurimis, uix aegreque in castra remeauit. Num dicendum est, Deum mandasse mendacium ? Non ita est: sed, quia illum casum Graecis fata decreuerant, latuit in uerbis somnii, quod auimaduersum uel ad uere uincendum, uel ad cauendum saltem, potuisset instruere. Habuit enim praeceptio, ut uniuersus produceretur exercitus; at ille sola pugnandi hortatione contentus, non uidit, quid de producenda uniuersitate praeceptum sit: praetermissoque Achille, qui tunc recenti lacessitus iniuria ab armis cum suo milite feriabatur, rex progressus in proelium, et casum, qui debebatur, excepit, et absoluit somnium inuidia mentiendi, non omnia de imperatis sequendo. Parem obseruantiae diligentiam Homericae per omnia perfectionis imitator Maro, in talibus quoque rebus obtinuit. Nam apud illum Aeneas ad regionem instruendo regno fataliter eligendam, satis abundeque Delio instructus oraculo, in errorem tamen unius uerbi negligentia relapsus est. Non equidem locorum fuerat, quae petere deberet, nomen insertum : sed, cum origo uetus parentum sequenda diceretur, fuit in uerbis, quod inter Cretam et Italiam, quae ipsius gentis auctores utraque produxerant, magis ostenderet, et, quod aiunt, digito demonstraret Italiam. Nam cum fuissent inde Teucer, hinc Dardanus; uox sacra sic alloquendo, "Dardanidae duri", aperte consulentibus Italiam, de qua Dardanus profectus esset, obiecit, appellando eos parentis illius nomine, cuius erat origo rectius eligenda. Et hic certae quidem denuntiationis est, quod de Scipionis fine praedicitur : sed gratia conciliandae obscuritatis inserta dubitatio, dicto tamen, quod initio somnii continetur, absoluitur. Nam cum dicitur, "Circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint", uitari hunc finem non posse, pronuntiat. Quod autem Scipioni reliquos uitae actus sine offensa dubitandi per ordinem retulit, et de sola morte similis est uisus ambigenti, haec ratio est, quod siue dum humano uel moerori parcitur, uel timori, seu quia utile est hoc maxime latere, pronius cetera oraculis, quam uitae finis exprimitur; aut cum dicitur, non sine aliqua obscuritate profertur. [1,8] CAP- VIII. Quatuor esse uirtutum genera, politicas, purgatorias, animi purgati, et exemplares : et cum uirtus beatos efficiat, sitque primum illud uirtutum genus in rerum publicarum gubernatoribus, ideo hos utique fore felices. His aliqua ex parte tractatis, progrediamur ad reliqua. "Sed, quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rempublicam, sic habeto : Omnibus, qui patriam conseruarint, adiuuerint, auxerint, certum esse in coelo definitum locum, ubi beati aeuo sempiterno fruantur. Nihil est enim illi principi Deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius, quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae ciuitates appellantur. Earum rectores et seruatores hinc profecti huc reuertuntur". Bene et opportune, postquam de morte praedixit, mox praemia, bonis post obitum speranda, subiecit : quibus adeo a metu praedicti interitus cogitatio uiuentis erecta est, ut ad moriendi desiderium ultro animaretur maiestate promissae beatitudinis et coelestis habitaculi. Sed de beatitate, quae debetur conseruatoribus patriae, pauca dicenda sunt, ut postea locum omnem, quem hic tractandum recepimus, reuoluamus. Solae faciunt uirtutes beatum : nullaque alia quisquam uia hoc nomen adipiscitur. Unde, qui existimant, nullis, nisi philosophantibus, inesse uirtutes, nullos praeter philosophos beatos esse pronuntiant. Agnitionem enim rerum diuinarum sapientiam proprie uocantes, eos tantummodo dicunt esse sapientes, qui superna acie mentis requirunt, et quaerendi sagaci diligentia comprehendunt, et, quantum uiuendi perspicuitas praestat, imitantur; et in hoc solo esse aiunt exercitia uirtutum - quarum officia sic dispensant : Prudentiae esse, mundum istum, et omnia, quae in mundo insunt, diuinorum contemplatione despicere, omnemque animae cogitationem in sola diuina dirigere; temperantiae, omnia relinquere, in quantum natura patitur, quae corporis usus requirit; fortitudinis, non terreri animam a corpore quodammodo ductu philosophiae recedentem, nec altitudinem perfectae ad superna ascensionis horrere; iustitiae, ad unam sibi huius propositi consentire uiam uniuscuiusque uirtutis obsequium. Atque ita fit, ut, secundum hoc tam rigidae definitionis abruptum, rerum publicarum rectores beati esse non possint. Sed Plotinus inter philosophiae professores cum Platone princeps, libro de uirtutibus, gradus earum, uera et naturali diuisionis ratione compositos, per ordinem digerit. Quatuor sunt, inquit, quaternarum genera uirtutum. Ex his primae politicae uocantur, secundae purgatoriae, tertiae animi iam purgati, quartae exemplares. Et sunt politicae hominis, quia sociale animal est; his boni uiri reipublicae consulunt, urbes tuentur; his parentes uenerantur, liberos amant, proximos diligunt; his ciuium salutem gubernant; his socios circumspecta prouidentia protegunt, iusta liberalitate deuinciunt : "Hisque sui memores alïos fecere merendo". Et est politicae prudentiae, ad rationis normam quae cogitat, quaeque agit, uniuersa dirigere, ac nihil, praeter rectum, uelle uel facere, humanisque actibus, tanquam diuis arbitris, prouidere. Prudentiae insunt ratio, intellectus, circumspectio, prouidentia, docilitas, cautio. Fortitudinis est, animum supra periculi metum agere, nihilque, nisi turpia, timere; tolerare fortiter uel aduersa, uel prospera, fortitudo praestat magnanimitatem, fiduciam, securitatem, magnificentiam, constantiam, tolerantiam, firmitatem. Temperantiae, nihil appetere paenitendum, in nullo legem moderationis excedcre, suh iugum rationis cupiditatem domare.Temperantiam sequuntur, modestia, uerecundia, abstinentia, castitas, honestas, moderatio, parcitas, sobrietas, pudicitia. Iustitiae, seruare unicuique, quod suum est. De iustitia ueniunt, innocentia, amicitia, concordia, pietas, religio, affectus, humanitas. His uirtutibus uir bonus primum sui, atque inde reipublicae rector efficitur, iuste ac prouide gubernans humana, diuina non deserens. Secundae, quas purgatorias uocant, hominis sunt, qui diuini capax est; solumque animum eius expediunt, qui decreuit se a corporis contagione purgare, et quadam lmmanorum fuga solis se inserere diuinis. Hae sunt otiosorum, qui a rerumpuhlicarum actibus se sequestrant. Harum quid singulae uelint, superius expressimus, cum de uirtutibus philosephantium diceremus; quas solas quidam existimauerunt esse uirtutes. Tertiae sunt purgati iam defaecatique animi, et ab omni mundi huius aspergine presse pureque detersi. Illic prudentiae est, diuina non quasi in electione praeferre, sed sola nosse, et haec, tanquam nihil sit alind, intueri; temperantiae, terrenas cupiditates non reprimere, sed penitus obliuisci; fortitudinis, passiones ignorare, non uincere, ut nesciat irasci, cupiat nihil; iustitiae, ita cum supera et diuina mente sociari, ut seruet perpetuum cum ea foedus imitando. Quartae exemplares sunt, quae in ipsa diuina mente consistunt, quam diximus g-noun uocari : a quarum exemplo reliquae omnes per ordinem deflunt. Nam si rerum aliarum, multo magis uirtutum ideas esse in mente, creden- dam est. Illic prudentia est, mens ipsa diuina; temperantia, quod in se perpetua intentione conuersa est; fortitudo, quod semper idem est, nec aliquando mutatur; iustitia, quod perenni lege a sempiterna operis sui continuatione non flectitur. Haec sunt quaternarum quatuor genera uirtatum; quae, praeter cetera, maximam in passionibus habent differentiam sui. Passiones autem, ut scimus, uoeantur, quod homines "Metuunt, cupiunt, gaudentque, dolentque". Has primae molliunt, secundae auferunt, tertiae obliuiscuntur: in quartis nefas est nominari. Si ergo hoc est officium et effectus uirtutum, beare; constat autem, et politicas esse uirtutes : igitur ex politicis efficiuntur beati. Iure ergo Tullius de rerumpublicarum rectoribus dixit, "Ubi beati aeuo sempiterno fruantur". Qui, ut ostenderet, alios otiosis, alios negotiosis uirtntibus fieri beatos, non dixit absolute, Nihil esse illi principi Deo acceptius, quam ciuitates; sed adiecit, "quod quidem in terris fiat", ut eos, qui ab ipsis caelestibus incipiunt, discerneret a rectoribus ciuitatum, quibus per terrenos actus iter paratur ad coelum. Illa autem definitione quid pressius potest esse, quid cautius de nomine ciuitatum? "Quam concilia", inquit, "coetusque hominum iure sociati, quae ciuitates appellantur"? Nam et seruilis quondam, et gladiatoria manus concilia hominum, et coetus fuerunt, sed non iure sociati ; illa autem sola iusta est multitudo, cuius uniuersitas in legum consentit obsequium. [I,9] Cap- IX. Quo sensu rerumpublicarum rectores coelo descendisse, eoque reuerti dicantur. Quod uero ait, Harum rectores et seruatores, hinc profecti, hoc reuertuntur; hoc modo accipiendum est. Animarum originem manare de coelo, inter recte philoso- pliantes indubitatae constat esse sententiae; etanimae, dum corpore utitur, haec est perfecta sapientia, ut, unde orta sit, de quo fonte uenerit, recognoscat. Ilinc illud a quo- dam inter alia sen festiua, sen mordacia, serio tamen usurpatum est De coelo descendit g-Gnohthi g-seauton. Nam et Delphici uox haec fertur oraculi, consulenti, ad beatitatem quo itinere perueniret : Si te, inquit, agnoueris. Sed et ipsius fronti templi haec inscripta sententia est. Homini autem, ut diximus, una est agnitio sui, si originis natalisque principia atque exordia prima respexerit, nec se quaesiuerit extra. Sic enim anima uirtutes ipsas conscientia nobilitatis induitur, quibus post corpus euecta, eo, unde descenderat, reportatur : quia nec corporea sordescit, uel oneratur eluuie, quae puro ac leui fonte uirtutum rigatur; nec deseruisse unquam coelum uidetur, quod respectu et cogitationibus possidebat. Hinc anima, quam in se pronam corporis usus effecit, atque in pecudem quodammodo reformauit ex homine, et absolutionem corporis perhorrescit, et , cum necesse est : "Non nisi cum gemitu fugit indignata sub umbras". Sed nec post mortem facile corpus relinquit (quia "non funditus omnes Corporeae excedunt pestes") : sed aut suum oberrat cadauer, aut noui corporis ambit habitaculum; non humani tantummodo, sed ferini quoque, electo genere moribus congruo, quos in homine libenter exercuit; mauultque omnia perpeti, ut in coelum, quod uel ignorando, uel dissimulando, uel potius prodendo, deseruit, euadat. Ciuitatum uero rectores, ceterique sapientes, coelum respectu, uel cum adhuc corpore tenentur, habitantes, facile post corpus caelestem, quam paene non reliquerant, sedem reposcunt. Nec enim de nihilo, aut de uana adulatione ueniebat, quod quosdam urbium conditores, aut claros in republica uiros, in numerum Deorum consecrarit antiquitas. Sed Hesiodus quoque, diuinae sobolis assertor, priscos reges cum Diis aliis enumerat; hisque, exemplo ueteris potestatis, etiam in coelo regendi res humanas assignat officium. Et, ne cui fastidiosum sit, si uersus ipsos, ut poeta graecus protulit, inseramus, referemus eos, ut ex uerbis suis in latina uerba conuersi sunt. Indigetes Diui fato summi Iouis hi sunt : Quondam homines, modo cum superis humana tuentes, Largi ac munifici, ius regum nunc quoque nacti. Hoc et Vergilius non ignorat: qui, licet argumento suo seruiens, heroas in inferos relegauerit, non tamen eos abducit a coelo; sed aethera his deputat largiorem, et nosse eos solem suum ac sua sidera profitetur; ut geminae doctrinae obseruationes praestiterit, et poeticae figmentum, et philosophiae ueritatem : et, si secundum illum res quoque leuiores, quas uiui exercuerant, etiam post corpus exercent : Quae gratia currum Armorumque fuit uiuis, quae cura nitentes Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos : multo magis rectores quondam urbium recepti in coelum, curam regendorum hominum non relinquunt. Hae autem animae in ultimam sphaeram recipi creduntur, quae aplanes uocatur. Nec frustra hoc usurpatum est, siquidem inde profectae sunt. Animis enim, necdum desiderio corporis irretitis, siderea pars mundi praestat habitaculum, et inde labuntur in corpora. Ideo his illo est reditio, qui merentur. Rectissime ergo dictum est, cum in galaxian, quem aplanes continet, sermo iste procedat, hinc profecti huc reuertuntur. Ad sequentia transeamus. [1,10] CAP- X. Quid secundum priscos illos theologos inferi; et quando ex eorum sententia, anima aut uiuere, aut more dicatur. "Hic ego, etsi eram perterritus, non tam mortis metu quam insidiarum a meis, quaesiui tamen, uiueretne ipse, et Paullus pater, et alii, quos nos exstinctos esse arbitraremur". Vel fortuitis et inter fabulas elucent semina infixa uirtutum : quae nunc uideas licet, ut e pectore Scipionis uel somniantis emineant. In re enim una, politicarum uirtutum omnium pariter exercet officium. Quod non labitur animo praedicta morte perterritus, fortitudo est; quod suorum terretur insidiis, magisque alienum facinus, quam suum horrescit exitium, de pietate et nimio in suos amore procedit. Haec autem diximus ad iustitiam referri, quae seruat unicnique, quod suum est; quod ea, quae arbitratur, non pro compertis habet, sed spreta opinione, quae minus cautis animis pro uero inolescit, quaerit discere certiora; indubitata prudentia est. Quod cum perfecta beatitas, et coelestis habitatio humanae naturae, in qua se nouerat esse, promittitur, audiendi tamen talia desiderium frenat, temperat, et sequestrat, ut de uita aui et patris interroget; quid nisi temperantia est? ut iam tum liqueret, Africanum per quietem ad ea loca, quse sibi deberentur, abductum. In hac autem interrogatione de animae immortalitate tractatur. Ipsius enim consultationis