Marius Uictorinus Explanationes in Ciceronis rhetoricam Praefatio Omnis, quicumque incipit cuiuscumque generis orationem, haec tria in principiis adhibere debet: ut auditores faciat attentos, benivolos, dociles. Ergo hic Cicero facit dociles auditores, cum, quid sit eloquentia, ostendit; attentos, cum dicit se de eloquentia dicturum, re scilicet magna; benivolos, si quidem ostendit futurum ei commodum, qui his artibus fuerit edoctus. Eloquentia igitur qualis sit per se ipsam non ostendit, sed est capax qualitatis, quam non in se habet, sed accipit ab agente. Nam ut cuiuscumque ingenium fuerit eius, qui ea utitur, proinde qualis sit vel quid faciat demonstrat. Ergo quoniam quivis mediocriter sapiens potest videre eloquentiam, si in homine stulto sit, malam esse, si in sapiente, bonam esse, propterea Cicero non utrum bonum an malum sit eloquentia quaerit, sed utrum plus boni an plus mali habeat ostendit. Tractat autem in principiis quattuor thesis: unam talem, studendum esse sapientiae cum eloquentia: aliam, parum prodesse solam sapientiam, tamen prodesse: tertiam, multum nocere eloquentiam, si sine sapientia sit. Et quia potest dici: 'ergo eloquentiae studendum non est? nam ubique sapientiam laudas', respondetur studendum esse eloquentiae, quia per eloquentiam vim suam sapientia exserit necessario. Quarta thesis: studendum esse eloquentiae, sed tamen quae sit mixta sapientiae. Animadvertere tamen debemus in principiis deliberationis propositionem, partes propositionis, exsecutionem partium, postremam vero sententiam, quod diligenter attendenti facile cognitu est. Sed antequam ad id, unde coepit Cicero, veniamus, dicendum primum videtur, quid sit ars, deinde quid intersit inter artem et virtutem. Ars est, quae significantiam sui plenam non habet, sed intellegitur ad aliquid pertinere: non enim, ut codice nominato scimus statim quid sit codex, ita mox scire possumus, quid sit ars, nisi additum fuerit cuius ars, poeticae, grammaticae, eloquentiae. Virtus est animi habitus, in naturae modum rationi consentaneus, et ideo in naturae modum; duobus enim constamus, anima et corpore. Anima immortalis est. Si immortalis est, a divinis descendit: si a divinis descendit, perfecta est. Sed acies quamvis perfectae animae quodam corporis crasso tegmine inretitur et circumfunditur, et ita fit, ut quandam oblivionem sui capiat. Cum vero studio ac disciplina veluti delegi coeperit atque nudari, tunc in naturae suae modum animi habitus revertitur atque revocatur. Hanc virtutem Plato dicit nunc arte fieri, nunc cum hominibus nasci, nunc exercitatione confici, nunc a deo dari. Haec virtus in rhetoricis a Cicerone eadem ponitur quae sapientia. Alibi vero, id est in libris de re publica, ab eodem Cicerone illa virtus dicitur quae prudentia. Virtus igitur habet partes quattuor, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Prudentia est rerum bonarum et malarum per omne tempus scientia. Iustitia est animi habitus ita informatus, ut omnibus meritis tribuat dignitatem. Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Temperantia est animi circa res inutiles atque inhonestas victrix ac pudica dominatio. Harum partium partes in consequentibus cognoscemus. Nunc ad id, quod ostendere proposuimus, revertamur, scilicet ut, quid inter artem et virtutem intersit, videamus. Harum quattuor partium, quas diximus inesse virtuti, nulla omnino in artem cadit. Ars etenim tantum praecepta tradit, non aliquid secundum ipsa praecepta faciendum. Ideo ars sapientiae tradi non potest: per se autem tota constat ac permanet; quae perfecta est, si haec quattuor teneat, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Datur autem ars eloquentiae, et recte datur. Etenim si constat quattuor rebus, natura, usu, exercitatione, arte, necessario et artis praecepta in eloquentiam dantur. Quae si deest, profecto tria illa multum interdum nocere, numquam prodesse possunt. Dicendum etiam videtur, quae distantia sit inter rhetorem, sophistam et oratorem. Rhetor est, qui docet litteras atque artes tradit eloquentiae: sophista est, apud quem dicendi exercitium discitur: orator est, qui in causis privatis ac publicis plena et perfecta utitur eloquentia. Et ut sciamus alium esse rhetorem, alium oratorem, hos libros artium rhetoricarum vocavit, ubi docet artem dicendi, illos alios tres de oratore nominavit, ubi illa, quae habere debeat orator, ostendit. Nunc ergo considerans quid et quantum sit illud, de quo dicturus est, id est eloquentia, recte se inducit diu cogitasse, non utrum bona an mala sit eloquentia, sed utrum plus boni an plus mali habeat. Liber 1 1. Saepe et multum hoc me cum cogitavi: Horum si unum sit, non ostendit satis diutinam cogitationem. Possumus enim frequenter aliquid cogitare, sed statim a cogitatione desistere: possumus itidem diu aliquid cogitare, sed id una tantum die facere. Recte ergo utrumque coniunxit 'saepe et multum hoc me cum cogitavi'. Et quia in publicum proferri res non debuit nisi certa et deliberata, recte ait me cum cogitavi'. Boni ne an mali plus: Causa deliberationis, non utrum bona an mala sit eloquentia, sed utrum plus boni an plus mali habeat eloquentia. Non tamen vacat ratio ordinis: potuit autem dicere 'mali ne an boni plus', sed Cicero naturam tenuit eloquentiae, quae cum primum agere coepit, profuit hominibus; nam 'conpulit eos et congregavit'. Post autem depravata ingenio malorum, multum nocuit rei publicae. Bene igitur ordinem tenuit, ut diceret 'boni ne an mali plus'. Hominibus attulerit et civitatibus: Res publica duobus constat, publico et privato: ideo 'hominibus et civitatibus'. Hoc et in Verrinis animadvertere debemus, qualiter ubique Cicero aut homines defendat aut civitates. Copia dicendi: Quoniam nomen eloquentiae id sibi optinet ac vindicat, ut cum ad aures venerit, non nisi optima accipiatur, ideo maluit definire eloquentiam. Ne quis ergo audita eloquentia, quae quasi sono ipso id optinuit, ut mixta videatur esse sapientiae, ne quis, inquam, deliberandum non crederet, utrum plus boni an plus mali habeat eloquentia, sed ipsam per se satis aestimaret bonam, propterea maluit definire eloquentiam, dicendo 'copiam dicendi': quae quia potest ad utrumque flecti, causam deliberationis induxit. Ac summum eloquentiae studium: Postquam docuit quid esset eloquentia per definitionem, securus postea, occupatis iam auditorum sensibus, eloquentiam nominavit. Sed recte ait 'ac summum eloquentiae studium'; non enim potest declarari quid possit eloquentia, nisi in aliquo fuerit ac plena fuerit. Nam cum et nostrae rei publicae detrimenta considero: Ostensurus quantum boni aut mali possit eloquentia, de re publica loquitur, et recte. Non enim in privatis rebus eloquentia periclitanda est, sed in publicis. Ita ipse in Verrinis cum de se vel de eloquentia sua optimam probationem adferret, publicas causas commemorat, tacet privatas: me qui tot annis in causis iudiciis que publicis ita sim versatus. denique, ut bonum demonstret eloquentiae, de rei publicae incommodis vel commodis loquitur. Animadvertendum tamen, quod partes non eodem ordine exsequatur, quo proposuit. Ait enim supra 'boni ne an mali plus': nunc a malis eloquentiae incipit. Sed supra naturam, ut diximus, secutus est, nunc cogitationis rationem servat. Illa enim prima cogitationi occurrunt, quae vicina sunt a nostra memoria. Ideo et de recentibus et quod esset magis propinquum, elegit, cum ait, 'nostrae rei publicae detrimenta considero'; consideratio enim rei publicae praesentis est. Ergo quoniam hucusque multa incommoda per solam eloquentiam rei publicae contigerunt, recte a malis eloquentiae coepit, post dicturus de antiquioribus bonis et malis. Et maximarum civitatium veteres animo colligo calamitates: Recedit paulatim a re publica nostra ad extraneas civitates, et recte post Romam maximas civitates nominat. Ergo quoniam vetustiora sunt harum exempla civitatium, animo se ait colligere. In re publica autem nostra quae sint gesta, considerat: recte itaque maximarum civitatium collegit calamitates. Illic enim aliquid operatur eloquentia, ubi populus maior est. Non minimam video: Quia de modo hic agitur, id est, utrum plus boni an plus mali adferat eloquentia, ideo ait 'non minimam video esse invectam partem incommodorum'. Per disertissimos homines invectam partem incommodorum: Quod supra disputavimus, noluit per eloquentiam dicere, sed per disertissimos homines, id est, qui habeant copiam dicendi solam. 'Invectam' vero per metaphoram navis; res publica enim dicitur gubernari. Cum autem res a nostra memoria propter vetustatem remotas: Expositis malis incipit dicere, quid boni habeat eloquentia: 'a nostra memoria' inquit 'remotas'. Ut excuset memoriam quasi neglegentem, addidit 'propter vetustatem'. Ergo illa, quae nimis a memoria nostra remota sunt, qui scire possumus? 'Ex litterarum monumentis' inquit 'repetere instituo'. Haec monumenta dupliciter accipiamus, aut annales aut historias; primo enim annales fuerunt, post historiae factae sunt. Multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias: Dicendum est hoc loco, quid civitas. Est autem civitas collecta hominum multitudo ad iure vivendum. Cum ergo fuerit civitas constituta, necesse est ut primo bella patiatur, postea pacem agat. Pax enim a pacto dicta: pactum vero esse non potest, nisi si causa praecedat, id est bellum. Hoc et Sallustius tenuit, cum de rebus Romanis loqueretur; dixit enim prius bella gesta, post pacem esse fundatam. Res inquit Romana plurimum imperio valuit Servio Sulpicio et Marco Marcello consulibus, omni Gallia cis Renum atque inter mare nostrum et Oceanum, nisi qua paludibus invia fuit, perdomita. Hic bellum geritur, deinde pacem memorat consecutam. Optimis autem moribus et maxima concordia egit inter secundum atque postremum bellum Carthaginiense. Quaeritur autem, utrum in bellis aliquid possit eloquentia. Potest sine dubio, et tantum quantum virtus potest. Nam si virtute bella finiuntur, et eloquentia bella finiuntur: ideo ergo ait 'plurima bella restincta'. Iam illud notum est, quod bella ardere dicantur: ardebat omnis Hispania citerior: item: quis tanti incendia belli. Firmissimas societates, sanctissimas amicitias: Inter socium et amicum hoc interest: socius est, qui nobis aliquo pacto ad aliquid nobis cum gerendum coniungitur: amicus est, qui mihi usu vitae similis pio ac fideli amore coniungitur. Et quia socius aliquid nobis cum gerit, ideo ait 'firmissimas societates': quia amicus pio nobis amore coniungitur, ideo ait 'sanctissimas amicitias'. Ergo interdum amicus est et socius non est, si nihil me cum gerat: et rursus, cum sit socius, amicus non est, si aliquid me cum invitus gerat. Propterea Cicero ubique duo haec iungit, socios populi Romani atque amicos: ita et hic 'firmissimas societates, sanctissimas amicitias'. Intellego: Recte 'intellego'; ait enim supra 'ex litterarum monumentis repetere instituo'. Ergo id quod legitur intellegendum est. Cum animi ratione, tum facilius eloquentia conparatas: Ubique duo haec coniungit. Sed quando aliquid duae res agunt, triplici modo agunt: aut aequales sunt, aut nunc ista plus praestat, nunc illa. Hic sapientiae dat proprias agendi rationes. Sed quia virtus omnis magnitudine sui tarda est, idcirco subiunxit et tempus, ut illud quod sapientia invenerit, facilius eloquentia conpleatur. Ergo ad aliquid cito faciendum alterum alterius auxilii eget. Recte igitur rei publicae commodum ex confectione utriusque coniungit. Ac me quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum sententiam, ducit, ut existimem sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam: Supra ostendit, quantum obesset eloquentia quantum que prodesset, sed mixta sapientiae: nunc vult ostendere singillatim, quantum sapientia sola prosit, quantum eloquentia sola obsit. Quod cum ostenderit, quoniam et sapientia sola parum prodest et eloquentia sola multum obest, rursus dicturus est eloquentiam sapientiae esse iungendam. Omnis res aut nimium prodest aut parum prodest, aut nimium obest aut parum obest: sapientiae unum dat, ut sola parum prosit rei publicae, nihil tamen obsit. Eloquentiam vero solam saepe ait nimium obesse, qua in re obesse semper ostendit, sed interdum satis obesse. Illam uero aliam partem tollit soli eloquentiae, ut vel parum prosit rei publicae, nihil tamen obsit. Verum quod ait 'ac me quidem diu cogitantem ratio ipsa', ipsa, inquit, ratio, sapientiae scilicet, quam eloquentiae dicimus esse iungendam. Quare si quis omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii: Ostendit quid si plena sapientia. Sapiens est enim, qui divina atque humana optime novit. Ergo studium rectae rationis ad divina, studium honesti officii ad humana referamus. Quod autem ait 'studium', rectius dixit, quam dixisset, 'quare si quis omissa ratione atque officio'. In his enim nominibus perfecta philosophia est, quam quia nullus orator plene potest adsequi, ideo nobis horum vel studium habendum esse demonstrat. Consumit omnem operam in exercitatione dicendi: 'Consumit' inquit: iam in ipso verbo inest inutilis labor. Quod autem ait 'in exercitatione dicendi', timet eloquentiam nominare, ut supra diximus, ne sensum audientis offendat. Itaque haec definitio est eloquentiae: eloquentia est exercitatio dicendi. Is inutilis sibi, perniciosus patriae civis alitur: Omnis homo aut sibi aut patriae consulit aut plus sibi quam patriae. Recte ergo homines ad haec duo miscenda, sapientiam et eloquentiam, primo ab utilitatibus suis, deinde etiam publicis invitantur. 'Qui' inquit 'fuerit in sola dicendi exercitatione versatus, omissus studiis rationis et officii, et sibi inutilis et perniciosus patriae civis alitur: 'qui vero ita sese armat eloquentia': bene 'armat', quasi sapientia pro robore sit, pro armis eloquentia. Adtendamus tamen, ut supra pro eloquentia aut copiam dicendi aut exercitationem aut disertitudinem nominaverit, nunc, ubi et de sapientia loquitur, ut securus eloquentiam nominet. Hic quoque duo illa servat, quae supra diximus; 'qui' inquit 'sapientiae miscuerit eloquentiam, is et suis et publicis rationibus utilissimus atque amicissimus civis fore videtur': utilem circa privata, amicum circa publica accipiamus. Ac si volumus huius rei quae vocatur eloquentia: Primo rem quandam constituit, cui eloquentiae nomen inposuit, et ostendit unde nascatur eloquentia. 'Sive ex arte' inquit 'sive ex studio sive exercitatione sive ab natura', huius, inquit, eloquentiae, cuius incerta est origo. 'Si volumus considerare principium, invenimus' inquit 'id ex honestissimis causis natum atque optimis rationibus profectum'. Causa est animi inpulsus ad aliquid agendum: ratio est gerendorum ordo ex causa venientium, ut quid quo loco facias ac dicas intellegas. Ergo, inquit, si eloquentiae principium considerare volumus, primum causa attendenda est. Haec causa honesta est: deinde rationes et easdem optimas invenimus. Inter studium autem et exercitationem hoc interest: studium est animi ad aliquid agendum pertinacia, exercitatio est suscepti actus continuatio. Ex his quoque supra diximus nasci eloquentiam posse. 2. Nam fuit quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum more vagabantur: Incipit commemorare causas fuisse honestas, quibus eloquentia non ad ipsum, quod est, nata sit, sed circa agendum principium sumpserit. Ut supra diximus, aiunt philosophi e duobus hominem constare, anima et corpore. Animam vero esse perfectam, sed inpediri crassitudine corporis, quo minus se talem exserat, qualis est per naturam. Ergo mundo constituto erant homines nimis inpediti corpore, et in quibus vis animae obruta atque oppressa esset. Tunc necessario rapto vivebant et malis moribus, oppresso animae bono, circa res omnes viribus corporis abutebantur. Sed quia natura non aequaliter se per omnes fundit, aliquando unus extitit, qui se bene intellegeret et qui videret esse in hominibus animam illam divinam, quae haberet in se multas utilitates, si tamen posset ab aliquo e latebris quibusdam elici atque proferri. Ergo his causis eloquentia initium non nascendi, sed agendi sumpsit. 'Nam fuit quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur': sic Vergilius: Haec nemora indigenae Fauni nymphae que tenebant Gens que virum truncis et duro robore nata: Quis neque mos nec cultus erat, nec iungere tauros Aut conponere opes norant aut parcere parto. Et sibi victu fero vitam propagabant: Sapiens omnis memoriae studet. Illi, in quibus vis animae mole corporis oppressa delitescit, non memoriae student, sed ferino ritu subsidia singulis prospiciunt diebus. Sic Sallustius: Et quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere convenit, non pecorum more vivere, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit: ut isti homines fuerunt, qui sibi victu fero vitam propagabant. Non divinae religionis, non humani officii ratio colebatur: Plena philosophia, quae constat ex duobus, ex physica et ethica. Physica est, quae de divinis agit, ethica, quae de humanis disserit. Sed quia hodie illud docet, quod oratori est necessarium, ethicam prosequitur: quae si tunc ab hominibus ignorata est, multo magis physica ignorata est. Ergo indicat, ut illi vixerint, qui animae commodis ignoratis corporis viribus pleraque gesserunt. Nemo nuptias viderat legitimas, non certos quisquam inspexerat liberos: Utrumque enim vaga atque incerta Venere conficiebatur: neque erant iura, quae id fieri prohiberent. Non ius aequabile quid utilitatis haberet acceperant: Illic enim nullius iniuria vivitur, ubi est iuris aequalitas, aequa libertas, ubi aliquid aut omnibus licet facere aut omnibus non licet. Perniciosissimis satellitibus: Vires corporis esse ait cupiditatis ministras, quae in animis hominum quandam optinent tyrannidem. Quo tempore quidam, magnus videlicet vir et sapiens: Ut facilius intellegentiam consequamur, rerum similitudo proferenda est. Anima ita est ut vinum. Nam, quemadmodum vinum pro vase, in quo est habitum, aut retinet aut amittit violentiam, proinde anima, si optimum et castum corpus offenderit, servat naturam, sin alias, velut amittit. Ita ergo cum mortale genus brutum atque inscium rerum omnium vagaretur, extitit quidam vir magnus, in quo anima suam retineret naturam et qui intellegeret omnes homines habere in se quiddam divinum, sed id vitio corporis opprimi atque deperire: quod si fuisset elicitum, maximas inde commoditates hominibus posse contingere. Cognovit, quae materies et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum: Materia non ad hoc ipsum materia est, quod materia vocatur, sed ad id, quod inde fieri habet, materia est. Opportunitas vero non accidit neque in altero est, sed in eadem materia est. Potest autem in ligno esse materies ad aliquid faciendum, sed, si putrescit, opportunitas in materia non est. Similia et de reliquis materiis possumus dicere. Ergo non suffecerat inventa in hominibus materia, nisi in eadem materie etiam opportunitas fuisset ad maximas res. Si quis eam posset elicere: Est ergo qui potest elicere, et est quod potest elici. Hoc deinde attendamus. Unus potest videre aliquid effici posse, non tamen etiam efficere. Denique etiam istum sapientem et magnum virum Cicero ait vidisse in hominibus materiem, sed dubitasse de effectu. Ait enim: 'si quis eam posset elicere'. Utrumque tamen dat huic viro, et intellegere et efficere; est enim et sapiens et eloquens. Et praecipiendo meliorem reddere: Erat ergo in hominibus animus, sed ideo 'reddere', quia videbatur amissus: erat bonus animus, et ideo ait 'praecipiendo meliorem reddere'. His causis igitur honestissimis, ut videmus, iste quidam conpulsus est ad eloquentiam, hoc est ad id, unde nasci ad actus primum coepit eloquentia. Quae enim causa honestior quam homines bestiarum modo viventes praeceptis utilibus atque honestis ad humanam atque divinam cognitionem traducere? Ergo istum virum magnum atque sapientem quemcumque accipiamus; multi enim Saturnum, Platonem, Aristotelem atque alios volunt intellegi, sed errant. Qui dispersos homines in agris et in tectis silvestribus abditos ratione quadam conpulit unum in locum et congregavit. Duas res supra posuit, honestissimas fuisse causas optimas que rationes, ut ad actus eloquentia nasceretur. Explicitis ergo honestissimis causis incipit ostendere optimas eloquentiae ad actus fuisse rationes. Et ut intellegas iam de causis esse dictum, 'ratione quadam' inquit 'conpulit unum in locum et congregavit'. Diximus rationem esse rei gerendae ordinem necessarium, ut puta, hoc primum debet fieri hoc deinde, hoc tertio, ut nunc primo conpelluntur homines, post congregantur, deinde in unam quamque rem inducuntur utilem atque honestam. Conpulit unum in locum et congregavit: 'Conpulit' quasi invitorum est, iam volentium 'congregavit'. Sed debemus scire, quid sit conpulit et congregavit, quasi civitatem fecit. Nam, ut supra diximus, civitas est collecta hominum multitudo ad iure vivendum. Ergo eloquentia plurimum prodest; nam facit civitatem et quidquid utile atque honestum est insinuat. Et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam: Cicero duplex esse honestum docet, unum illud solum atque purum: aliud, quod cum utili inductum sit. Sed solum illud aput paucos est, eos scilicet, qui soli gloriae student nihil que ad sui utilitatem gerunt, quidquid sanciunt, consideratione boni mali que generatim sanciunt, non gratia in eodem versantium personarum. Honestum vero illud cum utili ideo honestum vocatur, quia id quod iunctum ac duplex est ab eo quod maius est nomen accipit. Verum illud honestum philosophorum est, hoc illorum sapientium, qui rei publicae student, qui in civitate versantur. Quod quidem honestum utilitati semper adiunctum est et utilitas honestati. Hoc etiam Socrates ait, nihil esse utile, quod non honestum sit, nihil honestum, quod non utile sit. Sed ut ipsum intellegamus, rerum exempla proferenda sunt. Esse iudicem honestum est: iuncta est tamen utilitas honestati; nam nemo ei iniuriam facit, nemo servis eius; prodest in posterum, liberis prodest. Amicis ergo si quid praestat, etiam utile est. Sed quamquam haec duo iuncta sint, non tamen ita mixta sunt, ut vino aqua miscetur, scilicet ut secerni nullo modo possint, sed ita mixta sunt, ut secerni posse videantur, quem ad modum si fiat acervus ex tritico et hordeo. Quamquam ergo duo haec mixta sint, tamen aliquo modo et secerni possunt. Etenim, si quid alicui praesto nec gratiam reposco, honestum est: at id ipsum quod praesto, si gratiam reposco, fit utile. Ergo primum sit illud solum honestum, quod per se placet nulla adiuncta gratia: hoc medium honestum, quod cum utilitate est: tertia sit commoditas, quae solis lucris intenta est abiecta omni honestate. Honestum vero philosophicum soli gloriae studet abiecta etiam utilitate. Nunc ergo, quoniam collectis hominibus et congregatis civitas facta est, quid debet persuaderi? quid hominibus insinuari? Non honestum illud solum, quod philosophorum est, non commoditas, quae hominum perditorum est, sed illud medium honestum atque utile, quod in omni re publica, quod in omni civitate versatur. Primo propter insolentiam reclamitantes: Nihil egerat eloquentia, si statim, ut insinuare coepit quid esset honestum atque utile, persuasisset. Sed ostendit magnas inesse vires eloquentiae, si ad id, quod erat optimum, traduxit invitos. Et ne videantur idcirco reclamasse, quod res optima non esset, ideo ait 'propter insolentiam' et 'primo reclamitantes'. Deinde ne eloquentiae quibusdam venenis etiam ad malam rem traducti videantur, 'propter rationem' inquit 'atque orationem studiosius audientes'. Ergo ubi ratio est et sapientia, malitia inesse non potest. 'Rationem' ad sententiarum gravitatem referendam sciamus, 'orationem' ad ornamenta verborum. Ex feris et inmanibus mites reddidit et mansuetos: Difficile est rem aliquam cuicumque tollere, difficilius aliam dare. Hic utrumque factum est. Sublata est hominibus feritas atque inmanitas, data humanitas et mansuetudo. Ac mihi quidem videtur hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perficere potuisse: Sunt multa, quae solo habitu sui perfecta sunt, multa quae et habitu et usu: ut athleta si habeat corporis magnitudinem, non continuo perfectus est, nisi ei et usus accedat; ut orator concepto totius scientiae habitu non continuo perfectus est, nisi ei et usus accedat: sapientia vero habitu sui perfecta est nec indiget vocis, id est usus. Sufficit ei autem intra animos contineri: usu ergo nihil consequitur. Et si quando concepta verbis voluerit indicare, non ideo sapiens sapientior fit, quia indicat, se sapientem, sed perfecta ac salva sapientia quiddam ei ad actus alios accedit. Ergo homines ex inmanibus ac feris mites redditi ac mansueti paulatim que honestum atque utile didicerunt. Sed quia de exordio eloquentiae loquitur, videamus utrum hoc sola sapientia fecerit, an sapientia, sed cum eloquentia. Primo itaque cognoscere debemus quot modis quid persuadeat sapientia. Et possumus intellegere multum hic eloquentiam valuisse. Sapientia igitur sola duobus modis aliquid persuadet: aut cum tacet et aliquid [quod] facit, quia bonum est, alter imitatur, id est, ut quidquid tacitus fecerit sapiens, id alter re, non verbis ductus imitetur: aut cum aliquid faciendum vel non faciendum verbis persuadet, et hoc duplici modo: nunc naturalibus verbis, nunc per eloquentiam. Hoc loco negat tacitam sapientiam hoc perficere potuisse, negat inopem dicendi, id est, quae verbis naturalibus uteretur, sed illam sapientiam, quae iuncta esset eloquentiae. Ac mihi quidem videtur hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perficere potuisse: 'Perficere' inquit: alioqui plenae sapientiae officium est invenire, ut supra: 'quo tempore' inquit 'quidam magnus videlicet vir et sapiens cognovit, quae materies et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo meliorem reddere'. Ergo animum in hominibus esse sapientia cognovit. Ut congregarentur et in unam quamque rem utilem atque honestam inducerentur, sapientia quidem, sed eloquentia opitulante perfecit. A consuetudine subito convertet et ad diversas vitae rationes traduceret: Magna vis eloquentiae, si subito convertit, et hoc est, quod non potest sapientia: alioquin et sapientia perficit, sed non subito. Et quod ait 'et ad diversas vitae rationes traduceret', ut supra diximus, difficile est cuiuslibet rei consuetudinem tollere: hoc difficilius alias etiam vivendi persuadere rationes. Age vero urbibus constitutis: ut supra, cum de commodis eloquentiae loqueretur, hunc ordinem fecit, multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias. Et quamquam hic homines ex inmanibus primo aequales facti, post etiam obsequi ultro coeperint, supra dictum tamen ordinem servatum possumus invenire. Primo itaque beneficiis eloquentiae civitates factae sunt, ut ait supra 'multas urbes constitutas'. Civitas autem fieri dicitur, cum homines unum in locum congregantur ad iure vivendum. Ut fidem colere: Hic bella restinguntur. Si enim cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, quasi quaedam bella gerebantur. Cum ergo fides colitur, aut id agitur, ne sint bella, aut restinguntur illa, quae fuerunt. Et iustitiam retinere discerent: Iustitia omnis a nobis circa alios est, ut uni cuique meritum proprium tribuamus. Potest tamen hic quasi societas custodiri. Iustis enim condicionibus societas facienda vel conservanda est. Et aliis parcere sua voluntate consuescerent: Iustitia aequales homines esse fecit: hic iam et minores se esse patiuntur sua etiam voluntate. Possunt tamen hic amicitiae copulari: nostra enim voluntate nulli obsequimur, nisi amici fuerimus. Antea autem si viribus corporis cuncta agebantur, non sua voluntate quisquam alteri paruit, nec potuit amicus esse qui cogebatur. Ac non modo labores excipiendos communis commodi causa: Perfectum est, inquit, eloquentia, ut libenter omnes laborem pro publica salute susciperent, ac non modo laborem susciperent, sed etiam vitam amitterent. Multum ergo egit eloquentia, ut illi vitam parvi penderent, qui iam dudum sibi victu fero vitam propagabant. Qui tandem fieri potuit? Quaeritur, utrum homines ad has rationes vivendi per naturam deducti sunt an praeceptis videantur adducti. Erat quidem in hominibus natura melior, sed oppressa corporis vitio ad malum declinaverat. Verum quia nihil uniformiter funditus existit, quin semper aliquid sit, quo intellegamus quid in ceteris desit, iste quidam magnus vir ac sapiens cognovit bonam in hominibus naturam multum que esse profuturam, si praeceptis melior fuisset effecta. Ergo omne quod perfectum est, natura et disciplina perfectum est. Sed quia iste primus vir disciplinam accipere non potuit, perfectus fuit natura et usu. Cum enim cognovit habitum suum, et diu se cum pertractando cognovit esse in hominibus bonam naturam, quae ut perfecta esse posset, praeceptorum adhibuit disciplinam. Ergo in hominibus fuit materies, id est natura, quam perfectam praecepta fecerunt inventa per sapientiam, insinuata per eloquentiam. Profecto nemo nisi gravi ac suavi commotus oratione: Quamquam natura fuerit apta ad perfectam vitam, tamen ipsam naturam praeceptis ait ad has vivendi rationes esse perductam. 'Gravi' inquit 'ac suavi commotus oratione'. Gravitatem ad sapientiam, suavitatem ad eloquentiam referamus: immo gravitatem ad sententias, suavitatem ad verborum ornamenta referamus. Cum viribus plurimum posset, ad ius voluisset sine vi descendere: Omnis res a simili vincitur: ut puta eloquens vincitur ab eo, qui eloquentior fuerit; fortis non vincitur nisi ab eo, qui fortior fuerit; astutus non vincitur nisi ab eo, qui astutior fuerit. Animadvertendum ergo acumen Ciceronis: homines, inquit, fortissimi ad aequalitatem vivendi non fortitudine, qua solet vinci inferior fortitudo, sed eloquentia deducti sunt. Ergo supra omnes vires eloquentia est, sed quae sit mixta sapientiae. Ut inter quos posset excellere, cum his se pateretur aequari: 'excellere', viribus scilicet. 'Cum his se pateretur aequari'; ita supra: 'non ius aequabile quid utilitatis haberet acceperant'. Et sua voluntate: non coacti viribus corporis: sed in his iam fecerat eloquentiae persuasio voluntatem. Ab iucundissima consuetudine recederet: Non dixit 'a consuetudine recederet', sed 'a iucundissima' inquit. Omnium enim rerum etiam malarum aput gerentes iucundissima consuetudo est. Quae praesertim iam naturae vim optineret propter vetustatem: Ergo hominum natura bona est, sed malitia per consuetudinem naturae vicem coeperat optinere. Ac primo quidem sic et nata et progressa longius eloquentia: Satis fecit propositioni suae; supra enim dixit: 'ac si volumus eius rei, quae vocatur eloquentia, considerare principium, reperiemus id ex honestissimis causis natum atque optimis rationibus profectum'. Ita et hic: 'ac primo quidem sic et nata et progressa longius eloquentia'. Et item postea maximis in rebus pacis et belli: Ostendit diu eloquentiam profuisse. Verum quod ait 'maximis in rebus', ut supra: 'cognovit quae materies et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere': ergo maximae res pax atque bellum. Cum summis hominum utilitatibus: illa scilicet utilitate, quae cum honesto est. Postquam vero commoditas quaedam prava virtutis imitatrix: Omne perfectum bonum, id est, quo natura humanas res nullo adiuncto incommodo munerata est, duobus ad plenum constat, re ipsa et specie atque imagine sui. Ut puta, mel habet rem, scilicet dulcedinem; habet speciem, id est colorem atque aspectum, quo quasi facie, ita ut est, dulce credatur. Ita vir fortis habet rem, virtutem scilicet; habet speciem, id est pulchritudinem corporis. In distorta enim membra neque iuxta naturam sui conpetenter apposita virtus non potest cadere, ut Vergilius et ceteri quoscumque fortes et pulchros etiam fuisse dixerunt. Sic vestis etiam habet rem, utilitatem texturae; habet speciem, gratiam scilicet circa aspectus faciem. Ergo ille nescio quis magnus vir ac sapiens et hi, qui postea consecuti accepta vitae praecepta tenuerunt, ut perfecti essent, habuerunt rem, id est sapientiam, habuerunt speciem, scilicet eloquentiam. Qui homines quoniam ex merito virtutis dignissima praemia consecuti sunt, id est, magistratus atque alias utilitates, multi, dum praemia sibi paria exoptant, re ignorata speciem solam sequi coeperunt, id est, praeterita sapientia solam dicendi copiam consecuti sunt. Praemiis itaque solis inducta commoditas re ignorata speciem coepit virtutis imitari. Atque adeo contigit, ut mali mores adepti copiam dicendi circa incommoda rei publicae sola eloquentia, omissa sapientia, sint abusi. Commoditas autem, id est prava virtutis imitatrix, tertia illa est, honesto illi soli contraria. Pervertere urbes ac vitas hominum labefactare adsuevit: Sic supra: 'boni ne an mali plus attulerit hominibus et civitatibus'; his duobus enim res publica conflata est. 3. Veri simillimum mihi videtur: Nunc de incommodis eloquentiae locus incipit. Quaeritur autem, qui fieri potuerit, ut eloquentia mixta sapientiae, quae congregavit homines, quae persuasit utile atque honestum, quae urbes constituit, iura docuit, quae multum hominibus profuit, ut eloquentia, inquam, mixta sapientiae coeperit obesse hominibus et civitatibus. Hoc scilicet fuit exordium malorum. Primum urbibus constitutis necesse est crevisse easdem civitates propria sive vicina multitudine: in his deinde non omnes sapientes atque eloquentes fuisse, sed paucos: quamquam omnes hanc habendi materiem continerent. Necesse ergo erat, ut auctis cumulatis que civitatibus sapientes homines atque eloquentes rem publicam gubernarent ipsius que tantum curam gererent: occupatis itaque circa rem publicam sapientibus privatorum negotia callidi homines et dicaces agere ac tractare coeperunt. Et primum parvarum controversiarum, post omnium fortunarum patroni fieri coeperunt. Qui cum interdum contra iustitiam malas causas defenderent, saepe etiam vincerent, coacti sunt sapientes illi rei publicae intenti civibus ac necessariis suis resistere contra illos callidos ac disertos, qui adsiduitate dicendi notissimi populo atque amicissimi esse coeperant. Itaque isti callidi cum contra illos sapientes viros dicerent, saepe pares, interdum superiores fuisse a populo iudicati sunt et digni haberi coeperunt, qui rem publicam gubernarent. Quibus postquam commissa res publica est, multa incommoda, multa naufragia contigerunt. Ita ergo factum est, ut eloquentia, quae primum profuerat, sed mixta sapientiae, post sola multum offecerit utilitatibus rei publicae. At cum per hos male eloquentes cuncta gererentur, sapientes illi deturbati ea quae gerere consueverant scribere coeperunt, hi que habiti sunt philosophi, et per hos factum est, ut usque ad nostram memoriam rerum honestarum memoria atque imitatio perveniret. Veri simillimum mihi videtur quodam tempore: Quoniam animo in praeteritis versatur multas que in mentem revocat facies rei publicae, confirmat opinionem suam: fuisse sine dubio tempus, quo res publica a sapientibus gubernata sit, privatorum negotia a callidis hominibus; qui postea pares sapientibus interdum que meliores a multitudine iudicati commissam sibi rem publicam pessum dederunt. Nec vero ad privatas causas magnos ac disertos homines accedere: ideo quia publica fuerunt anteponenda privatis: 'magnos' ad sapientiam, 'disertos' ad eloquentiam referamus. Arbitror alios fuisse non incallidos homines: Callidi sunt, qui dolo ac fraude exitum virtutis imitantur. Cum saepe mendacio contra verum stare homines consuescerent: Multo melius res ipsas nominavit, quam si has in negotiis positas nominasset, ut puta 'cum saepe mendaci oratione contra causam veram stare consuescerent'. Itaque cum in dicendo saepe par: 'in dicendo' inquit; ergo iam omissa est sapientia, si de sola dicendi copia iudicium est. Nonnumquam etiam superior visus esset: Ostendit verum iudicium non fuisse, ubi vincere aliquis videtur potius quam probatur. Fiebat ut et multitudinis et suo iudicio dignus, qui rem publicam gereret, videretur: 'Multitudinis' inquit 'iudicio': iam in multitudine varietas ipsa vilis est. Quod autem ait 'suo iudicio', hoc quoque inritum est: quisnam autem de se potest aut debet habere iudicium? Ad postremum 'dignus videretur', ut supra: 'itaque cum in dicendo saepe par, nonnumquam etiam superior visus esset'. Hinc nimirum non iniuria, cum ad gubernacula rei publicae temerarii atque audaces homines accesserant, maxima ac miserrima naufragia fiebant: In metaphora permansit: 'gubernaculum' et 'naufragia' utrumque navis. Negat ergo cuiquam debere mirum videri, rem publicam pessum datam, cum ad eius regimen accesserint homines temerarii atque audaces. Hoc autem interest [inter audacem et temerarium]: audax potest interdum et pro bono accipi, temerarius non nisi malus. Audacia ergo duplex est. Nam et ille, qui in prosperis rebus temere aliquid adgreditur, audax est, et ille, qui provisis rationibus fortiter aliquid incipit, audax est. Quoniam ergo audacia duplicem frontem habet, hic praemisit temerarium, ut intellegeremus audacem; temeritas enim et inconsiderantia causae sunt, harum eventus audacia. Quibus rebus tantum odii atque invidiae suscepit eloquentia: Omnis causa habet eventum suum omnis que eventus causam. Ut puta, ignis cum in lignum inmissus fuerit, idem lignum incendatur necesse est. Hic ignis in lignum missus causa est, causae vero eventus incendium. Ita ergo eloquentia primo odium contraxit: iam ex odio, id est ex causa, necesse est aliquis consequatur eventus. Ergo invidia consecuta est: plerumque enim ex odio invidia nascitur, plerumque inquam; nam et alium habere potest eventum. Si enim hostem oderis, non invides, sed inimicus es; si servum oderis, non invides, sed irasceris: non ergo semper odii est eventus invidia. Sunt enim causae, quae interdum non necessarios eventus habent, ut si pugno percutias et occidas: sunt item causae, quae necessarios habent eventus, ut ignis missus in stipulam faciat incendium necesse est. Quibus ex rebus tantum odii atque invidiae suscepit eloquentia: Postquam, inquit, res publica ab insipientibus et dicacibus administrari coepit, sapientes illi eloquentiam odisse coeperunt, et omisso studio rei publicae privatim atque otiose ea, quae gerere in re publica non licebat, litteris scriptis que exercere coeperunt. Atque ideo factum est, ut usque ad nostram memoriam recti atque honesti memoria perveniret. Ut homines ingeniosissimi: Ingenium est vis quaedam naturaliter animis insita, suis viribus praevalens. In ingenio itaque et sapientia est et eloquentia, ut in his est, quos ingeniosissimos vocavit. Est in ingenio et sola eloquentia, ut supra: 'tum ingenio freta malitia'. Hoc vero a plerisque eorum desertum obsolevisse: Absolute 'hoc vero', id est, status ille, quo in re publica sapientes atque eloquentes homines versabantur, omissus est atque in oblivionem redactus, illo praesertim tempore, quo rei publicae periculis maxime fuerat succurrendum: et 'hoc' quasi per indignationem pronuntiandum. Quod vero ait 'a plerisque', recte; non enim omnes sapientes a re publica recesserunt. Nam Atheniensibus Solon leges scripsit, et quia norat multos esse in re publica corruptissimos, in exilium ultro profectus est. Scripsit isdem Atheniensibus leges et Draco, duorum que hominum legibus utuntur. Lycurgus etiam Lacedaemoniis leges scripsit. Non ergo omnes sapientes a re publica recesserunt, sed quia plerique recesserant, pauci reliqui facile aut cesserunt aut oppressi sunt. Nam quo indignius rem honestissimam et rectissimam violabat stultorum et inproborum temeritas et audacia: Quando aliquid faciendum persuademus, ab honesto, ab utili, a possibili persuademus; interdum et necessarium ponimus. Isdem praeceptis etiam illam rem, quae non sit facta, reprehendimus, ut hic Cicero conqueritur sapientes a re publica recessisse. Si quidem ut id non facerent, suberat honestas 'nam quo indignius rem honestissimam et rectissimam violabat'; suberat utilitas 'summo cum rei publicae detrimento'; utique a re publica periculum submovere utile est: suberat possibilitas: 'stultorum' inquit 'et inproborum temeritas et audacia'; facile enim stulti ac temerarii superantur. Eo studiosius et illis resistendum fuit et rei publicae consulendum: Hic quoque honestum atque utile servavit. Honestum est enim inprobis resistere, utile rem publicam, in qua sis, habere defensam. 4. Quod nostrum illum non fugit Catonem: nostrum, id est Romanum. Nam reprehensio illa superior sapientium atque eloquentium de Graecorum principibus facta est, quod enim disertis ac dicacibus hominibus facile rem publicam cesserint: nunc vero venit ad Romanos, quos ostendit ita sapientes atque eloquentes fuisse, ut numquam rem publicam deseruerint; neque quicquam illis tantum disertis concessisse. Quod cum facit, praeponit Graecis Romanos se que per Romanos. Verum exempla cum proferimus, non unum aliquod, sed quam multa possumus, cum decore tamen proferre debemus, ut nunc Cicero commemorato Catone statim alios subicit, simul quod in Romanorum laude unius hominis quamvis egregii non sufficit exemplum. Quibus in hominibus erat summa virtus, summa virtute amplificata auctoritas, summa, quae et his rebus ornamento et rei publicae praesidio esset, eloquentia: Virtutem in artibus semper sapientiam accipiamus. Verum sapiens atque eloquens habere debet illam, quae totam efficit auctoritatem. Itaque si accedat sapientia, amplificatur auctoritas. Si his duobus accesserit eloquentia, erit, qui haec potuerit habere, perfectus, ut hic maioribus nostris, Catoni, Laelio atque aliis tradit sapientiam, auctoritatem, eloquentiam. Quare meo quidem animo nihilo minus eloquentiae studendum est: Meminerimus in hac praefatione quattuor thesis esse: principalem illam, iungendam esse eloquentiae sapientiam: secundam illam, non multum prodesse rei publicae solam sapientiam, tamen prodesse: tertiam illam, numquam omnino eloquentiam solam prodesse rei publicae, nimium obesse plerumque. Postea de origine eloquentiae disseruit et, quae eius circa actus natura fuerit, disputavit ostendit que primo eloquentiam profuisse, sed quam diu fuerit mixta sapientiae: post eandem eloquentiam repudiata sapientia maxima naufragia intulisse rei publicae magnum que exinde odium atque invidiam contraxisse. Ne quis ergo existimet eloquentiam semper esse fugiendam, quippe multa incommoda per hanc contigisse monstravit necessario, quarta haec thesis est, studendum eloquentiae, sed quae sit mixta sapientiae. Et est hic quasi exhortatio. In exhortatione vero deliberationis praecepta servantur. Tractatur utilitas, tractatur honestas, tractatur possibile. Utilitas porro duobus generibus conprehenditur, si mala repellamus, si prospera consequamur. Ergo hic tractat utilitatem ab utroque, et primo ut mala repellantur. 'Sed eo vehementius' inquit, 'studendum est eloquentiae, ne mali magno cum detrimento bonorum et communi omnium pernicie plurimum possint'. Deinde quod bona consecuntur: 'cum praesertim' inquit 'hoc sit unum, quod ad omnis res et publicas et privatas maxime pertineat'. Postremo etiam ad solam privatam utilitatem descendit et ibi utile atque honestum ipsis nominibus signat. 'Hoc tuta' inquit, quod utile est, 'hoc honesta, hoc inlustris', quod ex utili atque honesto est; 'hoc eodem' inquit 'vita iucunda fiet'. Magna exhortatio, si quidem inter studia utilitatis atque honestatis circa eloquentiam conparandam, quae quidem studia multum habent laboris, etiam vitam futuram dicit esse iucundam. Superest ergo possibile, ut ostendat eloquentiam posse consequi: 'si' inquit 'eloquentia non solum natura neque exercitatione, sed etiam arte constat': quoniam artem discere in nostra potestate est, possumus, inquit, eloquentiam consequi. In hac exhortatione est etiam auxesis; auget enim laudes eloquentiae. Auxesis porro duobus modis fit, ratione et conparatione. Auxit eloquentiam ratione, ubi ait per hanc et publicas et privatas res administrari posse, per hanc vitam tutam, honestam, inlustrem, iucundam futuram, per hanc unum quemque rei publicae, sibi atque amicis prodesse posse. Auget vero eloquentiam conparatione, cum ait locutione sola fieri, ut beluis omnibus antecellamus, cum alias inferiores beluis simus, praeclarum que esse, si propter quod beluis praestas, hoc ipsis etiam hominibus antecellas: quod poterit fieri, si eloquens fueris. Nunc quoniam exhortationis atque auxesis praecepta monstravimus, ad interpretationem in his positae orationis redeamus. Quare meo quidem animo nihilo minus eloquentiae studendum est: Quarta illa thesis: studendum est eloquentiae, sed quae sit mixta sapientiae. Et verecunde 'meo' inquit 'animo', ne quid sibi usurpasse videatur: non dixit 'eloquentiae studendum censeo'. Sed quod ait 'nihilo minus', id est, quamquam multa incommoda attulerit rei publicae, tamen eloquentiae studendum est, sed ut ei sapientiam coniungamus. Etsi ea quidam privatim et publice perverse abutuntur: Magna exhortatio, cum ait 'quidam', ut, si pauci sunt, facile opprimi posse videantur. 'Privatim et publice'; res publica enim his duobus constat, hominibus et civitatibus. 'Perverse abutuntur'; obest enim rei publicae, quae prodesse debebat. Magno cum detrimento bonorum et communi omnium pernicie: Et hic optime exhortatur. Ne quis enim diceret, quid mea, si boni periclitantur? recte addidit 'et communi omnium pernicie'. Ergo studendum est eloquentiae, ne opprimamur. Nam hinc ad rem publicam maxima commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum praesto est sapientia: Bene persuadet sapientiam iungendam esse eloquentiae, si rerum omnium moderatrix est. Ergo multa, inquit, ad rem publicam commoda veniunt ex eloquentia vel sapientia. Sed quia multi propriis magis utilitatibus volunt esse consultum, recte subdidit: 'hinc ad ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honos, dignitas confluit': quae omnia et utilia sunt et honesta. Hinc amicis quoque eorum certissimum et tutissimum praesidium conparatur: Ostendit hic, quid agat orator; sapiens enim cum eloquentia negotia suscepta non decipit, et inde fit ut commodis amicorum deesse non possit. Ut ipse Cicero in Verrinis: et qui omne reliquum tempus, quod mihi ab amicorum negotiis datur, in his studiis laboribus que consumam. Ac mihi quidem videntur homines: Diximus supra auxesin ratione et conparatione fieri: hic conparatio est hominum et beluarum et inter se hominum. Hoc si forte non natura modo neque exercitatione conficitur, verum etiam artificio quodam conparatur: Ut supra diximus, possibile hic tractatur, id est, posse ab hominibus per artem eloquentiam conprehendi. Necessario ergo prius, quam eloquentiae praecepta traderet, exhortatus est ab honesto, ab utili, a possibili, et debere ab hominibus et posse eloquentiam conprehendi. Sed ante quam de praeceptis oratoriis dicimus, videtur dicendum de genere ipsius artis. Omnis ars duplex est, id est, duplicem faciem habet secundum praeceptum sententiam que Varronis, qui ait esse artem extrinsecus unam, aliam intrinsecus. Ars extrinsecus talis est, quae nobis scientiam solam tradit, intrinsecus, quae ita dat scientiam, ut illud ipsum, quod scientia dat, quibus rationibus faciamus ostendat. Ita illa ad scientiam solam proficit, haec ad scientiam, quae in actu sit. Ut puta si dicam 'grammatica ars est gnara partium orationis, gnara syllabarum, gnara litterarum; per hanc discimus omnia vitia devitare': haec cum dico cum que per hanc vitari vita dico, non tamen quo modo vitentur ostendo: artem illam extrinsecus doceo, per quam sola scientia discitur. Si autem dicam, quae sint partes orationis, quae syllabae, quae litterae quibus que modis omnia illa constent, quo pacto vitia vitentur, tunc erit illa ars, cui est nomen intrinsecus: non quae ad scientiam nostram tantum proficit, sed quae in actu sit. Ergo et ars rhetorica duplex est; nam est extrinsecus et intrinsecus. Intrinsecus autem illa est, quae nobis ad actus praecepta artis insinuat: extrinsecus porro, quae nobis, quid sit rhetorica, demonstrat: quam cum demonstraverit, scimus tantum, sed exercere non possumus. Hanc itaque artem extrinsecus, quae solam scientiam parit, quinque rebus Tullius ostendit, genere artis, officio, fine, materia, partibus. Ipse etiam ostendit se de ea arte, quae est extrinsecus, esse dicturum. Intrinsecus vero artem, quae nobis ad actus praecepta dat, interim differre; ait enim: 'sed ante quam de praeceptis oratoriis dicimus, dicendum videtur de genere ipsius artis'. Quoniam primo artis generi satis faciendum est, quale genus rhetoricae artis sit, explicemus. 5. Civilis quaedam ratio est: Ut supra promisimus, de genere artis rhetoricae nobis dicendum est. Genus, hoc ipsum quod sonat genus, vox est. Haec vox generis triplicem significantiam habet. Est genus, id est patria, parentes, origo, sanguis, quo modo est illud: 'unde genus ducis?' Est item genus, sub quo multa similia ex eodem descendentia continentur, ut animal genus; etiam homo, equus, piscis animalia: sed horum omnium genus animal. Est tertium illud genus, quo cuiuslibet rei qualitas indicatur: si dicas, cuius generis vestis, cuius generis factura. In hoc genere artem rhetoricam ponit, id est, qualis vel quanta sit demonstrat. Et recte: si enim ars genus est, illud quaerendum est, sub quo genere artis sit; est enim ars grammatica, ars dialectica, ars rhetorica. Sed istae omnes artes in genere qualitatis sunt ponendae, quo quales vel quantae sint demonstrentur. Ergo et rhetoricam in genere qualitatis ponit, quo qualis vel quanta sit demonstretur. Deinde debet attendere, ubi sit ars rhetorica, an sola sit, si par, si aequalis, maior minor ve sit. Atque ideo quia haec diligenter inspexit, rhetoricam civilis cuiusdam rationis partem dicit esse maiorem. Et quia ad genus artis rhetoricae descendimus, quae sit vel ubi sit, attendamus. Omnis patria quidquid agit, civilis ratio dicitur. Haec civilis ratio duplex est: una, quae res certas sollemni cursu ac sine ullo tumultu agit, et altera, quae in lite ac disceptatione versatur. Ut homo quidquid agit duobus modis agit, factis et dictis, ita civilis ratio est una in factis et dictis, sed quae facta et dicta in actu atque opere constituta sint: alia in factis et dictis, sed quae facta et dicta in iudicio vel quaestione versantur. Ita una illa ratio in actu est atque opere: hanc vero alteram civilem rationem, quae in quaestione versatur, scientiam nominavit. Hic enim docetur, quid iustum, quid utile, quid honestum sit. Haec rursus civilis ratio, id est scientia, in duobus est: in rhetorica, id est artificiosa eloquentia, et in sapientia, id est rerum conceptione ex natura veniente. Sed quia orator plus per eloquentiam gerit, idcirco rhetoricam civilis rationis partem esse dixit, sed quia duplex est, cuiusdam rationis partem; nam [est] ibi et sapientia. Et ut genus exprimeret rhetoricae, partem amplam magnam que esse confirmat. Civilis quaedam ratio est, quae multis et magnis ex rebus constat: Cum dicit 'quaedam ratio', ostendit duplicem esse: unam, quae in opere constituta sit, alteram, quae in quaestionibus: quam rationem civilem, in qua rhetoricam ponit, ut supra diximus, scientiam debemus intellegere. Et quod ait 'multis et magnis ex rebus constat'; notum est enim, quam crebris et de quam magnis rebus iudicia vel quaestiones habeantur. Parum ergo fuerat dixisse 'multis ex rebus', nisi addidisset 'et magnis'. Eius quaedam magna et ampla pars est artificiosa eloquentia: Cum ait 'quaedam pars', ostendit eloquentiam et scientiam ex duplici constare, id est, ex sapientia et artificiosa eloquentia, sed eloquentiam partem esse maiorem. 'Et magna' inquit 'et ampla pars'. Magnum est, quod in cumulum sui et magnitudinem crescit, amplum, quod late patet et per multa diffunditur: ita et supra: 'quae multis et magnis'. 'Magnum' ita ibi, ut hic posuit, 'multum' vero ad amplitudinem referamus. 'Magna et ampla pars est' inquit 'artificiosa eloquentia': non eloquentia solum, sed artificiosa eloquentia, quae rhetorica vocetur. Nam neque cum his sentimus, qui civilem scientiam eloquentia non putant indigere: Diximus supra partem illam civilis rationis, quae in iudiciis versetur, scientiam vocari hanc que ex duplici constare, sapientia scilicet et artificiosa eloquentia. Quare nunc se ab his dissentire dicit, qui horum altero scientiam civilem constare dicunt. 'Nam neque' inquit 'cum his sentimus, qui civilem scientiam eloquentia non putant indigere'. Multi, inquit, dicunt, civilem scientiam sine eloquentia stare posse; cuncta enim per naturam, id est per sapientiam, facile posse cognosci. Multi autem dicunt civilem scientiam sola eloquentia constare posse, illud que esse iustum vel iniustum, quod eloquentia potuerit persuadere. Sed ego, inquit, ab utrisque dissentio. Nam civilis scientia et ex sapientia constat, qua cuncta sentimus, et ex eloquentia, qua id, quod sentire possumus, explicamus. Sed quia eloquentia posita in re publica facilius quod fuerit adgressa persuadet, idcirco eam in civili scientia partem dixit esse maiorem. [Et ab his] qui eam putant omnem rhetoris vi et artificio contineri: Ergo omnis civilis scientia sola rhetorica non potest contineri; rhetorica enim civilis scientiae pars est. Quod autem ait 'vi et artificio', artificium est, quo ad aliquid citius faciendum per praecepta formamur. Iam id, quod ex artificio conficitur, vis est: ergo hic 'rhetoris vi' inquit ostendit que unde vis illa descendat, 'et artificio contineri'. Quare hanc oratoriam facultatem: Artificiosam eloquentiam facultatem oratoriam vocavit; arte enim unius cuiusque rei facilitatem consequimur, et haec eadem vis est, quae, ut supra diximus, ex arte colligitur. Officium autem eius facultatis videtur esse adposite dicere ad persuasionem, finis persuadere dictione: Officium est unius cuiusque personae actus congruens secundum mores civitatis: ergo officia pro personis diversa sunt. Aliud enim est officium patris, aliud amici, aliud, ut ad rem redeamus, oratoris. Officia vero omnia ad finem spectant: finis quoque ad officia refertur. Nam neque officium recte definiri potest sine admixtione finis, neque finis sine officii coniunctione, et hoc in omnibus personis ac rebus, ut hic Cicero in definiendo oratoris officio finem nectit officio; ait enim 'officium autem eius facultatis videtur esse dicere adposite ad persuasionem'. Ergo officium oratoris est dicere, sed adposite ad persuasionem, ubi iam finis admixtio est, id est persuasionis. Nam solum dicere non bene officium definit oratoris; potest enim esse multorum: nam et poetae et philosophi dicunt. Itaque oratoris officium plenissime finis admixtione declaravit. Deinde finem oratoris officii ait esse persuadere: sed non satis plene finem oratoris ostenderat, si solum 'persuadere' posuisset; nam persuadetur tabulis, tormentis, testibus multis que aliis rebus. Ergo ut finem proprium oratoris declararet, fini adiunxit officium; ait enim 'finis est oratoris officii persuadere dictione': 'dictione' inquit, quod est oratoris officium. Ita, inquit, et medici officium est curare, sed quia multi et incantatione et ligaturis curant, 'curare' inquit, sed 'adposite ad sanandum'. Ergo ut evidentius officium medici demonstraret, finem quoque iunxit officio, id est curationi sanitatem. Deinde finis est medicinalis officii, inquit, sanare, sed quia multi item sanant, addidit sanare curatione. Ita ergo semper officium et finis sine altero exprimi non possunt. Hanc tamen distantiam dicit esse inter officium et finem, ut in officio, quid agendum sit, in fine, quid conplendum sit, considerare debeamus. Hic Marcomannus erravit, qui dixit finem oratoris officii non esse persuadere, nec finem medicinalis officii sanare; etenim saepe oratorem non persuadere et medicum non sanare, ideo que addidit: quatenus rerum condicio personarum que patiatur. Sed non intellexit Ciceronem, qui finem in rebus ipsis posuit, non in eventu, id est, qui finem in officio constituit et in his ipsis rebus, quae, dum in officio sunt, ad finem tendunt. Quare et oratoris officii finem esse completum, si adposite ad persuasionem dicat, et medicinalis officii finem esse completum, si quidquid ad sanitatem spectare videtur, adhibuerit. Marcomannus itaque finem non in rebus, sed in eventu collocavit. Materiam artis eam dicimus, in qua omnis ars et ea facultas, quae conficitur ex arte, versatur: Res interdum specialiter definimus, cum, quid sint, ab isdem ipsis incipimus demonstrare, ut paulo ante definivit genus, officium, finem, in arte scilicet rhetorica. Interdum quo clarius rem definiamus, a genere incipimus eius rei, quam definimus, sed a genere, quod vicinum sit, non valde remotum, ut nunc Cicero, cum materiam artis rhetoricae demonstraturus sit, non a materiae definitione coepit, sed a materia artis. Primum autem genus est materia; materia porro in duas species dividitur. Est autem materia artis, est non artis. Rursus materia artis dividitur in artes plurimas, grammaticam, dialecticam, rhetoricam alias que multas. Ergo a materia artis, quae medio supra est, incipit, ut definiat materiam artis rhetoricae. 'Materiam' inquit 'artis': ut genus esset, non addidit rhetoricae. Verum quod ait 'eam dicimus', ostendit artis omnem materiam in duobus esse, id est in eo, ubi facit aliquid, et in eo, unde facit: ut puta, fabri materia est in eo, ubi facit, id est ferrum, quod tundit: est item fabri materia in eo, unde facit, id est ferrum, de quo tundit. Ita et medici materia est, ubi facit, morbus ac vulnera, item, unde facit, instrumenta, quibus curat. Sic et materia rhetoricae artis potest in eo esse, ubi facit, id est in deliberatione, demonstratione, iudiciali. Potest et in eo esse, unde facit, id est in argumentis, quaestionibus et in reliquis materiae necessariis. Verum Cicero generaliter materiam artis illam dicit, in qua omnis ars et facultas veniens ex arte versatur, id est ubi fit, non unde fit: ut medici materia sit morbus ac vulnera, fabri ferrum, quod tundit, rursus rhetoricae artis materia sit deliberatio, demonstratio, iudicialis, non argumenta et illa omnia, quibus materia rhetoricae artis impletur. Verum quod ait, 'in qua omnis ars et ea facultas, quae conficitur ex arte, versatur', cum accipimus alicuius rei artem, necesse est nos aliquid ex ea consequi. Quare id, quod ex arte conficitur, ut supra docuimus, facultas dicitur; cuncta enim per artem facilius transiguntur. Has autem res alii plures, alii pauciores existimarunt: eas res scilicet, in quibus materia artis rhetoricae consistit. Sunt autem, ut Aristoteli et Ciceroni placet, tres, id est triplex materia, demonstrativa, deliberativa, iudicialis. Itaque quantum ad materiam rhetoricae artis spectat, hoc plenum est. Iam quidquid plus est, a pleno plus intellegitur: quidquid minus, a pleno minus intellegitur. Verum quod plus est, dupliciter plus est, aut in eo, ubi modus est, aut in infinito. Et ideo addidit praeter illud, quod dixit, 'alii plures existimarunt'. 'Nam Gorgias' inquit 'Leontinus, antiquissimus fere rhetor, omnibus de rebus oratorem optime posse dicere existimavit: hic infinitam et inmensam huic artificio materiam subicere videtur': Ergo illi, qui in pluribus rebus rhetoricam materiam constituunt, exhortationem et consolationem in rerum generibus ponunt, id est in materia rhetorica. Sed quia orator in civili ratione versatur, consolatio porro privatorum est, consolari amici est potius quam oratoris. Deinde quia officium oratoris est persuadere dictione, exhortatio sive dehortatio ad materiam non pertinent oratoris. Cum enim exhortor, nihil persuadeo, sed volentem aliquid, ut magis velit, instigo: et cum dehortor, nolentem aliquid non tunc primum persuadeo ut nolit, sed ut magis nolit instigo. Ergo necessario exhortationem et consolationem Tullius a materia rhetoricae artis separavit. Item illi, qui res pauciores rhetoricae materiae tribuunt, demonstrationem tollunt. Dicunt enim in demonstratione nihil persuadere oratorem (cum re vera persuadeat), sed falso. Nam cum aliquem vituperamus sive laudamus, ut aput omnes talis habeatur, qualem demonstramus, sine dubio persuademus. Ergo Cicero Aristotelen secutus triplicem materiam esse dicit oratoris officii: demonstrativam, deliberativam, iudicialem. Sed has materias in publicis causis constituit his que personas certas tribuit: quare has tres res definit in civili negotio positas cum certae significatione personae. Demonstratio est, inquit, certae personae aut laus aut vituperatio: deliberatio est, inquit, quae posita in publicis causis adsertionis suae sententiam dicit: iudicialis est, inquit, quae in iudicio civili posita duo agit, aut accusat aut petit: contra aut defendit aut negat. Nam Gorgias Leontinus antiquissimus fere rhetor: Hic oratorem dixit de omnibus rebus optime posse dicere: qui, ut videmus, a pleno excussit et excessit non ad id, quod habet modum, sed in infinitum. Denique hoc ipse Cicero ostendit: 'hic infinitam' inquit 'et immensam huic artificio materiam subicere videtur'. Aristoteles autem, qui huic arti plurima adiumenta atque ornamenta subministravit: Duo, quae oratori maxime sunt necessaria, Aristoteli circa scribendam artem dedit, inventionem et elocutionem: adiumentum enim de inventione venit, ornamentum de elocutione. Hic ergo Aristotelis sententiam sequitur; nam rhetoricam materiam triplicem constituit, demonstrativam, deliberativam, iudicialem. 6. Nam Hermagoras quidem nec quid dicat attendere, nec quid polliceatur intellegere videtur: Scimus Ciceronem materiam rhetoricae artis triplicem constituere, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, hoc que etiam Aristoteli placuisse. Quare superius reprehendit eos, qui oratori infinitam materiam constituerant: reprehendit eos, qui addiderant exhortationem et consolationem: reprehendit et eos, qui subtraxerant demonstrationem. Nunc etiam Hermagoran, qui aeque artes scripsit, confutat ac lacerat, dicit que hunc vehementer errasse, quod materiam oratoris in duas partes dividat, in causam et in quaestionem. Quorum unum dicit esse oratoris officii, causam scilicet, aliud longe ab oratore remotissimum et nec ab ipsis philosophis diligenter conprehensum, scilicet quaestionem. Nam Hermagoras quidem nec quid dicat attendere, nec quid polliceatur intellegere videtur: Duobus modis reprehendit Hermagoran, quod non perspexerit rei illius vim, quae omnino longe remota est ab oratoris officio, id est quaestionis: et quod videatur de se polliceri ea, quae oratori adtribuit ad dicendum. Hoc quoque duobus modis reprehendit. Nam erravit, inquit, si non, quod omnis orator, sed quod ipse possit, ad materiam rhetoricae artis adplicuit. Deinde, inquit, nec ipse potuit; nam numquam illum ex arte dixisse omnes videmus. Ergo quoniam duo diximus in Hermagora reprehendisse Ciceronem, quod rem non adtenderit, quod multum de se videatur esse pollicitus: primo eum demonstrat rem, quam oratori attribuerit, non vidisse. Sed ante quam id ostendamus, quid sit causa, quid quaestio videamus. Causam esse dicat, quae habeat in se controversiam in dicendo positam cum personarum certarum interpositione: Causam, inquit, hanc esse dicit, controversiam in dicendi contentione positam cum certis personis: 'quam' inquit 'causam nos quoque oratori dicimus attributam'. Nam 'huic' inquit 'causae tria genera supponimus: iudiciale, deliberativum, demonstrativum'. Quaestionem porro hanc esse dicit, controversiam quidem in dicendo positam, sed sine certis personis; quae scilicet rhetorica dictio vocatur. Thesis porro duplex est, theoretice et practice. Theoretice est, quae divina cognoscit, practice, quae in hominum negotiis et civili disceptatione versatur. Ergo primo adserit Hermagoran vim rei, quam oratori attribuat, non vidisse; nam thesin oratoris materiam non esse persuadet. Quae cum duplex sit, theoreticen magis exaggerat, nec parvis aut levibus quaestionibus, sed infinitis: 'veri ne sint sensus, quae sit mundi forma, quae sit solis magnitudo'. Sed quare et practicen thesin posuit, id est, 'ecquid sit bonum praeter honestatem'? Thesin quidem Cicero materiam oratoris esse non dicit illam que theoreticen omnino removet: practicen autem thesin dicit ab oratore tractari, sed ut argumenti locum teneat, non materiae. Ergo ita tollit oratori practicen thesin, ut materia eius non sit, liceat autem ei pro argumento proferre. Ecquid sit bonum praeter honestatem: Stoici dicunt honestatem solam bonum esse. Iam multi disputant, utrum et utilitas bonum sit, utrum et dignitas bonum sit. 'Veri ne sint sensus', ut Lucretius negat esse veros sensus odoris, visus, tactus, saporis, auditus. 'Quae sit solis magnitudo': utrum tantus sit, quantus videtur, an maior vel multo minor. 'Quae sit mundi facies': multi enim dicunt mundum in modum sphaerae esse collectum, multi oblonga rotunditate esse formatum, multi plana facie, multi quadrata, multi in camerae modum, scilicet ut sub terra non sit similis, ac supra caput est, mundi facies. Quas quaestiones procul ab oratoris officio remotas facile omnes intellegere existimamus: Bene ait 'ab oratoris officio remotas'; oratoris officium enim est negotium civile tractare. Non tamen dixit ab oratore remotas; potest enim orator, postquam proprio officio satis fecerit, etiam philosophiae operam dare. Nam quibus in rebus summa ingenia philosophorum plurimo cum labore consumpta intellegimus: Quando aliquid negamus aut tollimus, quare id faciamus demonstrare debemus, ut nunc Cicero ab oratoris materia tollit thesin et probat se recte tollere. Nam, inquit, res illas, in quibus philosophi ingeniosissimi magno cum labore versati sunt, has oratori quasi parvas partes adplicare dementiae est, oratori scilicet, qui aegre suum quoque inplet officium. Quod si magnam in his Hermagoras habuisset facultatem: Ostendit iam Hermagoran, quod primum fuit, vim rei illius non vidisse, quam ad oratoris materiam quasi parvum aliquid adplicarat. Nunc illud aliud tractat 'nec quid polliceatur intellegere videtur'. Et ostendit primo non recte eum fecisse, si ex eo, quod ipse posset, in ceteros praecepta constituerit. 'Quod si' inquit 'magnam in his Hermagoras habuisset facultatem, videretur fretus sua scientia falsum quiddam statuisse de oratoris officio'. Deinde nihil illum potuisse confirmat, simul que illi et rhetoricam et philosophicam tollit; practice enim rhetoricae est, theoretice philosophiae. 'Nunc vero' inquit 'ea vis est in homine, ut ei multo rhetoricam citius quis ademerit quam philosophiam concesserit'. Quod si magnam in his Hermagoras habuisset facultatem studio et disciplina conparatam: Ostendit, quibus rebus facultatem totius scientiae consequamur: 'studio' inquit 'et disciplina'. Studium est animi consensus ad aliquid: disciplina est praecepta, quibus acceptis id, quod desideramus, inplemus; itaque studium in nobis est, praeceptum extra nos, sed ad nos. Neque eo, quod ars eius, quam edidit, mihi mendosissime scripta videatur: Ea vis est, inquit, in Hermagora, ut ei citius quivis adimat rhetoricam quam philosophiam concedat. Sed non, inquit, ideo hoc dixi, quo mihi ars eius, quam edidit, mendosissime scripta videatur. Iam cum ait 'non mendosissime', non negat mendose. Et quoniam dixit esse aliquid in eius artibus, quod sit probandum, quippe quae non mendosissime scriptae sunt, ait eum multa ex antiquis artibus collegisse, ut, si quid forte probabile est, alienum sit. Deinde quam astute ibi Hermagorae dat ingenium et diligentiam, ubi sibi de alienis multa conquirit: alioquin, ubi propria eius inventa perscribit, nihil illi horum dat, quin immo multa tollit, cum ait: 'et nonnihil ipse quoque novi protulisse'. Verum oratori minimum est de arte loqui, quod hic fecit: multo maximum ex arte dicere: Orator duo habere debet, ut artem tradat dicendi, ut ipse ex arte dicat: sed officium eius hoc verum est, ut ex arte dicat. Illud autem accidens, ut artem dicendi tradat, quod rhetoris officium solum est. Ergo non quidem mihi Hermagoras videtur mendosissime artes scripsisse: sed oratori maximum illud est, non ut artem tradat, quod rhetoris proprium est, sed ut ex arte dicat, quod oratori maxime est necessarium. Tollit ergo Hermagorae exercitationem ex arte dicendi: 'quod eum' inquit 'minime potuisse omnes videmus'. 'Minime' inquit 'potuisse': nec hoc illi dat, ut quomodocumque potuerit. Ergo si nec sapiens fuit nec dicendi peritus, recte 'nec quid dicat attendere nec quid polliceatur intellegere videtur'. Orator enim vir bonus esse debet et dicendi peritus. Deinde conclusio: quare convicta Hermagorae et refutata sententia superest ut materiam rhetoricae illam, quae et Aristoteli placuit, constituamus, triplicem scilicet, iudicialem, deliberativam, demonstrativam. 7. Partes autem eae, quas plerique dixerunt: Meminimus de arte extrinsecus quinque res Ciceronem se spopondisse dicturum: de genere artis rhetoricae, de officio, de fine, de materia, de partibus. Itaque quoniam quattuor res explicitae sunt, hoc extremum est, ut de partibus disseramus. 'Partes sunt eae' inquit 'quas plerique dixerunt'. Multa Cicero ab aliis recte in artibus posita secutus est, ut paulo ante Aristotelis sententiam secutus triplicem materiam rhetoricae artis esse dixit, iudicialem, deliberativam, demonstrativam. Itaque et nunc 'partes' inquit 'quas plerique dixerunt'. Alii enim partes septem, multi quattuor, sed plerique quinque esse dixerunt. Eorum et sententiam Cicero secutus quinque partes esse confirmat: inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem. Inventionem esse dicit ad negotii aut verarum rerum aut veri similium excogitationem. Sed orator in veri similibus maxime versatur; duo enim genera sunt argumentorum, necessarium et probabile. Necessarium in veris rebus est, probabile in veri similibus. Dispositionem dicit esse, ut inventa locis necessariis per ordinem disponamus. Elocutionem porro in duobus ponit, in idoneis verbis et in sententiis, scilicet ne in verbis singulis barbarismus sit, ne in pluribus soloecismus: deinde sive verba sive sententias, ut conpetenter inventionibus dispositis applicemus. Memoriam vero illam esse dicit, ut circa inventiones retinendas argumenta vel verba firmiter concepta teneamus. Ergo dicentis haec memoria est, non legentis. Deinde 'pronuntiatio est' inquit 'ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis moderatio', id est, ut rem magnam dicturus pompam corporis vocis que praepandas, ut rem humilem dicturus haec eadem moderatius ostentes. Pronuntiatio ergo in duobus est, in voce et in corpore. Corpus vero duo habet, motum sui et vultum, quo scilicet ad negotium conposito saepe rebus addimus aut detrahimus dignitatem. Nunc his rebus breviter constitutis eas rationes, quibus ostendere possimus genus, officium, finem rhetoricae artis, in aliud tempus differemus: Iam quinque res, quas se de arte extrinsecus dicturum esse promiserat, exsecutus est. Ostendit enim, quod esset genus artis rhetoricae, quod officium, qui finis, quae materia, quae partes. Quibus omnibus cognitis scimus tantum quid sint, nihil tamen nobis ad actus prosunt. Harum tres res semper in sola scientia sunt, id est genus, officium, finis. Et ideo se alio tempore de his dicturum esse promittit; ad praecepta enim artis rhetoricae minime pertinent, ut ipse ait. 'Nam et verborum multorum indigent': quippe de his longa est disputatio, 'et non tanto opere ad artis discriptionem et praecepta pertinent'. Verum de duabus rebus dicturus est, de materia ac partibus, quae iam dudum, tantum ut sciremus quid essent, edocuit. Nunc in has praecepta dat, scilicet ut harum rerum non solum scientiam, sed etiam actus habeamus. Ergo ostendit eum, qui artem rhetoricam scribat, de duabus reliquis rebus, de materia artis ac partibus, satis esse dicere. 'Eum autem' inquit 'qui artem rhetoricam scribat, de duabus reliquis rebus, materia artis ac partibus, scribere oportere existimamus'. Ac mihi quidem videtur coniuncte agendum de materia ac partibus: Recte ait 'coniuncte agendum'; partes enim sine materia esse non possunt. Nisi enim aut controversiam aut deliberativam aut demonstrativam dicamus, quae materiae sunt, inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione, quae partes sunt, uti non possumus. Coniuncte ergo agendum est de materia ac partibus. Itaque ostendit primo quod esset genus artis rhetoricae, quod officium, qui finis, quae materia, quae partes. Ex his tria in aliud tempus distulit, id est genus, officium, finem, adque ideo de duobus reliquis, quae ad praecepta pertinent, se ait esse dicturum, de materia scilicet ac partibus. Partes porro quinque sunt: inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio; harum solam inventionem in duobus libris tractat et in hanc praecepta tradit. Pauca etiam de elocutione commemorat. Reliqua vero ne contingit quidem, id est dispositionem, memoriam, pronuntiationem. Ergo quoniam de sola inventione dicturus est et quia in omni causarum genere inventio plurimum valet, incipit de inventione tractare. 8. Omnis res, quae habet in se positam in dictione ac disceptatione aliquam controversiam, aut facti aut nominis aut generis aut actionis continet quaestionem: Ut diximus, tractatus incipit inventionis. Et primum hoc debemus scire conpendium, quod omnis inventio quinque locis constat. Debemus enim primo considerare, quae sit constitutio: deinde, simplex ne sit causa an duplex: tertio, scripti an rationis: quarto, quae causae quaestio, quae ratio, quae iudicatio, quod firmamentum: quinto, ut omnes causae partes nobis cum pertractemus. Deinde partes orationis, principium, narratio, divisio, confirmatio, confutatio, conclusio. Ergo, ut se ordo habet, primum de constitutione dicemus. Hoc tamen animadvertamus, quod Cicero hos quattuor status rationales 'constitutiones' vocet atque hos semper in omnibus negotiis dicat esse principales, id est, coniecturam, finem, qualitatem, translationem. Has ergo constitutiones appellavit, illos autem alios quattuor legales non constitutiones, sed 'status' vocat, nec umquam horum aliquem principalem dicit esse posse. Sed ut originem statuum melius nosse possimus, formam similitudinis attendamus. Omnis constitutio sic est ut aspectus. Aut enim aliquid videre volumus nec videmus, et est coniectura: aut cum videmus aliquid et quaerimus quid sit, et est finis: aut cum videmus quid sit, et quaerimus quale sit, et est qualitas. Translatio porro ab hac similitudine videtur esse remota. Igitur constitutionem esse dicit quaestionem, ex qua causa nascitur. Quaestio est vox intentionis et negationis, id est 'fecisti', 'non feci' aut 'iure feci'. In hac ergo quaestione semper sit necesse est constitutio. Causa est vero, quae nascitur ex quaestione, id est, an fecerit, an recte fecerit. Hoc tamen tenere debemus, quod a Cicerone et causa et quaestio ad eandem significantiam proferatur, ut nunc causam pro quaestione, nunc quaestionem pro causa ponat. Itaque constitutio facile inveniri potest, si extremam partem thematis attendamus. In qua cum intentionem ex nostra persona proposuerimus, debemus attendere, quid ad intentionem conpetenter responderi possit: tunc in responsione constitutionem necesse est inveniri. Omnis res, quae habet in se positam in dictione ac disceptatione aliquam controversiam: Recte 'in dictione ac disceptatione'; sunt enim multae controversiae non dictione, ut opificum. Verum quod ait 'quae habet in se positam in dictione ac disceptatione aliquam controversiam', dictio potest esse demonstrativa materia, disceptatio vero deliberativa et iudicialis. Deinde dictio potest esse narratio, ut ipse ait: 'dicendo explananda sunt omnia': disceptatio vero quaestiones; ibi enim totius controversiae pugna versatur. Ergo quaecumque res posita in dictione ac disceptatione facit aliquam controversiam, necesse est habeat quaestionem, id est constitutionem aut facti aut nominis aut generis aut actionis. Et primum rebus indicat quaestiones sive constitutiones: post his dabit nomina, partim ex rebus sumpta, partim ex modo actionis. Ita nunc rebus iudicat constitutiones, cum ait in omni controversia aut facti aut nominis aut generis aut actionis quaestionem esse oportere; de his enim rebus sit quaecumque controversia necesse est. Sed ante quam nomina det constitutionibus, definit quid sit constitutio vel ante nascatur. 