hic sensus est : Nos, inquit, arbitramur, animam cum fine morientis exstingui, nec ulterius esse post hominem. Ait enim, "Quos exstinctos esse arbitraremur". Quod autem exstinguitur, esse iam desinit. Ergo uelim dicas, inquit, si et pater Paullus tecum et alii supersunt. Ad hanc interrogationem, quae et de parentibus, ut a pio filio, et de ceteris, ut a sapiente ac naturam ipsam discutiente, processit, quid ille respondit ? «Immo uero, inquit, hi uiuunt, qui e corporum uinculis, tanquam e carcere, euolauerunt. Vestra uero quae dicitur esse uita, mors est.» Si ad inferos meare mors est, et est uita esse cum superis, facile discernis, quae mors animae, quae uita credenda sit : si constiterit, qui locus habendus sit inferorum, ut anima, dum ad hunc truditur, mori; cura ab hoc procul est, uita frui, et uere superesse credatur. Et quia totem tractatum, quem ueterum sapientia de inuestigatione huius quaestionis agitauit, in hac latentem uerborum paucitate reperies; ex omnibus aliqua, quibus nos de rei, quam quaerimus, absolutione sufficiet admoneri, amore breuitatis excerpsimus. Antequam studium philosophiae circa naturae inquisitionem ad tantum uigoris adolesceret, qui per diuersas gentes auctores constituendis sacris caerimoniarum fuerunt, aliud esse inferos negauerunt, quam ipsa corpora, quibus inclusae animae carcerem foedum tenebris, horridum sordibus et cruore, patiuntur. Hoc animae sepulcrum, hoc Ditis concaua, hoc inferos uocauerunt : et omnia, quae illic esse credidit fabulosa persuasio, in nobismetipsis, et in ipsis humanis corporibus assignare conati sunt : obliuionis fluuium aliud non esse asserentes, quam errorem animae obliuiscentis maiestatem uitae prioris, qua, antequam in corpus truderetur, potita est, solamque esse in corpore uitam putantis. Pari interpretatione Phlegetontem, ardores irarum et cupiditatum putarunt; Acherontem, quidquid fecisse dixisseue usque ad tristitiam humanae uarietatis more nos paenitet; Cocytum, quidquid homines in luctum lacrimasque compellit; Stygem, quidquid inter se humanos animos in gurgitem mergit odiorum. Ipsam quoque poenarum descriptionem de ipso usu conuersationis humanae sumtam crediderunt : uulturem, iecur immortale tundentem, nihil aliud intelligi uolentes, quam tormenta malae conscientiae, obnoxia flagitio uiscera interiora rimantis, et ipsa uitalia indefessa admissi sceleris admonitione laniantis, semperque curas, si requiescere forte tentauerint, excitantis, tanquam fibris renascentibus inhaerendo, nec ulla sibi miseratione parcentis, lege hac, qua, "se iudice, nemo nocens absoluitur", nec de se suam potest uitare sententiam. Illos aiunt, epulis ante ora positis, excruciari fame, et inedia tabescere, quos magis magisque acquirendi desiderium cogit praesentem copiam non uidere; qui in affluentia inopes, egestatis mala in ubertate patiuntur, nescientes parta respicere, dum egent habendis; illos radiis rotarum pendere districtos, qui nihil consilio praeuidentes, nihil ratione moderantes, nihil uirtutibus explicantes, seque et actus omnes suos fortunae permittentes, casibus et fortuitis semper rotantur : saxum ingens uoluere, inefficacibus laboriosisque conatibus uitam terentes : atram silicem, lapsuram semper, et cadenti similem, illorum capitibus imminere, qui arduas potestates et infaustam ambiunt tyrannidem, numquam sine timore uicturi; et cogentes subiectum uulgus odisse, dum metuat, semper sibi uidentur exitium, quod merentur, excipere. Nec frustra hoc theologi suspicati sunt. Nam et Dionysius, aulae Siculae inclementissimus incubator, familiari quondam suo, solam beatam existimanti uitam tyranni, uolens, quam perpetuo metu misera, quamque impendentium semper periculorum plena esset, ostendere gladium uagina raptum, et a capulo de filo tenui pendentem, mucrone demisso, iussit familiaris illius capiti inter epulas imminere : cumque ille inter et Siculas et tyrannicas copias praesentis mortis periculo grauaretur, Talis est, inquit Dionysius, uita, quam beatam putabas : sic nobis semper mortem imminentem uidemus ; aestima, quando esse felix poterit, qui timere non desinit. Secundum haec igitur, quae a theologis asseruntur, si uere "quisque suos patimur manes", et inferos in his corporibus esse credimus; quid aliud intelligendum est, quam mori animam, cum ad corporis inferna demergitur; uiuere autem, cum ad supera post corpus euadit? [1,11] CAP- XI. Quid, et ubi inferi secundum Platonicos; quando horum sentientia aut uiuere anima, aut mori, dicatur. Dicendum est, quid his postea ueri sollicitior inquisitor philosophiae cultus adiecerit. Nam et qui primum Pythagoram, et qui postea Platonem secuti sunt, duas esse mortes, unam animae, animalis alteram, prodiderunt : mori animal, cum anima discedit e corpore, ipsam uero animam mori asserentes, cum a simplici et indiuiduo fonte naturae in membra corporea dissipatur. Et quia una ex his manifesta , et omnibus nota est; altera non nisi a sapientibus deprehensa, ceteris eam uitam esse credentibus: ideo hoc ignoratur a plurimis, cur eundem mortis Deum, modo Ditem, modo Immitem uocemus : cum per alteram, id est, animalis mortem, absolui animam, et ad ueras naturae diuitias, atque ad propriam libertatem, remitti, faustum nomen indicio sit; per alteram uero, quae uulgo uita existimatur, animam de immortalitatis suae luce ad quasdam tenebras mortis impelli, uocabuli testemur horrore; nam, ut constet animal, necesse est, ut in corpore anima uinciatur. Ideo corpus g-demas, hoc est uinculum, nuncupa- tur, et g-sohma, quasi quoddam g-sehma, id est, animae sepulcrum. Unde Cicero, pariter utrumque significans, corpus esse uinculum, corpus esse sepulcrum, quod carcer est sepultorum, ait : «Qui e corporum uinculis, tanquam e carcere, euolauerunt». Inferos autem Platonici non in corporibus esse, item non a corporibus incipere, dixerunt; sed certam mundi ipsius partem Ditis sedem, id est, inferos uocauerunt. De loci uero ipsius finibus inter se dissona publicarunt, et in tres sectas diuisa sententia est. Alii enim mundum in duo diuiserunt, quorum alterum facit, alterum patitur; et illud facere dixerunt, quod, cum sit immutabile, alteri causas et nècessitatem permutationis imponit : hoc pati ; quod per mutationes uariatur; et immutabilem quidem mundi partem a sphaera, quae aplanes dicitur, usque ad globi lunaris exordium, mutabilem uero a luna ad terras usque dixerunt : et uiuere animas, dum in immutabili parte consistunt; mori autem, cum ad partem ceciderint permutationis capacem : atque ideo inter lunam terrasque locum mortis et inferorum uocari, ipsamque lunam uitae esse mortisque confinium, et animas inde in terram fluentes mori, inde ad supera meantes in uitam reuerti, non immerito existimatum est. A luna enim deorsum natura incipit caducorum : ab hac animae sub numerum dierum cadere et sub tempus incipiunt. Denique illam aetheream terram physici uocauerunt : et habitatores eius lunares populos nuncuparunt. Quod ita esse, plurimis argumentis, quae nunc longum est enumerare, docuerunt. Nec dubium est, quin ipsa sit mortalium corporum et auctor et conditrix, adeo, ut nonnulla corpora sub luminis eius accessu patiantur augmenta, et hac decrescente minuantur. Sed ne de re manifesta fastidium prolixa assertione generetur, ad ea, quae de inferorum loco alii definiunt, transeamus. Maluerunt enim mundum alii in elementa ter quaterna diuidere, ut in primo numerentur ordine, terra, aqua, aer, ignis, quae est pars liquidior aeris uicina lunae : supra haec rursum totidem numero, sed naturae purioris elementa, ut sit luna pro terra, quam aetheream terram a physicis diximus nominatam, aqua sit sphaera Mercurii, aer Veneris, ignis in sole : tertius uero elementorum ordo ita ad nos conuersus habeatur, ut terram ultimam faciat, et ceteris in medium redactis, in terram desinat tam ima, quam summa postremitas : igitur sphaera Martia ignis habeatur, aer Iouis, Saturni aqua, terra uero aplanes; in qua Elysios campos esse puris animis deputatos, antiquitas nobis intelligendum reliquit. De his campis anima, cum in corpus emittitur, per tres elementorum ordines, trina morte, ad corpus usque descendit. Haec est inter Platonicos de morte animae, cum in corpus truditur, secunda sententia. Alii uero (nam tres esse inter eos sententiarum diuersitates, ante signauimus) in duas quidem ipsi partes, sicut primi faciunt, sed non iisdem terminis diuidunt mundum. Hi enim coelum, quod aplanes sphaera uocitatur, partem unam, septem uero sphaeras, quoe uagae uocantur, et quod inter illas ac terram est, terramque ipsam, alteram partem esse uolueruut. Secundum hos ergo, quorum sectae amicior est ratio, animae beatae, ab omni cuiuscunque contagione corporis liberae, coelum possident. Quae uero appetentiam corporis, et huius, quam in terris uitam uocamus, ab illa specula altissima et perpetua luce despiciens, desiderio latenti cogitauerit, pondere ipso terrenae cogitationis paulatim in inferiora delabitur. Nec subito a perfecta incorporalitate luteum corpus induitur; sed sensim per tacita detrimenta, et longiorem simplicis et absolutissimae puritatis recessum, in quaedam siderei corporis incrementa turgescit. In singulis enim sphaeris, quae coelo subiectae sunt, aetherea obuolutione uestitur; ut per eas gradatim societati huius indumenti testei concilietur. Et ideo totidem mortibus, quot sphaeras transit, ad hanc peruenit, quoe in terris uita uocitatur. [1,12] CAP- XII. Quomodo anima ex superiore mundi parte ad inferna haec delabatur. Descensus uero ipsius, quo anima de coelo in huius uitae inferna delabitur, sic ordo digeritur : Zodiacum ita lacteus circulus obliquae circumflexionis occursu ambiendo complectitur, ut eum, qua duo tropica signa, Capricornus et Cancer, seruntur, intersecet. Has solis portas physici uocauerunt, quia in utraque obuiante solstitio, ulterius solis inhibetur accessio, et fit ei regressus ad zonae uiam, cuius terminos nunquam relinquit. Per has portas animae de coelo in terras meare, et de terris in coelum remeare creduntur. Ideo hominum una, altera Deorum uocatur; hominum Cancer, quia per hunc in inferiora descensus est : Capricornus Deorum, quia per illum animae in propriae immortalitatis sedem, et in Deorum numerum reuertuntur. Et hoc est, quod Homeri diuina prouidentia in antri Ithacesii descriptione significat. Hinc et Pythagoras putat, a lacteo circulo deorsum incipere Ditis imperium, quia animae inde lapsae uidentur iam a superis recessisse; ideo primam nascentibus offerri ait lactis alimoniam, quia primus eis motus a lacteo incipit in corpora terrena labentibus. Unde et Scipioni de animis beatorum, ostenso lacteo, dictum est: "Hinc profecti, hoc reuertuntur". Ergo descensurae cum adhuc in Cancro sunt, quoniam illic positae necdum lacteum reliquerunt, adhuc in numero sont Deorum. Cum uero ad Leonem labendo peruenerint, illic conditionis futurae auspicantur exordium. Et quia in Leone sunt rudimenta nascendi, et quaedam humanae naturae tirocinia; Aquarius autem aduersus Leoni est, et illo oriente mox occidit : ideo, cum sol Aquarium tenet, Manibus parentatur, utpote in signo, quod humanae uitae contrarium, uel aduersum feratur. Illinc ergo, id est, a confinio, quo se Zodiacus lacteusque contingunt, anima descendens a tereti, quae sola forma diuina est, in conum defluendo producitur : sicut a puncto nascitur linea, et in longum ex indiuiduo procedit : ibique a puncto suo, quod est monas , uenit in dyadem, quae est prima protractio. Et haec est essentia, quam indiuiduam, eandemque diuiduam, Plato inTimaeo, cum de mundanae animae fabrica loqueretur, expressit. Animae enim sicut mundi, ita et hominis unius, modo diuisionis reperientur ignarae, si diuinae natures simplicitas cogitetur; modo capaces, cum illa per mundi, haec per hominis membra diffunditur. Anima ergo cum trahitur ad corpus, in hac prima sui productione siluestrem tumultnm, id est, hylen influentem sibi incipit experiri. Et hoc est, quod Plato notauit in Phaedone, animam in corpus trahi noua ebrietate trepidantem; uolens nouum potum materialis alluuionis intelligi, quo delibuta et grauata deducitur. Arcani huius iudicium est et Crater Liberi Patris ille sidereus in regione, quae inter Cancrum est et Leonem locatus: ebrietatem illic primum descensuris animis euenire silua influente significans. Unde et comes ebrietatis obliuio illic animis incipit latenter obrepere. Nam si animae memoriam rerum diuinarum, quarum in coelo erant consciae, ad corpora usque deferrent, nulla inter homines foret de diuinitate dissensio. Sed obliuionem quidem omnes descendendo hauriunt; aliae uero magis, minus aliae. Et ideo in terris uerum cum non omnibus liqueat, tamen opinantur omnes: quia opinionis ortus est memoriae defectus. Hi tamen hoc magis inueniunt, qui minus obliuionis hauserunt : quia facile reminiscuntur, quod illic ante cognouerant. Hinc est, quod, quae apud Latinos lectio, apud Graecos uocatur repetita cognitio : quia cum uera discimus, ea recognoscimus, quae naturaliter noueramus, priusquam materialis influxio in corpus uenientes animas ebriaret. Haec est autem hyle, quae omne corpus mundi, quod ubicunque cernimus, ideis impressa formauit. Sed altissima et purissima pars eius, qua uel sustentantur diuina, uel constant, nectar uocatur, et creditur esse potus Deorum : inferior uero et turbidior, potus animarum; et hoc est, quod ueteres Lethaeum fluuium uocauerunt. Ipsum autem Liberum patrem Orphaici g-noun g-hulikon suspicantur intelligi, qui ab illo indiuiduo natus in singulos ipse diuiditur. Ideo in illorum sacris traditur Titanio furore in membra discerptus, et frustis sepultis rursus unus et integer