'Quaestionem' inquit 'ex qua nascitur causa', hanc constitutionem vocare debemus. Quaestionem porro esse diximus vocem utriusque partis, id est 'fecisti', 'non feci', vel 'recte feci': causam vero illam, an iuste fecerit. Hoc etiam diximus, quod Cicero idem velit quaestionem esse quod causam, et quod his circa eandem significantiam communiter utatur. Denique statim demonstravit se his uti communiter. Eam igitur quaestionem, ex qua causa nascitur: Hic primam fecit quaestionem. Deinde ubi ostendit, quid sit constitutio, ait: 'constitutio est prima conflictio causarum ex depulsione intentionis profecta, cum facti controversia est'. Incipit constitutionibus nomina dare. 'Cum facti' inquit 'controversia est'. Idem debemus facta intellegere, quod dicta. Ut enim utrum aliquid factum sit quaeritur, ita et utrum aliquid dictum sit potest quaeri. Quare huic constitutioni, quoniam incerta et non apparentia coniecturis vel suspicionibus indagantur, recte coniecturae nomen inposuit. Alii hanc constitutionem realem vocarunt, quod enim quaeratur, utrum res, de qua agitur, facta esse videatur: alii stadiasmon~g Graeco quidem vocabulo, quod enim de incerto investigando maximum certamen habeatur: unde et 'stadium' dicitur, quod ibi exerceantur certamina. Sed Cicero constitutioni huic ex modo actionis nomen inposuit. In hac autem constitutione modus actionis hic est, quod res coniecturis quaeritur: ideo ergo coniecturam vocavit. Cum autem nominis, quia vis vocabuli definienda verbis est, constitutio definitiva nominatur: Nominis, inquit, est controversia, cum de facto constat, sed quaeritur quo id factum nomine appelletur. Atque ideo, quoniam facti vocabulum pro necessitate suscepti negotii nobis adposita definitione nudandum est, constitutio definitiva nominatur. Huic quoque constitutioni non ex re, sed ex modo actionis nomen inposuit. Res est enim huius constitutionis nominis ambiguitas, modus actionis est nominis definitio. Recte ergo huic constitutioni non ex re, sed ex modo actionis nomen inposuit. Cum vero qualis res sit quaeritur, quia et de vi et de genere negotii controversia est, constitutio generalis vocatur: Et supra ostendimus, cum de genere artis rhetoricae disputaremus, genus in triplici significatione consistere: esse genus sanguinem, esse genus, sub quo similia multa teneantur, esse genus qualitatis, id est, quo unius cuiusque rei qualitas indicetur. Ergo, inquit, cum et de facto et de nomine convenit, sed quaeritur quale sit id, quod in iudicio versatur, quoniam de genere negotii controversia est, constitutio generalis vocatur, qualitas scilicet. Verum huic constitutioni non ex modo actionis, ut superioribus duabus et post quartae, sed ex re, id est ex negotio, nomen inposuit. Hic enim res illa est, quod de negotii genere vel qualitate quaeritur. Itaque ex re huic constitutioni nomen inponit, ut generalis vocetur, id est qualitas. 'At cum' inquit 'causa ex eo pendet' et reliqua: Cum, inquit, talis fuerit controversia, ut in hoc sit tota contentio, cum aut ab alio nos accusari debere dicimus, aut non nos, sed alios accusari, aut non aput hos, sed illos, non hac lege, sed illa, non hoc crimine, sed illo, non hac poena, sed illa, quoniam in his omnibus de translatione actionis controversia est, constitutio translativa nominatur. Huic quoque constitutioni ex modo actionis nomen inposuit; agitur enim, ut actio transferatur. Verum quod ait 'non hoc crimine, sed illo', nonne et in fine, cum quaeritur utrum fur an sacrilegus sit, id quaeritur, quonam magis crimine accusandus sit? Sed hoc interest, quod in fine crimina utraque iunguntur; non enim cum sacrilegum dico, furem nego: in translatione vero uno est accusandus crimine, sive illo, quod intendimus, sive illo, ad quod reus transferri postulat actionem. Atque harum aliquam in omne causae genus incidere necesse est: Sive, inquit, in iudiciali sive in deliberativa sive in demonstratione necesse est aut coniecturalem aut finitivam aut generalem aut translativam incidere constitutionem. Ubi, inquit, harum nulla fuerit inventa, ibi nulla est controversia: quare nec causa esse iudicanda est. Si enim constitutio nulla est, unum latus recedat oportet. Id enim constat, quod utrimque latere concurrente fulcitur. Igitur si constitutio non erit, nec causa esse iudicanda est; est enim asystata controversia. Ac facti quidem controversia in omnia tempora potest distribui: Nunc postquam constitutiones et rebus et nominibus indicavit, ut has manifestius cognoscere possimus, isdem statibus exempla supponit. 'Ac facti quidem controversia' inquit 'in omnia tempora dividitur'. Et supra diximus, cum de facto sit quaestio, coniecturam vocari. Ergo hic coniecturae tria tempora adsignat, praeteritum, praesens, futurum: quod quidem exemplis docet. Sed hoc scire debemus, nullam rem in iudicium, id est in iudiciale genus, cadere posse nisi de praeterito. Omnia enim argumenta non de futuris, quae incerta sunt, sed de praeteritis colliguntur. Itaque coniectura, quamquam habeat tria tempora, tamen principalis esse non potest, nisi de praeterito sit. De praesenti vero vel de futuro incidere possunt post statum alium principalem. Ergo ne et hanc coniecturam principalem posse esse credamus. Bono ne animo sint erga populum Romanum Fregellani: In hoc themate demonstratio continetur; nam describendi nobis sunt Fregellani, qui semper videbantur adversi. Ita et quod ait: 'si Carthaginem reliquerimus incolumem, num quid sit incommodi ad rem publicam perventurum': et hic deliberativa potest esse. Deliberat senatus, an Carthagini parcat. Ergo nihil iudicium nisi de praeterito cadit. Nominis est controversia, cum de facto convenit et quaeritur id quod factum sit quo nomine appelletur: Nunc de fine tractat: 'cum nominis' inquit 'est controversia', id est cum quaeritur, quo id, quod factum est, nomine appelletur. Verum cum de nomine ambigitur, et de re necesse est ambigatur. Nomen enim rei est, res vero numquam sine nomine est. Quare enim de nomine dubitatio est, de re quoque dubitetur necesse est. Ergo definitivus status huiusmodi est, cum de facto constat et de re vel nomine controversia est. Inter factum enim et rem hoc interest: res est certam sui formam et speciem circa cognitionem retinens. Ergo si species rei nota est, nomen quoque notum sit necesse est. Factum est confusum quiddam et incertum, hoc solo certum, quod nescio quid factum est. In fine itaque factum constat, sed res non constat. Et quia rei nomen semper adiunctum est, ideo de nomine controversia est. Quod, inquit, nomen breviter nobis definiendum est et contra atque adversarius dicat describendum. Et dat exemplum: 'ut si qui sacrum ex privato subripuerit, fur an sacrilegus sit iudicandus'. Factum constat; nam sacrum ex privato constat esse sublatum: de nomine incertum est, utrum ille fur an sacrilegus iudicetur. Quare definitionibus nostris nomen illi aliud, quam adversarii volunt, inponere debemus. Definienda res erit verbis et breviter describenda: Ad unum quidem utrumque tendit, sed quia multi modi sunt definitionis, videamus interim quid intersit inter definitionem et descriptionem. Definitio talis est: homo animal est rationale, bipes, risus capax. Descriptio vero talis est: homo est, qui erectum verticem rotundo capitis attollit, cui sunt sub collo umeri brachia que demissa, et cetera in hunc modum, sed, ut ipse ait, 'breviter describenda'. Ergo quoniam de fine tractavimus, nunc quoque quid tractetur de qualitate videamus. 9. Generis est controversia, cum et quid factum sit convenit, et quo id factum nomine appellari oporteat constat: Cum ait 'cum et quid factum sit convenit', tollit coniecturam: deinde cum ait 'et quo id factum nomine appellari oporteat constat', tollit finem. Ergo superest ut quale vel quantum sit id, quod factum est, videamus, et dat exemplum: 'utrum iustum an iniustum sit, utrum utile an inutile'. Quod cum quaeritur, non nomen rei, sed rei qualitas quaeritur, et ideo qualitas appellata est. Incipit Hermagoran reprehendere, qui demonstrationem et deliberationem sub qualitate constituerit. Huic generi Hermagoras quattuor partes supposuit, deliberativam, demonstrativam, iuridicialem, negotialem. Reprehendit, ut diximus, Hermagoran, quod demonstrationem et deliberationem sub qualitate posuerit, cum ipsa qualitas, id est constitutio, sub deliberativa vel demonstrativa sit. De qua re in consequentibus latius disputabitur. Quod eius, ut nos putamus, non mediocre peccatum reprehendendum videtur: Ait grave Hermagorae peccatum se debere reprehendere, et id breviter, ne si, inquit, taceamus, quod primum est, Hermagorae artes adprobare videamur, et quare easdem artes non simus secuti, causas dare nequeamus: deinde, inquit, ne si latissime Hermagorae peccatum persequi voluerimus, quod quidem est tertium, nostris, inquit, praeceptis moram videamur adferre. Sed, quod medium est, de peccato Hermagorae breviter disputabimus. Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari: Quaestio haec est, quod non recte Hermagoras deliberationem et demonstrationem sub qualitate posuerit. Cicero ergo ait non recte deliberationem et demonstrationem sub qualitate positas, quia genera causarum sint. Quod si genera causarum esse Hermagoras fuerit confessus, sine dubio non haec debuit sub qualitate ponere: sin negaverit, docebit Cicero genera esse causarum. Igitur male Hermagoras deliberationem et demonstrationem sub qualitate collocavit. Ac primo per condicionalem quaestionem, id est hypotheticam, ingreditur propositionem. Ubicumque enim 'si' est, sub quadam condicione propositio est. Si, inquit, hoc est, illud non est; hoc autem est: igitur illud non est. Ita et hic: 'si deliberatio' inquit 'et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari'; genera autem causarum sunt: igitur generis causae partes esse non possunt:' et docet genera esse causarum. Primum igitur ponamus genus causae, secundum partes generis causae, id est coniecturam, finem, qualitatem, translationem: tertium sit illud quidquid qualitati subicitur, ubi Hermagoras deliberationem et demonstrationem constituit. Ergo Cicero primum dicit deliberationem et demonstrationem, quia prima sunt, secunda esse non posse; quod si secunda non sunt, multo minus tertia esse posse: quod Hermagoras constituisse conspicitur. Itaque meminisse debemus Ciceronem de duobus tractare, id est de primo et secundo, scilicet de genere causae et partibus generis. 'Si' inquit 'deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non recte partes generis causae possunt putari', id est constitutiones. Quod cum docet constitutiones esse non posse, multo magis videntur partes constitutionis esse non posse. Eadem enim res alii genus esse, alii pars potest: eidem genus esse et pars non potest: Aristoteles ait res omnes, quae in dictis et factis et in omni mundo aguntur, decem esse: quarum rerum nomina ponemus. Prima substantia est, deinde quantitas, qualitas, ad aliquid, ubi, quando, situs, habere, facere, pati. Graeco autem vocabulo sic vocantur; ousia~g, poson~g, poion~g, pros~g ti~g, pou~g, pote~g, keisthai~g, echein~g, poiein~g, paschein~g. Harum prima, ut diximus, substantia vocatur. Reliquae novem in substantia sunt, quae accidentes vocantur. Ut puta, membrana substantia est: accidunt autem ei crocum, scriptura, et cetera, cum interea et substantia res sit et ea, quae accidunt, res sint. Nunc ad id, quo de nunc agitur, revertamur. 'Eadem enim res' inquit, 'alii genus esse, alii pars potest'. Hic rem substantiam illam ponamus: quae dum sola est, patet omnibus accidentibus. Sed cum ab una accidenti fuerit occupata, iam in se incidentem aliam non admittit. Ut puta, lana alba res est, sed substantia. Haec res patet multis accidentibus; potest enim lana illa aut russea fieri aut veneta aut nigra. Sed si unum colorem in se susceperit, iam in se colorem alium non admittit. Similiter et homo substantia est. Potest autem id, quod homo est, nunc servus esse, nunc dominus: sed postquam dixeris dominum, in eo, quod dominus est, esse et servus non potest: aut cum dixeris servum, in eo, quod servus est, esse et dominus non potest. Ita ergo et hic deliberatio et demonstratio res est, sed illa substantia, quae, quam diu sola est, patet accidentibus, id est generi causae et causae partibus. Ita quam diu in incerto sunt, genus alii, alii partes esse possunt. Cum vero generis nomen acceperint, in eo, quod genus sunt, et partes esse non possunt. Hoc est, quod ait: 'eidem genus esse et pars non potest'. Ergo si genus generis pars esse non potest, multo minus partis generis partes putabuntur. Deliberatio autem et demonstratio genera sunt causarum: Id, quod primo dubie proposuit, adsumpsit sine dubitatione. Neque enim dicit 'si deliberatio', sed 'deliberatio autem et demonstratio genera sunt causarum'. Et id triplici argumentatione convincit, scilicet demonstrationem et deliberationem genera esse causarum. 'Nam aut nullum' inquit 'causae genus est, aut iudiciale solum, aut et iudiciale et demonstrativum et deliberativum: id est, aut nullum causae genus est aut unum aut tria. Duo enim propterea non dixit, quoniam deliberatio et demonstratio, quamquam inter se diversa sint, simul tamen aut in generibus causae ponuntur et fiunt tria genera causae: aut simul tolluntur et remanet unum, id est iudiciale solum. Ergo tollit duo, id est, nec unum esse nec nullum, ut id, quod reliquum est, adprobetur. Nullum, inquit, causae genus esse non potes dicere; nam qui artes scribis multas que dicis esse causas, nullum non potes dicere: tollit rem unam; deinde unum iudiciale solum esse non potes dicere, propterea quod et deliberatio et demonstratio genera sunt et causarum; nam et inter se diversa sunt et ab iudiciali multum separata. Id porro, quod diversum est, tunc omnino diversum est, si inter se et rebus et exitu distet. Atque ut rationes ex similibus colligamus, res est lectio, exitus intellectus. Ergo haec tria genera causarum re inter se distant; aliud enim agitur in demonstratione, aliud in deliberatione, aliud in iudiciali. Rerum quoque exitus dispar est; nam demonstrationis finis est honestas, deliberationis utilitas, iudicialis aequitas. Quod si haec tria inter se et re et exitu distant, profecto genera causarum constitui debebunt. Non ergo recte deliberationem et demonstrationem qualitatis partes esse dixit. In his autem, quae hucusque disputavimus, videamus quinquepertitum syllogismum: ac primo quaestionem, de qua agitur, constituamus. Haec autem est quaestio, quod non recte Hermagoras deliberationem et demonstrationem sub qualitate posuerit. 'Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari:' hoc primum est. 'Eadem enim res alii genus esse, alii pars potest: eidem genus esse et pars non potest:' hoc secundum est. 'Deliberatio autem et demonstratio genera sunt causarum:' hoc tertium est. 'Nam aut nullum causae genus est, aut iudiciale solum, aut et iudiciale et deliberativum et demonstrativum: 'hoc quartum est. 'Relinquitur ergo ut omnia tria genera sint causarum:' haec conclusio est. Videamus ergo illum, quem promisimus, syllogismum quinquepertitum: 'Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari'. Haec propositio est. Et quia necesse est ex primi confessione secundum quoque in confessionem venire, propositio nobis adprobanda atque iungenda est; atque ideo Cicero adprobat propositionem. 'Eadem enim res' inquit 'alii genus esse, alii pars potest: eidem genus esse et pars non potest'. Adprobavit ergo propositionem. Rursus post adprobatam propositionem illud, quod quasi in propositione dubie proposuerat, adsumit hoc modo: 'deliberatio autem et demonstratio genera sunt causarum'. Deinde adprobat adsumptionem, ut supra diximus, triplici argumentatione. 'Nam aut nullum causae genus est, aut iudiciale solum, aut et iudiciale et deliberativum et demonstrativum'. Postremo tres adhibet conclusiones. Ubicumque enim 'ergo' vel 'igitur' est, conclusio sit necesse est. Prima igitur conclusio adprobationis de adsumptione est. Quid enim ait in adsumptionis adprobatione? 'nam aut nullum causae genus est, aut iudiciale solum, aut et iudiciale et deliberativum et demonstrativum'. Concludit ergo haec tria genera esse causarum: 'relinquitur ergo' inquit 'ut omnia tria genera sint causarum'. Secunda conclusio propositionis est sive argumentationis eius. Quid enim argumentatur in propositione? 'si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari'. Concludit hoc ipsum: deliberatio igitur et demonstratio non possunt recte partes alicuius generis causae putari. Tertia autem conclusio quaestionis est. Quae enim quaestio est? quod Hermagoras deliberationem et demonstrationem non recte sub qualitate constituit. Concludit itaque quaestionem: 'male igitur eas generalis constitutionis partes esse dicit'. Verum cum in primo syllogismo de duabus rebus tractaverit, de primo et secundo, id est de genere et partibus generis, cur hic in tertia conclusione partis partium mentionem fecit? quod scilicet tertium est. Hoc primum sic excusatur, quod haec conclusio praeter syllogismum est; est enim quaestionis, quae extra syllogismum est, sed ex ea syllogismus. Deinde quod per hanc extremam conclusionem sensim descendit ad alium syllogismum, ubi hoc tractat, deliberationem et demonstrationem, cum partes generis esse non possint, multo magis partium partes esse non posse. Sed primum quam de eodem syllogismo tractemus, ea, quae in eo obscura sunt, explicemus. 10. Pars autem causae est constitutio omnis: Disputasti quidem supra, o Cicero, deliberationem et demonstrationem, quia genera sint, partes generis esse non posse: non tamen ostendisti utrum constitutio pars generis sit an ipsum genus; incertum est enim utrum deliberatio sub qualitate sit an qualitas sub deliberatione. Doceas itaque oportet utrum pars an genus sit constitutio; haec ergo incidens quaestio est, utrum constitutio pars an genus sit. Iam supra ostendit deliberationem et demonstrationem genera esse causarum, quod et inter se distent et ab iudiciali plurimum dissideant et suum quaeque finem habeant, quo referri debeant. Nunc ei docendum est, utrum constitutiones causarum partes sint, et sic argumentatur proposito themate: quid primum invenis? genus an constitutionem? Utique primum necesse est cognoscas, utrum deliberativa an controversia sit, tunc deinde quae sit constitutio. Ergo pars causae est constitutio omnis. Non enim causa ad constitutionem, sed constitutio ad causam adcommodatur: Prius enim causa cognoscatur necesse est, deinde constitutio. Plus autem causam esse quam constitutionem, sic etiam possumus cognoscere, quod in singulis causae generibus constitutiones variantur, causa autem omnium constitutionum capax est: verum cum causa et constitutio iuncta sibi esse videantur, causa tamen unum alteri prius fit. Omne enim, quod loquimur sive quod mente concipimus, aut simplex est aut coniunctum. Simplex est, quod ad aliud non adtendit, ut tabula, saxum et reliqua huius modi. Coniunctum vero, ut de duobus unum prius habeat, quattuor modis fit: aut tempore aut loco aut ordine aut causa. Aetas cum in homine sit, tempore in ordinem secernitur. Si dicas iuventas, utique consideratione temporis iuventas ante senectutem est. Deinde loco iuncta domus secernuntur. Cum enim dicis atrium, ideo primum intellegis, quia consideras interiorem locum esse, ubi triclinium est. Ordine vero sic: si, cum in eodem loco multi sedeamus, pro ordine sedentium nobis anteferamur. Causa autem sic: de iis, quae iuncta sunt, unum prius efficitur, ut puta, pater et filius iuncta sibi sunt; neque enim ante pater quam filius nascatur, aut ante filius quam ille sit pater. Sed quia filio ad nascendum pater causa est, idcirco ex causa pater filio praefertur. Ita hic in themate causa et constitutio coniuncta sunt, sed ut prior causa sit, causa efficitur; ut constitutio enim nascatur, causa praecedit. Quod ipse ait: Non enim causa ad constitutionem, sed constitutio ad causam adcommodatur: Hic quoque animadvertamus syllogismum quadripertitum. Prima est enim propositio cum adiuncto: 'quod si generis causae partes non possunt recte putari, multo minus recte partis causae partes putabuntur'. Huic propositioni adprobatio non fuit subicienda; manifestum est enim, si partes causae non sint, multo minus partis causae partes putari. Ergo incidit quaestio, utrum constitutio pars sit: et, ut supra docuimus, probat partem. Sed haec incidens quaestio non pertinet ad syllogismum, verum, quia necesse fuit, interiecta est. Deinde adsumit illud, quod proposuerat: 'et deliberatio et demonstratio generis causae partes non possunt recte putari', et adprobat adsumptionem: 'quod ipsa sunt genera' inquit. Postremo concludit propositionis secundam partem. Quid est enim in secunda parte propositionis? 'multo minus recte partis causae partes putabuntur'. Concludit hoc ipsum: 'multo igitur minus recte partis eius, quam [hic] dicit, partes putabuntur'; primae enim parti propositionis per incidentem quaestionem satis fecit. Quid est enim in prima parte propositionis? 'quod si generis causae partes non possunt recte putari'. Itaque ostendit generis causae partem esse constitutionem. Quadripertitus ergo est syllogismus; est enim propositio, adsumptio, adprobatio adsumptionis, conclusio. Quaestio vero incidens ad syllogismum minime pertinet. Deinde si constitutio et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est: Omnis pars tunc plene pars est, si generis et nomen et definitionem recipiat, ut puta, animal genus est. Iam ex animali homo, equus, avis: deinde ex avi corvus, cornix, aquila. Itaque haec omnia generis sui et nomen et definitionem recipere debebunt. Generis vero nomen quod est? animal. Ergo et homo equus avis corvus cornix aquila animalia dicuntur. Deinde generis definitio quae est, id est animalis? Animal est corpus animatum. Itaque et homo et equus et avis et corvus et cornix et aquila corpus animatum est. Verum definitio a genere transit in species, specierum vero definitio in genus transire non potest. Non enim cum hominem definio 'homo est corpus animatum bipes', iam cum dico' bipes', ad generis definitionem [non] pertinet: est enim animal et quadrupes. Itaque nunc accepta similitudine ad argumentationem Ciceronis redeamus. Et primo quaestionem, quae in contentione versetur, adtendamus. Illa autem, ut supra diximus, quaestio est, quod deliberatio et demonstratio non recte sub qualitate sint positae. Supra id iam duabus argumentationibus vicit: quarum prima illa fuit, deliberationem et demonstrationem, si genera sint causarum, partes generis esse non posse: et probavit genera esse causarum. Secunda vero argumentatio talis fuit: quod si generis partes esse non possunt, multo magis partes partium esse non posse. Nunc tertiam adfert argumentationem: 'si' inquit 'constitutio et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est'. Ut supra diximus, omnis pars generis sui et nomen et definitionem debet recipere: genus hic autem constitutio est: sub constitutione quattuor constitutiones, sub qualitate demonstratio, deliberatio, iuridicialis, negotialis. Itaque videamus, an deliberatio et demonstratio generis nomen et definitionem recipiant. Generis nomen est constitutio: quod nomen tollit Cicero demonstrationi et deliberationi. Sed ne dicat Hermagoras constitutiones dici posse, ostendit definitionem generis cadere non posse in deliberationem et demonstrationem: quod si definitio non cadit, nomen quoque cadere non debebit. Constitutionem autem sic definimus: 'constitutio est intentionis depulsio': quam scilicet definitionem in deliberatione vel demonstratione videmus esse non posse. Quod si deliberatio et demonstratio neque nomen constitutionis neque definitionem recipiunt, nec constitutiones sunt nec partes constitutionis. Ipsi autem placet constitutionem intentionis depulsionem esse: et concedit ei alias definitiones: 'sive' inquit 'constitutionem primam causae accusatoris confirmationem dicat, sive defensoris primam deprecationem', necesse est deliberationem et demonstrationem neque constitutionem esse nec partes constitutionis. Hoc loco animadvertere debemus genus syllogismi, quod obscuritate sui et artificio colligatum syllogismis fere omnibus antecellit. Sic itaque iste colligitur syllogismus a primo ad secundum, a secundo ad tertium, a primo ad tertium. Primum enim et tertium simile esse medium facit, quod utrique coniungitur. Sed ut melius possit artificium Ciceronis intellegi, prius quaelibet similitudo facienda est. Ponamus itaque haec tria. 'Victorinus docet' unum sit: 'intellegis' aliut sit: 'spem habet' tertium sit. Itaque faciamus syllogismum a primo ad secundum: 'si Victorinus docet, intellegis': nunc a secundo ad tertium: 'si intellegis, spem habet': deinde a primo ad tertium: 'ergo si Victorinus docet, spem habet'. Primum enim et tertium, quod potest veri simile non videri, medio illo quasi quadam adprobatione coniungitur. Hoc ergo et in Cicerone videamus. Primum hoc sit: 'si constitutio et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est': secundum hoc sit: 'quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est': 'tertium hoc sit: deliberatio et demonstratio neque constitutio nec pars constitutionis est'. Nunc videamus syllogismum a primo ad secundum: 'Si constitutio' inquit 'et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est'. Deinde a secundo ad tertium: 'at si quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est, deliberatio et demonstratio neque constitutio nec pars constitutionis est'. Nunc a primo ad tertium: 'si igitur constitutio et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, deliberatio et demonstratio neque constitutio nec pars constitutionis est'. Ergo a primo ad tertium conclusio est syllogismi. Denique Cicero 'si igitur' inquit 'constitutio'; ubicumque enim 'ergo' vel 'igitur' ponitur, conclusio est argumenti. Deinde coniecturalis causa non potest simul ex eadem parte eodem in genere et coniecturalis esse et definitiva. Aliud incipit argumentum, id est, quartum syllogismum, quo ostendat non recte sub qualitate deliberationem et demonstrationem positas. Quem syllogismum prius quam ostendamus, ea, quae in re sunt, ante videamus. 'Deinde' inquit 'coniecturalis causa'. Si, inquit, coniecturam per id, quod est, attendamus, nihil aliud invenimus quam coniecturam solam, nec in eo, quod coniectura est, possumus finem intellegere: rursus, inquit, si finem per se ipsum consideremus, nihil aliud quam finem invenimus: nec in eo, quod finis est, possumus translationem intellegere. Ita ergo constitutiones singulae habent proprium suum, in quo positae genere conmixtionem constitutionis alterius non admittunt. Si ergo constitutiones singulae per semet ipsas consideratae habent proprium suum, conmixtionem alterius non admittunt. Male igitur, o Hermagora, deliberationem et demonstrationem partes constitutionis, id est qualitatis, esse voluisti, cum deliberatio sive demonstratio per se consideratae non solae intellegi, sed omnes in se constitutiones continere possint. Simul ex eadem parte eodem in genere: Et supra legimus: 'pars autem causae est constitutio omnis'. Genus autem est constitutionis id, quod valet, quod se explet, id denique, quo una quaeque constitutio ab aliis constitutionibus segregatur: pars autem communis potest esse cum multis. Et omnino nulla constitutio nec pars constitutionis: Quoniam de deliberatione et demonstratione quaestio est, quae deliberatio et demonstratio partes constitutionis ab Hermagora ponuntur, recte, cum de solis constitutionibus loqueretur, partes etiam tetigit. 'Et omnino' inquit 'nulla constitutio nec pars constitutionis potest simul et suam habere et alterius in se vim continere: altera adsumpta, numerus constitutionis duplicatur, non vis constitutionis augetur: Sapienter dixit: multae enim constitutiones in causa esse possunt. Sed si plures sint, ad numerum constitutionum, non ad augendam vim alterius constitutionis accedunt. At deliberativa causa simul ex eadem parte eodem in genere: Cum, inquit, constet unam quamque constitutionem alteram in se non admittere, deliberativa ex eadem parte eodem in genere omnes solet recipere constitutiones: ergo nec constitutio nec pars constitutionis est. 'Simul ex eadem parte'; deliberatio enim pars causae est. Videamus nunc quadripertitum syllogismum. Proponit sic, primo specialiter, deinde generaliter. Specialiter sic: 'deinde coniecturalis causa non potest simul ex eadem parte eodem in genere et coniecturalis esse et definitiva': specialiter enim et de coniectura proposuit. Rursus 'nec definitiva causa potest simul ex eadem parte eodem in genere et definitiva esse et translativa'. Et hic specialiter de fine proposuit. Nunc proponit generaliter de omnibus constitutionibus et earum partibus: 'et omnino' inquit 'nulla constitutio nec pars constitutionis potest simul et suam habere et alterius in se vim continere'. Huc usque proposuit: deinde adprobat propositionem: 'ideo' inquit 'quod una quaeque ex se et ex sua natura simpliciter consideratur, altera adsumpta numerus constitutionis duplicatur, non vis constitutionis augetur'. Post adprobationem propositionis adsumit quod sibi necessarium est: 'at deliberativa' inquit 'causa simul ex eadem parte eodem in genere et coniecturalem et generalem et definitivam et translativam continet quaestionem, et unam aliquam et plures nonnumquam'. Quod quoniam manifestum est et apertum omnibus, non fuit necesse adprobare adsumptionem. Sequitur ergo conclusio, quae duplex est: prima ad id, quod adsumptum est: 'at deliberativa causa simul ex eadem parte eodem in genere ... ergo ipsa nec constitutio nec pars constitutionis est'. Secunda ad utrumque, quo de agitur; pariter enim de deliberatione et de demonstratione tractatur: 'genera' inquit 'igitur', ut ante diximus, haec causarum putanda sunt, non partes alicuius constitutionis'. 11. Haec ergo constitutio, quam generalem vocamus, partes videtur nobis duas habere. Postquam docuit deliberationem et demonstrationem non partes qualitatis, sed genera esse causarum, ad ipsius qualitatis descendit disputationem. Ac primo hanc in duas partes dividit, in iuridicialem et negotialem. Quarum partium hoc conpendium tenere debemus, quod iuridicialis semper de praeterito est et negotialis semper de futuro: quae tempora in ipsarum partium definitione videtur Cicero non declarasse; ait enim: Iuridicialis est, in qua aequi et recti natura et praemii aut poenae ratio quaeritur: Hic omnino tempus quasi praeteritum non demonstrat, nisi quod magis futurum tempus videtur includere, cum ait 'praemii aut poenae ratio quaeritur'. Quo loco primum ostendendum est et poenam et praemium de praeterito esse posse. Nam et post supplicium de aliquo iniuste sumptum possunt nonnulli in iudicium vocari, et quod non recte praemio aliquem donaverint, possunt in iudicium vocari, ut Verres, qui supplicium sumpsit de civibus Romanis et anulo aureo scribam in contione donavit. Ergo praemii et poenae ratio potest de praeterito esse. Sed occurrit illud: potest tamen praemii et poenae ratio etiam de futuro esse, ideo que in iuridiciali qualitate tempus praeteritum non recte definivit. Cum iam huic loco sic respondetur, quod dixerit 'ratio'; ratio enim semper de praeterito est facto: de futuro autem cum quaeritur, ratiocinatio dicitur. Et est ibi tantum meriti ratio, quod meritum praeteritum est. Atque ita ratio numquam nisi de praeterito est. Cum enim dicis 'petit praemium', necesse est adferat meritum. Ita in eo, quod petit praemium, nulla ratio est: sed cum ais eum mereri, tum ratio est, ex praeterito veniens. Ergo cum ait Cicero 'iuridicialis est, in qua aequi et recti natura et praemii aut poenae ratio quaeritur', in eo, quod ait 'ratio', praeteritum tempus includit. Iuridicialis: A iure; aequi enim et recti ratio non nisi iure constat. Deinde, 'Negotialis est', inquit 'in qua, quid iuris ex civili more et aequitate sit, consideratur: Negotialis qualitas talis est, cum aliquid generatim iure cautum ad speciem devocamus. Ut puta: ['detur] viro forti praemium': vir fortis petit inimici mortem. In eo, quod dicit, 'detur viro forti praemium', dat quidem viro forti praemium, sed non etiam designat illud forte quod petit. Ergo in negotiali qualitate ex aequitate praecedentis iuris nova iura firmantur, id est, ut liceat id, quod in contentione versatur: et ideo de futuro est. Quod etiam iuris periti faciunt, qui, si forte id, quo de agitur, iure non cautum est, per interpretationem statuti iuris id etiam, quod in eodem iure nominatim non continetur, adfirmant. Hoc est, quod ait: 'cui diligentiae praeesse apud nos iuris consulti existimantur'. Hoc quoque tempus futurum demonstrat, cum ait 'quid iuris sit consideratur'. Consideratio de incerto est, et quia iuris consideratio est, de futuro est. Ac iuridicialis quidem in duas partes distribuitur, absolutam et adsumptivam: Negotialis qualitas stat nec aliquas ex se partes fundit: iuridicialis vero in duas partes funditur, in absolutam qualitatem et adsumptivam. Deinde hic quoque rerum conpendium tenere debemus, quod in absoluta qualitate factum ipsum iustum adserimus, in adsumptiva vero qualitate non factum iustum, sed causam facti iustam fuisse contendimus. Itaque in absoluta qualitate aequi et recti natura quaeritur, in adsumptiva vero praemii et poenae ratio quaeritur: quae adsumptiva quattuor locis dividitur: concessione, remotione criminis, relatione criminis, conparatione. Verum hic quattuor horum locorum Cicero ordinem convertit: nam a postremo, quod hic posuit, retrorsum versus ordo est. Etenim vim singularum defensionum considerare debemus. Primo hoc est innocentis hominis, ut dicat 'non feci': deinde 'feci, sed non sic vocatur': tertio 'feci et sic vocatur, sed iure feci' Deinde hoc ipsum 'iure feci' aut licuisse sibi debebit ostendere, quae est qualitas absoluta: aut si non licuit, debet sibi extrinsecus adsumere aliquid, quo id probet, quod iniuste factum videtur. Videamus nunc, quae sit de his quattuor adsumptionibus fortior adsumptio. Primo debet dicere 'feci, sed profui', et probare plus se profuisse quam obfuisse, quae est qualitas conpensativa, quam ideo Cicero conparationem vocat, quod conparetur id, quod in crimen vocatur, et id, quod se reus profuisse dicit: quae conparatio semper in eodem facto est. Ut puta: quidam muros civitatis dissipavit, hostes fugerunt: reus fit laesae rei publicae. In eodem est conparatio. Nam quod muros deiecit, videtur laesisse rem publicam: et quia [muros deiecit] hostes fugerunt, videtur profuisse rei publicae. Ergo hoc primum debet adsumere 'feci, sed profui'. Deinde debet dicere 'feci quidem, sed ut facerem, ante provocatus sum', id est 'feci, sed meruit': quae est relatio criminis. Tertio debet dicere 'feci, sed alter me inpulit ut facerem': quae est remotio criminis. Postremo si haec cuncta defecerint, id est, si ut hoc faceret, nec profuit nec iniuriam reddidit neque ab alio conpulsus est, quoniam nihil est quo se defendat, debebit factum fateri, sed veniam postulare, quae est qualitas venialis, quam concessionem Cicero vocavit. Hunc ergo ordinem Cicero hoc loco convertit, quem in posterioribus servat. Itaque concessio duas partes habet, purgationem et deprecationem. In purgatione tria sunt: inprudentia, casus, necessitas. Si haec non fuerint, deprecatio est, sed haec aut apud imperatorem aut apud populum. Itaque in purgatione factum conceditur, sed facientis animus excusatur. Hoc est, quod ait: 'cum factum conceditur, culpa removetur' In deprecatione vero et factum et culpa conceditur, sed tamen venia deprecatur. Hoc est, quod ait: 'deprecatio est, cum et peccasse et consulto peccasse reus se confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat'. Haec ergo deprecatio non nisi aut apud imperatorem aut apud populum valet, apud iudices vacat. Remotio criminis est, cum id crimen, quod infertur, ab sua culpa vi et potestate in alium reus demovere conatur: Remotionem criminis hanc esse dicit, cum reus id, quod ei intenditur, ab se removet et in alium transfert; atque id duobus modis facit: si in alium aut causam aut factum transferat se que ut id faceret, dicat alium coegisse. Verum quod ait 'factum', potest hic quaestio moveri. Nam cum omnis qualitas facti confessionem teneat, cur hic factum non confitetur, sed in alium transferre conatur? denique nullus artium scriptor in hac qualitate facti translationem nominavit. Sed ideo, quia nullus intellexit. Nam factum sic a se removet, salva tamen confessione facti. Ut in hoc themate, quod Cicero in secundo libro posuit: 'Mancinus cum Numantinis foedus fecit iniussu populi ac senatus. Pulso eodem in exilium atque hostibus dedito petitur ad poenam etiam ille, qui porcam tenuit. Contra dicit'. Nam hic et causam et factum in alium removet. Causam sic: ut porcam tenerem Mancinus vi coegit ac potestate. Deinde factum sic: foedus non ego feci, sed Mancinus, qui aut debuit aut potuit. Manet tamen facti prima illa confessio, quod porcam tenuit; non enim potest negare a se porcam fuisse tentam. Ergo remotio criminis duobus modis constat, si aut causam in alium transferamus aut factum. Relatio criminis est, cum ideo iure factum dicitur, quod alius ante iniuria lacessierit: Relatio criminis talis est, si in eo, quod fecimus, vicem nos reddidisse dicamus, ut puta: 'occidi, quia ille me volebat occidere: hoc ergo feci, sed meruit'. Conparatio est, cum aliud aliquod alicuius factum rectum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud, quod arguitur, dicitur esse commissum: Inter conparationem et concessionem hoc interest, quod in conparatione de eadem re conparatio est, ut supra diximus: dissipasti muros, laesisti rem publicam. Contra ille: dissipavi quidem muros, sed hostes fugerunt. In eodem conparatio est, ut supra diximus: 'Dissipasti muros', id est, quod muri dissipati esse dicuntur: ideo ait 'quod ut fieret, illud, quod arguitur, dicitur esse commissum'. Alioquin Verres, qui multa signa et vasa ex Sicilia sustulit et utitur hac defensione, quod a bellis tutam Siciliam reddiderit, non poterit dicere: 'ideo signa sustuli, ut defenderem provinciam'; neque enim propterea tulit signa, ut provincia esset defensa. Itaque utitur veniali statu, id est concessione per deprecationem. Ergo in conparatione id, quod intenditur, ideo a nobis factum dicere debemus, ut ex eo ipso bonum illud, quod contigit, fluxisse dicamus. In quarta constitutione, quam translationem nominamus, eius constitutionis est controversia: Et supra docuimus, quid in se translatio contineret, scilicet ut aut omnem actionem commutet aut aliqua ex parte debilitet. Hoc est, quod hic ait: 'aut omnino aliquid de commutatione aut infirmatione actionis agitur'. Huius constitutionis Hermagoras inventor esse existimatur: Inveniendi duo genera sunt: unum tale, cum in medium proferimus id quod erat, sed latebat; aliud, quod quasi non erat, sed a nobis primis videtur inventum. Itaque de his Cicero leviorem inventionem dedit Hermagorae, scilicet ut id, quod latuerit, in medium protulisse videatur. Hoc est, quod ait: Non quo non usi sint ea veteres oratores saepe multi, sed quia non animadverterint artis scriptores eam superiores et non rettulerint in numerum constitutionum: Ideo autem translationem multi scriptores inter constitutiones referre noluerunt, quod omnis constitutio actionem constituat, translatio autem id videatur agere, ne actio sit. Sed Hermagoras recte hanc inter constitutiones posuit; nam hoc ipsum, quod actionem commutat, actio est. Itaque multi, inquit, Hermagoran reprehenderunt, quod translationem inter constitutiones rettulerit, sed invidia magis quam ex vero. 12. Et constitutiones quidem et earum partes exposuimus: Postquam, quid essent singulae constitutiones vel quid possent, docuit et earum partes, id est qualitatis, exposuit, promittit se his constitutionibus exempla subditurum, sed tum, cum coeperint argumenta tractari, quae argumenta dilucidiora futura esse promittit. Si isdem argumentis in tempore exempla subponat. Hoc est, quod ait: Nam argumentandi ratio dilucidior erit, cum et ad genus et ad exemplum causae statim poterit accommodari: Genera causarum scimus tria esse, demonstrativum, deliberativum, iudiciale: exempla vero causarum sunt themata scilicet. Constitutione causae reperta statim placet considerare, utrum causa sit simplex an iuncta: et si iuncta erit, utrum sit ex pluribus quaestionibus iuncta an ex aliqua conparatione: Quoniam in his duobus libris Cicero nihil nisi de inventione tractat, idcirco per ordinem, quae sint invenienda, demonstrat. Postquam, inquit, constitutionem inveneris, considerare debebis causam, utrum simplex sit an iuncta, id est, utrum de una re agatur an de pluribus. Constitutio sic invenitur: 'occidisti' 'non occidi' aut 'iure occidi'. Causa vero haec est 'an occiderit' 'an iuste occiderit'. Ergo haec causa simplex an iuncta sit considerare debemus. Deinde si iuncta, utrum ex pluribus quaestionibus an ex aliqua conparatione. Ex pluribus quaestionibus causa iuncta est, ut in Verrinis accusatur Verres, quod multa furatus sit, quod cives Romanos necarit, quod peculatum commiserit. Itaque quando ex pluribus quaestionibus causa iuncta est, ipse quaestiones inter se diversae sunt. Ex conparatione autem causa iuncta est, cum, quid potissimum faciendum sit, consideratur, ut in divinatione agitur, utrum Cicero accuset an Caecilius. Sed quia conparandi duo modi sunt, conparativus et superlativus, idcirco ait: Ex conparatione, in qua per contentionem, utrum potius an quid potissimum sit, quaeritur: Verum his locis, quae tractavimus, ipse etiam Cicero perspicua exempla supponit. Dein considerandum est, in ratione an in scripto sit controversia: Primo, inquit, constitutio invenienda est, secundo, utrum causa sit simplex an iuncta, tertio, in ratione an in scripto sit controversia. Scriptum non tantum leges accipiamus, sed et senatus consultum et testamentum et verba sola et multa huius modi. Huius scriptionis genera sunt quinque, ut ipse primum rebus, dein nominibus indicavit, id est primum scriptum et voluntas, secundum leges contrariae, tertium ambiguitas, quartum collectio sive ratiocinatio, quintum definitio legalis, ut est in Caeciniana. 13. Ratio est autem, cum omnis ratio non in scriptione, sed in aliqua argumentatione consistit: Ideo ait: 'cum omnis ratio non in scriptione, sed in aliqua argumentatione consistit', quoniam [et ratio scriptionem habet] et scriptio rationem habet, sed cum auctoritate, quippe ex scripto, id est ex testamento vel lege venientem. Ergo, inquit, ratio est, cum res, quae in contentione versatur, non in auctoritate legis, sed in argumentatione versatur. Ac tum considerato genere causae: Reperto, inquit, genere materiae et constitutione et causa, utrum simplex an iuncta sit, et ipsa causa scripti an rationis habeat controversiam, deinde videndum est, quae sit quaestio, quae ratio, quae iudicatio, quod firmamentum. Verum de his tria praecipua sunt in omni causae genere perquirenda, firmamentum vero perraro adhibetur. Et si quando adhibetur, necesse est aut in themate sit aut in historia, alias lemma dicitur, id est falsum argumentum. Ergo tria illa sine intermissione ubique inspicienda sunt, id est quaestio, ratio, iudicatio. Quaestio est, quae nascitur ex constitutione, ut est illud: iure ne occiderit. Ratio est, quae facit controversiam, ut puta: occidi Clodium, propterea quia ille me voluit occidere. Infirmatio rationis est: Etiam si te Clodius voluit occidere, tu tamen non iure occidisti. Indicatio est, utrum, cum eum Clodius voluerit occidere, iuste tamen a Milone occisus esse videatur, ut Cicero de Oreste exemplum dedit. 14. Firmamentum est firmissima argumentatio defensoris et + aptissima + ad iudicationem: Firmamentum, si verum sit, valde prodest, sed soli defensori; accusator enim pro firmamento adsertionem habet. Sed hoc, ut diximus, raro in causam cadit. Cuiusmodi autem sit firmamentum, ipse Cicero docet: 'ut si velit dicere Orestes eiusmodi animum matris suae fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum' et reliqua. Et ceteris quidem in constitutionibus ad hunc modum iudicationes reperientur: Quoniam omnis ratio de facto iam confessio est, idcirco in omnibus constitutionibus dicit iudicationem de infirmatione rationis fieri praeter in coniectura; in coniectura enim facti nulla confessio est. Quare in coniectura eadem erit iudicatio, quae quaestio: factum est, non est factum, factum ne sit? Quot autem in causa constitutiones aut earum partes erunt: qualitatis scilicet partes; reliquae enim constitutiones partes non habent. Ergo quot in causa constitutiones vel partes erunt, tot necesse erit inveniri quaestiones, rationes, iudicationes, firmamenta. His omnibus in causa repertis, tum denique singulae partes totius causae considerandae sunt: Sub diversa significantia Cicero partes posuit. Aliae sunt enim partes oratoris officii, aliae partes qualitatis, aliae partes causae, aliae partes orationis. Itaque partes causae sunt, ut suscepto negotio per rerum ordinem ea, quae dicenda sunt, diligenter inspicias. Quod cum pertractaveris, id est cum causae partes inspexeris, tum demum tibi ordinandae sunt partes orationis: non enim, inquit, quia primum exordium est, sola tibi primo erunt consideranda principia et scribenda, sed considerato omni negotio, tunc apposite sumere exordium debebis. Eae partes esse sex omnino nobis videntur: Multi enim quattuor esse dixerunt, id est exordium, narrationem, quaestiones, epilogos. Cicero autem sex esse dicit, id est 'exordium, narrationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, conclusionem', epilogos scilicet, et recte 'confirmationem' et 'reprehensionem'. Hoc enim maximum est oratoris officium, ut argumenta sua primum adserat, deinde adversariorum dissolvat. Quare, inquit, quoniam primum exordium est, principio in exordium praecepta trademus. 15. Exordium est oratio animum auditoris idonee conparans ad reliquam dictionem: Optima definitio est, quae a genere incipit, deinde descendit ad speciem, postremo ita propria conplectitur, ut excludat omnino id, quod cum aliis potest esse commune, ut hic sex partes orationis Cicero ponit. Orator porro duo agit: aut fidem facit aut animos commovet. Quare in quattuor illis mediis partibus fides fit, in narratione, in partitione, in confirmatione, in reprehensione: in exordio vero vel epilogis animi commoventur. Itaque ut definiat exordium, a genere incipit: 'exordium est' inquit 'oratio'; omnis enim pars oratio est. Deinde sic descendit ad speciem, ita ut excludat quattuor illas partes medias, quibus fides fit: 'animum' inquit 'auditoris idonee conparans'. Sed quia et in epilogis animi conparantur, ita proprium conplectitur, ut excludat etiam epilogos: 'ad reliquam' inquit 'dictionem'. Ita ergo exordii plena definitio est: 'exordium est oratio animum auditoris idonee conparans ad reliquam dictionem'. Verum cum aliquid fieri volumus, primum definire debemus, quid sit illud, quod fieri volumus, ut hic de exordio definivit, quid esset exordium. 'Exordium est' inquit 'oratio animum auditoris idonee conparans ad reliquam dictionem'. Deinde debemus definire, quid inde fiat, ut hic fecit: 'quod eveniet' inquit, 'si eum benivolum, adtentum, docilem fecerit'. Sed quia non bene aliquid facimus, nisi prius sciamus, ubi faciendum sit, prius ostendit, ubi faciendum sit, postremo quemadmodum faciendum sit. Ait ergo tunc nos optime exordiri, si causarum genera cognoscamus, hoc est, ubi faciendum sit. Genera causarum quinque sunt: honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum: Hic quaestio nascitur: cum supra dixerit genera causarum tria esse, demonstrativum, deliberativum, iudiciale, cur hic rursus genera causarum, quinque esse dixit? Verum haec quaestio occulta nimis ratione ac difficili disputatione dissolvitur. Animadvertere enim debemus, quid Cicero secutus sit. Res multae sunt: quarum una substantia, reliquae accidunt. Itaque cum substantiae acciderit una qualitas, potest et alia accidere, sed quae non sit in eodem genere, in quo prima qualitas fuit. Ut puta, si dicas: foliorum genera duo sunt, de membrana et de charta. Hic folium substantia est; accessit ei una qualitas, membrana et charta. Potest tamen eidem substantiae, id est folio, alia qualitas accedere, quae non sit in eodem genere, in quo prima qualitas, si dicas: foliorum genera tria sunt: est oblongum, est latum, est quadratum. Quare, si circa primam qualitatem numerus definitionis varietur, vitium est: sin autem in eadem substantia circa alias qualitates numerus definitionis varietur, non est vitium, ut hic ait primum: 'causarum genera tria sunt'. Causa hic substantia est, accidit ei una qualitas, ut sit demonstrativum genus, deliberativum, iudiciale. Deinde ait: 'causarum genera quinque sunt'. Licet eadem sit substantia, alia tamen ei qualitas accidit. In iudiciali enim sive alio genere causae invenitur et honestum causae genus et admirabile et humile et anceps et obscurum. Ergo duplici hoc modo possumus intellegere, aut quod substantiae multae saepe accidunt qualitates, aut quod multae qualitates substantiales sunt, id est quod eis qualitatibus possunt aliae accidere qualitates. Ut hic substantia est causa; accidit causae, ut sit iudicialis: itaque iudicialis qualitas est. Rursus haec ipsa qualitas substantialis est. Nam accidit ei, ut habeat in se aut honestum causae genus aut admirabile aut humile aut anceps aut obscurum. Item in deliberativo genere causa vel demonstrativo potest usu venire. Quare nullus hic error est generis causarum circa definitionem numeri, si quidem substantiae nunc plures accidant qualitates, ut supra docuimus, nunc multae sint qualitates substantiales, id est, quibus possint aliae incidere qualitates, quod similiter supra docuimus. Ergo quinque genera dixit esse causarum, honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum: et definit genera ipsa. 'Honestum' inquit 'causae genus est, cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus: Definitio nunc ex rebus ipsis, nunc ex eventu rerum colligitur. Has itaque definitiones Cicero non ex rebus ipsis, sed ex eventu rerum colligit: saepe enim honestis vel non honestis rumorum opinionibus abutimur. Et quia rumori facile creditur, pervenit autem rumor usque ad iudicem, orator porro apud iudicem agit, necessario non rei honestum sequi debet, sed opinionem, quae etiam iudici nota est. Ergo Cicero honestum causae genus non ex rebus definit, sed ex eventu rerum, qui notus est iudici. 'Honestum' inquit 'causae genus est, cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus'. Ergo si et statim et sine oratione nostra favet iudex, opinionem sequitur, id est eventum rerum. Admirabile, a quo est alienus animus eorum, qui audituri sunt: Et haec definitio de animis iudicum est. Admirabile est, inquit, causae genus, cum is defenditur, quem ob magnitudinem criminis defendi nullus posse credebat. Itaque hic iudices benivoli faciendi sunt. Humile, quod neglegitur ab auditore et non magno opere attendendum videtur: Humile causae genus est, si de re abiecta sit controversia. In hoc genere attenti auditores faciendi sunt. Haec quoque definitio de animis iudicum sumpta est. Anceps, in quo aut iudicatio dubia est causa et honestatis et turpitudinis particeps: Haec definitio et ab ipsis rebus sumpta est. Verum anceps, inquit, causa duobus modis est, si aut iudicatio dubia sit aut inhonestissima materia, ut in Orestis themate, quia non una ratio est, iudicatio quoque fit dubia. 'Occidisti'. 'Iure occidi; nam illa patrem meum occidit'. 'Etiam si patrem occidit, non iure a filio mater occisa est'. Iudicatio, an cum illa patrem occiderit, iuste a filio occisa videatur. Deinde potest et haec esse ratio: 'Iure occidi; nam ut id facerem Apollo respondit'. Infirmatio rationis: 'Etiam si id Apollo respondit, non iuste a filio mater occisa est'. Iudicatio, an cum Apollo responderit, iuste mater a filio videatur occisa. Ergo in hoc themate iudicatio dubia est. Deinde fit anceps causae genus, si habeat in se causam et honestatis et turpitudinis: 'si lenonis filius fortiter faciat et praemium petat'. Honestum est, quod fortiter fecit, turpe, quod filius lenonis. In hoc quoque genere causae benivolentiam conparare debemus. Obscurum, in quo aut tardi auditores sunt aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa implicata est: Quod obscurum est, tribus modis semper obscurum est: si aut is, qui enarrat, non intellegit, aut is, cui narratur, tardior est, aut si res ipsa perplexa est. Verum hic duo posuit; superfluum enim fuerat, cum de oratore hic perfecto loquatur, aliquid de eius inprudentia dicere. Hic itaque iudices dociles facere debemus. Ergo ostendit primum quid esset exordium, animorum, inquit, commotio: deinde ostendit quid inde fiat, aut attentus aut docilis aut benivolus: deinde ubi fiat, id est in generibus quinque causarum. Et ostendit, quae essent genera. Nunc per quid faciendum, id est, per principium et insinuationem: itaque breviter quid in hac lectione contineatur, explicabimus. 'Exordium' inquit 'in duo dividitur, in principium et insinuationem: Horum duorum hanc differentiam teneamus, quod in principio aperte et, ut ipse ait, protinus iudices nobis aut attentos aut dociles aut benivolos conparamus, in insinuatione vero occulte et quibusdam circuitionibus. Hoc quoque conpendium tenere debemus, quod in omnibus causae generibus principio nobis utendum est, in admirabili vero nunc insinuatione, nunc principio: principio tunc, si auditores non omnino erunt alienati, insinuatione tunc, si vehementer erunt alienati. 16. Benivolentia quattuor ex locis comparatur: Benivolos, inquit, iudices quattuor locis facere debemus vel possumus, a nostra persona, ab adversariorum; a iudicum, ab ipsa causa. Rursus a nostra persona quattuor ex locis benivolentiam iudicis possumus conparare: 'si de nostris' inquit 'factis et officiis sine adrogantia dicemus'. Plena enim gloria in his duobus est, in factis et officiis. Officium est, quod ex legibus vel ex natura necesse est nos implere, factum vero est, quod supra quam debemus praestamus. Ergo si de nostris factis et officiis, sed sine adrogantia dicemus. Deinde, 'si crimina' inquit 'inlata et aliquas minus honestas suspiciones iniectas diluemus', id est si ea, quae ad deformationem personae nostrae praeter iudicialem quaestionem fuerint obiecta, diluemus. Deinde si aliquid futurum mali praedicamus, quo modo ipse Cicero: moneo, praedico, ante denuntio. Postremo a nostra persona benivolentiam conparamus, si, inquit, pro nobis supplici utamur oratione. Deinde ab adversariorum persona tribus ex locis benivolentiam iudicis conparamus, si eos aut in odium aut in contemptionem aut in invidiam deduxerimus. In odium sic, si eorum turpia vel crudelia facta proferamus: in invidiam sic, si eorum potentiam, gratiam, pecuniam proferamus. Et quoniam haec interdum non modo non crimini, sed etiam decori sunt, recte addidit horum omnium usum adrogantem; multae enim res per se malae sunt, multae, cum sint mediae, ex eventu bonae vel malae fiunt. Deinde in contemptionem sic adversarios adducimus, si eos contemnendos esse dicamus, quod aut neglegentes sint aut ignavi. Ab iudicum persona vero duobus ex locis benivolentiam conparamus, si eorum bene gesta sine adulatione proferamus et si dicamus praesentis iudicii magnam esse expectationem Postremo ab ipso negotio duobus ex locis benivolentiam conparamus, si nostram causam laudando extollamus, adversariorum vituperando deprimamus. Attentos autem faciemus, si demonstrabimus ea, quae dicturi erimus, magna, nova, incredibilia esse: Nunc docet quem ad modum attentos iudices facere debeamus: attentos, inquit, iudices facimus, si nos magna promittamus esse dicturos, ut ait Vergilius: maius opus moveo: deinde si nova nos dicturos esse dicamus. Interdum enim etiam si magna non sit res, tamen nova animos auditorum facit attentos. Postremo, si incredibilia: necessario etenim attente audiendum est, quod vix credi posse promitto. Deinde si haec, inquit, magna, nova, incredibilia dicamus nunc 'ad omnis pertinere', ut saepe Cicero id, de quo agatur, non ad solum reum, sed ad omnium fortunas dicit pertinere: nunc 'ad eos, qui audiunt', ut Cicero saepe ait, hoc ideo agi, ut a iudicibus iudicia transferantur: nunc 'ad aliquos inlustres', si dicamus rem istam ad sacerdotes, ad senatores vel alios huiusmodi pertinere: nunc 'ad deos immortales', ut Cicero de domo sua dicit, rem ad deos pertinere, ne ipsi Ciceronem domo expulisse videantur: nunc 'ad summam rem publicam pertinere'. Ergo hic omnibus attentos iudices facimus. Nec non, inquit, etiam tunc attentos iudices facimus, cum nos breviter dicturos esse promittimus. Et ne mentiri nos iudices putent, quod breviter nos dicturos esse promittimus, 'exponere' inquit 'debemus iudicationem aut iudicationes, si plures erunt'. Deinde ostendit, quo pacto dociles auditores facere debeamus: si, inquit, in principiis ea, quae sunt nobis dicenda, ponamus, ut nobis iudices ad cognoscendum negotium conparemus. Praeterea, inquit, cum dociles iudices facimus, simul attentos iudices facere debemus. Ita ipse Cicero in Cluentiana facit dociles iudices, cum ait: Animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partes. Deinde facit attentos, cum ait: quarum altera mihi niti et magno opere confidere videbatur invidia inveterata iudicii Iuniani et reliqua. Tunc etenim, inquit, iudex melius docilis fiet, si et attentus fuerit effectus. Haec de principiis: nunc nobis de insinuatione dicendum est. 17. Insinuatione est igitur utendum, cum admirabile genus causae est: Diximus principiorum triplicem esse finem, scilicet, ut aut benivolos iudices aut attentos aut dociles faciamus. Idem nobis et in insinuatione faciendum est, sed hoc interest, quod in principiis haec aperte facimus, in insinuatione occulte et quibusdam circumitionibus: nec in alio causae genere nisi in admirabili, tunc cum animi iudicum erunt vehementer offensi. Ergo, inquit, insinuatione tunc erit nobis utendum, cum animi iudicum fuerint offensi. Et ostendit, quibus rebus offensos iudicum animos possumus agnoscere; prius enim vulnus inspiciendum est; sic adponenda medicina. Tribus, inquit, vel maxime causis animi iudicum offenduntur. Verum cum ait 'maxime', ostendit et aliis causis offendi iudices, sed his plerumque: si aut in negotio ipso inest aliqua turpitudo, ut res ipsa praeter personas aut iudicis aut agentis pariat offensionem; aut si iam aliquid iudicibus ab iis, qui primum dixerint, persuasum videtur et ideo is, qui post dicturus est, non libenter auditur; aut si illi, qui audituri sunt, alios audiendo coeperint esse defessi. Quare, cum haec animadverteris, singula haec dicendi arte sanabis. Si causae turpitudo contrahet offensionem: Duobus modis causa contrahit turpitudinem: aut enim res turpis est aut persona. Si, inquit, persona turpis fuerit, aut alium hominem subicies, qui amatur, aut rem pro persona. Deinde si res turpis fuerit, aut aliam rem, quae honesta est, subicies aut pro re hominem. Si utrumque turpe fuerit, et res et persona, commodum erit causam non suscipere: tamen si quid leviter turpe fuerit, potest suscipi. Deinde, inquit, debebis dissimulare de defensione; postquam mitiores reddideris auditores, paulatim ingredi in eandem defensionem et dicere ea, quae adversariis displiceant, tibi etiam displicere, sed nihil horum ad tuum negotium pertinere. Deinde, inquit, occulte et de adversariis detrahere debebis. Postremo, inquit, de simili negotio aliquorum iudicium adferri oportebit exemplum. Animadvertere tamen debemus, ut et in insinuatione quattuor locis praeceperit benivolentiam conparandam, id est ab ipsa causa, a nostra persona, ab adversariorum, a iudicum. A causa dixit posse benivolentiam conparari, ubi ait: 'aut pro eo homine, in quo offenditur, alium hominem, qui diligitur, interponi oportet' et reliqua. Deinde ostendit, quem ad modum a nostra persona benivolentiam comparemus, cum ait: 'et dissimulare te id defensurum, quod existimaris; deinde, ubi iam mitior factus erit auditor, ingredi pedetemptim in defensionem et dicere, ea, quae indignentur adversarii, tibi quoque indigna videri'. Ab adversariorum vero persona docet quemadmodum benivolentiam conparemus, cum dicit: 'et negare te quidquam de adversariis esse dicturum, neque hoc neque illud, ut neque aperte laedas eos, qui diliguntur, et tamen id obscure faciens, quoad possis, abalienes ab iis auditorum voluntatem'. Postremo docet, ut a iudicum persona benivolentiam conparemus, cum ait: 'et aliquorum iudicium simili de re aut auctoritatem proferre imitatione dignam'. Verum quod ait, 'deinde eandem aut similem aut maiorem aut minorem agi rem in praesentia demonstrare'; etenim semper post exemplum facienda est comparatio. Comparatio porro nunc a pari, nunc a maiori, nunc a minori semper fiat necesse est. Ostendit, quod primum fuit, si per causae turpitudinem auditores offensi extitissent, quibus modis ab iis posset benivolentia conparari. Nunc inquit, si oratio adversariorum dictis fidem fecerit et ideo iudices videntur abalienati, tribus modis benivolentiam conparamus, si aut de eo argumento, quod sibi firmissimum crediderant adversarii, te dicturum esse promittas, aut si ab eo dicto incipias, quod adversarius nuper dixerit, aut si, inquit, cum admiratione dubites, cui potissimum respondeas quaestioni. Cum enim, inquit, te iudices viderint paratum ad respondendum, existimabunt sibi non recte ab iis, qui ante dixerunt, id, quod crediderant, fuisse persuasum. Postremo docet, quo pacto benivolentiam nobis a iudicibus conparemus, si forte ipsi iudices defetigati fuerint multos audiendo. Primo, inquit, oportebit 'polliceri brevius te, quam paratus fueris, esse dicturum'. Deinde, si ita se habebit negotium, utile erit rebus novis vel ridiculis risum iudicibus aut iocum movere, atque id duplici modo: aut ex tempore, si forte clamor aut strepitus alicunde fuerit exortus, aut cogitatis paratis que, ut vel a fabula incipias vel apologo ad praesens negotium pertinentibus. Fabulae sunt, quas fere videmus extitisse ex Phaedris, Medeis, Clytaemnestris aliis que similibus. Apologi sunt ex rebus humilibus conpositae quaedam formae ac species ad vivendum, ut exstat illa de mure et leone. Ergo si, inquit, negotii dignitas patietur, risum vel iocum movere oportebit: sin autem tale negotium fuerit, ut iocandum non sit, a re aliqua tristi ac severa commodum erit incipere. 'Nam ut' inquit 'cibi fastidium nunc dulci re, nunc subamara relevatur', ita, inquit, studium audiendi apud iudices nunc rebus ridiculis, nunc asperioribus redintegratur. 18. Ac separatim quidem quae de principio et de insinuatione dicenda videbantur, haec fere sunt: Supra, inquit, quid in principiis faciendum esset, quid in insinuatione, separatim disputavimus: nunc, inquit, breviter in utrumque praecepta dabimus. Exordium sententiarum et gravitatis plurimum debet habere: Sententiarum, inquit, non illarum, quae generaliter dicuntur, ut est illud: obsequium amicos, veritas odium parit: - praeceptum est autem, ne quid in principiis generaliter dicatur -, sed hic sententias accipiamus sensus atque inventiones plurimas atque easdem graves. Praeterea, inquit, ut commendati simus auditoribus, in exordio omnia illa habere debemus, quae nobis vel orationi nostrae pariant dignitatem. Splendoris et festivitatis et concinnitudinis minimum: In exordio, inquit, nihil splendidum, nihil diligenter accuratum habere debemus, ne ipsa dicendi diligentia diffidentiam negotii demonstremus. Docuit quid in principiis, quid in insinuatione, quid generaliter in utroque observare debemus: quare, postquam ostendit quid faciendum esset, praecipit rursus quid non faciendum sit. 'Vitia vero' inquit, 'haec sunt certissima exordiorum'. Cum ait 'certissima', ostendit et supra se nonnihil de vitiis exordii dixisse. Ait enim, 'splendoris et festivitatis et concinnitudinis minimum' in exordio esse debebit. Verum haec maxima vitia exordiorum esse dicit atque haec omnino vitanda esse praecipit: 'vulgare, commune, commutabile, longum, separatum, translatum, contra praecepta'. Vulgare est, quod in pluris causas potest accommodari: Id est, quod dicitur generale principium et quod non unius, sed omnium potest esse causarum, si sic incipias: 'Iovem ego optimum maximum', aut 'vellem, si fieri posset, iudices'. Commune, quod nihilo minus in hanc quam in contrariam partem causae potest convenire: Inter vulgare et commune hoc interest: vulgare omnium controversiarum est, commune in eadem controversia utriusque partis: itaque commune specie includitur, vulgare vero generale est. Quare commune erit, quod tam a nobis quam ab adversariis dici potest. Commutabile, quod ab adversario potest leviter mutatum ex contraria parte dici: Commutabile est, inquit, quod non quidem ab adversariis dici pro se possit, ut a te prolatum est, sed commutato verbo vel addito possit in partem contrariam commutari. Longum est, quod plurimis verbis aut sententiis ultra quam satis est producitur: Meminimus in duobus esse orationem nostram, nunc in verbis singulis, nunc in coniunctis, quae sententiae dicuntur. Itaque, inquit, longum est, quod nimis aut in verbis aut in sententiis involutum est. Separatum, quod non ex ipsa causa ductum est nec sicut aliquod membrum adnexum orationi: Separatum est, quod non est proprii negotii neque eius causae, qua de agitur, ut si homicida tibi accusandus sit et tu ab adulterii facinoribus exordium sumas. Translatum est, quod aliud conficit quam causae genus postulat: Et supra dixit: 'quare, cum tam diversa sint genera causarum, exordiri quoque dispari ratione in uno quoque necesse est'. Ergo translatum est, inquit, cum ignorato genere causae aut dociles pro attentis aut attentos pro benivolis faciendos nobis iudices putamus. Contra praeceptum est, quod nihil eorum efficit, quorum causa de exordiis praecepta traduntur: Contra praeceptum est, inquit, quod iudicum animos sibi non conparat, interdum etiam infestos facit. Quare finitis exordii praeceptis nunc nobis de narratione dicendum est: 19. Narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio: Definit quid sit narratio. In definitione vero, ut saepe iam diximus, omnia, quae ad rem definiendam pertinent, colligi adque includi debent. Quare quoniam non tantum illa narrantur, quae vere gesta sunt, sed etiam illa, quae non sunt gesta, sed geri potuerunt, ideo ait 'narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio'. Gestarum expositio est negotiorum civilium et historiarum: ut gestarum rerum expositio est comoediarum, fabularum et thematum, quae in auditorio dicuntur. Ergo tria genera narrationis esse dicit: unum, quod sit in causae expositione, ut est illud: C. Quintius fratre huiusce P. Quintii fuit, et huic similia. Verum quoniam narratio causae non id solum agit, ut res gestas explicet, verum etiam multa futuris praestruit quaestionibus, animadvertamus, ut Cicero utrumque complexus sit. 'In quo ipsa causa' inquit; hoc ad rerum expositionem: 'et omnis ratio controversiae continetur': hoc ad quaestiones pertinet. Ergo unum narrationis genus est, in quo ipsa causa et omnis ratio controversiae continetur: aliud genus narrationis est, quod extra causam est, sed ad causam facit, ut est illud: Agonis est quaedam Lilybaetana liberta Veneris Erycinae. Haec narratio extra causam est; agitur enim qui magis debeat accusare: sed tamen ad causam facit; locus enim introducitur, in quo se Caecilius iniuriam a Verre passum esse commemorat, qua se laesum accusare debere contendit. Verum haec narratio extra causam quattuor modis fit: aut criminationis causa aut similitudinis aut delectationis aut amplificationis. Criminationis causa fit, ut: Dio quidam fuit Halesinus: P. Asellius mortuus est C. Sacerdote praetore. Similitudinis causa fit, ut est illud: sic iste multo sceleratior et nequior quam ille Hadrianus, aliquanto etiam felicior fuit. Digressio et haec videri potest, sed non est, quia non interponitur narratio, quae + causae + est. Delectationis causa fit non alienae ab eo negotio, quo de agitur, ut si prata, si nemora, si fontes rivos que describas et hanc ipsam descriptionem ad causam adplices. Amplificationis causa fit, ut est illud de Eriphyla, quae visum ornamentum adamavit. Amplificat crimen Verris, quod cum illa rem visam adamaverit, Verres multa etiam non visa concupierit. Ergo secundum genus narrationis hoc est, quae digressio dicitur, quae fit aut criminationis aut similitudinis aut delectationis aut amplificationis causa. Tertium genus narrandi est, quod extra oratorem est. Hoc est, quod ait 'remotum a civilibus causis'; est autem poetarum vel historiographorum, dat tamen cursim etiam in hanc narrationem praecepta. Haec, inquit, narratio remota a civilibus causis duo membra habet: nam aut propter negotia exponenda sumitur [aut in personis exprimendis versatur,] quod est comoediographorum vel tragoediographorum. Versidici vero in utroque versantur; nam Vergilius Aeneae et mores et facta describit. Ergo haec narratio extra oratorem in duo dividitur, in negotia et in personas. Verum illa narratio, quae in negotiis, est, tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum. Fabulam dicit esse, quae nihil veri nec veri simile continet, et dat exemplum: 'cuius modi est: angues ingentes alites, iuncti iugo'. Verum hic quaestio est, cum in definitione generali narrationis dixerit 'narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio', cur in fabulae definitione, quae utique, quoniam et ipsa narratio est, generi similis esse debuit, ait 'fabula est, in qua nec verae nec veri similes res continentur'. Deinde 'historia est, inquit, quae res veras continet, sed a nostra memoria remotas', et dat exemplum: 'quod genus: Appius indixit Carthaginiensibus bellum'. Argumentum est, quod quidem non est factum, sed fieri potuisse creditur, ut in Terentio adulescentis vita narratur: 'nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia'. Negotii ergo narratio tres partes habet, fabulam, historiam, argumentum. Fabula nihil veri nec veri simile continet, historia + gesta praeteritorum, + argumentum non verum, sed veri simile. Illa autem narratio, quae versatur in personis exprimendis, talis esse, inquit, debet, ut in narratione rerum vis et animus personae agentis ostendatur, et dat exemplum de Terentio, ubi Demeae et Micionis senum persona morum contrario secernitur: 'venit ad me saepe clamitans: quid agis, Micio? cur perdis adulescentem nobis?' et reliqua. In his omnibus rigor et austeritas personae obiurgantis ostenditur. Verum ne nos perturbet, quod et in illa narratione, quae in negotiis est, saepe etiam persona describitur (nam describitur Catilina, describitur Sertorius et reliqui), et in illa rursus narratione, quae de personis est, gesta etiam narrantur, non, inquam, nos perturbent, quia mixta sunt: sed animadvertere debemus, quid propter quid dicatur. Saepe enim persona describitur, ut negotium patescat, saepe gesta narrantur, ut apertius, qualis sit persona, videatur. Sed ad praeceptum narrationis illius revertitur, quae ipsam causam continet et totius controversiae narrationem. 