emersisse; quia g-nous, quem diximus mentem uocari, ex indiuiduo praebendo se diuidendum, et rursus ex diuiso ad indiuiduum reuertendo, et mundi implet officia, et naturae suae arcana non deserit. Hoc ergo primo pondere de zodiaco et lacteo ad subiectas usque sphaeras anima delapsa, dum et per illas labitur, in singulis non solum (ut iam diximus) luminosi corporis amicitur accessu; sed et singulos motus, quos in exercitio est habitura, producit : in Saturni, ratiocinationem et intelligentiam, quod g-logistikon et g-theohrehtikon uocant : in Iouis, uim agendi, quod g-praktikon dicitur: in Martis, animositatis ardorem, quod g-thumikon nuncupatur : in Solis, sentiendi opinandique naturam, quod g-aisthehtikon et g-phantastikon appellant : desiderii uero motum, quod g-epithumehtikon uocatur, in Veneris : pronuntiandi et interpretandi, quae sentiat, quod g-hermehneutikon dicitur, in orbe Mercurii : g-phutikon uero, id est, naturam plantandi et augendi corpora, ingressu globi lunaris exercet. Et est haec sicut a diuinis ultima, ita in nostris terrenisque omnibus prima. Corpus enim hoc sicut faex rerum diuinarum est, ita animalis est prima substantia. Et haec est differentia inter terrena corpora et supera, coeli dico et siderum, aliorumque elementorum ; quod illa quidem sursum arcessita sunt ad animae sedem, et immortalitatem ex ipsa natura regionis et sublimitatis imitatione meruerunt ; ad haec uero terrena corpora anima ipsa deducitur, et ideo mori creditur, cum in caducam regionem et in sedem mortalitatis includitur. Nec te moueat, quod de anima, quam esse immortalem dicimus, mortem toties nominamus. Etenim sua morte anima non exstinguitur, sed ad tempus obruitur : nec temporali demersione beneficium perpetuitatis eximitur ; cum rursus e corpore, ubi meruerit contagione uitiorum penitus elimata purgari, ad perennis uitae lucem restituta in integrum reuertatur. Plene, ut arbitror, de uita et morte animae definitio liquet, quam de adytis philosophiae doctrina et sapientia Ciceronis elicuit. [1,13] CAP- XIII. Hominem duplici ratione mori : primum, si anima corpus relinquat; deinde, si anima in corpore adhuc manens, corporeas illecebras contemnat, uoluptatesque et affectiones omnes exuat; ex his mortibus posteriorem hanc omnibus appetendam; priorem arcessendam non esse, sed exspectandum, donec Deus ipse animam a corpore dissoluat. Sed Scipio per quietem et coelo, quod in praemium cedit beatis, et promissione immortalitatis animatus, tam gloriosam spem tamque inclitam magis magisque firmauit uiso patre; de quo utrum uiueret, cum adhuc uideretur dubitare, quaesiuerat; mortem igitur malle coepit, ut uiueret; nec flesse contentus uiso parente, quem crediderat exstinctum, ubi loqui posse coepit, hoc primum probare uoluit, nihil se magis desiderare, quam ut cum eo iam moraretur. Nec tamen apud se, quae desiderabat facienda, constituit, quam ante consuleret : quorum unum prudentiae, alterum pietatis assertio est. Nunc ipsa uel consulentis, uel praecipientis, uerba tractemus. "Quaeso , inquam, pater sanctissime atque optime, quoniam haec est uita, ut Africanum audio dicere, quid moror in terris? quin hinc ad uos uenire propero? Non est ita, inquit ille; nisi enim cum Deus hic, cuius hoc templum est omne, quod conspicis, istis te corporis custodiis liberauerit, huc tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in templo hoc medium uides, quae terra dicitur : hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas uocatis, quae globosae et rotundae, diuinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. Quare et tibi, Publi, et piis omnibus, retinendus animus est in custodia corporis; nec iniussu eius, a quo ille est uobis datus, ex hominum uita migrandum est, ne munus assignatum a Deo defugisse uideamini". Haec secta et praeceptio Platonis est, qui in Phaedone definit, homini non esse sua sponte moriendum. Sed in eodem tamen dialogo idem dicit, mortem philosophantibus appetendam, et ipsam philosophiam meditationem esse moriendi. Haec sibi ergo contraria uidentur : sed non ita est; nam Plato duas mortes hominis nouit. Nec hoc nunc repeto, quod superius dictum est, duas esse mortes, unam animae, animalis alteram : sed ipsius quoque animalis, hoc est, hominis, duas asserit mortes; quarum unam natura, uirtutes alteram praestant. Homo enim moritur, cum anima corpus relinquit solutum lege naturae : mori etiam dicitur, cum anima adhuc in corpore constituta corporeas illecebras, philosophia docente, contemnit, et cupiditatum dulces insidias reliquasque omnes exuitur passiones. Et hoc est, quod superius ex secundo uirtutum ordine, quae solis philosophantibus aptae sunt, euenire signauimus. Hanc ergo mortem dicit Plato sapientibus appetendam : illam uero, quam omnibus natura constituit, cogi, uel inferri, uel arcessiri uetat, docens, exspectandam esse naturam; et has causas huius aperiens sanctionis, quas ex usa rerum, quae in quotidiana conuersatione sunt, mutuatur. Ait enim, eos, qui potestatis imperio truduntur in carcerem, non oportere inde diffugere, priusquam potestas ipsa, quae clausit, abire permiserit : non enim uitari poenam furtiua discessione, sed crescere. Hoc quoque addit, nos esse in dominio deorum, quorum tutela et prouidentia gubernamur; nihil autem esse inuito domino de his, quae possidet, ex eo loco, in quo suum constituerat, auferendum : et sicut qui uitam mancipio extorquet alieno, crimine non carebit, ita eum, qui finem sibi, domino necdum iubente, quaesiuerit, non absolutionem consequi, sed reatum. Haec Platonicae sectae semina altius Plotinus exsequitur. Oportet, inquit, animam post hominem liberam corporeis passionibus inueniri : quam qui de corpore uiolenter extrudit, liberam esse non patitur. Qui enim sibi sua sponte necem comparat, aut pertaesus necessitatis, aut metu cuiusquam ad hoc descendit, aut odio : quae omnia inter passiones habentur. Ergo etsi ante fuit his sordibus pura, hoc ipso tamen, quo exit extorta, sordescit. Deinde mortem debere ait animae a corpore solutionem esse, non uinculum : exitu autem coacto animam circa corpus magis magisque uinciri. Et reuera ideo sic extortae animae diu circa corpus eiusue sepulturam, uel locum, in quo iniecta manus est, peruagantur : cum contra illae animae, quae se in hac uita a uinculis corporeis philosophiae morte dissoluunt, adhuc exstante corpore coelo et sideribus inserantur. Et ideo illam solam de uoluntariis mortibus significat esse laudabilem, quae comparatur, ut diximus, philosophiae ratione, non ferro; prudentia, non ueneno. Addit etiam, illam solam esse naturalem mortem, ubi corpus animam, non anima corpus relinquit. Constat enim, numerorum certam constitutamque rationem animas sociare corporibus. Hi numeri dum, supersunt, perseuerat corpus animari : cum uero deficiunt, mox arcana illa uis soluitur, qua societas ipsa constabat; et hoc est, quod fatum et fatalia uitae tempora uocamus. Anima ergo ipsa non deficit, quippe quae immortalis atque perpetua est; sed impletis numeris corpus fatiscit : nec anima lassatur animando; sed officium suum deserit corpus, cum iam non possit animari. Hine illud est doctissimi uatis : Explebo numerum, reddarque tenebris. Haec est igitur naturalis uere mors, cum finem corporis solus numerorum suorum defectus apportat; non cum extorquetur uita corpori, adhuc idoneo ad continuationem ferendi. Nec leuis est differentia, uitam uel natura, uel sponte soluendi. Anima enim, cum a corpore deseritur, potest in se nihil retinere corporeum, si se pure, cum in hac uita esset, instituit : cum uero ipsa de corpore uiolenter extruditur, quia exit rupto uinculo, non soluto, fit ei ipsa necessitas occasio passionis; et malis, uinculum dum rumpit, inficitur. Hanc quoque superioribus adiicit rationem non sponte pereundi. Cum constet, inquit, remunerationem animis illic esse tribuendam pro modo perfectionis, ad quam in hac uita unaquaeque peruenit : non est praecipitandus uitae finis, cum adhuc proficiendi esse possit accessio. Nec frustra hoc dictum est : nain in arcanis de animae reditu disputationibus fertur, in hac uita delinquentes similes esse super aequale solum cadentibus, quibus denuo sine diffcultate praesto fit surgere; animas uero ex hac uita cum delictorum sordibus recedentes, aequandas his, qui in abruptum ex alto praecipitique delapsi sunt, unde facultas nunquam sit resurgendi. Ideo ergo concessis utendum uitae spatiis, ut sit perfectae purgationis maior facultas. Ergo, inquies, qui iam perfecte purgatus est, manum sibi debet inferre, cum non sit ei causa remanendi; quia profectum ulterius non requirit, qui ad supera peruenit. Sed hoc ipso, quo sibi celerem finem spe fruendae beatitatis arcessit, irretitur laqueo passionis; quia spes, sicut timor, passio est. Sed et cetera, quae superior ratio disseruit, incurrit. Et hoc est, quod Paullus filium, spe uitae uerioris ad se uenire properantem, prohibet ac repellit; ne festinatum absolutionis ascensionisque desiderium magis eum hac ipsa passione uinciat se retardet. Nec dicit, quod nisi mors naturalis aduenerit, emori non poteris, sed, huc uenire non poteris; "nisi enim cum Deus, inquit, istis te corporis custodiis liberauerit, huc tibi aditus patere non potest" : quia scit iam receptus in coelum, nisi perfectae puritati coelestis habitaculi aditum non patere. Pari autem constantia mors nec ueniens per naturam timenda est, nec contra ordinem cogenda naturae. Ex his, quae Platonem, quaeque Plotinum de uoluntaria morte pronuntiase retulimus, nihil in uerbis Ciceronis, quibus hanc prohibet, remanebit obscurum. [1,14] CAP- XIV. Cur mundus hic uniuersus, Dei uocetur templum : quotuplici sensu accipiatur nomen animi : et quomodo mens homini cum sideribus communis esse dicatur : tum uariae de animi natura sententiae : quid inter stellam et sidus intersit : quid sphaera, quid orbis, quid circus : stellae errantes unde nomen acceperint. Sed illa uerba, quae praeter hoc sunt inserta, repetamus : «Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in templo hoc medium uides, quae terra dicitur : hisque animas datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas uocatis; quae gloriosae et rotundae, diuinis animatae mentibus, circos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. «Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus est animus in custodia corporis : nec iniussu eius, a quo ille est uobis datus, ex hominum uita migrandum est, ne munus humanum assignatum a Deo defugisse uideamini». De terra, car globus dicatur in medio mundo positus, plenius disseremus, cum de nouem sphaeris loquemur. Bene autem uniuersus mundus Dei templum uocatur, propter illos, qui aestimant, nihil esse aliud Deum, nisi coelum ipsum et coelestia ista, quae cernimus. Ideo ut summi omnipotentiam Dei ostenderet posse uix intelligi, nunquam posse uideri; quidquid humano subiicitur aspectui, templum eius uocauit, qui sola mente concipitur; ut, qui haec ueneratur, ut templa, cultum tamen maximum debeat conditori; sciatque, quisquis in usum templi huius inducitur, ritu sibi uiuendum sacerdotis. Unde et quasi quodam publico praeconio, tantam humano generi diuinitatem inesse testatur, ut uniuersos siderei animi cognatione nobilitet. Notandum est, quod hoc loco animum, et ut proprie, et ut abusiue dicitur, posait. Animus enim proprie mens est : quam diuiniorem anima nemo dubitauit. Sed nonnunquam sic et animam usurpantes uocamus. Cura ergo dicit, "hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus"; mentem praestat intelligi, quae nobis proprie cum coelo sideribusque communis est. Cura uero ait, "retinendus animus est in custodia corporis"; ipsam tunc animam nominat, quae uincitur custodia corporali, cui mens diuina non subditur. Nunc qualiter nobis animus, id est, mens, cum sideribus communis sit, secundum theologos disseramus. Deus, qui prima causa et est, et uocatur, unus omnium quaeque sunt, quaeque uidentur esse, princeps et origo est : hic superabundanti maiestatis foecunditate de se mentem creauit. Haec mens, quae g-nous uocatur, qua patrem inspicit, plenam similitudinem seruat auctoris : animam uero de se creat, posteriora respiciens. Rursus anima patrem qua intuetur, induitur, ac paulatim regrediente respectu in fabricam corporum, incorporea ipsa degenerat. Habet ergo et purissimam ex mente, de qua est nata, rationem, quod g-logikon uocatur : et ex sua natura accipit praebendi sensus praebendique incrementi seminarium; quorum unum g-aisthehtikon, alterum g-phutikon nuncupatur. Sed ex his primum, id est, g-logikon, quod innatum sibi ex mente sumsit, sicut uere diuiuum est, ita solis diuinis aptum : reliqua duo, g-aisthehtikon et g-pusikon, ut a diuinis recedunt, ita conuenientia sunt caducis. Anima ergo, creans condensque corpora (nam ideo ab anima natura incipit, quam sapientes de Deo et mente g-noun nominant), ex illo mero ne purissimo fonte mentis, quem nascendo de originis suae hauserat copia, corpora illa diuina uel supera, coeli dico et siderum, quae prima condebat, animauit : diuinaeque mentes omnibus corporibus, quae in formam teretem, id est, in sphaerae modum, formabantur, infusae sunt. Et hoc est, quod, cum de stellis loqueretur, ait, "quae diuinis animatae mentibus". In inferiora uero ac terrena degenerans, fragilitatem corporum caducorum deprehendit meram diuinitatem mentis sastinere non posse; immo partem eius uix solis humanis corporibus conuenire : quia et sola uidentur erecta, tanquam quae ad supera ab imis recedant, et sola coelum facile tanquam semper erecta suspiciunt; solisque inest uel in capite sphaerae similitudo, quam formam diximus solam mentis capacem. Soli ergo homini