20. Oportet igitur eam tris habere virtutes, ut brevis, ut aperta, ut probabilis sit: Tres virtutes sunt narrationis, ut brevis sit narratio, ut aperta, ut probabilis, verum ut haec tria semper omnia sint non unum aliquod ex tribus. Itaque istae virtutes narrationis, licet et aliis partibus orationis conveniant, narrationis tamen sunt propriae: aliarum autem partium orationis virtutes narrationi convenire non possunt. Quaelibet reprehensio, quaelibet confirmatio, quaelibet criminatio potest habere haec tria, sed quasi aliena. Ipsae autem quae habent, narrationi non conveniunt, ut inductiones, ut ratiocinationes et reliqua huius modi, quae fidei sunt, non adfectus. Igitur tres istae virtutes narrationi oratoriae convenire possunt et illi narrationi, quae extra civiles causas est. Namque historia et brevis esse debet in expositione et aperta et probabilis, ut Sallustius sibi omnia in Catilina tribuit: quam verissime potero, paucis absolvam, cum aliis historiographis singula tradidisset in libro primo Historiarum: dat Catoni brevitatem 'Romani generis disertissimus paucis absolvit', Fannio vero veritatem. Sed ante quam dicamus, ut brevis narratio fiat, ut aperta, ut probabilis, principio docendum videtur, quid sit narratio oratoria, quid agat vel quo distet a reliquis partibus orationis. Oratio, quae negotium explicat atque insinuat audienti, narratio dicitur, explicans quid gestum sit aut per verum aut per veri simile, id est, aut per id quod gestum est, aut per id quod geri potuit: quae oratio tametsi partibus ratione plenis inclinet in actoris commodum, non tamen ad pugnam continuo easdem partes ducit; negotium enim iudici insinuatur, non pars negotii. Agitur enim, ut causam iudex norit; causa vero duarum partium est. Sed suptilitas exponentis aliquid, quod suae parti prosit, insinuat; nam iudex sic ab uno audit, quasi extra partem. Et vere is optimus patronus in narrando, qui ita narrat, ut et adversarius ita narrare potuisse credatur: verum talis oratio esse non potest, cum crimina proponuntur. Quibus in propositionibus etsi dicatur 'ille fuit, illud consecutum est', et cetera similia, tamen narratio non est, quoniam haec omnia ad criminationem continuo ducuntur et non id agitur in hac oratione, ut iudex sciat causam, sed ut audiat crimen admissum. At in narratione cum causa omnis fuerit explicata, tunc crimen aut ab accusatore proponitur post narrationem quasi intentio, aut a defensore quasi quaestio, ut purgetur: 'Sextus Roscius occisus est'. Accusator dicit a filio, Tullius negat: hinc esse criminatio potest et defensio. Insinuatur iudici per narrationem totum negotium, ubi, quando, quo modo Sextus Roscius sit occisus. Hoc utraque pars dicat necesse est: huic singuli subtiliter interiaciunt id, quod parti suae prodesse possit, non pugnae modo, sed adiuncta veri similitudine, ut ita narret, quasi et adversarius eodem modo narrare possit. Explicito negotio causa que cognita incipit adversarius dicere, quod Sextum Roscium filius interemit, et haec est criminatio. Si autem defensor est, proponit crimen quasi quaestionem 'occidisse patrem Sextus Roscius arguitur', et adfert argumenta quibus hoc possit dissolvere. Ita in dictionibus aliis criminationes intelleguntur vel propositiones criminum, cum oratio exponendi quodammodo inplicatam se cum habet intentionem: ut 'occidisti' aut 'tulisti'. At ubi narratio est, post narrationem dicuntur: sed tamen in narratione significantur iudici, non aperte ab oratore dicuntur. Brevis erit, si unde necesse est, inde initium sumet, non ab ultimo repetetur: Dixit supra narrationem oratoriam tres virtutes habere debere, ut brevis sit, ut aperta, ut probabilis: nunc docet, brevis narratio quem ad modum esse possit, et brevis pro qualitate negotii. Brevis, inquit, erit, si initium sumas a rebus necessariis, non ab ultimo: ut puta, si nobis bellum Troianum narrandum sit, debemus a raptu Helenae incipere, non a Leda, quae Helenam genuit. Ergo praecepta dat in brevem narrationem, quae in initio narrationis, quae in fine, quae in medio servare debeamus. Adque hoc praeceptum de initio narrationis est, quod ait: 'brevis erit, si unde necesse est, inde initium sumet, non ab ultimo repetetur'. Et, si cuius rei satis erit summam dixisse, eius partes non dicentur: Ut puta, cum sufficiat dicere 'occidit', nos dicamus 'et voluit et potuit et occidit', cum harum partium summa sit 'occidit', et hoc dixisse sufficiat: verum hoc praeceptum de medio narrationis esse potest. Et si non longius, quam quod scitu opus est, in narratione procedetur: Id est, si narres quo usque narrandum est, non etiam illa narrentur, quae iam in tractatus cadunt, ut puta: 'quidam fortiter fecit, petit praemii nomine aerarii dimidium: contra dicitur'. Narrandum est, quemadmodum fortiter fecerit, non etiam quemadmodum ad civitatem regressus sit et quemadmodum praemium petierit et quemadmodum ei contra dictum sit. Verum hoc praeceptum de fine narrationis est. Et si in nullam rem aliam transibitur: scilicet ut illa tantum narres, quae ad causam pertinent, non etiam aliqua, quae extra sunt et quae ad negotium minime pertinent. Et si ita dicetur, ut nonnumquam ex eo, quod dictum sit, id, quod non sit dictum, intellegatur: ut posita secunda quae sunt, sua prima declarent. Si dicas 'inde cum reversus essem', utique cum dicis 'reversus', ostendisti et profectum nescio quo et pervenisse, postremo reversum. Et si non modo id, quod obest, verum etiam id, quod neque obest nec adiuvat, praeteribitur: Etenim qui brevitati studet, non modo illa in narratione praeterire debet, quae obfutura sunt, verum etiam illa, quae nihil profutura. Et si semel unum quidque dicetur: id est, ut non modo illa praetereantur, quae aut obfutura sunt aut nihil profutura, verum etiam illa, quae prosunt, ut semel dicantur, non bis aut amplius. Et si non ab eo, in quo proxime desitum erit, deinceps incipietur: Praeceptum omne duplex est: nunc enim ostendit quid faciendum sit, nunc quid non faciendum. Ita hic Cicero in superioribus ostendit quid esset in narratione faciendum, nunc ostendit quid sit non faciendum. 'Et si non ab eo' inquit 'in quo proxime desitum erit, deinceps incipietur', id est, ne a re illa, quam nuper diximus, ad aliam rem sumamus exordium: si dicas 'profectus urbe sum, et cum essem profectus, ad villam veni, et cum venissem'. Quare is, qui breviter narraturus est, iterare nihil debet. Ac multos imitatio brevitatis decipit, ut, cum se breves putent esse, longissimi sint, cum dent operam ut res multas brevi dicant: Saepe, inquit, etsi dictio in verbis brevis est; tamen longa efficitur, cum non necessariae res in narratione ponuntur. Quod ut nos non praetereat, primo nobis discendum est, quemadmodum possimus intellegere, quod ubicumque dicta sint singula verba, significant res suas singulas, ut 'sedet, currit, eo, venio': item copulatio rationabilis verborum plurimorum unam rem continet, maxime autem, si in narratione sit, cum praemissa verba tertia persona concludit, ut: M. Lepido cum omnibus copiis Italia pulso segnior neque minus gravis et multiplex cura patres exercebat. Haec tertia persona unam rem fecit omnium superiorum. Itaque in oratione tot res erunt, quot erunt tertiae personae. Ergo in hac oratione: 'accessi ad aedes, puerum evocavi, respondit, quaesivi dominum, domi negavit esse', tertia persona est 'respondit'. Iam igitur una res est: fit autem altera, cum ait 'domi negavit esse'. Quare cum sufficeret 'domi negavit esse', abundavit rebus superfluis, quia dixit ante 'respondit'. Ita ergo multos imitatio brevitatis decipit, qui cum res brevissime dicant, tamen, quia plures quam oportet dicunt, incipiunt breves non esse. Quamobrem, inquit, si breves esse volumus, non solum verba non necessaria praeterire debemus, sed etiam res. Aperta autem narratio poterit esse, si, ut quidque primum gestum erit, ita primum exponetur: Dixit quemadmodum brevis narratio esse possit: nunc quemadmodum aperta esse possit, exponit. Illud autem praescire debemus, quod et in apertam narrationem illa dat praecepta, quae et in brevem. Hic etiam quid in principio apertae narrationis, quid in fine, quid in medio facere debeamus, ostendit. Nunc itaque totam conplectitur narrationem, cum ait 'aperta autem narratio poterit esse, si ut quidque primum gestum erit, ita primum exponetur', scilicet, ut non perverso narrandi ordine fiat iudicibus in cognitione confusio. Et rerum ac temporum ordo servabitur: scilicet ne id primum narres, quod postea factum est. Quod si feceris, et in rerum et in temporis ordine deliquisti. Ut ita narrentur, ut gestae res erunt aut potuisse geri videbuntur: hoc est, quod ait supra in definitione narrationis: 'narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio', id est vera et veri similis. Hic erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid contorte dicatur: Ut in praeceptis brevis narrationis primo ostendit, quid faciendum esset, deinde quid non faciendum, ita et hic ostendit primo, quid faciendum esset, nunc quid non faciendum. 'Considerandum' inquit 'erit, ne quid perturbate dicatur', id est, si rerum ac temporum in narratione ordo mutetur. Deinde 'ne quid contorte', id est, cum interdum non facilis transitus ac directus est aut obscurus. Ne quam in aliam rem transeatur: ne omissis rebus ad praesens negotium pertinentibus non narranda atque aliena narremus. Hoc praeceptum etiam de brevi narratione dedit: 'et si in nullam rem aliam transibitur'. Ne ab ultimo repetatur: ita ut supra de brevi narratione: 'si unde necesse est, inde initium sumet, non ab ultimo repetetur'. Verum hoc praeceptum etiam hic de initio narrationis est. Ne ad extremum prodeatur: ita ut supra de brevi narratione: 'et si non longius, quam quod scitu opus est, narrando procedetur'. Verum hoc praeceptum etiam hic de fine narrationis est. Ne quid, quod ad rem pertineat, praetereatur: Hoc vitium mediae narrationis, ita ut principii vitium est, si ab ultimo repetatur, finis autem, si ad extremum prodeatur. Deinde concludit: illa, inquit, omnia de brevi narratione praecepta etiam in aperta nobis servanda sunt. Nam ut aperta possit esse narratio, non intellegitur, id est, aperta non est longitudine magis quam obscuritate. Ergo ut aperta sit narratio et ut intellegatur, minime longa, id est brevis esse debebit. Praeterea, inquit, ut apertam habeamus narrationem, uti, inquit, dilucido ac de proximo petito sermone debemus. 21. Probabilis erit narratio, si in ea videbuntur inesse ea, quae solent apparere in veritate: Secundum ordinem divisionis suae, postquam de brevi et aperta narratione tractavit, nunc incipit de narratione probabili disputare. Probabilis, inquit, erit narratio, si in ea fuerint illa omnia, quibus solet veritas inveniri; nam in his septem omnis ad fidem argumentatio continetur. (figura: quis - persona; quid - factum; cur - causa; ubi - locus; quando - tempus; quemadmodum - modus; quibus- adminiculis - facultas; opinio: natura nostra - opinio iudicum - vulgi mos). Septem illa superiora, quis, quid, cur, ubi, quando, quemadmodum, quibus adminiculis, omnes artium scriptores tractarunt et in praeceptis suarum artium reliquerunt. Verum Cicero rerum ac temporum personarum que considerans naturam, addidit illis omnibus octavam opinionem, et recte. Res enim omnes non per se sunt neque ex natura valent, sed opinione; neque enim cum dicimus tunicam, per se ipsam intellegimus tunicam esse, qua vestimur, sed quia nostra nobis opinione persuasum est, cum audierimus tunicam, intellegimus rem esse, qua vestimur. Et reliqua similiter colligere possumus. Ergo Cicero omnia dicit. Hanc vero opinionem in tribus plenam esse dicit, si id, quod dicimus, a nostra natura non abhorreat, id est ab eorum natura, pro quibus agimus, scilicet ne de pudicitia agat leno, de castitate meretrix: quod si fit, probabilis narratio non erit. Deinde ut id, quod agimus, a populi more non abhorreat, scilicet ne contra consuetudinem audientium loquaris, si aput Romanos narres contra iustitiam, et si aput Scythas mores barbaros reprehendas. Postremo, si id, quod agimus, cum eorum, quicumque audiunt iudicaturi, opinione consentiat. Itaque narrationem probabilem esse dicit, si in ea sint septem illa: quis, quid, cur, ubi, quando, quemadmodum, quibus adminiculis. Sed cum omnia hic posuerit, unum non posuit, id est modum, quod est quem ad modum: et recte modum inter praecepta probabilis narrationis non posuit. Non enim in modo fides fit, sed magis auxesis criminis. Et quoniam praecepta haec et ad coniecturam accommodanda erant, ubi factum negatur, merito modus esse non debuit, quia modus non excutitur, nisi factum conceditur. Cum autem in coniectura, ubi factum negatur, omnino esse non poterit, multo magis alibi modus non erit. Si autem in reliquis statibus fuerit, auxesis facti erit, non probabilis expositio. Ergo hic videamus septem illa absque solo modo. Persona, si personarum dignitates servabuntur: causa, si causae factorum exstabunt: facultas, si fuisse facultates videbuntur: tempus, si tempus idoneum: locus, si locus opportunus. Videamus et opinionem, quae his omnibus a Cicerone addita est: 'si res et ad eorum, qui agent, naturam et ad vulgi morem et ad eorum, qui audient, opinionem accommodabitur'. Si personarum dignitates servabuntur: non honores, sed prout quaeque digna sit. Si tempus idoneum, si spatii satis: Duo sunt tempora, unum per spatium, id est per intervallum, aliud per opportunitatem. Spatium est, ut unus, alter, multi dies, menses, anni. Opportunitas est occasio ex hominum actibus facta, ut bellum, pax, ludi, seditio. Hoc est ergo quod ait, 'si tempus idoneum, si spatii satis'. Iam cum ait 'si tempus idoneum', ostendit tempus esse per opportunitatem. Illud autem iam praeterea considerare oportebit, ne aut cum obsit narratio, aut cum nihil prosit, tamen interponatur, aut non loco aut non quemadmodum causa postulet narretur: Supra docuit, quae in narratione servanda sint et quemadmodum facienda: nunc in ipsam narrationem quattuor praecepta dat. Quaestio est enim, an ubique narrandum sit: deinde, si narrandum, quo loco narrandum: postremo, si ita, [an] narretur, quemadmodum causa postulet. Non ubique narrandum est, inquit; etenim, cum obest narratio, praetereunda est, et cum nihil prodest, praetereunda est. Deinde, inquit, videndum est quo loco narrandum sit: saepe enim post argumenta narrandum est, ut Cicero in Miloniana fecit. Postremo secundum causae genus narrandum est, ut quod non est praetereundum non praetereas, quod praetereundum praetereas. Obest tunc, cum ipsius rei gestae expositio magnam excipit offensionem: Obest, inquit, narratio, si, cum aperis atque insinuas rei gestae qualitatem, necesse habet tibi auditorem reddere infensum. Quod cum contingit, non contexte, inquit, narrare debebis nec causam omnem indicare, sed singulas causae partes proponere et his statim argumenta supponere, ut res dubia fidem pro agentis accipiat voluntate. Praeterea, inquit, et cum nihil prodest, narratio praeteriri debet. Nihil autem prodest narratio, cum ita ab adversariis causa iudicibus exposita est, ut a nobis aliter narrandum non sit. Denique iam supra diximus interdum non opportuno loco poni narrationem. Verum hoc genus praecepti differt in id tempus, quo de dispositione dicturus est. Non, quemadmodum causa postulat, narratur, cum aut id, quod adversario prodest, dilucide et ornate exponitur, aut id, quod ipsum iuvat, obscure dicitur et neglegenter: Praevaricatio duobus modis fit, si utilia nostrae causae cum obscuritate dicamus, aut utilia adversariorum manifeste atque aperte proferamus. Verum haec tunc vitia sunt, si, cum id facimus, nihil nobis prodest. Saepe enim prodest, ut tali praevaricatione aliud, quod volumus, obtinere possimus. Nam ut obtineat Davus, ne Chremes det filiam Pamphilo, aperte narrat id, quod contra Pamphilum poterat videri, illum peregrinam amare et filium ex ea suscepisse. Nunc secundum ordinem positae narrationis ad partitionis praecepta veniamus. 22. Recte habita in causa partitio inlustrem et perspicuam totam efficit orationem: Antequam de praeceptis partitionis dicamus, prius dicendum videtur quid intersit inter partitionem et divisionem. Partitio est totius causae per partes constitutio, divisio est rerum sub partitione iacentium. Verum hic hoc animadvertendum est, ut definitionem partitionis non ab eo, quid sit, sed ab eo, quid faciat, collegerit: 'recte' inquit 'habita in causa partitio inlustrem et perspicuam totam efficit orationem'. Narrationis porro definitionem ab eo, quid sit, scimus esse collectam: narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio. Dicit itaque partitionem duas habere partes, distributionem et aliam, quae ostendit, quid adversarii confiteantur et quid in contentione versetur. Verum utrarumque harum partium duplex effectus. Aperit causam et controversiam constituit: aliud est enim, quo aperitur causa, aliud, quo constituitur controversia. Namque aperitur causa et narratione, in qua etiam si intellegitur, quae sit controversia, non tamen ab oratore constituitur: constituere est enim proponere et dicere, quid in controversia sit. Ergo in narratione aperitur causa, non constituitur controversia. At in partitione tametsi aperitur causa, tamen et constituitur controversia, ut non unum sit, sed utrumque fiat. Nam aperit utique causam, quia partitur, quamquam alio modo aperit quam in narratione; cum enim dicit 'dicturus sum de illo', aperta causa est partitione. Hoc in distributione: item in alia partitione, cum dicitur 'illud manifestum est, non negatur: illud negatur', utique aperitur causa, sed partitione, ut diximus: in eo tamen et constituitur controversia, cum quid in confessione sit, docetur, quid in negatione. Alia autem partitio, quae distributio nuncupatur, potest aperire tantum causam res enumerando: at cum vel verba iunguntur vel oratio, quae dicat de his esse dicendum, tunc constituitur controversia: 'quaestor Verres fuit, legatus, praetor urbanus, praetor Siciliensis'. Hoc solum dicere aperire causam est, sed partitione per distributionem. At vero illud adiungere 'quare haec erit quadripertita distributio totius accusationis meae', hoc est constituere controversiam. Itaque, ut diximus, partitio species habet duas: unam, quae quid cum adversariis conveniat docet et quid in controversia sit, alteram, quae distributionem habet membrorum in reliquam orationem. Illa superior species cum proposuerit quid conveniat, id ipsum ad se inclinat, ut pro se faciat id, quod adversarius confitetur: postea vero subiungit id, quod sit in controversia. Fecit hoc Cicero pro Tullio: dicam, inquit, vim factam a P. Fabii familia: adversarii non negant. Hic proposuit quod adversarii fateantur. Deinde ipsum pro se fecit dicendo: damnum datum esse M. Tullio concedis: vici unam rem. Item adiunxit alteram partem, in qua confessionem docet, cum dicit: vi hominibus armatis non negas: vici alteram. Post, quid in controversia sit proponit, cum dicit: dolo malo factum negas: de hoc iudicium est. Sed quoniam non in omni negotio adversarius fatetur, illa altera adhibenda partitio est, quae distributio nuncupatur, ubi totius causae membra ponuntur. Verum haec membra aut ea sunt, quae vere in eodem negotio continentur, ut in Verrinis de quaestura, legatione, praetura urbana, praetura Siciliensi, quam quadripertitam distributionem totius accusationis suae Tullius esse dixit. Item illa distributio de frumento, quam fecit, dicendo emptum, decumanum, aestimatum. Aut si partitio de ipsa causa non sumitur, ea membra ponit orator, quae ipse ingenio invenit et sibi dicenda constituit, non ex negotii factis ad causam sumptis, sed argumentatione oratoris in causa conlocatis, ut in divinatione: Ego sic intellego, cum de pecuniis repetundis quaestio sit, si nomen cuiuspiam deferatur, haec duo in primis spectari oportere, quem maxime actorem velint ii, qui eas iniurias passi sint, et quem minime velit is, qui eas iniurias fecisse arguatur. Item pro Sexto Roscio, cum unum crimen sit parricidii ac propterea unum negotium, partitur tamen Tullius non causam, sed orationem, dividendo in crimen, audaciam et potentiam: criminis confictionem accusator Erucius suscepit, audaciae partes Roscii sibi depoposcerunt, Chrysogonus autem potentia pugnat. Altera est, in qua rerum earum, de quibus erimus dicturi, breviter expositio ponitur: Partitionis duae partes sunt, una, quae quid cum adversariis conveniat indicat, et quid in controversia sit demonstrat, altera, quae dicitur distributio: haec eadem duplex: nam aut ea membra continet, quae in causa sunt, aut ea, quae ingenio fingit orator. Quibus dictis intellegat fore peroratum: Praecipit, ut partitione conpleta nihil amplius dicamus praeter conclusionem. Quae partitio quid conveniat et quid non conveniat ostendit: In hac partitione id, quod adversarius confitetur, ad causae nostrae commodum nos docet inclinare debere. Et dat exemplum, si dicat accusator: matrem occisam ab Oreste filio constat. Iam cum ait 'matrem a filio constat occisam', id, quod adversarius confitetur, ad se inclinat: consideratione enim sanguinis non videtur debuisse a filio mater occidi. Deinde si dicat Orestes vel eius defensor 'constat a Clytaemnestra Agamemnonem occisum', confessionem adversarii sine dubio ad se inclinat; consideratione enim iuris occidi maritus ab uxore non debuit. Iam quid in controversia sit, ex iudicatione colligitur, id est, an recte Orestes matrem occiderit, cum illa patrem occiderit Orestis. Quare accusatoris talis erit partitio: Interfectam matrem a filio cum adversario mihi convenit, cum illa occiderit Agamemnonem: an a filio occidi debuerit, quaestio est. Rei vero talis erit partitio: Interfectum a Clytaemnestra Agamemnonem convenit: an a filio Clytaemnestra debuerit occidi, quaestio est. Quae autem partitio rerum distributam continet expositionem, haec habere debet brevitatem, absolutionem, paucitatem: In omni distributione, sive quam habet orator in membris negotii sive quam in membris, quae ipse format et fingit dicenda, servare debet haec tria, brevitatem, absolutionem, paucitatem. Brevitas in verbis est, absolutio in toto, paucitas in generibus. Brevitas est, cum nisi necessarium nullum adsumitur verbum: ut sic partiamur 'dicemus de decumano frumento, deinde de empto, postremo de aestimato', non: 'dicemus de decumano frumento, deinde, ubi maius est crimen, de eo, quod solet publicis pretiis conparari, postremo, ubi nihil avaritia Verris intactum reliquit, dicemus etiam de aestimato frumento'. Haec itaque superflua verborum in brevitate partitionis vitare debemus, ut animus auditoris non verbis, sed rebus potius occupetur. Haec in hoc genere idcirco est utilis: in hoc genere, id est in distributione, brevitas utilis est ad animos auditorum non verbis, sed rebus potius occupandos. Absolutio est, per quam omnia, quae incidunt in causam, genera, de quibus dicendum est, amplectimur in partitione: Absolutionem tunc facimus, si omnia, quae incidunt in causam, partientes ponamus. Haec, quae incidunt, omnia nunc speciebus confici possunt, nunc generibus. Quoniam autem specierum maior est multitudo, angustior generum vis et natura, quippe cum genus multas in se species teneat, qui facit partitionem de speciebus omnibus causae incidentibus, absolutionem quidem servat, quod omnes species in partitione proponit, sed peccat, quod specierum latior distributio est et in partitione amplius quam quattuor partes omnino esse non debent. Ergo ut absolutio melius in distributione servetur, species illae ad genera reservandae sunt, ut paucis generibus cum species omnes conplexi fuerimus, absolutionem conficiamus, quod omnia, et paucitatem, quod genera. --- quae incidunt in causam, in distributione conlocare debemus, ne aut utile aliquod genus praetereamus aut postea causae, quod est vitiosus, inferamus. Paucitas in partitione servatur, si genera ipsa rerum ponuntur neque permixte cum partibus inplicantur: Tunc, inquit, pauca in partitione conlocamus, cum quid sit genus, quid sit species, iam scimus, ne cum generibus species inplicemus. Itaque si studere volumus paucitati, etiam genera pauca in partitione conlocare debemus. Nam genus est, quod plures partes amplectitur, ut animal, pars est, quae subest generi, ut equus. Sed saepe eadem res alii genus, alii pars est; nam homo animalis pars est, Thebani aut Troiani genus: on~g Graeci substantiae et accidenti genus ponunt, sed non bene; pars enim omnis generi suo similis esse debet. Substantia porro res est, quae aliis rebus subest capax accidentium qualitatum: deinde accidens est id, quod in substantiam cadit. Quare, quoniam illud superius on~g utrumque esse non potest, non recte substantiae et accidenti genus factum est. Ergo, quoniam praecipimus, ut species generi semper similes esse debeant, videamus, ubi hic Cicero quasi videatur errasse; nam posuit hominem respectu duplici, ut ad inferiora genus sit, ad superiora species. Huic animal praeposuit, ut speciem faceret id, quod homo: cum id ipsum genus vellet ostendere, quod homo est, subiecit huic speciem, Troianum, Thebanum. Nonne videtur esse vitiosum, quod cum homo substantia sit, Troianus autem vel Thebanus accidens? Etenim parum recta subiectio est sub eo, quod substantia sit, id quod est accidens conlocari; nam rectum illud praeceptum est in faciendis generibus et speciebus et individuis, rem aut substantialem in omnibus esse servandam aut accidens, ut cum in genere sit substantia, et in genere et in specie et in individuo sit. Animal namque substantia est: huic cum suppono speciem, substantia esse debet; suppono autem hominem. Item cum suppono homini Ciceronem, substantiam pono: sic factum est ut in omnibus substantia servaretur. Pari ratione si id, quod genus est, accidens fuerit, etiam speciem accidens debeo conlocare, pariter et individuum: ut, genus ponam colorem; accidit enim color corpori; huic cum suppono speciem, album vel nigrum, intellego et hoc quoque accidens esse. Erit que etiam similis ratio, cum sub albo pono hoc album, quod est individuum; individuum est enim, quod oculis digito que monstratur. Ergo et album et color accidentia cuncta sunt, corporis scilicet, quamobrem Troianus et Thebanus accidentia sunt; accidunt enim substantiae cuilibet, aut homini aut equo. Cicero vero hominem ponit, id est substantiam, et recte facit huic genus dando animal; namque animal substantia est. Non recte autem, cum homini speciem supponeret, Thebanum et Troianum subposuit, quoniam haec, ut diximus, accidentia sunt. Sed hoc frustra in quaestionem venit: licet enim id, quod accidens est, poni in substantiam cum eo ipso sibi copulato, cui supponitur, ut puta, homo, ut diximus, animalis species est, hominis vero species est Thebanus, quod est accidens: hic non Thebanum solum audire debeo, sed hominem Thebanum, ut simul cum Thebano et hominem audiendo faciam id, quod est accidens, substantiale. Quare Cicero recte hominem animalis speciem posuit, et genus Thebani, aut Troiani, hominis scilicet. Itaque, inquit, ideo diligentius genera et species generum definire volumus, ut intellectis aperte generibus, quo brevior sit partitio, etiam genera pauca in partitione eadem conlocemus. 23. Nam qui ita partitur: ostendam propter cupiditatem et audaciam et avaritiam adversariorum: In partitione, quae dicitur distributio, tria semper dicit esse servanda: brevitatem, absolutionem, paucitatem. Brevitas in verbis est, absolutio, ut omnia genera, quae in causam incidunt, in partitione ponamus, paucitas, ut sola rerum genera, quae partium sunt, absque partibus suis in partitione ponamus, et quae genera partes aliorum generum esse non possint. Nunc itaque de paucitate tractatus est, et dat exemplum vitiosae distributionis, id est, in qua genus et pars eius simul posita sunt. 'Nam qui ita' inquit 'partitur: ostendam propter cupiditatem et audaciam et avaritiam adversariorum', is, inquit, erravit; etenim paucitatem servare nescivit, si quidem non sola rerum genera posuerit, sed et genus et partem generis; cupiditas enim genus est, pars cupiditatis avaritia. Ergo in superioribus quid faciendum esset ostendit, nunc quid non faciendum. Et haec fere bipertita praeceptorum omnium disciplina est. Hoc igitur vitandum est: ut sciamus nunc illud praecipi, quod faciendum non sit. Quod si quod in genus plures incident partes, id cum in prima partitione causae erit simpliciter expositum: Genera, inquit, ipsa rerum in partitione ponenda sunt, sed, si cui generi partes suas fuerit necesse supponi, postquam, inquit, partitionem coeperimus exequi et ad id genus venerimus, tunc nos partes eius convenit explicare: in partitione tamen partes generi iungere non debemus. Ergo ut absolutio melius in distributione servetur, species illae ad genera reservandae sunt, ut paucis generibus cum species omnes conplexi fuerimus, absolutionem conficiamus, quod omnia, et paucitatem, quod genera. --- quae incidunt in causam, in distributione conlocare debemus, ne aut utile aliquod genus praetereamus aut postea causae, quod est vitiosus, inferamus. Paucitas in partitione servatur, si genera ipsa rerum ponuntur neque permixte cum partibus inplicantur: Tunc, inquit, pauca in partitione conlocamus, cum quid sit genus, quid sit species, iam scimus, ne cum generibus species inplicemus. Itaque si studere volumus paucitati, etiam genera pauca in partitione conlocare debemus. Nam genus est, quod plures partes amplectitur, ut animal, pars est, quae subest generi, ut equus. Sed saepe eadem res alii genus, alii pars est; nam homo animalis pars est, Thebani aut Troiani genus: on~g Graeci substantiae et accidenti genus ponunt, sed non bene; pars enim omnis generi suo similis esse debet. Substantia porro res est, quae aliis rebus subest capax accidentium qualitatum: deinde accidens est id, quod in substantiam cadit. Quare, quoniam illud superius on~g utrumque esse non potest, non recte substantiae et accidenti genus factum est. Ergo, quoniam praecipimus, ut species generi semper similes esse debeant, videamus, ubi hic Cicero quasi videatur errasse; nam posuit hominem respectu duplici, ut ad inferiora genus sit, ad superiora species. Huic animal praeposuit, ut speciem faceret id, quod homo: cum id ipsum genus vellet ostendere, quod homo est, subiecit huic speciem, Troianum, Thebanum. Nonne videtur esse vitiosum, quod cum homo substantia sit, Troianus autem vel Thebanus accidens? Etenim parum recta subiectio est sub eo, quod substantia sit, id quod est accidens conlocari; nam rectum illud praeceptum est in faciendis generibus et speciebus et individuis, rem aut substantialem in omnibus esse servandam aut accidens, ut cum in genere sit substantia, et in genere et in specie et in individuo sit. Animal namque substantia est: huic cum suppono speciem, substantia esse debet; suppono autem hominem. Item cum suppono homini Ciceronem, substantiam pono: sic factum est ut in omnibus substantia servaretur. Pari ratione si id, quod genus est, accidens fuerit, etiam speciem accidens debeo conlocare, pariter et individuum: ut, genus ponam colorem; accidit enim color corpori; huic cum suppono speciem, album vel nigrum, intellego et hoc quoque accidens esse. Erit que etiam similis ratio, cum sub albo pono hoc album, quod est individuum; individuum est enim, quod oculis digito que monstratur. Ergo et album et color accidentia cuncta sunt, corporis scilicet, quamobrem Troianus et Thebanus accidentia sunt; accidunt enim substantiae cuilibet, aut homini aut equo. Cicero vero hominem ponit, id est substantiam, et recte facit huic genus dando animal; namque animal substantia est. Non recte autem, cum homini speciem supponeret, Thebanum et Troianum subposuit, quoniam haec, ut diximus, accidentia sunt. Sed hoc frustra in quaestionem venit: licet enim id, quod accidens est, poni in substantiam cum eo ipso sibi copulato, cui supponitur, ut puta, homo, ut diximus, animalis species est, hominis vero species est Thebanus, quod est accidens: hic non Thebanum solum audire debeo, sed hominem Thebanum, ut simul cum Thebano et hominem audiendo faciam id, quod est accidens, substantiale. Quare Cicero recte hominem animalis speciem posuit, et genus Thebani, aut Troiani, hominis scilicet. Itaque, inquit, ideo diligentius genera et species generum definire volumus, ut intellectis aperte generibus, quo brevior sit partitio, etiam genera pauca in partitione eadem conlocemus. 23. Nam qui ita partitur: ostendam propter cupiditatem et audaciam et avaritiam adversariorum: In partitione, quae dicitur distributio, tria semper dicit esse servanda: brevitatem, absolutionem, paucitatem. Brevitas in verbis est, absolutio, ut omnia genera, quae in causam incidunt, in partitione ponamus, paucitas, ut sola rerum genera, quae partium sunt, absque partibus suis in partitione ponamus, et quae genera partes aliorum generum esse non possint. Nunc itaque de paucitate tractatus est, et dat exemplum vitiosae distributionis, id est, in qua genus et pars eius simul posita sunt. 'Nam qui ita' inquit 'partitur: ostendam propter cupiditatem et audaciam et avaritiam adversariorum', is, inquit, erravit; etenim paucitatem servare nescivit, si quidem non sola rerum genera posuerit, sed et genus et partem generis; cupiditas enim genus est, pars cupiditatis avaritia. Ergo in superioribus quid faciendum esset ostendit, nunc quid non faciendum. Et haec fere bipertita praeceptorum omnium disciplina est. Hoc igitur vitandum est: ut sciamus nunc illud praecipi, quod faciendum non sit. Quod si quod in genus plures incident partes, id cum in prima partitione causae erit simpliciter expositum: Genera, inquit, ipsa rerum in partitione ponenda sunt, sed, si cui generi partes suas fuerit necesse supponi, postquam, inquit, partitionem coeperimus exequi et ad id genus venerimus, tunc nos partes eius convenit explicare: in partitione tamen partes generi iungere non debemus. Una talis est, quae in appellatione rerum omnium est. Verba autem nostra omnia rerum nomina sunt, ut 'salio, curro': utique his omnibus res significantur. Unde multi illum sapientissimum ac beatissimum esse dixerunt, qui rebus nomina inposuit: certe ut sciamus omnes partes orationis, id est omne quod loquimur, nomina esse rerum. Cum de Sibyllae responsis ageretur (in responsis autem omnes octo partes orationis fuerint necesse est), quid ait Vergilius? foliis que notas et nomina mandat. Ergo haec una significantia nominis, quae in omnium rerum appellatione est. Alia nominis significantia talis est, qua unam partem orationis de octo partibus orationis videmus esse signatam, ut 'nomen, pronomen, verbum': tertia nominis proprii, ut hominis, ut deorum: quarta autem haec quadripertita est, qua una quaeque persona sine alterius communione signatur. Et ut sciamus unam de quattuor hanc esse significationem nominis, sic proposuit, ut ostenderet, quod nomen esset definiturus. 'Nomen est' inquit 'cuique personae, quo quaeque suo proprio et certo vocabulo appellatur'. Ergo ut proprium personae hoc nomen et certum sit, per quattuor tenditur, praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Praenomen porro interdum una, interdum duabus, interdum tribus litteris continetur, ut G Gaius, ut Gn Gnaeus, ut Sex Sextus: fuit que nonnulla aput maiores nostros praenominis ratio; nam et Quintum ideo dixerunt, quod quinto fortassis loco natus esset, et Lucium ideo, quod fortasse esset initio lucis exortus. Verum quoniam haec aput nos ratio nihil valet, argumentum de praenomine non quaeremus. Nomen porro maiorum est tractum ex familia vel sanguine: ut Tullius et Cornelius. Cognomen autem proprium personae est, ut Cicero, ut Scipio. Iam agnomen extrinsecus venit, et venit tribus modis, aut ex animo aut ex corpore aut ex fortuna: ex animo, sicut Superbus et Pius, ex corpore, sicut Crassus et Pulcher, ex fortuna, sicut Africanus et Creticus. Quattuor his itaque partibus personae proprium et certum nomen includitur: praenomine, cognomine, agnomine, ut praenomen Publius, nomen Cornelius, Scipio cognomen, Africanus agnomen. Argumentum autem, si necesse fuerit, in tribus quaeremus, in nomine, cognomine, agnomine. Itaque definitionis istius haec est propositio: 'nomen est cuique personae'. Deinde hic incipit definitio 'quo quaeque suo', id est vocabulo. Sed quod suum est, potest esse commune cum fratribus, cum propinquis, ut Tullius: multi itaque Tullii, quia nomen ex sanguine est. Deinde addit 'proprio'. Rursus et vocabulum proprium potest esse commune, ut Cicero proprium vocabulum, sed tamen multi possunt esse Cicerones. Itaque addidit 'certum', scilicet quod ex omnibus quattuor constat, quo unius cuiusque personae verum et non nisi eius possit nomen intellegi: et recte 'certum nomen'; interdum enim ex libidine et quadam obtrectatione nomen inponitur, ut illud in Sallustio: tyrannum que et Cinnam appellantes. Itaque huius modi nomen certum esse non potest. Quotienscumque autem specialiter aliquid volumus includere, his tribus includimus 'suo, proprio, certo', ut Tullius: suis eum certis propriis que criminibus accusabo. Naturam ipsam definire difficile est: Haec ratio est, ut difficilis sit naturae definitio; etenim aput sapientes contentio est, quid prius sit, deus an natura. Si natura prior est, ergo deus natus est: atqui deus nasci non potuit. Rursus, si deus prior est, nata est natura: quod si nasci potuit natura, incipit non esse natura. Itaque naturae difficilis definitio est. 'Difficilis' inquit; alioquin ostendit posse definiri. Denique sapientes quidam sic definiere naturam: natura est ignis artifex quadam via vadens in res sensibiles procreandas; etenim manifestum est omnia principe igne generari. Plato autem sic definivit: natura est dei voluntas. Et inter ceteras haec magis probanda definitio; nam si deus et natura ita sunt, ut ex his alterum prius non sit (necesse est autem ex primo nasci, quod secundum est, deinde si quod nascitur nec deus est nec natura), recte naturam dei dixit esse voluntatem: deus enim semper voluerit et velit necesse est. Ita quoniam nasci natura non potuit, si dei voluntas est, ut deus nasci non potuit, nec natura. Illud autem scire debemus, naturam illud esse quod mundum, ultra mundum naturam non esse, sed deum: voluntatem autem dei, qua mundus est, eandem esse naturam. Itaque hic Cicero naturae principalem definitionem dimisit, dixit autem esse difficilem. Patres autem eius enumerat, sed 'quarum' inquit 'indigemus'. (figura: natura; animalis - inanimalis; diuina - mortalis; hominum - bestiarum; persona; animi - corporis - extrinsecus). Itaque partem illam naturae reliquit, quae inanimalia generat; neque enim eius indiget, qui rhetoricam scribit. Illius autem naturae partes exequitur, quae motu suo in rebus agit aliquid, id est, quae vivit. Etenim ille, qui rhetoricam scribit, praeceptis suis personam debet includere: persona autem homo; huius itaque naturae indigemus, in qua homo. Haec igitur natura, quae motu suo in rebus aliquid agit, principaliter in duo scinditur, in divinam naturam et in mortalem. Ac divina quidem natura ad rhetoricam non pertinet, et ideo hanc omisit. Sciri tamen debet, quia loco argumenti saepe rerum divinarum inducitur disputatio, ut illud est: quae res faciat ut vigeamus, quae ut occidamus. Sed hoc ad rhetoricam, non tamen ex rhetorica descendit. Itaque confert se ad mortalem naturam, rursus que hanc in duo dividit, in homines et in bestias. Omne, quod extra hominem vivit cum anima et corpore, bestias nominavit. Removeamus itaque et naturam illam mortalem, quae bestiarum est, hanc que solam inspiciamus, in qua homines sunt, et de eadem natura circa certam personam inventa dupliciter argumenta capiamus. Etenim ea, quae in homine sunt naturae, nunc tantum naturae sunt, nunc ita naturae, ut et industriae vel artis esse credantur. Tripliciter autem debemus in homine inspicere atque explorare naturam: quae sit natura animi, quae corporis, quae extrinsecus. Verum quae in homine extrinsecus sunt, ea tantum naturae sunt: quae autem in homine animi vel corporis sunt, ea et naturae possunt esse et disciplinae. Itaque primum videamus, quae natura in homine sint extrinsecus, ut sexus. Sexus enim tantum naturae est nec ex disciplina potest aliquando contingere: ita et natio et patria et cognatio et aetas tantum naturae sunt. Natio est, inquit, ut consideres, utrum Graecus sit an barbarus; hoc secundum ipsorum Graecorum sententiam, qui absque se reliquos barbaros appellabant. Patria est, inquit, ut consideres Atheniensis an Lacedaemonius, Aquileiensis an Mediolanensis sit. Cognatio est, inquit, ut consideres, quibus maioribus oriundus sit, unde sanguinem ducat: fit que hinc optimum argumentum, ut illud est in Vergilio: bellum ne inferre paratis, Laomedontiadae. Sed et hoc argumentum quasi ex nomine fieri videtur, quod ait 'Laomedontiadae', cum hic ex natura colligenda nobis insinuet argumenta. Hoc itaque interest, quod in nomine ex sono ipso nominis colligimus argumentum, ut ex Verre, quod everrat provinciam. In natura autem non ex nominis sono, sed ex eius actu vel moribus, cuius nomen est, colligimus argumentum. Etenim cum dicimus 'Laomedontiadae', in sono nominis nihil est, in actu autem Laomedontis perfidiae positum est argumentum. Aetatem autem, inquit, inspicere debemus, utrum puer sit an grandior an senex, ut cuicumque aetati crimen, quod agitur, aut convenire aut non convenire doceamus. Haec de his, quae extrinsecus sunt, quae tantum naturae: nunc venit ad ea, quae corporis et animi sunt et quae tam naturae quam disciplinae esse possint. Etenim interdum per se multum valet natura, interdum tenuis et infirma est: disciplina enim vel usu saepe mutatur. Enumerat itaque, quae ista sint veluti communia, ut consideremus, utrum aliquis, valens an inbecillus sit, longus an brevis, formonsus an deformis, velox an tardus: haec omnia corporis sunt, quae facile videmus saepe hominibus ex natura, saepe ex arte contingere. Deinde, inquit, debemus inspicere memor an obliviosus sit, comis, officiosus, pudens, patiens, an contra: haec rursus omnia animi sunt, quae similiter videmus tam ex natura nobis quam ex arte provenire. Verum cuncta ista, inquit, quae animi et corporis sunt, quamquam saepe et ex disciplina vel arte contingant, tamen qualia vel quanta sint, non nisi in sola natura considerare debemus. Ea autem, quae industria conparantur, in habitu rectius considerabimus. 25. In victu considerare oportet: Victus hominis est omne illud tempus a pueritia usque ad id, quo agit vel quo de agitur. Itaque considerare debemus, non aput quos natus sit, quod naturae est, sed aput quos educatus, unde incipit victus. 'Aput quos' inquit: interest enim inspicere illorum vitam, aput quos educatus sit; ex his enim vivendi potuit capere disciplinam. Sed quia homines interdum non ut volunt educant, aliqua necessitate conpulsi (quippe et severiores saepe dissolutius et dissolutiores saepe severius educant), recte quaerendum dicit, non solum aput quos educatus sit, sed etiam 'quo more' educatus sit. Deinde, inquit, inspicere debemus, ad cuius arbitrium sit educatus, id est patris, patrui, cognati, alienioris. Animadvertamus itaque, ut victus a primis annis usque ad aetates alias protendatur. Dixit primo quaerendum, quemadmodum sit educatus; hoc 'quemadmodum' in tria divisit: aput quos, quo more, cuius arbitratu. Deinde educatus puer solet discendas litteras sortiri easdem que liberales. Itaque qui liberales litteras discit, duplices habere debet magistros, qui faciant virum bonum et qui faciant dicendi peritum, et his duobus plenus orator. Recte ergo etiam hoc quaerendum, 'quos habuerit artium liberalium magistros, quos vivendi praeceptores'. Ita non utrum habuerit magistros, utrum vivendi praeceptores, sed quos habuerit quaerendum. Deinde etiam hic animadvertendus ordo est: postquam litteras quis didicerit et certam vivendi acceperit disciplinam, tunc necesse est ut habere incipiat amicos, sed quaerendum est 'qualibus amicis utatur': amicus enim mihi esse non potest nisi similis mei. Deinde 'quo in negotio, quaestu et artificio sit occupatus' quaerendum; necesse est enim ut in vita nostra aliquid agamus, quo nos occupemus. Et hic actus in vita aliquid agentium triplex est: nam aut negotium est, ut mercatura, ut militia, ut agricultura et cetera, aut quaestus est, ut praeco, ut parasitus, ut scaenicus et similia, aut artificium, ut artem scilicet aliquam plene cognitam aut exerceas aut tradas, ut orator, ut rhetor et alia huiusmodi. Alioqui scire aliquid perfecte et exercere nolle habitus est; deinde aliquid non plene scire neque id quodcumque exercere adfectio est: verum unius cuiusque rei et habitus et adfectio si exerceatur et in actu sit, victus est. Animadvertendum, inquit, etiam 'quo modo rem familiarem administret, qua consuetudine domestica sit'; ex rebus enim privatis et domesticis, quemadmodum quis in re publica vivat, facile possumus agnoscere. In fortuna quaeritur: Hoc quasi naturae esse magis videtur, ut servus quis an liber sit; servi enim saepe nascuntur: sed ut taceamus, ut multi saepe ex fortuna servi sint, etiam illos qui nascuntur ex fortuna servos esse manifestum est. Etenim ex captivis primum servi facti sunt: captivitas bello; in bello non nisi incerta fortuna: itaque servum esse fortunae est. Hoc etiam in fortuna considerandum 'pecuniosus sit an tenuis, privatus an cum potestate'. Sed quia non uno modo capimus potestatem, recte addidit 'si cum potestate'. iure an iniuria'. Hoc etiam fortunae est, ut videamus 'utrum felix clarus, an contra sit'. Considerare etiam debemus, non utrum liberos habeat, quod naturae est, sed 'qualis liberos habeat', ut est illud in Vergilio: Vade, ait, o felix nati pietate. Non nato felix, sed nati pietate; itaque in eo fortunam inspexit, quippe 'vade, ait, o felix' inquit; facit enim fortuna felicem. Quod si, inquit, is, cuius victus quaeritur, mortuus erit, non de morte, sed de mortis eius genere quaeretur: alioqui mors naturae est. Habitum autem hunc appellamus, animi aut corporis constantem et absolutam aliqua in re perfectionem: Habitus, inquit, iste est alicuius rei sive in animo sive in corpore a natura coepta, sed usu conroborata et plena perfectio; scire enim plene aliquid habitus est, iam si id volueris exercere, victus est. Videamus itaque habitum qualem esse dicat: 'ut virtutem', inquit; hic habitus animi. Virtus autem quadruplex, iustitia, temperantia, fortitudo, prudentia. Sed tunc habitus, si virtutem ita teneamus acceptam, ut numquam a semel conparata recedamus. Nam si frequenter sua cuique reddamus et aliquando rapiamus, iam iustitiae habitum per intemperantiam non tenemus, similiter et circa virtutes; ita enim est habitus definitus: 'habitum appellamus animi aut corporis constantem et absolutam aliqua in re perfectionem': absoluta, ut plena sit, constans, ut semper eadem sit neque aliquando a se recedat, et tunc est vere habitus. Deinde 'aut artis' inquit 'alicuius perceptionem', ut puta: ego rhetoricam plene quidem novi, sed exercere nolo. Itaque licet non exerceam, in eo tamen, quod rhetoricam plene novi, habeo oratoris habitum; ita et in ceteris artibus plena perceptio habitus est. Aut quamvis scientiam: Inter scientiam et artem hoc interest. Ars quidem duplex est, una in scientia, alia in actu. Verum scientia rursus duplex est: est scientia artis, est non artis; neque enim aurum, gemmas probare artis est, aut scire quot milia hominum in illo sint populo, quanto spatio haec urbs ab illa distet; haec itaque scientia est, sed non artis. Sed quoniam et artis est, quaelibet, inquit, scientia, si plena in nobis fuerit, habitus nuncupatur. Sed hucusque de habitu animi. Deinde, inquit, et corporis aliqua commoditas studio et industria conparata habitus dicitur, ut si corpus palaestra roboremus, si velocitatem nobis exercendi studio conparemus. Verum et animi et corporis habitum Cicero in bonis collocavit: quippe habitum dixit esse virtutem aut artis perceptionem, deinde aliquam corporis commoditatem. Ita et Aristoteles habitum omnem in bonis posuit, cum secundum definitionem possit et in malis habitus esse. Nam si demus semper operam ut nihil intellegamus, studio stulti sumus, et erit hic habitus industria conparatus; et rursus, si exercitium corporis devitemus, studio inbecilli sumus; erit aeque hic habitus corporis industria conparatus. Sed nescio quo modo recte habitus malorum non est positus neque a Cicerone neque ab Aristotele; nam si hoc ipsum nomen inspiciamus et eius sonum, videamus 'habitum' dictum esse ab eo quod 'habere' voluerimus. Natura autem nostra talis est, ut numquam mala velimus: malorum ergo esse habitus non videtur, est tamen. Nam et Catilina habitu malus fuit, id est, malitiam sibi industria conparavit. Adfectio est animi aut corporis ex tempore aliqua de causa commutatio: Habitum esse diximus sive in animo sive in corpore alicuius rei perfectionem. At contra sive in animo sive in corpore alicuius rei inchoatio adfectio est, quae subito aliqua ratione nascitur, mox recessura, ut si quid nobis boni nuntietur et laeti esse incipiamus, si quid videamus et id ipsum concupiscamus, vel aliquid timere incipiamus, si moleste ferre, istae omnes animi sunt adfectiones: deinde corporis, si subito in morbum incidamus, si aliquid in nobis debilitetur, sed ad tempus, post autem sanetur. Hae itaque erunt adfectiones corporis et reliquae eis similes. Studium autem est: Studium est, inquit, ad aliquam rem adsidua et vehemens animi cum magna voluntate occupatio. Alioqui adsidua et vehemens esse non potest, si in ipso opere non habuerit voluntatem. Et dat res, non quae studium sint, sed quarum studium sit: 'ut philosophiae' inquit, non philosophia, ut 'poeticae aut geometricae, litterarum', non poetica et geometrica, litterae. Itaque si quid vehementer et cum magna voluntate volumus, studium est: deinde si id, quod volumus, aliqua ex parte consequimur, adfectio est: sin autem plenum et perfectum tenemus, habitus est. Quod si hoc ipsum plenum vel semiplenum agendo exercere voluerimus, erit victus. Ita unum qualitate diversa in multa adtributa convertitur. Consilium est: Duo semper sunt, unde dubitamus et unde consilium est: aut enim ut faciamus aliquid quaerimus, aut ut non faciamus. Ita et leges, quae consilio scribuntur, duo semper haec continent: aut fieri iubent aut fieri prohibent. Sed quia, cum de re aliqua dubitamus, incerta quaedam ratio in ancipiti cogitatione versatur, postquam id ipsum statueris, erit excogitata ratio, et ideo excogitata, quia fuerat iam ante cogitata ratio, quod consilium est. Facta autem et casus et orationes: Ex his quoque non minima colligimus argumenta, ut de factis personae argumenta capiamus, de dictis, de his, quae ei acciderunt, ut damnum, ut morbus, ut orbitas et reliqua similia. Verum haec per tria, inquit, tempora debemus inspicere: tunc enim de futuro argumentum possumus facere, si ita et ante fuisse doceamus, ut puta: quia hoc fecit hoc facit, etiam hoc facturus est: quia hoc passus est hoc patitur, hoc etiam passurus est: quia hoc dixit hoc dicit, hoc etiam dicturus est. Hucusque autem adtributa personae. 26. Ac personis quidem haec videntur esse attributa, negotiis autem: Septem sunt quidem, ut diximus, elementa, unde omnis argumentatio capitur ad quamcumque rem: quis, quid, cur, quando, ubi, quemadmodum, quibus adminiculis. Horum duo prima omnia continent: nihil autem aliud quaeritur, nisi quis fecerit et quid factum sit. Atque haec ipsa Cicero propriis et apertioribus et ad rem vicinioribus nominibus appellavit: 'quis' enim personam dixit, 'quid' negotium vocavit. Ac personae quidem, quam in pronomine posuimus, quae essent adtributa, iam dictum est: nunc antequam dicamus, quae negotio adtributa sint, quid sit ipsum negotium videamus. Negotium est factum, de quo quaestio est: verum hoc factum nunc in facto est, nunc in dicto, nunc in cogitatu. Omne hoc itaque factum, de quo quaestio est, negotium appellatur. Ac factorum quidem genera tria sunt. Est factum factum illud, de quo quaestio est: est factum, quod in negotio est, quo illud factum, de quo quaestio est, probatur; atque hoc factum tribus temporibus consideratur: 'ante, in, post'. Est tertium genus facti quod extra negotium est, ex quo ad id factum, de quo quaestio est, trahitur argumentum, ut Cluentii factum est iudiciale de veneno, quod occiderit Oppianicum: deinde extra hoc negotium facta eius alia ad argumentum, quod proponitur, trahuntur, quod multos ante veneno necarit. Hoc tertium factum in adtributis personae accipimus, facta, casus et orationes. Tria itaque genera factorum sunt: factum de quo quaestio est, factum quo id factum, unde quaestio est, probatur, factum extra negotium, sed ad negotium. Itaque factum illud, de quo quaestio est, negotium appellatur. Huic negotio quattuor principaliter adtributa subiecit: unum, quod in ipso negotio est, quae 'continentia cum ipso negotio' appellavit, id est, quibus illud factum, de quo quaestio est, probatur et quae ab ipso negotio videntur nullo modo posse separari. Secundum adtributum est, in quo illa, quae in gestione negotii sint necesse est, videre debemus; aliud est enim ipsum negotium, aliud illa, quae in gestione negotii continentur: ut puta 'occidit' negotium est. In ipsius autem negotii gestione illa sunt: 'illo tempore occidit, in illo loco occidit, fuit occasio ut occideret' et reliqua, quae in gestione negotii continentur. Tertium adtributum est, quod adiunctum negotio nominatur: hoc neque negotium neque in gestione negotii, sed extra negotium est: hoc ab oratore sumitur, cuius adsumptione res illa, de qua quaestio est, aut similis aut dissimilis demonstrabitur. Itaque omnia exempla adtributa negotio sunt, sed quoniam extrinsecus veniunt, adiuncta negotio nominantur. Quartum adtributum est negotio, quod gestum negotium consequitur. Hoc quoque extrinsecus est; non enim in negotio vel in gestione negotii continetur, sed, an post negotium contigerit, consideratur: ut puta, factum Milonis hae res consecutae sunt, ut: de eodem facto legem novam senatus tulit, caedem, quae in Appia via facta esset, contra rem publicam factam esse iudicavit. Haec omnia non in negotio neque in gestione negotii sunt, sed gestum negotium consecuntur. Et quoniam scimus, quot adtributa negotio sint vel quae sint, nunc in singulis, quae nobis sint ad argumentum ducenda, videamus. Ac primo illa consideremus, quae continentia cum ipso negotio appellantur, sine quibus negotium et quae sine negotio esse non possunt. Haec itaque quinque sunt: summa ipsius negotii, summae causa et facti tria tempora, ante, in, post: quod factum inter genera factorum secundum esse memoravimus. Summa negotii talis est, ut parentis occisio. 'Patrem enim occidit' negotium est: negotii summa est parentis occisio. In hoc de ipsis nominibus, de pronuntiatione fiet argumentum, si cum quadam admiratione dicamus: occidisse patrem Sextus Roscius dicitur. Deinde causa illa est, ut puta 'occidit, quia inimicus fuit', aut contra: 'quia inimicus non fuit, non occidit'. Iam post causam facta considerare debemus, quibus illud factum, de quo quaestio est, adseramus. Haec facta per tria tempora, ut saepe iam dictum est, dividuntur, ut consideremus quid ante factum sit, quid in re ipsa factum sit, quid postea factum sit, ut: Milo quid ante fecit? In senatu fuit, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, profectus est. Deinde quid fecit in re ipsa? Ad Albanum pervenit, impetus in illum factus est, tum ille reiecit paenulam, de raeda desiluit, se defendit, Clodius occisus est. Postea quid fecit? Profectus est Lanuvium, flamines creavit, propter invidiam Romam cito noluit reverti. Ergo his factis factum probatur aut defenditur illud, quod in quaestione est, id est, Milo Clodium occidit. Necesse est itaque haec quinque in eodem negotio, de quo quaestio est, contineri. Frustra enim aliquod factum obicimus, immo nec factum est, nisi eius summam dicamus, nisi causam eiusdem facti doceamus, nisi quid ante, quid in re, quid postea factum sit, demonstremus. Recte ergo continentia cum ipso negotio nominata sunt. Deinde causa eius summae, per quam et quam ob rem et cuius causa factum sit, quaeritur: Multae quidem causae sunt. Nam ut omnia ista nascantur, quae in mundo sunt, necesse est causa praecedat: et hoc ipsum negotium, de quo quaestio est, causa dicitur. Verum haec causa hominis circa factum duplex est: aut enim propter rem aliquam iam ante animo provisam quodcumque facimus, et erit causa, quae ratiocinatio dicitur: aut subito necessitate aliqua praesentis temporis in factum aliquod praecipitamur, et erit causa, quae inpulsio dicitur: et quaecumque causa ex confessione veniam meretur, inpulsio est. Harum nunc utramque causam Cicero hic tetigit: 'per quam, quam ob rem' inquit 'et cuius causa factum sit, quaeritur'. 'Quam ob rem' ratiocinatio est, 'cuius causa' inpulsio est. In gestione autem negotii: De septem elementis persona iam dicta est: remanserunt sex, quae negotio adtributa sunt: quid, cur, quando, ubi, quemadmodum, quibus adminiculis: ex his rursus duo, 'quid' et 'cur', id est factum illud triplex et facti causam 'continentia cum ipso negotio' esse monstravimus. Reliqua quattuor in gestione negotii sunt: ubi, quando, quemadmodum, quibus adminiculis. Addidit Cicero quintam occasionem, de qua post dicemus. Quinque itaque res secundo adtributo subdidit, locum, tempus, occasionem, modum, facultates, et recte haec in gestione negotii esse dixit. Illa enim superiora quinque 'summa negotii, summae causa, quid ante factum sit, quid in re factum sit, quid postea factum sit' negotium, id est factum illud, de quo quaestio est, probant: quod si negotium probant, in gestione negotii non sunt. Verum in gestione negotii necesse est ut haec rursus quinque sint, locus, tempus, occasio, modus, facultates. Etenim cum dicimus 'Milo in senatu fuit, domum venit, postea profectus est', gestio negotii est quidem, sed in ipsa negotii gestione tempus ostendimus, id est, Milonem hora undecima profectum. Deinde cum dicimus 'venit ad Albanum, impetus in illum factus est', gestio quidem negotii est, sed in ipsa negotii gestione et occasionem ostendimus, quod necesse habuerit illa iter facere, et locum ostendimus, quod de loco superiore impetus in illum factus sit, et facultates, quod Clodius habuerit armatos. Ergo gestio negotii sine his quinque esse non potest, loco, tempore, occasione, modo, facultatibus. Quod si sine his quinque negotii gestio esse non potest, recte haec in gestione negotii considerare debemus. Locus consideratur, in quo res gesta sit, ex opportunitate, quam videatur habuisse: Ut sciamus, quem locum considerandum praecipiat, qui sint alii loci, videamus. Ac primo secundum Lucreti ceterorum que sententiam inane totum locus est, quod inane patet rebus occupatur que ab elementis, igni, aere, aqua, terra. Ergo haec elementa in loco sunt, id est, in inani. Sed rursus ipsa elementa loci sunt, ut ignis sideribus locus est, aer avibus, aqua natantibus, terra gradientibus vel iis omnibus, quae in eadem nascuntur. Itaque et terra omnis locus est, et rursus in terra locus: qui locus nobis non ex eo, quod locus est, considerandus est, sed ex eo, qualis sit, ut ex opportunitate eius aliquid in eo aut fieri potuisse aut fieri non potuisse doceamus. Hoc itaque sit praeceptum in loco, qualitatem eius atque opportunitatem nos inspicere atque aestimare debere. Necesse est enim nos ubicumque esse, sed illud, ubi sumus, quale sit considerandum est. Atque haec opportunitas loci per multa consideranda est: nam et magnitudo loci inspicienda est, utrum ibi tot milia hominum ceperit, deinde intervallum inspiciendum est, ut in Quintiana, septingenta milia biduo esse decursa. Et quoniam intervalli duo genera sunt, 'longinquitate' inquit 'et propinquitate': deinde considerandum, semotus locus an celebris sit: deinde natura ipsius loci videnda, tumulosus, declivis, planus, saxosus, palustris, silvestris: quae sit praeterea vicinitas eius loci, in qua natura sit, ut ideo ibi aliquid fieri potuerit vel non potuerit, quod vicinia talis sit vel omnis regio. Etiam hoc, inquit, in loco considerare debemus, sacer an profanus sit, publicus an privatus, alienus an ipsius de quo agitur: quod si ipsius non erit, etiam hoc videndum, an aliquando ipsius fuerit. Ex his igitur tot opportunitatibus loci multa ad negotium colligere possumus argumenta. Tempus autem est id, quo nunc utimur: Tempus generaliter definire difficile est, quod tempus semper fuerit necesse est sive ante mundum sive cum mundo: multi enim natum mundum, multi natum non esse contendunt. Ergo hoc tempus generale, quia nec initium nec finem habet aeternitas est, quam Graeci aeona appellant. Verum quoniam hoc tempus definire difficile est, illud definit, quo nunc utimur. 'Tempus est' inquit 'pars quaedam aeternitatis', aut annuum aut diurnum aut nocturnum spatium significans; ex cursu enim siderum certis temporibus certum nomen inpositum est. Septem stellae septem circulis contra caelum volvuntur: quae cum singulae ad id signum, unde profectae sunt, fuerint reversae, certum tempus includunt. Quod si omnes septem simul ad ea signa, unde profectae sunt, revertantur, tunc fit illud tempus, quod annus magnus dicitur, et necesse est omnia rursus per ordinem suum, quae ante nata sunt, renasci. Ergo si ad exordium suum simul omnes stellae revertantur, annus magnus dicitur. Singularum autem cursus habet tempus suum, sed omne tempus certis vocabulis non tenetur. Nam Saturni cursus habet tempus, sed tempus ipsum non habet nomen: item Iovis, Martis, Veneris atque Mercurii. Solis vero cursus cum se expleverit, annus est: Lunae cum se expleverit, mensis est. Iam vero ex Sole supra terras posito diem vocabimus, ex Sole sub terris posito noctem vocabimus. Horarum autem duodecim haec esse origo memoratur. Quodam tempore Hermes Trismegistus, cum esset in Aegypto sacrum quoddam animal Serapidi dedicatum, quod in toto die duodeciens urinam fecisset, pari semper interposito tempore, per duodecim horas diem divisum esse coniecit: et exinde hic horarum numerus custoditur. Deinde alii dicunt ex quadratura caeli, quae secundum musicam rationem in duodecim partes dicitur esse divisa, horas duodecim esse nominatas. Aquam enim per totum diem exceperunt tenuissima caverna defluentem, et hanc maiores nostri in duodecim partes diviserunt: ex his partibus horis numerum inposuerunt. Sed iam tempus est, ut ad rationem temporis revertamur: quod tempus, id est, hoc quo nunc utimur, spatium accipiamus, quod aut in multis annis sit aut in anno aut in mensibus aut in mense aut in diebus vel die aut in noctibus vel nocte aut in horis vel hora vel momento. Verum hoc tempus nostrum philosophi in duo tempora diviserunt, in praeteritum et futurum. Praesens autem esse negaverunt, quod in eo, quod praesens dicimus, si quid iam aliqua ex parte confectum est, praeteritum sit: si quid mox perfici habeat, futurum sit. Ita Vergilius: tot iam volventibus annis: quod enim volvitur, non stat, quod non stat, praesens non habetur. Oratores autem tempus nostrum in tria tempora dividunt, praeteritum, praesens, futurum. Ac praeteritum tempus in tria tempora dividunt: in illud tempus vetus atque obsoletum et perantiquum, deinde in illud, quod licet vetus sit et a nostra memoria remotum, tamen in litteris continetur, postremo in illud, quod nuper gestum est et cuius de his qui vivunt plerique meminerunt. Praesens vero tempus in duo dividunt, in praesens et magis praesens. Magis praesens tempus est: nunc, nunc insurgite remis. Hoc est, quod ait 'et item quae instent in praesentia et cum maxime fiant': instans enim tempus praesens est, ut ait Iuno ad Iuturnam, cum iam fata Turnum tenerent: atque instantibus eripe fatis. Denique ut sciamus illam praesentia fata dixisse, addidit postea tempus, quod magis praesens esset: si quid praesentius audes. Praesens ergo tempus duo tempora habere dixerunt, praesens et magis praesens. Futurum autem tempus in duo diviserunt, in ocius et serius, id est in id, quod mox futurum est, et in id, quod tardius futurum est. Atque haec tria tempora cum partibus suis hic in hoc adtributo, quod de tempore est, continentur. Et item communiter in tempore perspiciendo longinquitas est consideranda: Tempus esse diximus spatium, quod in annis, mensibus, diebus, noctibus horis que versetur. In hoc, inquit, communiter tempore longinquitatem eius debemus inspicere: in qua longinquitate duo oportet adtendere, utrum in illo spatio huius negotii magnitudo potuerit inpleri et utrum tot simul res potuerint effici. Quod enim in rebus difficile est, aut numero aut magnitudine sit necesse est. 27. Occasio est autem pars temporis, habens in se alicuius rei idoneam faciendi aut non faciendi opportunitatem: In illa mensura temporis ex motu caeli facta ex actibus nostris vel ipsius mundi qualitas proveniens occasionem parit faciendi aliquid vel non faciendi. In tempore enim mensura ac spatium consideratur, in occasione qualitas temporis, ex qua opportunitas nascitur faciendi aliquid vel non faciendi. Hoc itaque inter se distant tempus et occasio, genere autem similia sunt. Verum haec occasio, ut diximus, ex actibus nostris vel ipsius mundi parit nobis ad aliquid opportunitatem. Verum haec occasio vel opportunitas in tria genera distribuitur, publicum, commune, singulare. Publicum est, inquit, quod ad totam pertinet civitatem, si aut bellum sit aut ludi aut aliqui dies festus: in hac utique publica occasione est opportunitas aliquid faciendi vel non faciendi. Commune est, inquit, quod ex actibus mundi provenit, ut, si messis sit, si vindemia, calor, frigus. Singulare autem est, inquit, quod uni cuique potest provenire privatim, si nuptiae sint, sacrificium, funus, convivium, somnus. Et recte in privata occasione somnum etiam posuit. Non enim ex necessitate temporis, sed ex corporis atque animi ratione dormitur; interdum enim lassi aut maesti per diem dormimus, interdum solliciti atque occupati nocte vigilamus. Triplex itaque occasio: publica, communis, privata. Ex his occasionibus multa possumus argumenta colligere. Modus autem est, in quo, quemadmodum et quo animo factum sit, quaeritur: Modum Cicero diligenter inspexit adque ita definivit, ut nemo umquam. Namque modum in duobus inspiciendum docet, in modo facti et in animo facientis, ut, si dicas 'clam', est quidem modus facti, quod quasi res occulte geratur, verum in eo est et animus facientis insidiosus, latens atque instructus dolis. Ita in eo, quod 'clam' dicimus, et modus et animus invenitur. Similiter omnes modi ex modo facti et ex animo inspiciendi sunt. Verum in ipso animo duo rursus debemus inspicere, prudentiam et inprudentiam, id est utrum aliquid consilio an animi inpulsu fecerit. In his enim causa facti quaeritur, quam duplicem esse supra diximus circa facientis voluntatem, ratiocinationem scilicet et inpulsionem. Ita ratiocinatio erit prudentia animi, inpulsio vero inprudentia. Verum hic erunt ex prudentia modi 'clam palam, vi persuasione'. Haec omnia prudenter admissa sunt, id est, ut res fieret, consilium ante praecessit. Inprudentia porro ad purgationem iungitur, quae pars veniae est: cuius purgationis partes tres sunt inspiciendae, inscientia, casus, necessitas. In his quoque modis factum quidem manifestum est, sed animus invenitur invitus. Adiungitur ad inprudentiae modos etiam adfectio, quam paulo ante personae diximus attributam: quam adfectionem esse diximus animi aut corporis repentina de causa permutationem. Verum hic, quoniam in modo animus attendendus est, animi solas circa adfectionem posuit commutationes, id est molestiam, iracundiam, amorem. Itaque his adfectionibus animi inprudentes in factum inpellimur, et recte inprudentes; quippe adfectio est repentina animi commutatio. Ergo quod repentinum est, prospici non potest: si prospici non potest, inprudentia est. Facultates sunt autem, quibus facilius fit aut sine quibus aliquid confici non potest: Facultates Cicero duplici qualitate definivit duas que illis potentias dedit: ut sit primum genus facultatum illud, sine quo aliquid fieri non potest, aliud, quo aliquid facilius conpleatur. Etenim haec duo prima proponamus, 'fit, non fit': iam ex eo, quod fit, rursus duo descendunt, 'facile fit, difficile fit'. Ita in duobus ponitur facultas, in genere, id est in eo, quod fit, et in specie, id est in eo, quod facile fit. Illud autem, quod difficile fit, ita potest argumentis torqueri, ut illud videatur esse, quod non fit: et idcirco in hoc non sunt positae facultates. Dupliciter igitur facultates esse teneamus, primo illas, sine quibus aliquid fieri non potest, deinde illas, quibus aliquid conpletur et facile conpletur: ut si quis velit rhetoricam discere, prima ei erit ad discendum facultas, sine qua effici non potest, id est animus, ingenium, instrumenta artis ipsius et magister: deinde erunt illae facultates, quibus facilius fit, si sit doctus et benivolus magister. Ita et ad mortem facultas, sine qua fieri non potest, venenum; qua facilius fit, venenum cum poculo. Si autem in pane detur venenum, pars illa est, quae difficile fit, quae ita potest argumentis torqueri, ut pars illa videatur esse, quae non fit: quod quidem Cicero pro Cluentio disputavit, cum negavit in pane dari venena potuisse. Hoc autem scire et tenere debemus, etiam tempus et locum et cetera praeter modum facultates esse posse, si generaliter considerentur, non ex specie vel ex opportunitatibus suis; necesse est enim et quodcumque tempus et quemcumque locum fuisse, cum aliquid factum est. Alioqui facultas prima non erit faciendi, nisi ista sint. Ita Cicero in Rosciana 'non potuit' inquit 'occidere patrem Roscius, quia absens fuit': hic argumentum a loco fecit. Deinde ait 'age nunc videamus reliquas facultates'. Ergo iam et locus facultas est, sed facultas, si generaliter consideretur: at si opportunitas eius fuerit inspecta, tunc ex loco argumenta sumentur. 28. Adiunctum negotio autem intellegitur, quod maius: Attributa negotio iam duo transacta sunt, continentia cum ipso negotio et illa, quae in gestione negotii continentur. Ac prima quidem cum attributis suis persona transacta est, id est 'quis': deinde 'quid' et 'cur' continentia cum negotio demonstravimus: deinde 'quando, ubi, quemadmodum, quibus adminiculis' in gestione negotii posita docuimus. Ita septem prima illa elementa in duobus negotio attributis videmus inclusa: nec iam videtur relictum, [quam] quid in aliis duobus negotio attributis ad argumentum considerare debeamus, id est in his, quae adiuncta negotio nominantur, et in his, quae gestum negotium consecuntur. Verum et in his eadem septem quae et in superioribus considerare debemus, nec aliquod negotium sine his septem elementis umquam poterit inveniri, ut quivis homo sine liniamentis suis. Itaque cum in nostro negotio ex omni circumstantia argumenta fecerimus et fides in aliquo claudicarit, ex alienis argumenta sumenda sunt: quae cum adsumuntur, aut fidem faciunt aut augent. Verum haec cum aliena sint, id est extra nostram causam, videndum est, qua nostro negotio parte copulentur: quae copulatio respectus dicitur, quem respectum Graeci schesin~g dicunt. Etenim, cum etiam ista aliena negotia septem illa elementa contineant, quae in nostro negotio continentur, non possunt sibi omnia convenire. Sed quaedam in hoc, quaedam considerare debemus in alieno negotio, quae schesei~g nostrum negotium respiciant, ut praeviso et cognito copulationis genere ad argumentum nostri negotii facta conlatione copulentur. Verum huius respectus novem modi sunt, scilicet ut sit adiunctum negotio nostro et quod maius est et quod minus, quod simile, quod aeque magnum, quod disparatum, quod contrarium, et genus et pars et eventus. Haec itaque novem omnia t�n~g pros~g ti~g sunt, id est ad aliquid; itaque quasi semper in binis sunt et + recte. + Nisi enim ad aliquid nullus potest esse respectus. Ita cum dicimus maius, tunc intellegimus maius, si minus consideremus: rursus tunc intellegimus minus, si maius consideremus. Ita et reliqua ex aliorum conlatione cognoscimus. Verum nunc videamus, quemadmodum hos respectus negotiorum considerare debemus. Maius et minus et aeque magnum ex vi et ex numero et ex figura negotii sicut ex statura corporis consideratur: Haec tria, id est maius et minus et aeque magnum, tribus modis considerare debemus, vi, numero, figura. Vis singulis nominibus verbis que constat et persona; omnis enim res et omne dictum factum ve habet vim suam. Etenim si dicas parricidium, statim quantum hoc sit et in qua vi sit, animo aestimamus: ita homicidium, adulterium et reliqua facile quid sint, cum fuerint audita, cognoscimus. Similiter et personae habent vim suam. Etenim cum dixeris Ciceronem, statim ex boni viri consideratione, quae in illo vis sit, agnoscimus. Deinde cum dixeris Catilinam, ex consideratione pessimi hominis statim, quae in illo vis sit, agnoscimus. Numerus est, cum minus ac maius non ex vi, sed ex rerum vel ex personarum numero demonstramus. Figura est, quae in toto negotio consideratur, id est per omnia illa septem elementa, ut consideres, quid factum sit, quis fecerit, ubi fecerit, quando fecerit, quemadmodum fecerit et reliqua: quae, inquit, figura totius negotii ita est, ut corporis statura, in qua statura omnia liniamenta corporis continentur. Itaque ut melius intellegamus, notum proponamus exemplum, illud scilicet, quod Cicero negotio suo adiunxit. Nam cum Catilinam diceret occidendum, ex adiuncto, quid maius vel minus esset, argumenta collegit: quod utique maius et minus et aeque magnum ex vi, numero, figura iam dudum diximus adprobandum. Ita et Cicero: An vero P. Scipio pontifex maximus Tiberium Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede adque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Hic ex vi rerum intellegimus minus esse statum rei publicae quam orbem terrarum, deinde similiter ex vi intellegimus minus esse labefactare quam vastare. Ita et ex vi personarum, cum Gracchus et Catilina nominantur, Catilina magis timendus agnoscitur. Praeterea ex numero intellegimus maius esse duos consules quam Scipionem. Hic figuram non posuit totius negotii, id est, quemadmodum occiderit Gracchum Scipio, ubi occiderit, quando occiderit, unde occiderit: verum haec, quia nihil proderant, praetermisit atque uno verbo conclusit, quod ait 'interfecit': cuius verbi considerata vi maius esse intellegimus interficere quam ex urbe eicere. Verum in aliis exemplis et ex figura debet fieri conparatio, ut maius aliquid minus ve demonstres, si dicas: 'illud tunc factum est, ibi factum est, ita factum est, propterea factum est' et reliqua, quae in elementis principalibus continentur. Simile autem ex specie conparabili aut ex conferenda atque adsimilanda natura iudicatur. cum facimus argumentum ex adiunctis negotio per similitudinem, in qua similitudine qualitas consideranda est: superiora enim maius et minus et aeque magnum ex quantitate cognoscimus. Nec putemus hoc esse par, quod simile. Etenim par ex mensura definita et ex conparata utriusque quantitate cognoscimus, simile autem non in eo, quantum sit, sed in eo, quale sit, attendimus. Ita non ex mensura fit simile, sed ex vultu et superna quadam facie declaratur. Simile itaque duobus modis considerare debemus, in specie formarum et in natura rerum. Et scriptores quidem artium simile genus ponunt sub similia tria, eikona~g, id est imaginem, parabol�n~g, id est conlationem, paradeigma~g, id est exemplum. Per imaginem simile fit, cum ex simili specie vultus vultibus conparamus, ut, os umeros que deo similis. Per conlationem simile facimus, cum rerum diversarum conferimus et copulamus non speciem, sed naturam, ut, qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus: aut: Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus, tunc demum movet arma leo. Hic enim Vergilius, ut probaret Turnum rebus omnibus fractis non deiectum, sed iratum magis, quia vix hoc creditur, negotio suo fidem fecit ex adiuncto negotio per similitudinem, quae sit in parte naturae. Sic, inquit, et leo magis irascitur, postquam fuerit vulneratus. Per exemplum autem tunc simile facimus, si in exemplo ipso qualitas ostendatur. Ita et reliqua ex aliorum conlatione cognoscimus. Verum nunc videamus, quemadmodum hos respectus negotiorum considerare debemus. Maius et minus et aeque magnum ex vi et ex numero et ex figura negotii sicut ex statura corporis consideratur: Haec tria, id est maius et minus et aeque magnum, tribus modis considerare debemus, vi, numero, figura. Vis singulis nominibus verbis que constat et persona; omnis enim res et omne dictum factum ve habet vim suam. Etenim si dicas parricidium, statim quantum hoc sit et in qua vi sit, animo aestimamus: ita homicidium, adulterium et reliqua facile quid sint, cum fuerint audita, cognoscimus. Similiter et personae habent vim suam. Etenim cum dixeris Ciceronem, statim ex boni viri consideratione, quae in illo vis sit, agnoscimus. Deinde cum dixeris Catilinam, ex consideratione pessimi hominis statim, quae in illo vis sit, agnoscimus. Numerus est, cum minus ac maius non ex vi, sed ex rerum vel ex personarum numero demonstramus. Figura est, quae in toto negotio consideratur, id est per omnia illa septem elementa, ut consideres, quid factum sit, quis fecerit, ubi fecerit, quando fecerit, quemadmodum fecerit et reliqua: quae, inquit, figura totius negotii ita est, ut corporis statura, in qua statura omnia liniamenta corporis continentur. Itaque ut melius intellegamus, notum proponamus exemplum, illud scilicet, quod Cicero negotio suo adiunxit. Nam cum Catilinam diceret occidendum, ex adiuncto, quid maius vel minus esset, argumenta collegit: quod utique maius et minus et aeque magnum ex vi, numero, figura iam dudum diximus adprobandum. Ita et Cicero: An vero P. Scipio pontifex maximus Tiberium Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede adque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Hic ex vi rerum intellegimus minus esse statum rei publicae quam orbem terrarum, deinde similiter ex vi intellegimus minus esse labefactare quam vastare. Ita et ex vi personarum, cum Gracchus et Catilina nominantur, Catilina magis timendus agnoscitur. Praeterea ex numero intellegimus maius esse duos consules quam Scipionem. Hic figuram non posuit totius negotii, id est, quemadmodum occiderit Gracchum Scipio, ubi occiderit, quando occiderit, unde occiderit: verum haec, quia nihil proderant, praetermisit atque uno verbo conclusit, quod ait 'interfecit': cuius verbi considerata vi maius esse intellegimus interficere quam ex urbe eicere. Verum in aliis exemplis et ex figura debet fieri conparatio, ut maius aliquid minus ve demonstres, si dicas: 'illud tunc factum est, ibi factum est, ita factum est, propterea factum est' et reliqua, quae in elementis principalibus continentur. Simile autem ex specie conparabili aut ex conferenda atque adsimilanda natura iudicatur. cum facimus argumentum ex adiunctis negotio per similitudinem, in qua similitudine qualitas consideranda est: superiora enim maius et minus et aeque magnum ex quantitate cognoscimus. Nec putemus hoc esse par, quod simile. Etenim par ex mensura definita et ex conparata utriusque quantitate cognoscimus, simile autem non in eo, quantum sit, sed in eo, quale sit, attendimus. Ita non ex mensura fit simile, sed ex vultu et superna quadam facie declaratur. Simile itaque duobus modis considerare debemus, in specie formarum et in natura rerum. Et scriptores quidem artium simile genus ponunt sub similia tria, eikona~g, id est imaginem, parabol�n~g, id est conlationem, paradeigma~g, id est exemplum. Per imaginem simile fit, cum ex simili specie vultus vultibus conparamus, ut, os umeros que deo similis. Per conlationem simile facimus, cum rerum diversarum conferimus et copulamus non speciem, sed naturam, ut, qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus: aut: Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus, tunc demum movet arma leo. Hic enim Vergilius, ut probaret Turnum rebus omnibus fractis non deiectum, sed iratum magis, quia vix hoc creditur, negotio suo fidem fecit ex adiuncto negotio per similitudinem, quae sit in parte naturae. Sic, inquit, et leo magis irascitur, postquam fuerit vulneratus. Per exemplum autem tunc simile facimus, si in exemplo ipso qualitas ostendatur. Hoc extremum factum, quod est post negotium, videtur simile esse huic attributo, de quo nunc agimus, quod dicitur consecutio. Nam utrumque post negotium est: sed hoc distant, quod supra post negotium facta illius consideranda sunt, de quo agitur et qui aliquid fecisse memoratur: hic autem facta consideranda sunt, sed extranea. Itaque consideranda sunt, quae gestum negotium consequantur. Haec in duobus semper debemus attendere, in personis et in natura gesti negotii. In personis sic, si animadvertamus, quid de gesto negotio homines fecerint aut senserint aut iudicarint, ut de facto Milonis, ut de lege Clodii. In natura ipsius negotii sic, si res illa facta sit, cui necesse sit eventum aliquem esse coniunctum: ut parricidium furor necesse est consequatur: et rursus parricidam veri simile non est dormisse; haec enim gestum negotium consecuntur: quae non in personis animadversa sunt, sed in natura gesti negotii. In his itaque duobus et Cicero animadvertenda dixit ea, quae gestum negotium consecuntur. Ac primo de personis. 