rationem, id est, uim mentis infudit, cui sedes in capite est; sed et geminam illam sentiendi crescendique naturam, quia caducum est corpus, inseruit. Et hinc est, quod homo et rationis compos est, et sentit, et crescit, solaque ratione meruit praestare ceteris animalibus : quae quia semper prona sunt, et ex ipsa quaeque suspiciendi difficultate a superis recesserunt, nec ullam diuinorum corporum similitudinem aliqua sui parte meruerunt, nihil ex mente sortita sunt, et ideo ratione caruerunt : duo quoque tantum adepta sunt, sentire uel crescere. Nam si quid in illis similitudinem rationis imitatur, non ratio, sed memoria est; et memoria non illa ratione mixta, sed quae hebetudinem sensuum quinque comitatur. De qua plura nunc dicere, quoniam ad prasens opus non attinet, omittemus. Terrenorum corporum tertius ordo in arboribus et herbis est, quae carent tam ratione, quam sensu : et quia crescendi tantummodo usus in his uiget, hac sola uiuere parte dicuntur. Hunc rerum ordinem et Vergilius expressit. Nam et mundo animam dedit, et, ut puritati eius attestaretur, mentem uocauit. "Caelum enim", ait, "et terras, et maria, et sidera spiritus intus alit", id est, anima. Sicut alibi pro spiramento animam dicit : "Quantum ignes animaeque ualent". Et, ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatur : "Mens agitat molem"; nec non, ut, ostenderet ex ipsa anima constare et animari uniuersa, quae uiuunt, addidit : "Inde hominum pecudumque genus"; et cetera. Utque assereret, eundem semper in anima esse uigorem, sed usum eius hebescere in animalibus corporis densitate, adiecit : "Quantum non noxia corpora tardant", et reliqua. Secundum haec ergo cum ex summo Deo mens, ex mente anima sit; anima uero et condat, et uita compleat omnia, quae sequuntur, cunctaque hic unus fulgor illuminet, et in uniuersis appareat, ut in multis speculis, per ordinem positis, uultus unus; cumque omnia continuis successionibus se sequantur, degenerantia per ordinem ad imum meandi : inuenietur pressius intuenti a summo Deo usque ad ultimam rerum faecem una mutuis se uinculis religans et nusquam interrupta connexio. Et haec est Homeri catena aurea, quam pendere de coelo in terras Deum iussisse commemorat. His ergo dictis, solum hominem constat ex terrenis omnibus mentis, id est, animi, societatem cum coelo et sideribus habere communem. Et hoc est, quod ait, "hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas uocatis". Nec tamen ex ipsis caelestibus et sempiternis ignibus nos dicit animatos. Ignis enim ille licet diuinum, tamen corpus est; nec ex corpore quamuis diuino possemus animari; sed unde ipsa illa corpora, quae diuina et sunt, et uidentur, animata sunt, id est, ex ea mundanae animae parte, quam diximus de pura mente constare. Et ideo postquam dixit, «hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas uocatis;» mox adiecit, "quae diuinis animatae mentibus" : ut per sempiternos ignes, corpus stellarum ; per diuinas uero mentes, earum animas manifesta descriptione significet, et ex illis in nostras uenire animas uim mentis ostendat. Non ab re est , ut haec de anima disputatio in fine sententias omnium, qui de anima uidentur pronuntiasse, contineat. Plato dixit animam essentiam se mouentem; Xenocrates nnmerum se mouentem; Aristoteles g-entelecheian; Pythagoras et Philolaus harmoniam; Possidonius ideam; Asclepiades quinque sensuum exercitium sibi consonum; Hippocrates spiritum tenuem, per corpus onme dispersum ; Heraclides Ponticus lucem; Heraclitus physicus scintillam stellaris essentiae; Zenon concretum corpori spiritum; Democritus spiritum insertum atomis, hac facilitate motus, ut corpus illi omne sit peruium; Critolaus Peripateticus, constare eam de quinta essentia ; Hipparchus ignem ; Anaximenes aera; Empedocles et Critias sanguinem; Parmenides ex terra et igne; Xenophanes ex terra et aqua; Boethos ex aere et igne ; Epicurus speciem, ex igne, et aere, et spiritu mixtam. Obtinuit tamen non minus de incorporalitate eius, quam de immortalitate sententia. Nunc uideamus, quae sint haec duo nomina, quorum pariter meminit, cum dicit, "quae sidera et stellas uocatis". Neque enim hic res una gemina appellatione monstratur, ut ensis et gladius : sed sunt stellae quidem singulares, ut erraticae quinque, et ceterae, quae, non admixtae aliis, solae feruntur; sidera uero, quae in aliquod signum stellarum plurium compositione formantur, ut Aries, Taurus, Andromeda, Perseus, uel Corona, et quaecunque uariarum genera formarum in coelum recepta creduntur. Sic et apud Graecos aster et astron diuersa significant : et aster stella una est; astron signum stellis coactum, quod nos sidus uocamus. Cum uero stellas globosas et rotundas dicat, non singularium tantum exprimit speciem, sed et earum, quae in signa formanda conuenerant. Omnes enim stellae inter se, etsi in magnitudine aliquam, nullam tamen habent in specie differentiam. Per haec autem duo nomina, solida sphaera describitur, quae nec ex globo, si rotunditas desideretur; nec ex rotunditate, si globus desit, efficitur; cum alterum a forma, alterum a soliditate corporis deseratur. Sphaeras autem hic dicimus ipsarum stellarum corpora, quae omnia hac specie formata sunt. Dicuntur praeterea sphaerae, et aplanes illa, quae maxima est, et subiectae septem, per quas duo lumina et quinque uagae discurrunt. Circi uero et orbes duarum sunt rerum duo nomina. Et his nominibus quidem alibi aliter est usus: nam et orbem pro circulo posnit, ut orbem lacteum; et orbem pro sphaera, ut, nouem tibi orbibus uel potius globis. Sed et circi uocantur, qui sphaeram maximam cingunt, ut eos sequens tractatus inueniet : quorum unus est lacteus, de quo ait, inter flammas circus elucens. Sed hic horum nihil neque circi, neque orbis nomine uoluit intelligi. Sed est orbis in hoc loco stellae una integra et peracta conuersio, id est, ab eodem loco post emensum sphaerae, per quam mouetur, ambitum in eundem locum regressus. Circus autem est hic linea ambiens sphaeram, ac ueluti semitam faciens, per quam lumen utrinque discurrit, et inter quam uagantium stellarum error legitimus coercetur. Quas ideo ueteres errare dixerunt, quia et cursu suo feruntur, et contra sphaerae maximae, id est, ipsius coeli, impetum contrario motu ad orientem ab occidente uoluuntur. Et omnium quidem par celeritas, motus similis, et idem est modus meandi ; sed non omnes eodem tempore circus suos orbesque conficiunt. Et ideo est celeritas ipsa mirabilis : quia cum sit eadem omnium, nec ulla ex illis aut concitatior esse possit, aut segnior; non eodem tamen temporis spatio omnes ambitum suum peragunt. Causam uero sub eodem celeritate disparis spatii aptius nos sequentia docebunt. [1,15] Cap- XV. De undecim circulis, coelum ambientibus. His de siderum natura et siderea hominum mente narratis, rursus filium pater, ut in Deos pius, ut in homines iustus esset, hortatus, praemium rursus adiecit, ostendens, lacteum circulum uirtutibus debitum, et beatorum coetu refertum. Cuius meminit his uerbis : "Erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens, quem uos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis». Orbis hic idem quod circus in lactei appellatione significat. Est autem lacteus unus e circis, qui ambiunt coelum : et sunt praeter eum numero decem : de quibus quae dicenda sunt, proferemus, cum de hoc competens sermo processerit. Solus ex omnibus hic subiectus est oculis, ceteris circulis magis cogitatione, quam uisu comprehendendis. De hoc lacteo multi inter se diuersa senserunt : causasque eius alii fabulosas, naturales alii protulerunt. Sed nos fabulosa reticentes, ea tantum, quae ad naturam eius uisa sunt pertinere, dicemus. Theophrastus lacteum dixit esse compagem, qua de duobus hemisphaeriis coeli sphaera solidata est; et ubi orae utrinque conuenerant, notabilem claritatem uideri : Diodorus ignem esse densatae concretaeque naturae in unam curui limitis semitam, discretione mundanae fabricae coaceruante concretum ; et ideo uisum intuentis admittere, reliquo igne coelesti lucem suam nimia subtilitate diffusam non subiiciente conspectui : Democritus innumeras stellas, breuesque omnes, quae spisso tractu in unum coactae, spatiis, quae angustissima interiacent, opertis, uicinae sibi undique, et ideo passim diffusae, lucis aspergine continuum iuncti luminis corpus ostendunt. Sed Possidonius, cuius definitioni plurium consensus accessit, ait, lacteum caloris esse siderei infusionem; quam ideo aduersa Zodiaco curuitas obliquauit, ut, quoniam sol nunquam Zodiaci excedendo terminos expertem feruoris sui partem coeli reliquam deserebat, hic circus a uia solis in obliquum recedens, uniuersitatem flexu calido temperaret. Quibus autem partibus Zodiacum intersecet, superius iam relatum est. Haec de lacteo. Decem autem alii, ut diximus, circi sunt : quorum unus est ipse Zodiacus, qui ex his decem solus potuit latitudinem hoc modo, quem referemus, adipisci. Natura coelestium circulorum incorporalis est linea, quae ita mente concipitur, ut sola longitudine censeatur, latum habere non possit. Sed in Zodiaco latitudinem signorum capacitas exigebat. Quantum igitur spatii lata dimensio porrectis sideribus occupabat, duabus lineis limitatum est : et tertia ducta per medium, ecliptica uocatur, quia cum cursum suum in eadem linea pariter sol et luna conficiunt, alterius eorum necesse est uenire defectum : solis, si ei tunc luna succedat; lunae, si tunc aduersa sit soli. Ideo nec sol unquam deficit, nisi cum tricesimus lunae dies est ; et nisi quinto decimo cursus sui die nescit luna defectum. Sic enim euenit, ut aut lunae contra solem positae ad mutuandum ab eo solitum lumen, sub eadem inuentus linea terrae conus obsistat, aut soli ipsa succedens obiectu suo ab humano aspectu lumen eius repellat. In defectu ergo sol ipse nil patitur, sed noster fraudatur aspectus. Luna uero circa proprium defectum laborat, non accipiendo solis lumen, cuius beneficio noctem colorat. Quod sciens Vergilius, disciplinarum omnium peritissimus, ait : "Defectus solis uarios, lunaeque labores". Quamuis igitur trium linearum ductus Zodiacum et claudat, et diuidat; unum tamen circum auctor uocabulorum dici uoluit antiquitas. Quinque alii, circuli paralleli uocantur. Horum medius et maximus est aequinoctialis; duo extremitatibus uicini, atque ideo breues : quorum unus septemtrionalis dicitur, alter australis. Inter hos et medium duo sunt tropici, maiores ultimis, medio minores ; et ipsi ex utraque parte zonae ustae terminum faciunt. Praeter hos alii duo sont coluri, quibus nomen dedit imperfecta conuersio. Ambientes enim septemtrionalem uerticem; atque inde in diuersa diffusi, et se in summo intersecant, et quinque parallelos in quaternas partes aequaliter diuidunt, zodiacum ita intersecantes, ut unus eorum per Arietem et Libram, alter per Cancrum atque Capricornum meando decurrat : sed ad australem uerticem non peruenire creduntur. Duo, qui ad numerum praedictum supersunt, meridianus et horizon, non scribuntur in sphaera; quia certum locum habere non possunt, sed pro diuersitate circumspicientis habitantisue uariantur. Meridianus est enim, quem sol, cum super hominum uerticem uenerit, ipsum diem medium efficiendo designat: et quia globositas terrae habitationes omnium aequales sibi esse non patitur, non eadem pars coeli omnium uerticem despicit. Et ideo unus omnibus meridianus esse non poterit : sed singulis gentibus super uerticem suum proprius meridianus efficitur. Similiter sibi horizontem facit circumspectio singulorum. Horizon est enim uelut quodam circo designatus terminus coeli, quod super terram uidetur. Et quia ad ipsum uere finem non potest humana acier peruenire; quantum quisque oculos circumferendo conspexerit, proprium sibi coeli, quod super terram est , terminum facit. Hinc horizon, quem sibi uniuscuiusque circumscribit aspectus, ultra trecentos et sexaginta stadios longitudinem intra se continere non poterit. Centum enim et octoginta stadios non excedit acies contra uidentis. Sed uisus cum ad hoc spatium uenerit, accessu deficiens, in rotomditatem recurrendo curuatur. Atque ita fit, ut hic numerus, ex utraque parte geminatus, trecentorum sexaginta stadiorum spatium, quod intra horizontem suum continetur, efficiat; semperque quantum ex huius spatii parte postera procedendo dimiseris, tantum tibi de anteriore sumetur : et ideo horizon semper quantacunque locorum transgressione mutatur. Hunc autem, quem diximus, admittit aspectum, aut in terris aequa planities, aut pelagi tranquilla libertas, qua nullam oculis obiicit offensam. Nec te moueat, quod saepe in longissimo positum montem uidemus, aut quod ipsa coeli superna suspicimus. Aliud est enim, cum se oculis ingerit altitudo, aliud, cum per planum se porrigit et extendit intuitus : in quo solo horizontis circus efficitur. Haec de circis omnibus, quibus coelum cingitur, dicta sufficiant; tractatum ad sequentia transferamus. [1,16] Cap- XVI. Qui fiat, ut quaedam stellae nunquam a nobis uideantur, et quanta stellarum omnium magnitudo. «Ex quo mihi omnia contemplanti praeclara cetera et mirabilia uidebantur. Erant autem hae stellae, quas nunquam ex hoc loco uidimus, et eae mâgnitudines omnium, quas esse nunquam suspicati sumus. Ex quibus erat ea minima, quae ultima a coelo, citima terris, luce lucebat aliena. Stellarum autem globi terrae magnitudinem facile uincebant". Dicendo, «Ex quo mihi omnia contemplanti,» id, quod supra retulimus, affirmat, in ipso lacteo Scipionis et parentum per somnium contigisse conuentum. Duo sunt autem praecipua, quae in stellis se admiratum refert, aliquarum nouitatem, et omnium magnitudinem. Ac prius de nouitate, post