'Primo', inquit, 'quod factum est, quo id nomine appellari conveniat': Utique hoc consequitur; res enim prima est, dein nomen. Homo autem necesse est rei nomen imponat: ita Cicero de nomine constituendo disputat in divinatione: non tam, inquit, haec accusatio quam defensio est existimanda. 'Deinde' inquit 'eius facti qui sint principes et inventores, qui denique auctoritatis eius et inventionis conprobatores atque aemuli': Haec quoque post rem sint necesse est; neque enim potest inveniri nisi quod latet. Est porro quod latet animadvertendum: itaque qui fuerint illi, qui primi illud fecerint, unde nunc agitur; qui deinde factum probaverint ac secuti sint. Si optimi sunt, laudas factum: si pessimi, reprehendis. Ut Cicero in divinatione dicit semper homines nobiles accusasse et eos cum magno commodo rei publicae magnam semper gloriam consecutos. 'Deinde' inquit 'ecqua de ea re aut eius rei sit lex': Lex etiam consequitur; lex enim semper in rem, quia res talis visa est, constituitur. Verum quod ait 'de ea re', totum est: quod ait 'eius rei', pars est. Interdum enim totum factum aliqua lege aut damnatur aut absolvitur, interdum pars facti. Deinde quod ait 'consuetudo, actio, iudicium, scientia, artificium', et haec omnia gestum negotium consecuntur. Nam et consuetudo rei iam ante gestae est, et rursus rem gestam solet aliqua actio consequi vel iudicium, ut praeiudicium natum esse videatur. Deinde necesse est ante aliquid fieri, ut ex eo scientia consequatur vel artificium. Verum haec omnia et in personarum actibus pervidenda sunt et in negotii ipsius natura. Idcirco ait: Deinde natura eius rei, evenire vulgo soleat an insolenter et raro: Ait negotii ipsius animadvertendam esse naturam, id est, qui soleat eventus factum istud consequi. Sed hic eventus ab illo eventu, quem in adiunctis negotio demonstravimus, hoc distat, quod ille eventus naturaliter certis rebus adfixus est et rem suam quadam vi ac necessitate consequitur: hic autem eventus interdum necessarius et naturalis est, ut 'parricidium furor necesse est consequatur': interdum varius et commutabilis, ut 'amor noceat necesse est', et ut 'non noceat necesse est'; saepe enim malum eventum amor habet, saepe bonum. Denique ut ostenderet Cicero eventum istum ex natura negotii ita esse considerandum, ut scias et in contrarium posse converti, 'deinde', inquit, natura eius, evenire vulgo soleat an insolenter et raro. 'Vulgo', id est passim, frequenter. Ergo firmius argumentum est, si de quo agimus, eventus frequentius consequatur, si dicas: 'amor magis nocet'. Praeterea hoc sciamus interesse inter istum eventum et illum superiorem, quod hic totius negotii eventus est, ille vero unius cuiusque rei. Ait enim supra: 'quare hoc in genere, ut commode, quid eventurum sit, ante animo concipi possit, quid quaque ex re soleat evenire, considerandum est'. Postea homines id sua auctoritate conprobare, an offendere in iis consuerint: Et hic eventus, qui naturam negotii consequitur, qualis aput homines habeatur, id est bonus an malus, adtendendum est. Ita et supra dixit adtendendum, qui homines primum fecerint, qui deinde conprobaverint; non enim ex eo, quia aliquid consequitur, argumentum est, sed quia aut bonum aut malum est quod consequitur, id est, sed quia tale est. Ita semper non ex re, sed ex qualitate fit argumentum. Et cetera, quae factum aliquod similiter confestim aut ex intervallo solent consequi: Interdum enim vicinus, interdum tardior est eventus: ut puta, si quem voluero occidere, vicinus est eventus, ut mox me oderit. Deinde si trado alicui disciplinam, tardior hic eventus; primo enim fortassis offenditur, deinde amat ac diligit. Deinde postremum adtendendum est: Dat postremum breve et commune praeceptum, utrum aliquid honestum sit an utile, in his esse considerandum, quae gestum negotium consecuntur. Verum quae sint partes honestatis atque utilitatis, in deliberativae praeceptis se demonstraturum esse promittit. 29. Omnis autem argumentatio, quae ex iis locis, quos commemoravimus, sumetur, aut probabilis aut necessaria debebit esse: Ait supra, cum de confirmatione loqueretur, 'huius' inquit 'partis certa sunt praecepta, quae in singula causarum genera dividentur; verum tamen non incommodum videtur quandam silvam atque materiam universe ante permixtam et confusam exponere omnium argumentationum'. Tria nobis in confirmatione traduntur, materia, argumentum, argumentatio. Materiam nobis iam tradidit, id est locos, de quibus argumenta caperemus, quos locos divisit in attributa personae et attributa negotio. Attributa personae undecim esse dixit, negotio quattuor: atque horum omnium partes enumeravit ac tradidit. Nunc itaque dicturus est de argumento. Nec nos confundat, quod pro argumento argumentationem ponit. Antiqui genus ponebant argumentationem sub argumentatione vero argumentum et argumentationem. Itaque hoc verbo communiter utebantur, ut pro argumento recte argumentatio diceretur. Verum antequam dicamus, quae genera sint argumentorum, dicamus prius, quid considerare et conferre debeamus, ut argumenta faciamus. Secundum Aristotelem decem categoriae sunt, id est decem res, in quibus omnia, quae in mundo sunt, continentur. Harum rerum una substantia est, reliquae novem qualitates, id est, quae substantiae accidant. Itaque cum res nuda est, nihil aliud quam res est. Tunc autem ex ea facere possumus argumentum, si eius qualitatem inspiciamus. Itaque omnia verba vel nomina habent res suas, habent et qualitates: quae qualitates cum sibi conveniunt, faciunt argumentum, cum non conveniunt, non faciunt argumentum: ut puta, ponamus 'occidit'. 'Occidit' res est: huius rei quae sit qualitas adtendamus, id est, quaedam asperitas, quaedam immanitas. Deinde ponamus 'inimicum'. Rursus 'inimicus' res est, eius rei porro qualitas similiter aspera atque crudelis. Itaque quoniam utraque sibi haec qualitas convenit, factum est argumentum. Ita duae similes qualitates cum sibi fuerint copulatae, faciunt aliam qualitatem, id est 'occidit, quia inimicus fuit': quae qualitas est, ut argumentum probabile esse videatur. Ita si dicas, 'occidit, quia gladio percussit', argumentum est, quia utriusque rei qualitas est similis. Alioqui, cum in eo, quod est occidit, iam nota sit et res et qualitas rei, deinde ponas 'virgam', cuius res et qualitas nota est: quoniam similes sibi non sunt istae qualitates, coniunctae in unum non faciunt argumentum, si dicas: 'percussit virga et occidit'. Semper itaque non res, sed qualitates rerum debemus adtendere atque conferre, ut argumenta faciamus. Argumentorum porro genera duo, probabile et necessarium. Probabile est, quod veri similitudine fidem facit, ut puta 'quia inimicus fuit, occidit'. Verum de probabili post dicemus, nunc autem de argumento necessario disputabimus. Necessarium est, inquit, quod aliter ac dicitur nec fieri nec probari potest: necessarium argumentum ad fidem cogit ac trahit, probabile autem inrepit atque persuadet. Necessarium porro tale est argumentum, si ea proferas, quorum talis sit natura, ut sic fieri necesse sit, si dicas: 'si natus est, morietur: si peperit, cum viro concubuit'. Haec necesse est ut se consequantur: quod si necesse habet credere, necessarium factum est argumentum. Illud tamen scire debemus, argumentum necessarium paene non esse solum que esse inter homines probabile. Nempe nobis necessarium videtur ex vero constare: nam si probabile ex veri simili, ex vero necesse est necessarium. Inter homines autem verum latet totum que suspicionibus geritur: ergo necessarium esse non potest argumentum. Sed tantum inter homines potest necessarium, quantum secundum opinionem humanam valet. Alioqui secundum Christianorum opinionem non est necessarium argumentum, 'si peperit, cum viro concubuit': neque hoc rursus, 'si natus est, morietur'. Nam aput eos manifestum est sine viro natum et non mortuum. Ergo necessarium argumentum illud est, quod iam opinione persuasum est. Atque ut scias hoc necessarium non esse omnino necessarium, ostendit Cicero etiam hoc hominibus persuaderi, cum ait: 'necessarie demonstrantur ea, quae aliter ac dicuntur nec fieri nec probari possunt'. Ergo si probantur, iam non erunt necessaria: quidquid enim probatur, potuit et non credi. Itaque necessarium argumentum teneamus illud, quod facile populo persuadet orator. Hoc necessarium tribus modis fieri docet, quos modos in genere dictionis ponit: hic enim iam dictio est; superius in materia locos posuit, de quibus conducta ad argumentationem dictio nasceretur. Fieri itaque necessarium argumentum docet aut per conplexionem aut per enumerationem aut per simplicem conclusionem. Conplexio est, in qua utrum concesseris, reprehendetur: Conplexio forma dictionis est posita in rationibus necessariis. Verum conplexio duplici latere constat, unde quidquid fuerit electum, necesse est ut contrarium sit. In conplexione itaque duo genera sunt proponendi, nunc per simplex, nunc per necessarium. Simplex hoc modo: 'si hoc est, cur illud facis? si illud est, cur hoc facis?' deinde per necessarium sic: 'aut hoc concedas necesse est aut illud'. Ita hic exemplum conplexionis considerare debemus factum per simplex: 'si inprobus est' inquit, 'cur uteris? si probus, cur accusas?' Ita et in Verrinis Cicero: aut amicos, inquit, confiteare Siculos necesse est aut inimicos: si amici sunt, credamus testibus; si inimici sunt, inviti pecunias contulerunt. Enumeratio est, in qua pluribus rebus expositis et ceteris infirmatis una reliqua necessario confirmatur: Enumeratio quoque forma dictionis est, posita in rationibus necessariis: verum in enumeratione multa ponuntur, et exclusis multis unum, quod reliquum est, confirmatur, ut puta: si hoc non est, si illud et illud non est, restat igitur ut istud sit. Ita in Verrinis: si neque Carbo attigit neque Sulla vidit neque in aerarium relatum est, restat igitur, ut tu, Verres, pecuniam sustuleris. Verum enumeratio duobus modis fit, cum aut multis rei rebus exclusis unam, quae reliqua est, confirmas, aut cum [omnibus] rei rebus exclusis contrarium confirmas. Multis rei rebus exclusis una, quae reliqua est, confirmatur, ut supra ipse Cicero contra Hermagoran: 'nam aut nullum causae genus est aut iudiciale solum aut et iudiciale et demonstrativum et deliberativum'. Hic multa enumeravit, sed exclusis duabus rebus reliquam tertiam confirmavit. 'Nullum' inquit 'causae genus esse non potes dicere, quia artis praecepta das; unum esse non potes dicere, quia hoc et hoc: relinquitur ergo' inquit 'ut omnia tria genera causarum sint'. Ergo hic multis rei rebus sublatis postrema est confirmata. Deinde omnibus rei rebus exclusis contrarium sic concluditur, ut hic ipsum positum exemplum est: 'Necesse est' inquit 'aut inimicitiarum causa ab hoc esse occisum aut metus aut spei aut alicuius amici gratia, aut, si horum nihil est, ab hoc non esse occisum'. Hic res est occisio; huius rei omnis res sustulit, id est causas occidendi: postremo contrarium conclusit: 'si igitur horum nihil est, non occidit'. Simplex autem conclusio ex necessaria consecutione conficitur: Et in hoc necessarium est argumentum, sed in una re positum, et ideo simplex conclusio nominatur, ut puta: 'si illo tempore, quo vos me istud fecisse dicitis, ego trans mare fui, relinquitur ut id ego non fecerim nec potuerim facere'. Hic itaque simplex res est, in superioribus vero duplex, in conplexione scilicet et enumeratione. Et conplexio quidem aperte duas res continet: aut hoc est, inquit, aut illud: si hoc est, cur facis? si illud est, cur non facis? Enumeratio etiam, quamquam multas in se res habeat conlocatas, duplex tamen est. Ea enim omnia, quae tollis, quamvis multa sint, in una tamen parte ponuntur: in altera id quod concludis, sive aliquid de rebus sit sive contrarium rei, ut supra docuimus. Atque hoc diligenter videre oportebit: Praeceptum dat, ut necessaria argumenta non sola dicendi specie faciamus, id est, ne conplexio vel enumeratio in solo genere dicendi posita esse videatur, sed ut rationes ipsae et res necessariae sint, et hoc genere dicendi proferantur, triplici scilicet, aut per conplexionem aut per enumerationem aut per simplicem conclusionem. Dictum itaque de necessario argumento et quale sit et quot modis dictionis proferatur: nunc de probabili incipit disputatio. Quod ut melius intellegamus, propter vim expositionis haec prius nobis etiam pictura cernantur: (figura: Materia; attributa personae - attributa negotio; argumentum; necessarium - probabile; per conplexionem - per enumerationem - per simplicem conclusionem - per id quod fere solet fieri - per id quod in opinione positum est - per ea quae habent ad haec quandam similitudinem; per contraria - per paria - per eas res quae sub eandem rationem cadunt). Dictum est de necessario argumento et de eius modis, tribus scilicet: nunc de probabili argumento dicamus, in quo solo virtus omnis fidei continetur. Ut supra enim diximus, necessarium inter homines non est, praesertim cum etiam ipsum probetur. Probabili itaque solo omnis fides nititur, adeo ut Graeci officium et finem oratoris sic definierint, pistik�s~g eipein~g, id est, probabiliter ad fidem dicere. Probabile autem per se ipsum non potest definiri neque in praeceptum quoddam exprimi, sed probabile erit argumentum pro moribus patriae, populi, temporis. Neque enim omnibus unum adque idem probabile est; aliud enim iustum Romanis, aliud barbaris videtur. Itaque ut probabilia argumenta faciamus, primum nobis patria inspicienda est, in qua sumus, et eius patriae inspiciendi mores: deinde inspicienda est civitas, quae pars patriae est; omnis enim civitas habet proprios mores: deinde inspiciendum est tempus; tempora enim saepe mutantur: postremo etiam eius, aput quem dicimus, cognoscenda natura est, ut secundum mores eius probabilia argumenta faciamus. Itaque haec praecedunt, antequam probabilia argumenta proferamus. Verum ipsum probabile argumentum primo in tria dividitur, id est in id, quod fere solet fieri, et in id, quod in opinione positum est, et in id, quod habet ad haec quandam similitudinem: deinde in quattuor, signum, credibile, iudicatum, conparabile. Verum illa tria res sunt, quibus probabile conficitur argumentum: illa autem quattuor, quae secuntur, rerum harum effectus sunt. Primo itaque illa tria videamus, in quae probabile dividitur argumentum. Per id, quod fere solet fieri, probabile argumentum sic fit, si ea ad fidem colligas, quae in actus consuetudine versantur, ut puta: 'si mater est, diligit filium: si avarus est, neglegit ius iurandum'. Ita et Terentius meretrices malas, avaros lenones, tristes senes, edaces parasitos esse memoravit. Haec itaque ad fidem dicta sunt per id, quod fere solet fieri. Deinde per id, quod in opinione positum est, probabile argumentum sic fit, si ad fidem non ea, quae in usu sunt agendi, sed ea, quae in opinione sunt posita, colligamus: si dicas inferos esse et impiis apud inferos poenas; si dicas omnes, qui philosophentur, contra deos facere; multi enim credunt, quod philosophi contra deos faciant. Etenim si deos adserunt et me forte stultum esse dicunt, quoniam me talem deus esse voluit, contra deos faciunt, cum me reprehendunt. Deinde in re publica cum bella aut pax ex dei voluntate contingant, ipsi autem multa cupiant persuadere, contra deos faciunt, si id non agendum adserunt, quod deorum voluntate contingit. Ergo, ut diximus, ex his, quae in opinione sunt posita, probabile colligitur argumentum, si dicas inferos esse vel non esse, deos esse vel non esse, mundum natum, mundum non esse natum. Istae opiniones dogmata~g dicuntur; dok�~g enim graece opinor et dogma~g opinio nuncupatur. Adeo manifestum est omnia, quae in mundo aguntur, argumentis probabilibus persuaderi, quando etiam philosophorum professionibus ex opinione nomen inpositum est, ut dogmata~g dicantur. Tertium illud est, ut doceamus, quemadmodum probabile fiat argumentum ex eo, quod habet ad haec quandam similitudinem, id est, per similitudinem, ut puta: si is, qui patriam prodit, poenam meretur, ille, qui patriam defendit, praemium meretur. Verum hic ex altero alteri fides fit, et sic quasi fuerat nominandum, sed Cicero non quemadmodum fieret argumentum, sed unde fieret, indicavit, cum ait: 'aut quod habet ad haec quandam similitudinem': 'ad haec', id est ad superiora, ad id quod fere solet fieri, et ad id quod in opinione positum est. Etenim hoc argumentum tertium, ubi ex altero alterum probamus, nunc tale potest esse, ut soleat fieri, nunc tale, ut in opinione positum esse videatur, ut soleat fieri: 'si is, qui patriam prodit, poenam meretur, ille, qui patriam defendit, praemium meretur'. Ut in opinione sic: 'si impiis aput inferos tormenta praeparata sunt, innocentibus quies parata est'. Itaque hoc, quod habet ad haec quandam similitudinem, id est similitudo tribus modis probabile efficit argumentum: aut per contraria aut per paria aut per eas res, quae sub eandem rationem cadunt. Per contraria sic: 'nam si iis, qui inprudentes laeserunt, ignosci convenit, iis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam non oportet'. Hic contraria sunt prodesse et nocere: sed ipsa contraria non faciunt argumentum, nisi habeant inter se aliquam similitudinem; hic itaque animorum similitudo est. Nam si ille inprudenter obfuit, hic necessitate profuit: neque ille voluit obesse neque hic voluit prodesse. Ergo si ignoscitur ei, qui non voluntate, sed inprudentia laesit, et illi gratia non habenda est, qui non voluntate profuit, sed necessitate. Per paria sic, cum non ex contrariis rebus, sed ex simillimis per naturam probabile colligimus argumentum, ut puta: 'nam ut locus in mari sine portu navibus intutus est, sic animus, qui sine fide est, amicis esse non potest portuosus'. Ex his autem, quae sub eandem rationem cadunt, probabile facimus argumentum, cum ea sibi conferimus, quae ad aliquid sunt, ut puta locare conducere, emere vendere. Haec verba ad se invicem spectant: itaque ex unius rei ratione alterius rei rationem probare debemus, ut puta: nescio qui patre vendente emit filium, iniquam rem dicitur fecisse. Hic facis argumentum probabile; nam si is, qui vendidit, rem iniquam fecit, et hic, qui emit, rem iniquam fecit. Deinde quod Cicero posuit exemplum: aput Rhodios portorium, res vilis, utilis erat, et Hermocreon vir amplissimus id conduxit portorium: defenditur, quod rem turpem non fecerit. Facis itaque argumentum per eas res, quae sub eandem rationem cadunt: 'nam si Rhodiis turpe non fuit locare, ne Hermocreonti quidem turpe est conducere'. Sive autem, inquit, vera sint sive falsa ea, unde facimus argumentum, nihil ad nos, dum modo ad fidem faciendam probabilia esse videantur. Falsum est, sed veri simile, si dicas: non occidit Medea filios; quippe mater filios numquam potuisset occidere. Hic falsum est, quod adseris; tamen fecisti argumentum probabile per id, quod fere solet fieri, ut Medea filios non occidisse credatur. Aut si dicas: quia multus in calceis pulvis fuit, ex itinere regressus est. Verum est argumentum probabile, si dicas: quoniam cicatrix est, vulnus fuerit necesse est. Nunc autem ut probabilis argumenti omnes partes scire possimus, haec nobis quoque animadvertenda pictura est: (figura: probabile; id quod fere solet fieri - id quod in opinione positum est - quod habet ad haec quandam similitudinem; iudicatum; signum - credibile; religiosum - commune - adprobatum; imago - conlatio - exemplum). 30. Omne autem, ut certas quasdam in partes tribuamus: Supra diximus probabile argumentum in tres partes dividi, in id, quod fere solet fieri, in id, quod in opinione positum est, et in id, quod habet ad haec quandam similitudinem: sed has tres partes ipsas res esse diximus, de quibus probabile fit argumentum. Verum in his tribus rebus haec rursus quattuor conlata sunt, id est, quod ex illis rebus conficitur, aut signum dicitur aut credibile aut iudicatum aut conparabile. Atque ut sciamus haec quattuor illis tribus esse conexa, id quod fere solet fieri, nihil aliud habet in se nisi aut signum aut credibile: deinde id, quod in opinione positum est, nihil in se habet nisi iudicatum: postremo id, quod habet ad haec quandam similitudinem, nihil aliud habet nisi conparabile. Videmus itaque haec quattuor in illis tribus esse; nec haec tantum sibi copulata sunt, sed omnia, quae in argumento sunt probabili, etiam argumentis attributis personae et attributis negotio constat esse conexa. Nam quattuor negotio esse diximus attributa, continentia cum ipso negotio, in gestione negotii, adiuncta negotio, quae gestum negotium consecuntur. Itaque in continentibus cum ipso negotio et in gestione negotii signum est: in iis, quae gestum negotium consecuntur, iudicatum est: in iis autem, quae adiuncta sunt negotio, conparabile est: in attributis vero personae credibile est. Ita videmus et locos argumentorum et res et exitus certis rationibus sibi esse copulata. Nulla itaque videatur esse confusio, quod probabile argumentum iam dudum in tria divisimus, nunc in quattuor, quia id, quod fere solet fieri, duo in se continet, signum et credibile: quod in opinione positum est, unum habet in se, id est iudicatum: quod habet ad haec quandam similitudinem, similiter in se unum continet, id est conparabile. Itaque probabile argumentum in quattuor partes nunc dividitur; nam aut signum est aut credibile aut iudicatum aut conparabile. Signum est, quod sub sensum aliquem cadit: Quinque sensus sunt in homine, visus, auditus, odoratio, sapor, tactus. Itaque quidquid sub hos sensus cadit, cum ad argumentum fuerit attractum, signum est: quod signum per se non ad se valet, sed ex eo aliud proficiscitur, id est, aliud adseritur: ut puta, si agatur, an nescio quis ex itinere venerit, et adseras eum venisse; nam in calceis eius multus pulvis est. Pulvis hic signum est, et signum, quod sub sensum oculorum cadat. Aut si dicas: quia cruentus est, hominem occidit. Deinde si dicas: seditio facta est; nam tumultus auditus est. Hic tumultus signum est, sed signum, quod sub aurium sensum cadat; ita et reliqua similia. Verum hoc argumenti genus, id est signum, non satis ad fidem valet, sed alterius firmioris argumenti indiget ad probationem. Ita probabile quidem est argumentum, sed non validum; semper que hoc argumento coniectura tractatur: et ideo aut aliud firmius argumentum aut testimonium requirit. Sed quod paulo ante dixi, signum esse in eo, quod fere solet fieri, utique cum dico: 'ex itinere venit; nam multus in calceis pulvis est', et 'hominem occidit; nam cruentus est', argumentum facio ex his, quae fere solent fieri. Nam et qui ex itinere venerit, solet fieri ut pulverulentus sit, et qui hominem occiderit, solet fieri ut cruentus sit. Ex signo vero in omnia tempora circa factum facere possumus argumentum, ut puta: 'occidisti hominem, quia cruentus es'; et hic cruor signum est, 'occidisti autem hominem' tempus praeteritum. Deinde 'occidis hominem; nam vulnus infigis': [hic] 'vulnus infigis' signum est, 'occidis hominem' tempus praesens. Deinde 'occidere vis hominem; nam armatus incedis': hic 'armatus incedis' signum est, 'occidere vis hominem' tempus futurum. Ita signum ad omne tempus argumentum est. Credibile est, quod sine ullo teste auditoris opinione firmatur: Credibile est, inquit, argumentum, quod per se ipsum facit fidem neque ad probandum desiderat testem, sed facile, cum prolatum fuerit, aput opinionem et sententiam iudicis persuadetur. Hoc credibile in eo esse diximus, quod fere solet fieri, et rursus in attributis personae. Ita in exemplo, quod subdidit Cicero, utrumque videamus: 'nemo est' inquit 'qui non liberos suos incolumes et beatos esse cupiat'. Utique et solet fieri ut nemo sit, qui non amet liberos suos, et attributum personae est, id est fortunae, quod liberi nominantur, et quod ait 'nemo est'. Iudicatum est, ubi res adsensione aut auctoritate aut iudicio alicuius aut aliquorum conprobatur. Iudicatum in iis posuimus, quae gestum negotium consecuntur. 'Iudicatum est' inquit 'res adsensione aut auctoritate aut iudicio alicuius aut aliquorum comprobata'. Iam et hic in tria divisit iudicatum. Nam adsensio in religione est, auctoritas in communi, iudicium in adprobato; in tria enim iudicatum divisit, in religiosum, in commune, in adprobatum. Religiosum est, inquit, si quid de re aliqua iurati iudices iudicarunt, et ideo religiosum, quia iurati iudicarunt, quod adsentiri nos necesse est. Animadvertamus tamen, ut iudicium gestum semper negotium consequatur. Commune est, quod omnes vulgo probarint: Commune est, inquit, quod ex more vulgi iusti auctoritatem tenet, ut necesse est maioribus natu adsurgi, ut supplicum misereri: hoc ut sequamur, habemus vulgi auctoritatem. Deinde hoc etiam animadvertamus, quod consuetudo quaecumque rem semper aliquam consequatur. Inter id, quod fere solet fieri, et commune hoc interest: id, quod fere solet fieri, ex quadam natura est, commune iudicato stringitur. Adprobatum est, quod homines, cum dubium esset, quale haberi oporteret: Adprobatum est, inquit, quod cum dubium esset circa qualitatem bonam malam ve, ad unam partem homines inclinarunt: ut, inquit, cum sororem Horatius occidisset et de facto eius populus esset incertus, tamen absolutus est. Deinde: ut Tiberius Gracchus, censor cum insciente collega quosdam senatu movisset et de eius facto dubitaretur, postea tamen eius factum populus adprobavit; nam eum consulem fecit. Ita religiosum et commune et adprobatum, quia in iudicato sunt, gestum semper negotium consecuntur. Conparabile autem est, quod in rebus diversis similem aliquam rationem continet: Dictum est iam de signo, de credibili, de iudicato: restat extremum, ut de conparabili dicat. Conparabile est, quod res inter se diversas aliqua ratione coniungit. Haec comparatio, id est similitudo, partis habet tres, imaginem, quam Graeci eikona~g appellant: collationem, quam Graeci parabol�n~g appellant, exemplum, quod Graeci paradeigma~g appellant. Imago est oratio circa res diversas, aut corporum aut naturarum conparans similitudinem, ut, os umeros que deo similis, vel qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus. Conlatio est oratio, quae res inter se diversas ex simili conparatione coniungit, ut est illud: Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est seditio. Exemplum est, quo rem aliquam alicuius hominis aut negotii auctoritate vel casu aut hortamur aut dehortamur. Hortamur sic, ut: Antenor potuit mediis elapsus Achivis Illyricos penetrare sinus. Dehortamur sic: at non viderunt moenia Troiae Neptuni fabricata manu considere in ignis? Haec quidem nos exempla grammaticalibus artibus supposuimus. Cicero autem tunc se exempla iis, quae sunt in conparabili, suppositurum esse promittit, cum coeperit de elocutione tractare; nunc autem de inventione tractatus est. Ac fons quidem confirmationis, ut facultas tulit: Ea omnia, quae ad confirmationem pertinebant, demonstrata sunt, inquit, ut rei ipsius natura flagitabat. Sed hic confuse omnia prolata: singillatim se autem circa singulas causas traditurum esse praecepta in secundo libro promittit. In praesentia tantummodo numerum et modos et partis: Numerum accipimus attributa personae undecim, negotio quattuor; dein genera argumentorum duo, necessarium, probabile: modos autem accipiamus, id est in necessario argumento, conplexionem, enumerationem, simplicem conclusionem; deinde in probabili argumento, id quod fere solet fieri, quod in opinione positum est, quod habet ad haec quandam similitudinem: partes autem accipiamus, signum, credibile, iudicatum, conparabile et ea, quae sub his sunt. Atque inveniri quidem omnis ex his locis argumentatio poterit: Possunt quidem omnia iam argumenta ex his locis, quos praecipimus, inveniri, sed haec ipsa argumenta debemus, inquit, artificiosa dictione distinguere, quia et suave et necessarium est. Itaque nunc pauca de dialectica ad rhetoricam translaturus est, habebit que locum de syllogismis, ad quos capiendos et tenendos lectorem vehementer hortatur, ut ipse ait: 'quod non rei solum magna est utilitas, sed praecipiendi quoque summa difficultas'. Diximus itaque argumentum probabile in quattuor dividi, signum, credibile, iudicatum, conparabile. Credibile esse diximus in attributis personae: signum esse diximus in duobus negotio attributis, in continentibus cum ipso negotio et in gestione negotii: conparabile esse diximus in adiunctis negotio, iudicatum vero in iis, quae gestum negotium consecuntur. Itaque omne argumentum factum ex attributis personae credibile dicetur: deinde omne argumentum factum ex continentibus cum ipso negotio et ex iis quae in gestione negotii sunt, signum dicetur: deinde omne argumentum factum ex iis, quae negotio adiuncta sunt, conparabile dicetur: postremo omne argumentum factum ex iis, quae negotio adiuncta sunt et negotium consecuntur, iudicatum dicetur, sed cum probabile fuerit. Alioqui in omnibus attributis tam personae quam negotio et necessarium esse poterit argumentum, cuius tres partes esse diximus, conplexionem, enumerationem, simplicem conclusionem. 31. Omnis igitur argumentatio aut per inductionem tractanda est aut per ratiocinationem: De materia et argumento iam dictum est: nunc tertium illud est, ut de argumentatione dicamus, quae pertinet ad elocutionem et quam Cicero ex dialectica sumptam in rhetoricam posuit laxiorem. Argumentatio est itaque artificium non inveniendi, sed dicendi: haec duobus modis fit, aut per inductionem aut per ratiocinationem. Ita et Aristoteles in argumentatione duo esse dixit, epag�g�n~g kai~g sullogismon~g. Atque Aristoteles breviter ac strictim omne exemplum inductionem esse dixit, quod animus auditoris ab eo, quod non dubium est, ad credendum id, quod dubium est, inducatur. Duo itaque sunt genera argumentandi, inductio et ratiocinatio. Verum inductione philosophi utuntur: et hic nunc ad exemplum inductio philosophica inducitur ad hoc, ut intellegamus, quid sit inductio vel quemadmodum fiat. Post autem praecipiet, qualis inductio possit esse oratoris. Inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat adsensiones eius, qui cum instituta est: Generaliter hic inductionem definivit, qua definitione ostendit ubique nos inductione uti posse, et in philosophica et in oratoria et in quacumque contentione verborum, etiam in fabulis. Nam ubique necesse est persuaderi; et ideo personam certam hic non posuit, sed hoc ait: 'inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat adsensiones eius, qui cum instituta est'. 'Eius' inquit, id est, sive ille philosophus sit sive iudex sive orator sive amicus sive inimicus. Inductio itaque sic facienda est, ut primo proponamus illa, quae extra negotium sunt, sed tamen quae ad negotium per similitudinem spectant: et talia, inquit, esse debent illa, quae proponimus, ut necessario is, cum quo agis, ita esse fateatur atque consentiat. Quod cum consenserit, tunc paulatim ad id, unde dubitabatur, descendis et iis, quae supra concessa sunt, simile esse confirmas. Dat ergo nunc exemplum philosophicum. Aeschines Socraticus fuit, id est discipulus Socratis. Is multa scripsit: quodam etiam loco inducit Socraten referentem - nam is erat mos discipulis, ut ingenio proprio reperta ad magistros referrent et quasi ab iis inventa ponerent - induxit, inquam, Aeschines Socraten referentem quid esset vel quemadmodum esset locuta Aspasia cum uxore Xenophontis vel cum ipso Xenophonte; nam Xenophon et eius uxor frequenter discordabant. Persuadet ergo Aspasia, ut in gratiam revertantur; Aspasia autem peritissima fuit philosophiae. Hac itaque inductione usam induxit Aspasiam apud Aeschinen Socrates. Interrogavit, inquit, Aspasia Xenophontis uxorem: 'Si' inquit 'vicina tua aurum melius habeat, quam tu habes, cuius habere malis, tuum an illius? Respondit illa' inquit 'illius'. 'Deinde' inquit 'si virum illa meliorem habeat, quam tu habes, utrumque tuum malis an illius?' Tunc, inquit, Xenophontis uxor inducta similitudine superiorum, quoniam sententiam mutare non poterat, tacita erubuit. Postea, inquit, Aspasia convertit se ad Xenophontem ipsum et similiter cum illo instituit inductionem: 'Dic mihi', inquit 'Xenophon, si vicinus tuus equum aut fundum meliorem habeat, quam tu habes, tuum ne malis an illius?' 'Illius' inquit. 'Quid si' inquit 'uxorem meliorem habeat, quam tu habes, tuam ne malis an illius?' Tacuit, inquit, Xenophon. Tunc, inquit, Aspasia: 'Quoniam id mihi uterque vestrum respondere noluit, quod solum volueram responderi, ego dicam, quid uterque vestrum cogitet: nam et tu', inquit 'Xenophon, uxorem optimam cupis et tu virum optimum. Quare nisi et tu vir optimus fueris et tu femina lectissima, id est, nisi in gratiam regressi fueritis, semper et tibi uxor lectissima et tibi vir optimus deerit'. Hic itaque inductio hoc egit, ut Xenophon et uxor eius ab iis, quae velle se negare non poterant, ad id etiam, quod dubium habebant, per similitudinem deducerentur. Hoc more sermonis plurimum Socrates usus est: Socrates, inquit, in disputationibus suis inductione frequenter utebatur, propterea, inquit, quod optimum ducebat, ut non a se rebus prolatis, sed confessionibus suis adversarius vinceretur. 