de magnitudine, disseremus. Plene et docte adiiciendo, "quas nunquam ex hoc loco uidimus", causam, cur a nobis non uideantur, ostendit. Locus enim nostrae habitationis ita positus est, ut quaedam stellae ex ipso nunquam possint uideri; quia ipsa pars coeli, in qua sunt , nunquam potest hic habitantibus apparere. Pars enim haec terrae, quae incolitur ab uniuersis hominibus, quam nos inuicem scire possumus, ad septemtrionalem uerticem surgit: et sphaeralis conuexitas australem nobis uerticem in ima demergit. Cum ergo semper circa terram ab ortu in occasum coeli sphaera uoluatur; uertex hic, qui septemtriones habet, quoquouersum mundana uolubilitate uertatur, quoniam super nos est, semper a nobis uidetur, ac semper ostendit Arctos Oceani metuentes aequore tingi. Australis contra, quasi semel nobis pro habitationis nostrae positione demersus, nec ipse nobis unquam uidetur, nec sidera sua, quibus et ipse sine dubio insignitur, ostendit. Et hoc est, quod poeta, naturae ipsius conscius, dixit : Hic uertex nobis semper sublimis : at illum Sub pedibus Styx atra uidet, Manesque profundi. Sed cum hanc diuersitatem caelestibus partibus uel semper, uel nunquam apparendi, terrae globositas habitantibus faciat : ab eo, qui in coelo est, omne sine dubio coelum uidetur, non impediente aliqua parte terrae, quae tota puncti locum pro coeli magnitudine uix obtinet. Cui ergo australis uerticis stellas nunquam de terris uidere contigerat, ubi circumspectu libero sine offensa terreni obicis uisae sunt, iure quasi nouae admirationem dederunt. Et quia intellexit causam, propter quam eas nunquam ante uidisset, ait, "erant autem hae stellae, quas nunquam ex hoc loco uidimus"; hunc locum demonstratiue terram dicens, in qua erat, dum ista narraret. Sequitur illa discussio, quid sit, quod adiecit, et "hae magnitudines omnium, quas esse nunquam suspicati sumus". Cur autem magnitudines, quas uidit in stellis, nunquam homines suspicati sint, ipse patefecit, addendo, "stellarum autem globi terrae magnitudinem facile uincebant". Nam quanto homo, nisi quem doctrina philosophiae supra hominem, immo uere hominem, fecit, suspicari potest, stellam unam omni terra esse maiorem, cum uulgo singulae uix facis unius flammam aequare posse uideantur? Ergo tunc earum uere magnitudo asserta credetur, si maiores singulas, quam est omnis terra, esse constiterit. Quod hoc modo licebit recognoscas. Punctum dixerunt esse geometrae, quod ob incomprehensibilem breuitatem sui, in partes diuidi non possit, nec ipsum pars aliqua, sed tantummodo signum esse dicatur. Physici, terram ad magnitudinem circi, per quem sol uoluitur, puncti modum obtinere, docuerunt. Sol autem quanto minor sit circo proprio, deprehensum est manifestissimis dimensionum rationibus. Constat enim, mensuram solis ducentesimam sextamdecimam partem habere magnitudinis circi, per quem sol ipse discurrit. Cum ergo sol ad circum suum pars certa sit; terra uero ad circum solis punctum sit, quod pars esse non possit : sine cunctatione iudicii solem constat terra esse maiorem, si maior est pars eo, quod partis nomen nimia breuitate non capit. Verum solis circo superiorum stellarum circos certum est esse maiores, si eo, quod continetur, id quod continet malus est; cum hic sit coelestium sphaerarum ordo, ut a superiore unaquaeque inferior ambiatur. Unde et lunae sphaeram, quasi a coelo ultimam, et uicinam terrae, minimam dixit; cum terra ipsa in punctum, quasi uere iam postrema deficiat. Si ergo stellarum superiorum circi, ut diximus, circo solis sunt grandiores; singulae autem huius sunt magnitudinis, ut ad circum unaquaeque suum modum partis obtineat : sine dubio singulae terra sunt ampliores, quam ad solis circum, qui superioribus minor est, punctum esse praediximus. De luna, si uere luce lucet aliena, sequentia docebunt. [1,17] Cap- XVII. Coelum quamobrem semper et in orbem moueatur : quo sensu summus uocetur Deus: et ecquid stellae, quas fixas uocant, suo etiam proprioque motu agantur. Haec cum Scipionis obtutus non sine admiratione percurrens, ad terras usque fluxisset, et illic familîarius haesisset : rursus aui monitu ad superiora reuocatus est, ipsum a coeli exordio sphaerarum ordinem in haec uerba monstrantis : «Nouem tibi orbibus, uel potius globis, connexa sunt omnia: quorum unus est coelestis extimus, qui reliquos omnes complectitur, summus ipse Deus arcens et continens ceteros, in quo sunt infixi illi, qui uoluuntur stellarum cursus sempiterni. Huic subiecti sunt septem, qui uersantur retro, contrario motu atque coelum : e quibus unum globum possidet illa, quam in terris Saturniam nominant. Deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor, qui dicitur Iouis : tum rutilus horribilisque terris, quem Martium dicitis. Deinde subter mediam fere regionem Sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut comites consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus: infimoque orbe Luna radiis solis accensa conuertitur. Infra autem eam nihil est, nisi mortale et caducum, praeter animos munere deorum hominum generi datos. Supra Lunam sunt aeterna omnia. Nam ea, quae est media et nona tellus, neque mouetur, et infima est, et in eam feruntur omnia nutu suo pondera». Totius mundi a summo in imum diligens in hunc locum collecta descriptio est, et integrum quoddam uniuersitatis corpus effingitur, quod quidam g-to g-pan, id est, omne, dixerunt. Unde et hic dicit, connexa sunt omnia. Vergilius uero magnum corpus uocauit : "Et magno se corpore miscet". Hoc autem loco Cicero, rerum quaerendarum iactis seminibus, multa nobis excolenda legauit. De septem subiectis globis ait, "qui uersantur retro contrario motu atque coelum". Quod cum dicit, admonet, ut quaeramus, si uersatur coelum: et si illi septem et uersantur, et contrario motu mouentur; aut si, hunc esse sphaerarum ordinem, quem Cicero refert, Platonica consentit auctoritas : et, si uere subiectae sunt, quo pacto stellae earum omnium zodiacum lustrare dicantur, cum zodiacus et unus, et in summo coelo sit : quaeue ratio in uno zodiaco aliarum cursus breuiores, aliarum faciat longiores. Haec enim omnia in exponendo earum ordine necesse est asserantur. Et postremo, qua ratione in terram ferantur, sicut ait, "omnia nutu suo pondera". Versari coelum, mundanae animae natura, et uis, et ratio docet. Cuius aeternitas in motu est; quia nunquam motus relinquit, quod uita non deserit, nec ab eo uita discedit, in quo uiget semper agitatus. Igitur et coeleste corpus, quod mundi anima futurum sibi immortalitatis particeps fabricata est, ne unquam uiuendo deficiat, semper in motu est, et stare nescit; quia nec ipsa stat anima, qua impellitur. Nam cum animae, quae incorporea est, essentia sit in motu ; primum autem omnium coeli corpus anima fabricata sit : sine dubio in corpus hoc primum ex incorporeis motus natura migrauit : cuius uis integra et incorrupta non deserit, quod primum coepit mouere. Ideo uero coeli motus necessario uolubilis est, quia cum semper moueri necesse sit, ultra autem locus nullus sit, quo se tendat accessio, continuatione perpetuae in se reditionis agitatur. Ergo in quo potest, uel habet, currit, et accedere eius reuolui est; quia sphaerae, spatia et loca complectentis omnia, unus est cursus, rotari. Sed et sic animam sequi semper uidetur, quae in ipsa uniuersitate discurrit. Dicemus ergo, quod eam nunquam reperiat, si semper hanc sequitur? immo semper eam reperit, quia ubique tota, ubique perfecta est. Cur ergo, si quam quaerit reperit, non quiescit? quia et illa requietis est inscia. Staret enim, si usquam stantem animam reperiret. Cum uero illa, ad cuius appetentiam trahitur, semper in uniuersa se fundat ; semper et corpus se in ipsam, et per ipsam retorquet. Haec de coelestis uolubilitatis arcano pauca de multis, Plotino auctore reperta, sufficiant. Quod autem hunc istum extimum globum, qui ita uoluitur, summum Deum uocauit, non ita accipiendum est, ut ipse prima causa, et Deus ille omnipotentissimus existimetur : cum globes ipse, quod coelum est, animae sit fabrica; anima ex mente processerit; mens ex Deo, qui uere summus est, procreata sit. Sed summum quidem dixit ad ceterorum ordinem, qui subiecti sunt : unde mox subiecit, "arcens et continens ceteros". Deum uero, quod non modo immortale animal ac diuinum sit, plenum inclitae ex illa purissima mente rationis, sed quod et uirtutes omnes, quae illam primae omnipotentiam summitatis sequuntur, aut ipse faciat, aut ipse contineat, ipsum denique Iouem ueteres uocauerunt, et apud theologos Iuppiter est mundi anima; hinc illud est : Ab Ioue principium Musae, Iouis omnia plena; quod de Arato poetae alii mutuati sunt, qui de sideribus locuturus, a coelo, in quo sunt sidera, exordium sumendum esse decernens, ab Ioue incipiendum esse memorauit. Hinc Iuno et soror eius, et coniux uocatur. Est autem Iuno aer : et dicitur soror, quia iisdem seminibus, quibus coelum, etiam aer est procreatus : coniux, quia aer subiectus est coelo. His illud adiiciendum est, quod praeter duo lumina et stellas quinque, quae appellantur uagae, reliquas omnes, alii infixas coelo, nec nisi cum coelo moueri; alii, quorum assertio uero propior est, has quoque dixerunt suo motu, praeter quod cum coeli conuersione feruntur, accedere : sed propter immensitatem extimi globi excedentia credibilem numerum secula in una eas cursus sui ambitione consumere; et ideo nullum earum motum ab homine sentiri : cum non sufficiat humanae uitae spatium, ad breue saltem punctum tam tardae accessionis deprehendendum. Hinc Tullius, nullius sectae inscius ueteribus approbatae, simul attigit utramque sententiam, dicendo, "in quo sunt infixi illi, qui uoluuntur, stellarum cursus sempiterni". Nam et infixos dixit, et cursus habere non tacuit. [1,18] CAP- XVIII. Stellas errantes contrario, quam coelum, motu uersari. Nunc utrum illi septem globi, qui subiecti sunt, contrario, ut ait, quam coelum uertitur, motu ferantur, argumentis ad uerum ducentibus requiramus. Solem, ac lunam, et stellas quinque, quibus ab errore nomen est, praeter quod secum trahit ab ortu in occasum coeli diurna conuersio, ipsa suo motu in orientem ab occidente procedere, non solum litterarum profanis, sed multis quoque doctrina initiatis, abhorrere a fide ac monstro simile iudicatum est : sed apud pressius intuentes ita uerum esse constabit, ut non solum mente concipi, sed oculis quoque ipsis possit probari. Tamen ut nobis de hoc sit cum pertinaciter negante tractatus, age, quisquis tibi hoc liquere dissimulas, simul omnia, quae uel contentio sibi fingit detractans fidem, uel quae ipsa ueritas suggerit, in diuisionis membra mittamus. Has erraticas cum luminibus duobus aut infixas coelo, ut alia sidera, nullum sui motum nostris oculis indicare, sed ferri mundanae conuersionis impetu, sut moueri sua quoque accessione, dicemus. Rursus, si mouentur, aut coeli uiam sequuntur ab ortu in occasum, et communi, et suo motu meantes; aut contrario recessu in orientem ab occidentis parte uersantur. Praeter haec, ut opinor, nihil potest uel esse, uel fingi. Nunc uideamus, quid ex his poterit uerum probari. Si infixae essent, nunquam ab eadem statione discederent, sed in iisdem locis semper, ut aliae, uiderentur. Ecce enim de infixis Vergiliae nec a sui unquam se copulatione dispergunt, nec Hyadas, quae uicinae sunt, deserunt, aut Orionis proximam regionem relinquunt. Septemtrionum quoque compago non soluitur. Anguis, qui inter eos labitur, semel circumfusum non mutat amplexum. Hae uero modo in hac, modo in illa coeli regione uisuntur; et sepe cum in unum locum duae pluresue conuenerint, et a loco tamen, in quo simul uisae sunt, et a se postea separantur. Ex hoc eas non esse coelo infixas, oculis quoque approbantibus constat. Igitur mouentur : nec negare hoc quisquam poterit, quod uisus affirmat. Quaerendum est ergo, utrum ab ortu in occasum, an in contrarium motu proprio reuoluantur. Sed et hoc quaerentibus nobis non solum manifestissima ratio, sed uisus quoque ipse monstrabit. Consideremus enim signorum ordinem, quibus zodiacum diuisum, uet distinctum uidemus, et ab uno signo quolibet ordinis eius sumamus exordium. Cum Aries exoritur, post ipsum Taurus emergit : hunc Gemini sequuntur, hos Cancer, et per ordinem reliqua signa. Si istae ergo in occidentem ab oriente procederent, non ab Ariete in Taurum, qui retro locatus est, nec a Tauro in Geminos signum posterius uoluerentur; sed a Geminis in Taurum, et a Tauro in Arietem recta et mundanae uolubilitati consona accessione prodirent. Cum uero a primo in signum secundum, a secundo ad tertium, et inde ad reliqua, quae posteriora sunt, reuoluantur; signa autem infixa coelo ferantur : sine dubio constat , has stellas non cum coelo, sed contra coelum moueri. Hoc ut plene liqueat, adstruamus de lunae cursu, qui et claritate sui, et uelocitate notabilior est, Luna, postquam a sole discedens nouata est, secundo fere die circa occasum uidetur, et quasi uicina soli, quem nuper reliquit. Postquam ille demersus est, ipsa coeli marginem tenet antecedenti superocccidens. Tertio die tardius occidit, quam secundo; et ita quotidie longius ab occasu recedit, ut septimo die circa solis occasum in medio coelo ipsa uideatur : post alios uero septem, cum ille mergit, haec oritur : adeo media parte mensis dimidium coelum, id est, unum hemisphaerium, ab occasu in orientem recedendo metitur. Rursus post septem alios circa solis occasum latentis hemisphaerii uerticem tenet. Et huius rei indicium est, quod medio noctis exoritur : postremo totidem diebus exemtis, solem denuo comprehendit, et uicinus uidetur ortus amborum, quamdiu soli succedens rursus mouetur, et rursus recedens paulatim semper in orientem regrediendo relinquat occasum. Sol quoque ipso non aliter, quam ab occasu in orientem, mouetur; et, licet tardius recessum summ, quam luna, conficiat (quippe qui tanto tempore signum unum emetiatur, quanto totum zodiacum luna discurrit), manifesta tamen et subiecta oculis motus sui praestat indicia. Hunc enim in Ariete esse ponamus : quod quia aequinoctiale signum est, pares horas somni et diei facit. In hoc signo cum occidit, Libram, id est, Scorpii chelas mox oriri uidemus, et apparet Taurus uicinus occasui. Nam et Vergilias et Hyadas partes Tauri clariores, non multo post sole mergente uidemus. Sequenti mense sol in signum posterius, id est, in Taurum recedit : et ita fit, ut neque Vergiliae, neque alia pars Tauri illo mense uideatur. Signum enim, quod cum sole oritur, et cum sole occidit, semper occulitur : adeo ut et uicina astra solis propinquitate celentur. Nam et Canis tunc, quia uicinus Tauro est, non uidetur, tectus lucis propinquitate. Et hoc est, quod Vergilius ait : "Candidus suratis aperit cum cornibus annum Taurus, et aduerso cedens Canis occidit astro". Non enim uult intelligi, Tauro oriente cum sole, mox in occasum ferri Canem, qui proximus Tauro est; sed occidere eum dixit, Tauro gestante solem, quia tunc incipit non uideri, sole uicino. Tunc tamen occidente sole Libra adeo superior inuenitur, ut totus Scorpius ortus appareat : Gemini uero uicini tunc uidentur occasui. Rursus, post Tauri mensem Gemini non uidentur, quod in eos solem migrasse significat. Post Geminos recedit in Cancrum : et tunc, cum occidit, mox Libra in medio coelo uidetur. Adeo constat, solem, tribus signis peractis, id est, Ariete, et Tauro, et Geminis, ad medietatem hemisphaerii recessisse. Denique, post tres menses sequentes, tribus signis, quae sequuntur, emensis, Cancrum dico, Leonem et Virginem, inuenitur in Libra, qua rursus aequat noctem diei : et, dum in ipso signo occidit, inox oritur Aries, in quo sol ante sex menses occidere solebat. Ideo autem occasum magis eius, quam ortum, eligimus proponendum, quia signa posteriora post occasum uidentur : et, dum ad haec, quae sole mergente uideri solent, solem redire monstramus, sine dubio eum contrario motu recedere, quam coelum mouetur, ostendimus. Haec autem, quae de sole et luna diximus, etiam quinque stellarum recessum assignare sufficient. Pari enim ratione in posteriora signa migrando, semper mundanae uolubilitati contraria recessione uersantur. [1,19] CAP- XIX. Quem Cicero, et quem Plato soli inter errantes stellas assignauerint ordinem : cur luna lumen suum mutuetur a sole, sicque luceat, ut tamen non calefaciat : dehinc, cur sol non absolute, sed fere medius inter planetas esse dicatur. Unde sideribus nomina, et cur stellarum errantium aliae aduersae nobis sint, aliae prosperae. His assertis, de sphaerarum ordine pauca dicenda sunt. In quo dissentire a Platone Cicero uideri potest : cum hic solis sphaeram quartam de septem, id est, in medio locatam dicat; Plato a luna sursum secundam, hoc est, inter septem a summo locum sextum tenere commemoret. Ciceroni Archimedes et Chaldaeorum ratio consentit. Plato Agyptios, omnium philosophiae disciplinarum parentes, secutus est, qui ita solem inter lunam et Mercurium locatum uolunt, ut ratione tamen deprehenderint, et edixerint, cur a nonnullis sol supra Mercurium supraque Venerem esse credatur. Nam nec illi, qui ita aestimant, a specie ueri procul aberrant. Opinionem uero istius permutationis huiusmodi ratio persuasit. A Saturni sphaera, quae est prima de septem, usque ad sphaeram Iouis a summo secundam, interiecti spatii tanta distantia est, ut Zodiaci ambitum superior triginta annis, duodecim uero annis subiecta conficiat. Rursus tantum a Ioue sphaera Martis recedit, ut eundem cursum biennio peragat. Venus autem tanto est regione Martis inferior, ut ei annus satis sit ad Zodiacum peragrandum. Iam uero ita Veneri proxima est stella Mercurii, et Mercurio sol propinquus, ut hi tres coelum suum pari temporis spatio, id est, anno, plus minusue circumeant. Igitur et Cicero hoc duos cursus comites solis uocauit, quia in spatio pari, longe a se nunquam recedunt. Luna autem tantum ab his deorsum recessit, ut, quod illi anno, uiginti octo diebus ipsa conficiat. Ideo neque de trium superiorum ordine, quem manifeste clareque distinguit immensa distantia, neque de lunae regione, quae ab omnibus multum recessit, inter ueteres aliqua fuit dissensio. Horum uero trium sibi proximorum, Veneris, Mercurii, et Solis ordinem uicinia confudit ; sed apud alios. Nam Agyptiorum sollertiam ratio non fugit : quae talis est. Circulus, per quem sol discurrit, a Mercurii circulo, ut inferior ambitur. Illum quoque superior circulus Veneris includit : atque ita fit, ut hae duae stellae, cum per superiores circulorum suorum uertices currunt, intelligantur supra solem locatae : cum uero per inferiora commeant circulorum, sol eis superior aestimetur. lllis ergo, qui sphaeras earum sub sole dixerunt, hoc uisum est ex illo stellarum cursu, qui nonnunquam, ut diximus, uidetur inferior : qui et uere notabilior est, quia tunc liberius apparet. Nam cum superiora tenent, magis radiis occuluntur. Et ideo persuasio ista conualuit; et ab omnibus paene hic ordo in usum receptus est : perspicacior tamen obseruatio meliorem ordinem deprehendit, quem praeter indaginem uisus, haec quoque ratio commendat, quod lunam, quae luce propria caret, et de sole mutuatur, necesse est fonti luminis sui esse subiectam. Haec enim ratio facit lunam non habere lumen proprium, ceteras omnes stellas lucere suo, quod illae supra solem locatae in ipso purissimo aethere sunt, in quo omne, quidquid est, lux naturalis et sua est : quae tota cum igne suo ita sphaerae solis incumbit, ut coeli zonae, quae procul a sole sunt, perpetuo frigore oppressae sint, sicut infra ostendetur. Luna uero, quia sola ipsa sub sole est, et caducorum iam regioni luce sua carenti proxima, lucem nisi desuper posito sole, cui resplendet, habere non potuit; denique quia totius mundi ima pars terra est; aetheris autem ima pars luna est : lunam quoque terram, sed aetheream, uocauerunt. Immobilis tamen, ut terra, esse non potuit, quia in sphaera, quae uoluitur, nihil manet immobile praeter centrum; mundanae autem sphaerae terra centrum est : ideo sola immobilis perseuerat. Rursus terra accepto solis lumine clarescit tantummodo; non reducet; luna speculi instar, lumen, quo illustratur, emittit : quia illa aeris et aquae, quae per se concreta et densa sunt, faex habetur, et ideo extrema uastitate densata est, nec ultra superficiem quauis luce penetratur : haec licet et ipsa finis est, sed liquidissimae lucis et ignis aetherei, ideo quamuis densius corpus sit, quam cetera coelestia, ut multo tamen terreno purius, fit acceptae luci penetrabilis adeo; ut eam de se rursus emittat nullum tamen ad nos perferentem sensum caloris, quia lucis radius, cum ad nos de origine sua, id est, de sole peruenit, naturam secum ignis, de quo nascitur, deuehit; cum uero in lunae corpus infunditur et inde resplendet, solam refondit claritudinem, non calorem. Nam et speculum, cum splendorem de se ui oppositi eminus ignis emittit, solam ignis simililudinem carentem sensu caloris ostendit. Quem soli ordinem Plato dederit, uel eius auctores, quosue Cicero secutus quartum locum globo eius assignauerit, uel quae ratio persuasionem huius diuersitatis induxerit, et cur dixerit Tullius, "infimoque orbi luna radiiss solis accensa conuertitur", satis dictum est. Sed his hoc adiiciendum est, cur Cicero, cum quartum de septem solem uelit, quartus autem inter septem non fere medius, sed omnimodo medius et sit, et habeatur, non abrupte medium solem, sed fere medium dixerit his uerbis, "deinde subter mediam fere regionem sol obtinet". Sed non uacat adiectio, qua haec pronuntiatio temperatur; nam sol quartum locum obtinens, mediam regionem tenebit numero, spatio non tenebit. Si inter ternos enim summos et imos locatur, sine dubio medius est numero : sed totius spatii, quod septem sphaerae occupant, dimensione perspecta, regio solis non inuenitur in medio spatio locata; quia magis a summo ipse, quam ab ipso recessit ima postremitas : quod sine ulla disceptationis ambage, compendiosa probabit assertio. Saturni stella, quae summa est, zodiacum triginta annis peragrat; sol medius anno uno; luna ultima uno mense non integro. Tantum ergo interest inter solem et Saturnum, quantum inter unum et triginta; tantum inter lunam solemque, quantum inter duodecim et unum. Ex his apparet, totius a summo in imum spatii certam ex media parte diuisionem solis regione non fieri. Sed quia hic de numero loquebatur, in quo uere, qui quartus, et medius est; ideo pronuntiauit quidem medium, sed, propter latentem spatiorum diuisionem, uerbum, quo hanc definitionem temperaret, adiecit fere. Notandum, quod esse stellam Saturni, et alteram Iouis, Martis aliam, non naturae constitutio, sed humana persuasio est, quae "stellis numeros et nomina fecit". Non enim ait illam, quae Saturnia est, sed "quam in terris Saturniam nominant"; et, "ille fulgor, qui dicitur Iouis", et "quem Martium dicitis" : adeo expressit in singulis, nomina haec non esse inuenta naturae, sed hominum commenta, significationi distinctionis accommodata. Quod uero fulgorem Iouis humano generi prosperum et salutarem, contra, Martis rutilum et terribilem terris uocauit; alterum tractum est ex stellarum colore, (nam fulget Iouis, rutilat Martis) alterum ex tractatu eorum, qui de his stellis ad hominum uitam manare uolunt aduersa, uel prospera. Nam plerumque de Martis stella terribilia, de Iouis salutaria euenire definiunt. Causam si quis forte altius quaerat, unde diuinis maleuolentia, ut stella malefica esse dicatur, (sicut de Martis et Saturni stellis existimatur) aut cur notabilior benignitas Iouis et Veneris inter genethliacos habeatur, cum sit diuinorum una natura; in medium proferam rationem, apud unum omnino, quod sciam, lectam : nam Ptolemaeus in libris tribus, quos de Harmonia composuit, patefecit causam, quam breuiter explicabo. Certi, inquit, sunt numeri, per quos inter omnia, quae sibi conuenienter iunguntur et aptantur, fit iugabilis competentia; nec quidquam potest alteri, nisi per hos numeros, conuenire. Sunt autem hi epitritus, hemiolius, epogdous, duplaris, triplaris, quadruplaris. Quae hoc loco interim quasi nomina numerorum accipias uolo. In sequentibus uero, cum de harmonia coeli loquemur, quid sint hi numeri, quidue possint, opportunius aperiemus; modo hoc nosse sufficiat, quia sine his numeris nulla colligatio, mulla potest esse concordia. Vitam uero nostram praecipue sol et luna moderantur; nam cum sint caducorum corporum haec duo propria, sentire uel crescere : g-aisthehtikon, id est, sentiendi natura, de sole; g-phutikon autem, id est, crescendi natura, de lunari ad nos globositate perueniunt. Sic utriusque luminis beneficio haec nobis constat uita, qua fruimur. Conuersatio tamen nostra, et prouentus actuum, tam ad ipsa duo lumina, quam ad quinque uagas stellas refertur; sed harum stellarum alias interuentus numerorum, quorum supra fecimus mentionem, cum luminibus bene iungit ac sociat; alias nullus applicat numeri nexus ad lumina. Ergo Venerea et Iouialis stella per hos numeros lumini utrique sociantur : sed Iouialis soli per omnes, lunae uero per plures, et Venerea lunae per omnes, soli per plures numeros aggregatur. Hinc, licet utraque benefica credatur, Iouis tamen stella cum sole accommodatior est, et Venerea cum luna : atque ideo uitae nostrae magis commodant, quasi luminibus uitae nostrae auctoribus numerorum ratione concordes. Saturni autem Martisque stellae ita non habent cum luminibus competentiam, ut tamen aliqua uel extrema numerorum linea Saturnus ad solem, Mars aspiciat ad lunam. Ideo minus commodi uitae humanae existimantur, quasi cum uitae auctoribus apta numerorum ratione non iuncti. Cur tamen et ipsi nonnunquam opes uel claritatem hominibus praestare credantur, ad alterum debet pertinere tractatum; quia hic sufficit aperuisse rationem, cur alia terribilis, alia salutaris existimetur. Et Plotinus quidem in libro, qui inscribitur, "Si faciunt astra", pronuntiat, nihil ui, uel potestate eorum hominibus euenire; sed ea, quae decreti necessitas in singulos sancit, ita per horum septem transitum statione recessuue monstrari, ut aues seu praeteruolando, seu stando, futura pennis, uel uoce significant nescientes. Sic quoque tamen iure uocabitur hic salutaris, ille terribilis; cum per hunc prospera, per illum significentur incommoda. [1,20] CAP- XX. De diuersis nominibus solis, deque eiusdem magnitudine. In his autem tot nominibus, quae de sole dicuntur, non frustra, nec ad laudis pompam; lasciuit oratio; sed res uerae uocabulis exprimuntur. "Dux et princeps", ait, "et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio". Plato in Timaeo, cum de octo sphaeris loqueretur, sic ait : "Ut autem per ipsos octo circuitus celeritatis et tarditatis certa mensura et sit, et noscatur; Deus in ambitu supra terram secundo lumen accendit, quod nunc solem uocamus". Vides, ut haec definitio uult, esse omnium sphaerarum lumen in sole. Sed Cicero sciens, etiam ceteras stellas habere lumen suum, solamque lunam, ut saepe iam diximus, proprio carere; obscuritatem definitionis huius liquidius absoluens, et ostendens, in sole maximum lumen esse, non solum ait, "dux et princeps et moderator luminum reliquorum" (adeo et ceteras stellas scit esse lumina), sed hune ducem et principem, quem Heraclitus fontem caelestis lucis appellat. Dux ergo est, quia omnes luminis maiestate praecedit : princeps, quia ita eminet, ut propterea, quod talis solus appareat, sol uocetur : moderator reliquorum dicitur, quia ipse cursus eorum recursusque certa definitione spatii moderatur. Nam certa spatii definitio est, ad quam cum unaquaeque erratica stella recedens a sole peruenerit, tanquam ultra prohibeatur accedere, agi retro uidetur; et rursus cum certam partem recedendo contigerit, ad directi cursus consueta reuocatur. Ita solis uis et potestas, motus reliquorum luminum constituta dimensione moderatur. Mens mundi ita appellatur, ut physici eum cor coeli uocauerunt. Inde nimirum, quod omnia , quae statuta ratione per coelum fieri uidemus, diem noctemque, et migrantes inter utrumque prolixitatis breuitatisque uices, et certis temporibus aequam utriusque mensuram, dein ueris clementem teporem, torridum Cancri ac Leonis aestum, mollitiem auctumnalis aurae, uim frigoris inter utramque temperiem, omnia haec solis cursus et ratio dispensat. Iure ergo cor coeli dicitur, per quem fiunt omnia, quae diuina ratione fieri uidemus. Et est haec causa, propter quam iure cor coeli uocetur, quod natura ignis semper in motu perpetuoque agitatu est. Solem autem ignis aetherei fontem dictum esse retulimus; hoc est ergo sol in aethere, quod in animali cor : cuius ista natura est, ne unquam cesset a motu; aut si breuis sit eius quocunque casu ab agitatione cessatio, mox animal interimat; haec de eo, quod solem mundi mentem uocauit. Cur uero et temperatio mundi dictus sit, ratio in aperto est. Ita enim non solum terram, sed ipsum quoque coelum, quod uere mundus uocatur, temperari a sole, certissimum est, ut extremitates eius, quae a uia solis longissime recesserunt, omni careant beneficio caloris, et una frigoris perpetuitate torpescant; quod sequentibus apertius explicabitur. Restat, ut et de magnitudine eius quam uerissima praedicatione, pauca et non praetereunda dicamus. Physici hoc maxime consequi in omni circa magnitudinem solis inquisitione uoluerunt, quanto maior esse possit, quam terrae; et Eratosthenes in libris dimensionum sic ait : Mensura terrae septies et uicies multiplicata, mensuram solis efficiet. Possidonius dicit, multo multoque saepius multiplicatam solis spatium effcere : et uterque lunaris defectus argumentum pro se aduocat. Ita cum solem uolunt terra maiorem probare, testimonio lunae deficientis utuntur: cum defectum lunae conantur asserere, probationem de solis magnitudine mutuantur : et sic euenit, ut, dum utrumque de altero adstruitur, neutrum probabiliter adstruatur, semper in medio uicissim nutante mutuo testimonio. Quid enim per rem adhuc probandam probetur? Sed Aegyptii, nihil ad coniecturam loquentes sequestrato ac libero argumento, nec in patrocinium sibi lunae defectum uocantes, quanta mensura sol terra maior sit, probare uoluerunt, ut tum demum per magnitudinem eius ostenderent; cur luna deficiat. Hoc autem nequaquam dubitabatur non posse aliter deprehendi, nisi mensura et terrae et solis inuenta, ut fieret ex collatione discretio. Et terrena quidem dimensio oculis rationem iuuantibus de facili constabat; solis uero mensuram aliter, nisi per mensuram coeli, per quod discurrit, inueniri non posse uiderunt. Ergo primum metiendum sibi coelum illud, id est, iter solis, constituerunt, ut per id possent modum solis agnoscere. Sed quaeso, si quis unquam tam otiosus, tamque ab omni erit serio feriatus, ut haec quoque in manus sumat, ne talem ueterum promissionem, quasi insaniae proximam, aut horrescat, aut rideat. Etenim ad rem, quae natura incomprehensibilis uidebatur, uiam sibi fecit ingenium : et per terram, qui coeli modus sit, reperit. Ut autem liquere possit ratio commenti, prius regulariter pauca dicenda sunt, ut sit rerum sequentium aditus instructior. In omni orbe uel sphaera medietas centrum uocatur : nihilque aliud est centrum, nisi punctum, quo sphaerae aut orbis medium certissima obseruatione distinguitur : item ducta linea de quocunque loco circuli, qui designat ambitum, in quacunque eiusdem circuli summitate orbis partem aliquam diuidat necesse est. Sed non omni modo medietas est orbis, quam separat ista diuisio. Illa enim tantum linea in partes aequales orbem medium diuidit, quae a summo in summum ita ducitur, ut necesse sit, eam transire per centrum; et haec linea, quae orbem sic aequaliter diuidit, diametros nuncupatur. Item omnis diametros cuiuscunque orbis triplicata cum adiectione septimae partis suae, mensuram facit circuli, quo orbis includitur : id est, si uncias septem teneat diametri longitudo, et uelis ex ea nosse, quot uncias orbis ipsius circulus teneat, triplicabis septem, et facinut uiginti unum : his adiicies septimam partem, hoc est, unum; et pronuntiabis in uiginti et duabus unciis huius circuli esse mensuram, cuius diametros septem unciis extenditur. Haec omnia geometricis euidentissimisque rationibus probare possemus, nisi et neminem de ipsis dubitare arbitraremur, et caueremus iusto prolixius uolumen extendere. Sciendum et hoc est, quod umbra terrae, quam sol post occasum in inferiore hemisphaerio currens sursum cogit emitti, ex qua super terram fit obscuritas, quae nox uocatur, sexagies in altum multiplicatur ab ea mensura, quam terrae diametros habet; et hac longitudine ad ipsum circulum, per quem sol currit, erecta, conclusione luminis tenebras la terram refundit. Prodendum est igitur, quanta diametros terrae sit, ut constet, quid possit sexagies multiplicata colligere : unde, his praelibatis, ad tractatum mensurarum, quas promisit, oratio reuertatur. Euidentissimis et indubitabilibus dimensionibus constitit, uniuersac terrae ambitum, quae quibuscunque uel incolitur, uel inhabitabilis iacet, habere stadiorum millia ducenta quinquaginta duo. Cum ergo tantum ambitus teneat, sine dubio octoginta millia stadiorum, uel non multo amplius diametros habet, secundum triplicationem cum septimae partis adiectione, quam superius de diametro et circulo regulariter diximus. Et quia ad efficiendam terrenae umbrae longitudinem non ambitus terrae, sed diametri mensura multiplicanda est (ipsa est enim, quam sursum constat excrescere), sexagies multiplicanda tibi erunt octoginta millia, quae terrae diametros habet; quae faciunt quadragies octies centena millia stadiorum esse a terra usque ad solis cursum, quo umbram terrae diximus pertinere. Terra autem in medio caelestis circuli, per quem sol currit, ut centrum locata est. Ergo mensura terrenae umbrae medietatem diametri caelesti efficiet : et si ab altera quoque parte terrae par usque ad dimidium circuli mensura tendatur, integra circuli, per quem sol currit, diametros inuenitur. Duplicatis igitur illis quadragies octies centenis millibus, erit integra diametros caelestis circuli nonagies sexies centenis millibus stadiorum : et inuenta diametros facile mensuram nobis ipsius quoque ambitus prodit. Hanc enim summam, quam diametros fecit, debes ter multiplicare, adiecta parte septima, ut saepe iam dictum est: et ita inuenies totius circuli, per quem sol currit, ambitum stadiorum habere trecenties centena millia, et insuper centum septuaginta millia. His dictis, quibus mensura, quam terrae uel ambitus, uel diametros habet, sed et circuli modus, per quem sol currit, uel diametri eius, ostenditur : nunc quam solis esse mensuram, uel quemadmodum illi prudentissimi deprehenderint, indicemus. Nam sicut ex terrena umbra potuit circuli, per quem sol meat, deprehendi magnitudo; ita per ipsum circulum mensura solis inuenta est, in hunc modum procedente inquisitionis ingenio. Aequinoctiali die ante solis ortum aequabiliter locatum est saxeum uas in hemisphaerii speciem cauata ambitione curuatum, infra per lineas designato duodecim diei horarum numero, quas stili prominentis umbra cum transitu solis praetereundo distinguit. Hoc est autem, ut scimus, huiusmodi uasis officium, ut tanto tempore a priore eius extremitate ad alteram usque stili umbra percurrat, quanto sol medietatem coeli ab ortu in occasum, unius scilicet hemisphaerii conuersione, metitur. Nam totius coeli integra conuersio diem noctemque concludit; et ideo constat, quantum sol in circulo suo, tantum in hoc uase umbram meare. Huic igitur aequabiliter collocato circa tempus solis ortui propinquantis inhaesit diligens obseruantis obtutus: et cum ad primam solis radium, quem de se emisit prima summitas orbis, emergens umbra, de stili decidens summitate, primam curui labri eminentiam contigit; locus ipse, qui umbrae primitias excepit, notae impressione signatus est; obseruatumque, quamdiu super terram ita solis orbis integer appareret, ut ima eius summitas adhuc horizonti uideretur insidere, et mox locus, ad quem umbra tunc in uase migrauerat, annotatus est : habitaque dimensione inter ambas umbrarum notas, gaae integrum solis orbem, id est, diametrum, natae de duabus eius summitatibus metiuntur; pars nona reperta est eius spatii, quod a summo uasis labro usque ad horae primae lineam continetur. Et ex hoc constitit, quod in cursu solis unam temporis aequinoctialis horam faciat repetitus nouies orbis eius accessus. Et quia conuersio coelestis hemisphaerii, peractis horis duodecim, diem tondit; nouies autem duodecim effciunt centum octo : sine dubio solis diametros centesima et octaua pars hemisphaerii aequinoctialis est. Ergo aequinoctialis totius circuli ducentesima sexta decima pars est. Ipsum autem circulum habere stadiorum trecenties centena millia, et insuper centum et septuaginta millia, antelatis probatum est. Ergo si eius summae ducentesimam sextamdecimam partem perfecte consideraueris, mensuram diametri solis inuenies. Est autem pars illa fere in centum quadraginta millibus. Diametros igitur solis centum quadraginta millium fere stadiorum esse dicenda est : unde paene duplex quam terrae diametros inuenitur. Constat autem geometricae rationis examine, cum de duobus orbibus altera diametros duplo alteram uincit, illum orbem, cuius diametros dupla est, orbe altero octies esse maiorem. Ergo ex hic dicendum est, solem octies terra esse maiorem. Haec de solis magnitudine breuiter de multis excerpta libauimus. [1,21] CAP- XXI. Qua ratione inferiorum sphaerarum stelle in zodiaci signis meare dicantur, cum in iis non sint : curque ex illis aliae breuiori, aliae longiori tempore zodiaci signa percurrant : et quomodo circulus zodiacus in duodecim partes diuisus sit. Sed quoniam septem sphaeras coelo diximus esse subiectas, exteriore quaque quas interius continet ambiente, longeque et a coelo omnes et a se singulae recesserunt : nunc quaerendum est, cum zodiacus unus sit, et is constet coelo sideribus infixis, quemadmodum inferiorum sphaerarum stellae in signis zodiaci meare dicantur. Nec longum est inuenire rationem, quae in ipso uestibulo excubat quaestionis. Verum est enim, neque solem lunamue, neque de uagis ullam ita in signis zodiaci ferri, ut eorum sideribus misceantur; sed in illo signo esse unaquaeque perhibetur, quod habuerit supra uerticem in ea, quae illi signo subiecta est, circuli sui regione discurrens : quia singularum sphaerarum circulos in duodecim partes, aeque ut zodiacum, ratio diuisit, et, quae in eam partem circuli sui uenerit, quae sub parte zodiaci est Arieti deputata, in ipsum Arietem uenisse conceditur : similisque obseruatio in singulas partes migrantibus stellis tenetur. Et quia facilior ad intellectum per oculos uia est, id quod sermo descripsif, uisus assignet. Esto enim zodiacus circulus, cui adscriptum est A. intra hunc septem alii orbes locentur : et zodiacus ab A per ordinem affixis notis, quibus adscribentur litterae sequentes, in partes duodecim diuidatur : sitque spatium, quod inter A et B clauditur, Arieti deputatum; quod intra B et C, Tauro; quod inter C et D, Geminis; Cancro, quod sequitur, et reliquis per ordinem cetera. His constitutis, iam de singulis zodiaci notis et litteris singulae deorsum lineae per omnes circulos ad ultimum usque ducantur : procul dubio per orbes singulos duodenas partes diuidet transitus linearum. In quocunque igitnr circulo seu sol in illo, seu luna, uel de uagis quaecunque discurrat, cum ad spatium uenerit, quod inter lineas clauditur ab A et B, notis et litteris defluentes, in Ariete esse dicetur; quia illic constituta spatium Arietis in zodiaco designatum super uerticem, sicut descripsimus, habebit. Similiter in quamcunque migrauerit partem, in signo, sub quo fuerit, esse dicetur. Atque haec ipsa descriptio eodem compendio nos docebit, cur eundem zodiacum, eademque signa, aliae tempore longiore, aliae breuiore percurrant. Quoties enim plures orbes intra se locantur, sicut maximus est ille, qui primus est, et minimus, qui locum ultimum teuet, ita de mediis, qui summo propior est, inferioribus maior, qui uicinior est ultimo, breuior superioribus habetur. Et inter has igitnr septem sphaeras gradum celeritatis suae singulis ordo positionis adscripsit. ldeo stellae, quae per spatia grandiora discurrunt, ambitum suum tempore prolixiore conficiunt; quae per angusta, breuiore. Constat enim, nullam inter eas celerius ceteris tardiusue procedere. Sed cum sit omnibus idem modus meandi, tantam eis diuersitatem temporis sola spatiorum diuersitas facit. Nam, ut de mediis nunc praetermittamus, ne eadem saepe repetantur, quod eadem signa Saturnus annis triginta, luna diebus uiginti octo ambit et permeat, sola causa in quantitate est circulorum : quorum alter maximus; alter minimus. Ergo et ceterarum singulae pro spatii sui modo tempus meandi aut extendunt, aut contrahunt. Hoc loco diligens rerum discussor inueniet, quod requirat. Inspectis enim zodiaci notis, quas monstrat in praesidium, fidei aduocata descriptio : Quis uero, inquiet, circi coelestis duodecim partes ait inuenit, ait fecit, maxime cum nulla oculis subiiciantur exordia singularum? Huic igitur tam necessariae interrogationi historia ipsa respondeat, factum referens, quo a ueteribus et tentata est tam difficilis, et effecta diuisio. AEgyptiorum enim retro maiores, quos constat primos omnium coelum scrutari et metiri ausos, postquam perpetuae apud se serenitatis obsequio coelum semper suspectu libero intuentes deprehenderunt, uniuersis uel stellis, uel sideribus infixis coelo, cum sole solas et luna quinque stellas uagari; nec has tamen per omnes coeli partes passim ac sine certa erroris sui lege discurrere; nunquam denique ad septemtrionalem uerticem deuiare; nunquam ad australis poli ima demergi; sed intra unius obliqui circi limitem omnes habere discursus; nec omnes tamen ire pariter et redire, sed alias aliis ad eundem locum peruenire temporibus; rursus ex his alias accedere; retro agi alias, uiderique stare nonnunquam : postquam, inquam, haec inter eas agi uiderunt, certas sibi partes decreuerunt in ipso circo constituere, et diuisionibus annotare, ut certa essent locorum nomina, in quibus eas morari, uel de quibus exisse, ad quaeue rursus esse uenturas, et sibi inuicem annuntiarent, et ad posteros noscenda transmitterent. Duobus igitur uasis aeneis praeparatis, quorum alteri fundus erat in modum clepsydrae foratus, illud, quod erat integrum, uacuum subiecerunt, pleno aquae altero superposito, sed meatu ante munito, et quamlibet de infixis unam clarissimam stellam lucide que notabilem orientem obseruauerunt. Quae ubi primum coepit emergere, mox munitione subducta permiserunt subiecto uasi aquam superioris influere : fluxitque in noctis ipsius et sequentis diei finem, atque in id noctis secundae, quamdiu eadem stella ad ortum rursus reuerteret : quae ubi apparere uix coepit, mox aqua, quae influebat, amota est. Cum igitnr obseruatae stellae itus ac reditus integram significaret coeli conuersionem; mensuram sibi coeli in aquae de illo fluxu susceptae quantitate posuerunt. Hac ergo in partes aequas duodecim sub fida dimensione diuisa, alia duo huius capacitatis procurata sunt uasa, ut singula tantum singulas de illis duodecim partibus ferrent : totaque rursus aqua in uas suum pristinum, foramine prius clauso, refusa est : et de duobus illis uasis capacitatis minoris alterum subiecerunt pleno, alterum iuxta expeditum paratumque posuerunt. His praeparatis, nocte alia in illa iam coeli parte, per quam solem lunamque et quinque uagas meare diuturna obseruatione didicerant, quamque postea zodiacum uocauerunt, ascensurum obseruauerunt sidus, cui postea nomen Arietis indiderunt. Huius incipiente ortu, statim subiecto uasi superpositae aquae fluxum dederunt: quod ubi completum est, mox eo sublato effusoque, alterum simile subiecerunt, certis signis obseruatis, se memoriter annotatas; item eius loci stella, quae oriebatur, cum primum uas esset impletum, intelligentes, quod eo tempore, quo totius aquae duodecima pars fluxit, pars coeli duodecima conscendit. Ab illo ego loco, quo oriri incipiente aqua in primum uas coepit influere, usque ad locum, qui oriebatur, cum idem primum uas impleretur, duodecimam partem coeli, id est, unum signum, esse dixerunt. Item secundo uase impleto, et mox retracto illo, simile quod olim effusum parauerant, iterum subdiderunt, notato similiter loco, qui emergebat, cum secundum uas esset impletum : et a fine primi signi usque ad locum, qui ad secundae aquae finem oriebatur, secundum signum notatum est. Atque ita uicissim uasa mutando, et per singulas influentis aquae partes singulos sibi ascendentium coeli partium limites annotando, ubi consummata iam omni per duodecim partes aqua, ad primi signi exordia peruentum est : sine dubio iam diuisas, certisque sibi obseruationibus et indiciis annotatas duodecim coeli partes tantae compotes machinationis habuerunt. Quod non nocte una, sed duobus, effectum est; quia omne coelum una nocte non uoluitur, sed per diem uertitur pars eius media, et medietas reliqua per noctem. Nec tamen coelum omne duarum sibi proximarum noctium diuisit inspectio : sed diuersorum temporum nocturna dimensio utrumque hemisphaerium paribus aquae uicibus annotauit. Et has ipsas duodecim partes signa appellari maluerunt : certaque singulis uocabula gratia significationis adiecta sunt. et, quia signa Graeco nomine g-zohdia nuncupantur, circum ipsum Zodiacum quasi signiferum uocauerunt. Hanc autem rationem iidem illi cur Arietem , cum in sphaera nihil primum nihilque postremum sit, primum tamen dici maluerunt, prodiderunt. Aiunt, incipiente die illo, qui primus omnium luxit, id est, quo in hunc fulgorem coelum et elementa purgata sunt, qui ideo mundi natalis iure uocitatur, Arietem in medio coelo fuisse : et, quia medium coelum quasi mundi uertex est, Arietem propterea primum inter omnes habitum, qui ut mundi caput in exordio lucis apparuit. Subnectant etiam causam, cur haec ipsa duodecim signa assignata sint diuersorum numinum potestati. Aiunt enim, in hac ipsa genitura mundi Ariete, ut diximus, medium coelum tenente, horam fuisse mundi nascentis, Cancro gestante tunc lunam. Post, hunc sol cum Leone oriebatur, cura Mercurio Virgo, Libra cum Venere; Mars erat in Scorpio; Sagittarium, Iuppider obtinebat; in Capricorno Saturnus meabat.. Sic factum est, ut singuli eorum signorum domini esse dicantur, in quibus, cum mundus nasceretur, fuisse creduntur. Sed duobus quidem luminibus singula tantum signa, in quibus tunc fuerant, assignauit antiquitas, Cancrum lunae, soli Leonem; quinque uero stellis praeter illa signa, quibus tunc inhaerebant, quinque reliqua sic adiecit uetustas, ut in assignandis a fine prioris ordinis ordo secundus inciperet. Superius enim diximus, in Capricorno Saturnum post omnes fuisse. Ergo secunda adiectio eum primum fecit, qui ultimus fuerat. Ideo Aquarius, qui Capricornum sequitur, Saturno datur; Ioui, qui ante Saturnum erat, Pisces dicantur; Aries Marti, qui praecesserat Iouem; Taurus Veneri, quem Mars sequebatur; Gemini Mercurio, post quem Venus fuerat, deputati sunt. Notandum hoc loco, quod in genitura mundi uel ipsa rerum prouidentia, uel uetustatis ingenium hunc stellis ordinem dedit, quem Plato assignauit sphaeris earum, ut esset luna prima, sol secundus, super hunc Mercurius, Venus quarta, hinc Mars, inde Iuppiter, et Saturnus ultimus. Sed sine huius tamen rationis patrocinio, abnnde Platonicum ordinem prior ratio commendat. Ex his, quae de uerbis Ciceronis proxime praelatis quaerenda proposuimus, qua licuit breuitate, a summa sphaera, quae aplanes dicitur, usque ad lunam, quae ultima diuinorum est, omnia iam, ut opinor, absoluimus. Nam et coelum uolui, et cur ita uoluatur, ostendimus; septemque sphaeras contrario motu ferri, ratio indubitata patefecit; et de ipso sphaerarum ordine quid diuersi senserint, uel quid inter eos dissensionem fecerit; quaeue magis sequenda sit sententia, tractatus inuenit. Nec hoc tacitum est, cur inter omnes stellas sola sine fratris radiis luna non luceat ; sed et quae spatiorum ratio solem ab bis quoque, qui eum inter septem quartum locarunt, non tamen abrupte medium, sed fere medium dici coegerit, publicatum est. Quid significent nomina, quibus ita uocatur, ut laudari tantum putetur, innotuit. Magnitudo quoque eius, sed et caelestis, per quem discurrit, circuli, terraeque pariter, quanta sit, uel quemadmodum deprehensa, monstratum est, subiectarum sphaerarum stellae quemadmodum Zodiaco, qui supra omnes est, ferri dicantur, uel quae ratio diuersarum faciat seu celerem seu tardum recursum : sed et ipse Zodiacus in duodecim partes qua ratione diuisus, curque Aries primus habeatur, et quae signa in quorum numinum ditione sint, absolutum est. Sed omnia haec, quae de summo ad lunam usque perueniunt, sacra, incorrupta, diuina sunt : quia in ipsis est aether semper idem, nec unquam recipiens inaqualem uarietatis aestum. Infra lunam et aer et natura permutationis pariter incipiunt : et sicut aetheris et aeris, ita diuinorum et caducorum luna confinium est. Quod autem ait, "nihil infra lunam esse diuinum, praeter animos munere Deorum hominum generi datos", non ita accipiendum est, animos hic esse, ut hic nasci putentur : sed sicut solem in terris esse dicere solemus, cuius radius aduenit et recedit, ita animorum origo coelestis est, sed lege temporalis hospitalitatis hic exsulat. Haec ergo regio diuinum nihil habet ipsa, sed recipit; et, quia recipit, etiam remittit. Proprium autem habere diceretur, si ei semper tenere licuisset. Sed quid mirum, si animus de hac regione non constat, cum nec corpori fabricando sola suffecerit? nam quia terra, aqua, et aer infra lunam sunt, ex his solis corpus fieri non potuit, quod idoneum esset ad uitam : sed opus fuit praesidio ignis aetherei, qui terrenis membris uitam et animam sustinendi commodaret uigorem, qui uitalem calorem et faceret, et ferret. Haec et de aere dixisse nos satis sit. Restat, ut de terra; quae sphaerarum nona, et mundi ultima est, dictu necessaria disseramus. [1,22] CAP- XXII. Terra qua de causa immobilis sit, et omnia in eam suo nutu ferantur pondera. «Nam ea quae est media et nona tellus,» inquit, «neque mouetur, et infima est, in eam ferantur omnia nutu suo pondera.» Illae uere insolubiles causse sunt, quae mutuis inuicem nexibus uinciantur, et, dum altera alteram facit, ita uicissim de se nascuntur, ut nunquam a naturalis societatis amplexibus separentur. Talia sunt uincula, quibus terram natura constrinxit. Nam ideo in eam feruntur omnia, quia ut media non mouetur : ideo autem non mouetur, quia infima est : nec poterat infima non esse, in quam omnia feruntur. Horum singula, quae inseparabiliter inuoluta rerum in se necessitas uinxit, tractatus expediat. "Non mouetur", ait. Est enim centron. In sphaera autem solum centron diximus non moueri, quia necesse est, ut circa aliquid immobile sphaera moueatur. Adiecit, "infima est". Recte hoc quoque. Nam quod centron est, medium est. In sphaera uero hoc solum constat esse imum, quod medium est : et si terra ima est, sequitur, ut uere dictum sit, in eam ferri omnia. Semper enim natura pondera in imum deducit. Nam et in ipso mundo, ut esset terra, sic factum est. Quidquid ex omni materia, de qua facta sunt omnia, purissimum ac liquidissimum fuit, id tenuit summitatem, et aether uocatus est. Pars illa, cui minor puritas, et inerat aliquid leuis ponderis, aer exstitit, et in secunda delapsus est : post haec, quod adhuc quidem liquidum, sed iam usque ad tactus offensam corpulentum erat, in aquae fluxum coagulatum est. Iam uero, quod de omni siluestri tumultu uastum, impenetrabile, densatum, ex defaecatis abrasum resedit elementis, haesit in imo : quod demersum est stringente perpetuo gelu, quod eliminatum in ultimam mundi partem, longinquitas solis coaceruauit. Quod ergo ita concretum est, terrae nomen accepit. Hanc spissus aer, et terreno frigori propior, quam solis calori, stupore spiraminis densioris undique uersum fulcit et continet : nec in recessum aut accessum moueri eam patitur uel uis circumuallantis et ex omni parte uigore simili librantis aurae, uel ipsa sphaeralis extremitas; quae, si paululum a medio deuiauerit, fit cuicunque uertici proprior, et imum relinquit. Quod ideo in solo medio est, quia ipsa sola pars a quouis sphaerae uertice pari spatio resedit. In hanc igitur, quae et ima est, et quasi media, et non mouetur, quia centron est, omnia pondera ferri necesse est : quia et ipsa in hunc locum, quasi pondus, relapsa est. Argumento sunt cum alia innumera, tum praecipue imbres, qui in terram ex omni aeris parte labuntur. Nec enim in hanc solam, quam habitamus, superficiem decidunt : sed et in latera, quibus in terra globositas sphaeralis efficitur, et in partem alteram, quae ad nos habetur inferior, idem imbrium casus est. Nam si aer terreni frigoris exhalatione densatus in nubem cogitur, et ita abrumpit in imbres; aer autem uniuersam terram circumfusus ambit : procul dubio ex omni parte aeris, praeter ustam calore perpetuo, liquor pluuialis emanat, qui undique in terram, quae unica est sedes ponderum, defluit. Quod qui respuit, superest, ut aestimet extra hanc unam superficiem, quam incolimus, quidquid niuium, imbriumue, uel grandinum cadit, hoc totum in coelum de aere defluere. Coelum enim ab omni parte terrae aequabiliter distat; et ut a nostra habitatione, ita et a lateribus, et a parte, quae ad nos habetur inferior, pari altitudinis immensitate suspicitur. Nisi ergo omnia pondera ferrentur in terram; imbres, qui extra latera terrae defluunt, non in terram, sed in coelum caderent : quod uilitatem ioci scurrilis excedit. Esto enim terrae sphaera, cui adscripta sunt A, B, C, D, circa hanc sit aeris orbis, cui adscripta sunt E, F, G, L, M, et utrumque orbem, id est, terrae et aeris, diuidat linea ducta ab E, usque ad L, erit superior ista, quam possidemus, et illa sub pedibus. Nisi ergo caderet omne pondus in terram; paruam nimis imbrium partem terra susciperet ab A, usque ad C; latera uero aeris, id est, ab F, usque ad E , et a G, usque ad L, humorem suum in aerem coelumque deiicerent : de inferiore autem coeli hemisphaerio pluuia in exteriora et ideo naturae incognita deflueret, sicut ostendit subiecta descriptio. Sed hoc uel refellere dedignatur sermo sobrius : quod sic absurdum est, ut sine argumentorum patrocinio subruatur. Restat ergo, ut indubitabili ratione monstratum sit, in terram ferri omnia nutu suo pondera. Ista autem, quae de hoc dicta sunt, opitulantur nobis et ad illius loci disputationem, quae, antipodas esse, commemorat. Sed hic inhibita continuatione tractatus, ad secundi commentarii uolumen disputationem sequentium reseruemus.