32. Hoc in genere praecipiendum nobis videtur primum: In inductione, inquit, tria semper spectare debemus: primo, ut similitudines tales proponamus, ut eas sit necesse concedi; nam illud dubium esse non debet, unde alteri fidem volumus facere: deinde, inquit, illud, quod confirmamus, ei rei, quam proposuimus, simile esse debet, ne nihil egerit propositio, si illud dissimile est, cuius causa proposuimus. Tertio, inquit, id agere debemus, ut nemo intellegat, quo spectet similitudinis proposito, ne, cum quispiam intellexerit se ex confessione propositionis etiam illi rei fidem facere, quam negavit, aut non respondeat aut male prave que respondeat. Si autem nesciat, quo tendat similitudinis propositio, securus confitetur: qua confessione etiam illud, quod negabat ante, ita ut tu vis, esse concedit. Cum autem, inquit, haec diligenter in facienda inductione servaveris, ut et propositio similitudinis concedatur et illud propositioni simile sit, cuius causa similitudo proposita est, et nemo videat, quo propositio illa contendat, officio tuo per ista diligenter impleto rursus debebis responsionem contendentis attendere. Unum autem de tribus faciat necesse est; nam aut tacebit aut confitebitur aut negabit. Ad haec singula dat praecepta, quid in his singulis tu facere debeas, et primo a difficiliore parte incipit. Si, inquit, negabit ita esse illud, unde contentio est, atque illud, quod in propositis concessis que similitudinibus continetur, duo, inquit, facere debemus: aut illas res, quas ante concessit, similes docere huic rei esse, de qua contentio est, aut, si pernegabit, alias inducere similitudines: sin autem, inquit, confitebitur, habita argumentatio concludenda est. Deinde, inquit, si tacebit, duo facies: aut responsionem de eo elicies, aut si respondere noluerit, quia genus confessionis est taciturnitas, concludenda est argumentatio. 'Ita' inquit 'hoc genus argumentandi tripertitum semper est'. 'Prima' inquit 'pars constat ex una similitudine pluribus ve: altera ex ea re, quae in contentione versatur et quam nobis concedi volumus: tertia ex conclusione, quae aut confirmat confessionem aut quid ex ipsa confessione conficiatur ostendit, ut in hoc ipso exemplo confessionem tacentium confirmat Aspasia: 'et tu', inquit 'mulier, virum optimum vis habere, et tu, Xenophon, uxorem habere lectissimam maxime cupis. Deinde ex hac confessione quid conficiatur ostendit: 'quare' inquit 'nisi hoc perfeceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in terris sit, profecto semper id, quod optimum putabitis esse, multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optimae et haec quam optimo viro nupta sit'. 33. Sed quia non satis alicui videbitur: Dedit supra philosophicae inductionis exemplum, dat nunc in rhetorica, non quo, inquit, diversa praecepta sint, sed ne quis forte praeceptum in philosophicam datum in rhetorica videre non possit. Exemplum autem nunc ponit apud Graecos pervagatum, cuius exempli huiusmodi thema est. Epaminondas imperator, cum ei successum fuisset, retinuit aput se exercitum aliquot amplius diebus, quam ex lege oportebat: illis ipsis diebus Lacedaemonios funditus evertit ac vicit. Accusatur, quod contra legem exercitum retinuerit. Proponatur hic autem tacita exceptione lex illa: qui successori ex lege exercitum statim non tradiderit, poenas solvat. In hoc themate potest quidem esse conpensativus status principalis 'feci, sed profui', verum secunda conflictio in scripto et voluntate consistit. Scripto utitur accusator, qui dicit a verbis legis recedi non oportere: voluntate utitur Epaminondas, qui dicit legem iubere quidem exercitum tradi, sed si nihil urgueat. Alioquin, si rei publicae causa paucis diebus retineatur, nullam poenam subesse retinenti. Itaque hic inductionem potest facere accusator ille, qui contra sententiam legis scripta defendit, et similitudinem non extra causam, sed ex eadem causa facit. Si, inquit, Epaminondas id, quod ait legis scriptorem sensisse, ad legem suis verbis addat, id est, damnandum esse, qui exercitum non tradat, praeter eum, qui rei publicae causa retinuerit: hoc si addat, numquid pati potestatis? non opinor. Deinde si hoc idem legi additum vos vestra auctoritate ad populum feratis, numquid id populus patietur? non patietur. Ergo, inquit, quod addi ad legem per verba non potest, id tamquam additum sit, sequi non debemus. Quod si, inquit, sententiam scriptoris neque Epaminondae neque vestris litteris videmus corrigi posse, multo magis illud re ipsa et iudicio vestro mutari non potest, quod ne verbo quidem mutari potest. Verum hoc scire debemus, in dialogis sermonem esse, non dictionem, dictionem autem esse oratoris in civilibus causis. Idcirco ait: 'aut aliter hoc in sermone atque in dicendo sit utendum'. Sermo philosophi, dictio oratoris: oratio autem potest et ad dialogum convenire, si sit paulo splendidior elocutio, propria tamen oratoris est. Deinde notare debemus omnes magistratus praetores appellatos, ut hic: 'cum Epaminondas Thebanorum imperator, quod ei, qui sibi ex lege praetor successerat', cum imperatori succedere debeat imperator. 34. Ratiocinatio est oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens, quod expositum et per se cognitum sua se vi et ratione confirmet: Argumentationum duae partes sunt, inductio et ratiocinatio. De inductione iam dictum est, nunc de ratiocinatione tractatus est, id est de syllogismis. Verum ut ad genus speciem referamus, syllogismus non argumenti nomen est, sed argumentationis, ita ut inductio non inveniendi modus est, sed forma dicendi. Quamobrem sic definivit ratiocinationem, id est syllogismum: 'ratiocinatio est' inquit 'oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens, quod expositum et per se cognitum sua se vi et ratione confirmet'. Et in hac definitione multa communia esse possunt cum inductione. Nam quod ait 'oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens', tam ratiocinationis est quam inductionis. Hoc autem proprium ratiocinationis, quod ait: 'quod expositum et per se cognitum sua se vi et ratione confirmet'. Inductio enim non per se cognoscitur neque se sua vi et ratione confirmat, sed, ut fidem faciat probandae rei, similitudines ante praecedunt. Recte itaque ratiocinatio definita est, id est oratio, quae ex confesso argumentum continens non similitudine, sed per se cognoscitur et sua se vi et ratione confirmat. Verum quod diximus 'ex confesso argumentum continens': nisi enim quis confiteatur, quia inimicus fuit, non erit argumentum 'si inimicus fuit, occidit': sed si confitetur inimicum, argumentum probabile fit 'si igitur inimicus fuit, occidit'. Hoc de genere qui diligentius considerandum putaverunt: Ratiocinatio est igitur oratio per se cognita ac sua vi et ratione firmata, ex re confessa sumptum ad fidem proferens argumentum. Verum, ut diximus, haec oratio est pertinens ad syllogismos. Syllogismorum autem multi quinque [multi plurimas] partes, multi, inquit, tres esse dixerunt: sed utrorumque, inquit, rationes debemus inspicere, quia et brevis inspectio est et oratori res necessaria. Opus quidem, inquit, utrorumque consimile est; nam alteruter et propositionem habet et adprobationem propositionis et rursus adsumptionem et adprobationem adsumptionis et conclusionem. Verum, inquit, qui syllogismum in quinque partes dividunt, has singulas partis numerant, ut propositio una pars sit, adprobatio propositionis altera; ita et in adsumptione et adprobatione adsumptionis, ut quinta pars sit conclusio. Illi autem, qui tres partes in syllogismis esse contendunt, propositionem et adprobationem propositionis unam partem numerant, rursus adsumptionem et adprobationem adsumptionis alteram partem numerant, tertiam vero conclusionem. Ita utrorumque opus simile, sed in membris operis numerus diversus. Iam vero quinquepertiti syllogismi sive tripertiti in ipsis libris exempla poterimus agnoscere: verum quaedam praecepta in his partibus posita intellegamus. Propositio, inquit, generalis in suo esse debet et id, quod adsumendum est, necessario in se continens. Adprobatio eius multis verbis et diversis rationibus facienda est. Adsumptio vero ex propositione capienda est; ut hic adsumptio est: 'nihil autem melius consilio quam omnis mundus administratur'. Haec adsumptio ex vi propositionis adsumpta est: quae est enim propositio? 'Melius accurantur, quae consilio reguntur, quam quae sine consilio administrantur'. Deinde, inquit, etiam adsumptionis adprobatio multis rationibus facienda est. Extrema conclusio est, quae quattuor modis fit, quod modos alio in loco ostendemus, cum de bipertito syllogismo coeperimus habere tractatum. Quinquepertitam igitur hoc pacto putant esse argumentationem: Qui, inquit, quinquepertitam dicunt esse argumentationem, hoc adferunt, quod supra ostendimus, id est, separant propositionem ab adprobatione sua et rursus adsumptionem ab adprobatione sua. 35. Qui autem tripertitam esse dicunt: Illi, inquit, qui tripertitam argumentationem esse contendunt, eodem modo quidem tractant argumentationem - nam et propositiones habent et adprobationes et rursus adsumptiones cum approbationibus suis -, sed haec bina conectunt et reddunt singula, ut propositionem cum adprobatione sua simul iungant et rursus adsumptionem et adprobationem eius unum efficiant. Negant autem recte neque propositionem neque adsumptionem dici, nisi fuerit adprobata; tunc que esse aiunt propositionem argumentationis, si adprobata sit: sin autem adprobata non sit, esse quidem propositionem, sed argumenti, non argumentationis: in qua argumentatione latior et expolitior elocutio est. Itaque qui hoc contendunt, negant esse amplius quam tripertitam argumentationem. Ab his Cicero dissentit et contra disputat, probat que illorum sententiam, qui dicunt quinquepertitam argumentationem. Itaque hoc Cicero secundum artem testibus et argumentis probat. Testibus sic: 'quam omnes' inquit 'ab Aristotele et Theophrasto profecti maxime secuti sunt'. Nam quemadmodum, inquit, superius argumentationis genus, id est inductionis, Socrates maxime et omnes Socratici tractaverunt, ita hoc genus argumentationis, id est ratiocinatio quinquepertita, ab Aristotele et Theophrasto vel Peripateticis frequentatum atque tractatum est. Sed quia orator rhetoricam scribens inportune paene philosophos ad testimonium vocat [quia de dialectica iste tractatus est, recte philosophos sibi adhibet, qui rhetoricam scribit], adiungit etiam multos oratores elegantissimos atque artificiosissimos iudicatos, qui usi sunt hac argumentatione quinquepertita: 'deinde' inquit 'a rhetoribus iis, qui elegantissimi atque artificiosissimi putati sunt'. Itaque testibus probavit non errare illos, qui adserant quinquepertitam argumentationem, sed quia poterat dici Ciceroni 'etiam illi, quos commemoras, erraverunt', ostendit se exemplum illorum non temere secutum probat que argumentis suis non errare eos, qui quinquepertitam argumentationem, errare autem eos, qui tripertitam esse contendant. Itaque haec est quaestio, utrum tripertita an quadripertita an quinquepertita sit argumentatio. Cicero multis syllogismi suis nunc quinquepertitis, nunc tripertitis probat quinquepertitam esse argumentationem. Et primo adserit propositionem et adprobationem inter se esse diversas: in qua adsertione primo argumenti, deinde exempli est syllogismus. Dehinc simili ratione adserit adsumptionem et adprobationem eius inter se esse diversas: in qua rursus adsertione primo argumenti, deinde exempli est syllogismus. Itaque postquam probavit propositionem et adsumptionem ab adprobationibus suis longe esse separatas, concludit commode partitos esse eos, qui quinquepertitam dixerint argumentationem. 37. Quinque igitur partes eius argumentationis, quae per ratiocinationem tractatur: illius enim argumentationis, quae per inductionem tractatur, tripertita est argumentatio. Verum hoc in primis tenere debemus, argumentum nunc vicinum esse quaestioni, nunc a quaestione longinquum. Argumentum enim prolatum nunc ipsi quaestioni prodest, nunc ei rei, quae vicina est quaestioni. Itaque argumentum nunc vicinum est quaestioni, nunc loco tertio, nunc quarto, nunc quinto nascitur. Aristoteles autem dicit etiam loco decimo posse fieri argumentum. Sed cum saepe argumentum tam longe a quaestione sit, hoc agunt syllogismi, ut id, quod longe a quaestione est, eidem quaestioni dicendi ratiocinatione coniungant. Ac vicinum argumentum tale est: 'quoniam hic inimicus fuit, occidit': longe a quaestione argumentum tale est: 'inimicus occidit'. Hoc quia generale est, primo disserendum est, utrum semper inimicus occidat: quod postquam adserueris, non statim probas hunc occidisse, sed ad hoc proficit, ut rursus doceas hunc inimicum fuisse: quod postquam adserueris hunc inimicum fuisse, tunc demum redis ad quaestionem: ergo hic, quia inimicus fuit, occidit. Deinde longe petitum argumentum etiam illic licet animadvertere, ubi Cicero redarguit Hermagoran non recte sub qualitate posuisse deliberationem et demonstrationem, ubi primum docet genera esse causarum: quod si genera sunt causarum, partes generis causae esse non posse: at si partes generis causae esse non possint, multo magis partes partium esse non posse. Postremo redit ad quaestionem: 'male igitur deliberatio et demonstratio sub qualitate ponuntur'. Itaque argumentum nunc longe a quaestione est, nunc vicinum est quaestioni. Deinde debemus hoc animadvertere, argumentum quodcumque sumimus utrum in genere sit an in specie: si in genere, sine dubitatione proponere debemus, deinde adprobare eandem propositionem, tertio loco speciem adsumere, quarto loco adsumptionem speciei multis rationibus adprobare, postremo concludere. Huius syllogismi subiciamus exemplum illud ipsum Epaminondae. 38. 'Omnis leges, iudices, ad commodum rei publicae referre oportet' et cetera: Haec propositio est generalis sine ulla dubitatione. Deinde adprobat eandem propositionem: 'ea enim virtute et sapientia maiores nostri fuerunt' et cetera. Tertio loco species adsumitur: 'ergo in hoc quoque iudicio desinite litteras legis interpretari' et cetera. Quarto loco adprobat adsumptionem: 'Quid magis utile fuit Thebanis quam Lacedaemonios opprimi' et cetera. Postremo concludit: 'Quod si leges omnes' et cetera. Hoc autem argumentum longe a quaestione petitum cognoscimus facile: argumentum vero, quod in specie est, semper cum dubitatione proponitur: 'si hoc est, illud igitur non est: aut hoc faciamus aut illud faciamus'. Verum, cum in propositione 'si' est, kata~g sun�mmenon~g dicitur: cum in propositione 'aut' est, kata~g diezeugmenon~g dicitur. Igitur argumentum, quod in specie est, debet semper cum dubitatione proponi: huius propositionis facienda est adprobatio; deinde adsumptio eiusdem speciei facienda est per eandem speciem, sed per confirmationem: cuius adsumptionis facienda est adprobatio: tunc erit postrema conclusio. Talis in Miloniana oratione syllogismus est: 'si' inquit 'doceo causas fuisse Clodio, ut occideret Milonem, probo insidiatorem'. Hanc propositionem adprobavit: 'etsi boni ne magno quidem emolumento inpelluntur ad fraudem, improbi saepe parvo'. Deinde ipsam speciem adsumit per confirmationem: 'habuit autem causas Clodius'. Hanc rursus adsumptionem multis rationibus adprobat; postremo concludit: 'quare si habuit causas Clodius ut occideret Milonem, constat insidiatorem fuisse'. Ergo quotiens argumentum in genere fuerit, species adsumenda est: quotiens argumentum in specie fuerit, ipsa species adsumenda est, sed per confirmationem. Hoc autem tenere debemus, in propositione vim totius argumentationis consistere. Sive autem in genere sive in specie sit propositio, ex ipsa tamen semper generatur adsumptio. Docuit itaque quinquepertitam argumentationem per exemplum Epaminondae: deinde docuit quadripertitam argumentationem duobus modis, nunc propositionis adprobatione, nunc adsumptionis adprobatione sublata: deinde docuit tripertitam argumentationem utraque adprobatione sublata. Nunc quaestio est, an sit bipertita argumentatio: 'si peperit, virgo non est; peperit autem'. Multi dicunt esse bipertitam argumentationem hac ratione: si, inquiunt, adprobationes saepe, quia manifestae sunt, subtrahuntur, cur non et conclusio, cum manifesta est, subtrahatur? ut sit bipertita argumentatio per propositionem et adsumptionem 'si peperit, virgo non est; peperit autem'. Cicero hanc illorum sententiam reprehendit dicit que semper argumentationem concludendam esse, nec umquam tamen utendum esse manifesta conclusione. Tunc autem hoc fieri posse, si conclusionum genera cognoscamus. Sunt autem quattuor: quarum conclusionum una talis, cum breviter anacephalaeosin facimus propositionis et adsumptionis, et post adiungimus id, quod ex omni argumentatione conficitur. Dat autem ipse exemplum: 'quod si leges omnes ad utilitatem rei publicae referri convenit, hic autem saluti rei publicae fuit, profecto non potest eodem pacto et saluti communi consuluisse et legibus non obtemperasse'. Secunda autem conclusio talis est, ut argumentatio ex contrario concludatur; et dat exemplum: 'summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis'. Propositio enim huius syllogismi talis est: 39. Qui saepe numero nos per fidem fefellerunt, eorum orationi fidem habere non debemus: Hoc postquam probatum est, ita concludi oportuit 'igitur Carthaginiensibus fidem non habere debemus', sed contrarium potius in conclusione constituit: 'summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis'. Tertia conclusio talis est, ut id solum, quod ex omni argumentatione conficitur, inferamus; et dat exemplum: 'urbem igitur diruamus'. Quarta conclusio talis est, cum non id, quod conficitur, in conclusione ponimus, sed id, quod eam rem, quae conficitur, consequatur; et dat exemplum: 'si peperit, cum viro concubuit; peperit autem'. Hic conficitur: 'cum viro igitur concubuit'. Sed hoc in conclusione, quia manifestum est, non ponit, sed illud ponit, quod manifestum ipsam conclusionem consequitur: 'igitur fecit incestum'. Etenim si cum viro concubuit, id consequitur ut fecerit incestum. Antiqui autem quemcumque hominum coitum incestum appellabant. 40. Quare in longis argumentationibus: Dat praeceptum, ut sciamus, qua conclusione una quaeque argumentatio concludenda sit. Quotiens, inquit, longa fuerit argumentatio, aut propter memoriam anacephalaeosin facere in conclusione debemus, aut si erunt in memoria, quae supra dicta sunt, argumentatio nobis ex contrario concludenda est. Verum longa argumentatio non partibus, sed mensura partium constat, id est, non quinquepertita aut quadripertita argumentatio longa est, sed in quacumque argumentatione, quotiens latiores fuerint adprobationes, tunc longae erunt argumentationes: ita et quinquepertita argumentatio ex modo adprobationum brevis poterit inveniri. Quare, inquit, quaecumque longa argumentatio fuerit, duobus modis concludenda est, aut per conductionem, id est anacephalaeosin, aut per contrarium. Quotiens autem brevis fuerit argumentatio, hoc solo, quo conficitur, concludenda est. In illis vero argumentationibus, quae exitum manifestum habent, consecutionem ponere in conclusione debemus. Si qui autem ex una quoque parte putabunt constare argumentationem: Reprehendit etiam illos, qui ex una parte dicunt fieri posse argumentationem: 'hi' inquit 'errant de nominis ambiguitate': nam argumentatio duas significationes habet, et argumenti et argumentationis. Quare cum dicunt 'si peperit, cum viro concubuit', inventum proferunt, non expolitionem, id est argumentum proferunt, non argumentationem. Sed talis argumentatio esse non potest, nisi cum expolita profertur oratio. Eodem modo, inquit, et illi errant, qui dicunt aliquando subtrahi posse nunc propositionem, nunc adsumptionem: nam quoniam utraque harum movet auditorem, neutra necesse est subtrahatur expolitioni. Itaque magno opere studendum est, quia inventio cunctis oratoribus communis est. Sed ipsi oratores dicendi modo aut optimi sunt aut mediocres aut infimi. 41. Variare autem orationem magno opere oportebit: Propter fastidia varia, inquit, uti oratione debemus, ut nunc per inductionem argumentemur, nunc per ratiocinationem: deinde in ratiocinationibus ut nunc quinquepertitam, nunc quadripertitam, nunc tripertitam faciamus argumentationem: deinde, ut non semper prima sit propositio, sed aliquando adsumptio prima sit. Haec, inquit, ut melius inspiciamus, aut scribamus ipsi et nos exerceamus, aut, si id piget facere, ea, quae supra posita sunt exempla, videamus et in ipsis hanc exerceamus varietatem. Illud autem praecipit, syllogismos omnes in dialectica contineri; hos paucos inde derivatos, qui oratori convenire videbantur. Denique isti non syllogismi, sed epichiremata dicuntur. 42. Reprehensio est, per quam argumentando adversariorum confirmatio diluitur aut elevatur: Iam de quattuor partibus orationis dictum est, id est de exordio, de narratione, de partitione, de confirmatione: nunc secundum ordinem de reprehensione tractandum est. Reprehensio est oratio, quae post nostram confirmationem adversariorum confirmationem reprehendit. Haec duo agit: aut omnino tollit, quod adversarius dixit, aut infirmat ac levius reddit. Verum ipsa reprehensio ex illis locis argumentorum capitur, ex quibus confirmatio, id est ex attributis personae et attributis negotio; materia enim argumentorum communis est tam confirmanti quam reprehendenti. Et cum tria sint data confirmationi, materia, argumentum, argumentatio, materiam non reprehendimus, quae nuda atque communis est, sed argumentum aut argumentationem reprehendimus. Et quoniam in confirmationem vel reprehensionem communiter hactenus praecepta tradidimus, debemus scire certos modos reprehensionis. Sunt autem quattuor principales modi, si aut sumpta reprehendamus aut conclusionem aut genus argumentationis: aut si haec tria nullo modo reprehendi poterunt, quod extremum est, facere debemus, ut aliud contra argumentum firmum aut firmius proferamus. Sumpta sunt, quaecumque nobis ad fidem sumimus; ad fidem autem sumimus argumentum: ergo argumenta 'sumpta' sunt. Et quoniam argumentum non nisi ex confesso fit, recte ea, quae ex confessis argumenta sumimus, sumpta dicuntur. Sunt autem sumpta semper quattuor probabilia, tria necessaria: probabile enim argumentum in quattuor dividitur, credibile, signum, conparabile, iudicatum: necessarium in tria dividitur, conplexionem, enumerationem, simplicem conclusionem. Itaque quia septem argumenta, septem sumpta sunt: de quibus argumentis cum adversarius quodcumque sibi ad fidem sumpserit, tu continuo certis modis poteris reprehendere: quos modos a Cicerone traditos in singula sumpta reprehendenda diligenter debemus attendere atque retinere. 43. Quod pro credibili sumptum erit: Enumeravit septem esse sumpta: nunc docet unum quodque sumptum quot modis reprehendi possit, et a probabili argumento incipit, in quo quattuor continentur, credibile, signum, conparabile, iudicatum. Itaque, inquit, si aliquid ab adversario pro credibili argumento fuerit prolatum, quinque id modis possumus reprehendere: si aut, inquit, quod solidum ac primum est argumentum, ipsum falsum esse doceamus, aut si ex contraria quoque parte credibile esse monstremus, aut si omnino erit incredibile, aut si in eo id, quod paucorum est, omnium esse dicatur, aut si id, quod raro contingit, fieri omnino denegetur. Falsum est, quod in re falsum est et quod omnino aliter esse contendimus, sicut ipse ait: 'nemo est, quin pecuniam quam sapientiam malit'. Hoc itaque falsum est: ut etiam si unus fuerit inventus, qui sapientiam malit, argumentum adversarii falsum esse dicatur. Ex contrario quoque credibile erit, si quid ab adversariis pro credibili prolatum nihilo minus credibile sit, si convertatur, ut puta: 'quis est, quin officii cupidior quam pecuniae sit?' Hoc utique ab adversario pro credibili prolatum est, quod conversum nihilo minus credibile est, si dicas: 'quis est, quin pecuniae cupidior quam officii sit?' Ergo credibile reprehenditur, quod ex contraria parte conversum nihilo minus credibile potest videri. Incredibile autem dicetur, quod ab hominum opinione dissentit. Et hoc intererit inter falsum et incredibile, quod falsum in ipsa re est, incredibile vero in opinione. Itaque, inquit, incredibile est, ut puta, si avarus dicatur mediocris officii causa maximam pecuniam contempsisse. Hoc itaque apud opinionem hominum credi non potest: quando enim avarus maximam pecuniam contemneret mediocris officii causa, qui ob parvam pecuniam saepe officia magna contemnit? Inter falsum et incredibile hoc [quoque] interest: quod falsum est, credibile esse potest; deinde, quod incredibile est, verum esse potest. Sed verum duplex est: nunc id, quod vere gestum est, nunc id, quod vere gestum esse quibusdam rationibus adprobatur. Itaque saepe, quod verum est, quia falsum esse non potest, incredibile est. Verum est enim, quod Simon volavit, sed tamen incredibile est. Deinde si dicas: 'uno die duas controversias prescripsi', cum non perscripseris, in re quidem falsum est, sed tamen, quia fieri potuit, credibile est. Rursus credibile argumentum reprehendi potest, si quod paucorum est, omnium esse dicatur, ut puta 'qui pauperes sunt, iis non officium magis quam pecunia cordi est'. Hoc quia generaliter dictum est, reprehendi potest; nam possunt aliqui pauperes inveniri, quibus officium magis cordi sit quam pecunia. Nec nos moveat, quod in argumento credibili, quod quidem ex personis fieri diximus, exemplum de loco posuerit: credibile enim argumentum, id est probabile, maxime quidem personarum est, sed fit etiam ex attributis negotio, id est ex loco, tempore vel reliquis. Itaque sub hoc modo reprehensionis duo exempla posuit, unum a persona, aliud a loco. Illud autem, quod tertium videtur, exemplo illi, quod sub extremo modo positum est, congruum, non tertium est exemplum, sed secundi conclusio, ut primum exemplum a personis sit 'qui pauperes sunt, iis antiquior officio pecunia est', secundum exemplum a loco sit 'qui locus desertus est, in eo caedem factam esse oportet: in loco celebri homo occidi qui potuit?' Itaque hoc praeceptum tenere debemus, quod ex attributis personae maxime credibile argumentum conficitur: esse tamen et in factis credibile, signum autem non nisi ex factis confici. Scire tamen debemus ex attributis personae fieri et necessarium argumentum, si dicas 'pedibus aeger quinquaginta milia qui potuit ambulare?' Postremo credibile argumentum potest reprehendi, si id, quod raro fit, numquam fieri posse dicatur, ut puta 'nemo est, qui puellam praeteriens adamet'. Hoc rursus, quia generaliter dictum est, potest reprehendi; nam frequenter et semel visa puella potest adamari, ut in Eunucho adamat Chaerea, et in Vergilio: ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error. His itaque quinque modis credibile poterit reprehendi, si aut perspicue falsum ostendatur, aut conversum ex contraria parte nihilo minus credibile sit, aut si incredibile demonstratur, aut si quod paucorum est omnium esse dicatur, aut si quod raro fit id numquam fieri posse dicatur. Quod autem pro signo sumetur, id isdem ex locis, quibus confirmatur, infirmabitur: Dixit quot modis credibile possit reprehendi, nunc transit ad signum: si, inquit, ab adversario aliquid pro signo proferetur, id isdem locis reprehendi potest, quibus confirmatur. Verum quoniam in definitione signum esse dixit, quidquid in sensus cadit, maxima signa sunt et quae in controversiis frequentius necesse est inveniri, oculorum et aurium: oculorum 'pallet, pulverulentus est, cruentus est', aurium vero 'hoc dixit, hoc locutus est'. Itaque praeter haec signa, quae oculis digito que monstrantur, omne factum ac dictum signum est: quae facta et dicta negotio attributa sunt, id est continentia cum ipso negotio. Quae facta et dicta tripliciter considerantur, ante negotium, in negotio, post negotium. Itaque cum ex iis, quae negotio attributa sunt, argumenta sumpserimus, signum est, id est ex iis, quae continentia cum ipso negotio sunt et quae in gestione negotii continentur: deinde si ex iis fecerimus argumentum, quae personis attributa sunt, credibile erit, et hoc ideo argumentum dicetur, ut quasi argumentum a personis fiat, signum a negotiis: et ideo Cicero in Caeliana: argumentis agemus, signis luce omnis clarioribus crimina refellemus. Igitur si adversarius, inquit, aliquid pro signo protulerit, isdem ex locis reprehendere debemus, quibus confirmatur. Et quoniam ignoratur, quibus ex locis signum confirmari debeat, id ipsum docet; confirmatur autem quattuor modis. Primo, inquit, signum ipsum manifestum esse debet, id est ut, cum dixeris 'pallet', vere palleat: deinde ut, postquam constiterit esse signum, constet rursus eius rei esse signum, de qua agitur, ut dicas: 'occidit; nam cruentus est'. Et quoniam diximus factum omne signum esse, in facto autem et facta et dicta sunt, confirmamus, inquit, signum, si aut id factum dicamus, quod non oportuerit, aut id non factum quod oportuerit. Sed quia interdum per ignorantiam provenit, ut aut id non faciamus, quod oportet, aut id faciamus, quod non oportet, tunc autem gravius delictum est, si faciamus quae non facienda, aut non faciamus quae facienda sunt, quia in eo, quod facimus faciendum vel non faciendum, inest scientia delinquentis (scit enim quia aut faciendum est aut non faciendum), idcirco postremum illud addidit ad confirmationem signi, aut non modo aliquid fecerit aut non fecerit, sed etiam scierit faciendum esse aut non esse faciendum. 'Postremo' inquit 'scisse eum, de quo quaeritur, eius rei legem et consuetudinem'. Itaque quattuor modis signum confirmamus: primum ut verum sit, deinde ut eius rei, de qua agimus, signum sit, deinde ut doceamus aut id factum esse, quod non oportuerit, aut id non factum, quod oportuerit, postremo etiam scisse eum, utrum fuerit faciendum vel non faciendum. Haec quattuor confirmando signo attributa sunt: quorum si adversarius quodlibet ad confirmandum protulerit, tu id quinque modis reprehendes. Dicere enim debebis, inquit, aut non esse signum, id est si dicatur 'homicidium fecit; nam pulverulentus est', utique ad homicidium pulvis signum esse non potest: aut parum magnum esse signum - etenim non modo signum proferendum est, sed et plenum signum, unde illud in Terentio: iam scio magnum signum -, aut ab se potius quam ab adversariis stare, si dicatur: 'scelus fecit; nam erubuit', cum tu contra possis dicere 'immo scelus non potuit facere, quia erubuit', aut omnino falso dici, si dicatur nescio qui pallere, cum non palleat, aut in aliam quoque suspicionem duci posse demonstrabitur, si dicatur 'quia pallet, occidit hominem', cum sit pallor et aegritudinis. Itaque si quid ad confirmandum signum fuerit prolatum, his quinque modis reprehendi oportebit. Quod quidem se in secundo libro de coniecturali causa signatius tractaturum esse promittit. 44. Conparabile argumentum ex similitudine consistit: quod ut reprehendas, id, quod adversarius simile esse vult, tu contra dissimile debebis adserere. Dissimile autem aliquid aut simile sit, octo rebus ostenditur: genere, natura, vi, magnitudine, tempore, loco, persona, opinione. Verum in his animadvertere debemus, quid adversarius conparet ac simile esse persuadeat: quod postquam perspexerimus, illud ipsum nos dissimile debemus ostendere, quod adversarius simile esse contendit. Alioqui stultum est, ut, cum adversarius res inter se esse dicat similes per naturam, nos eas aut magnitudine esse dicamus dissimiles aut genere aut loco vel ceteris. Sed id, quod simile esse dicitur in natura, nos contra in eadem natura dissimile debemus ostendere. Quod rursus dicitur simile esse in persona, nos in eadem persona dissimile esse doceamus. Octo itaque modis dissimile aliquid necesse est conprobari: genere, natura, vi, magnitudine, tempore, loco, persona, opinione. Generis triplicem significationem scimus esse. Est autem genus, id est sanguis aut patria, est genus, sub quo plures partes continentur, est genus rerum qualitas. Hic itaque genus duo illa significat: sub quo sunt species et illud, quod qualitatem designat. Genus illud, sub quo species sunt, ita ad similitudinem ducitur, ut in hoc exemplo: 'si iis, qui inprudentes laeserunt, ignosci oportet, iis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam non oportet'. In his enim ambobus unum genus est voluntas absens: cuius species sunt inprudentia et necessitas. Itaque haec specie diversa genere ad similitudinem referuntur, id est, quia in utroque absens voluntas. Illud autem genus, quod qualitatem significat, confertur, cum utile utili, honestum honesto conferimus, ut puta: 'tam hoc utile quam illud, tam hoc honestum quam illud'. Tertium illud genus, quod aut sanguinem ostendit aut patriam, ad locum referri oportebit. Natura autem confertur ita, ut in hoc exemplo, in quo populi natura cum maris conparatur: ut mare, inquit, quod sua natura tranquillum sit, ventorum vi agitari atque turbari, sic populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari. Vim saepe esse diximus singulorum verborum simplicem significationem, hoc est illud nescio quid, quod intellegimus, cum dictum fuerit 'sacrilegium'. Iam magnitudo erit ipsius vis exaggeratio, ut puta 'sacrilegium atrox'. In loco illam, quae iam abunde tractata est, qualitatem loci inspiciamus. Tempus itidem suis inspectum semper partibus conferamus, ut, si opportunitas est, opportunitatem, si spatium, spatium conferamus. Persona autem omnino manifesta est. Opinio vero est iudicium populi: haec ita conferetur, si dicamus: 'sic de illa re iudicatum est, sic de hac iudicatum aut iudicandum est', aut 'aliter de illa re iudicatum est, aliter de hac iudicatum aut iudicandum est', ut si pro nobis est confirmetur, si contra, mutetur opinio. Ac si quo in numero illud, quod per similitudinem adfertur: Hoc non quasi alius aliqui modus conferendi est, ne forte quis credat, sed opinionis expositio: quae quidem unam partem tenet solam, id est illam, cum ab adversariis coniuncta dissolvimus. Sin iudicatum aliquid inferetur: Et hoc nihilo minus confirmandum ipse nobis indicat in firmatione. Nam quattuor modis dicit firmandum nobis esse iudicatum, quibus utique sublatis infirmari posse declarat, hoc est laude eorum, qui iudicarunt, similitudine eius rei, qua de agitur, ad eam rem, qua de iudicatum est; et non modo non esse reprehensum iudicium, sed ab omnibus conprobatum: et si difficilius et maius esse doceamus illud iudicatum, quod adferatur, quam id, quod instet. Cum enim adferimus iudicatum, ut id nostrae causae prosit, necesse est primo a laude eorum, qui iudicarunt id, quod iudicatum proferimus, ordiamur; per iudicantium enim auctoritatem iudicati auctoritas confirmatur. Deinde ut id, quod indicatum proferimus, simile ei, quo de agitur, esse monstremus; tum enim nos iudicatum adiuvabit, si huic simile demonstretur. Verum haec similitudo octo illis similis partibus facienda est, hoc est genere, natura, vi, magnitudine, loco, persona, tempore, opinione: et omnino hoc iam tenere debemus, quamcumque similitudinem his nobis partibus esse faciendam. Dein tertio modo iudicatum confirmamus, si ostendamus ipsum iudicatum non esse reprehensum, et non modo non reprehensum, sed etiam ab omnibus adprobatum, ut hi iudices de hoc negotio similia sperare cogantur. Extremum illud, si difficilius et maius iudicatum, quam id, quo de agitur, esse doceamus; numquam enim iudex in minore negotio facere dubitabit id, quod iam iudicatum in maiore perspexerit. His itaque locis iudicatum confirmatur, isdem conversis infirmatur, id est ut iudices vituperes, ut negotiorum dissimilitudinem doceas, ut reprehensum illud iudicium demonstres et ut illud iudicium minus ac facile, hoc vero difficile ac maius ostendas. Deinde docet, quae vitia in adversario perscrutari atque invenire debeamus, id est, ne forte illud iudicatum, quod adfertur, huic negotio nihil prosit et ne illud proferatur iudicium, in quo iudices contraxisse constet offensam. Tertio illud considerandum, ne cum pro nobis similia sint multa iudicia, ab adversario unum aliquod dissimile proferatur, statim que frangetur, quod quasi probabile profertur: nam id, quod vere probabile est, nullo modo aut difficillime poterit infirmari. Hoc est, quod ait: 'contrariis locis, si res vera aut veri similis permittit, infirmari oportebit'. 45. Quae vero sicut necessaria dicentur: Transit a probabili ad necessarium argumentum: quod necessarium argumentum si necessarium rebus ipsis fuerit, nulla ratione poterit reprehendi: sin autem non rem, sed modum ac formam necessariae argumentationis habuerit, reprehendetur. Novimus itaque tribus modis fieri necessariam argumentationem, per conplexionem, per enumerationem, per simplicem conclusionem. Conplexio est, in qua utrum concesseris, id contra te futurum est. Haec, ita ut diximus, si omnino necessaria est, non poterit reprehendi: sin autem solam formam necessariae argumentationis tenebit, duobus modis reprehendetur, aut per conversionem aut per alterius partis infirmationem: quos modos facile poterimus adgnoscere, si ipsa necessariae argumentationis forma ponatur: 'si veretur, quid accuses, qui probus est? si non veretur, quid accuses, qui id parvi auditu aestimat?' Hoc per conversionem sic reprehendemus, ut cancellato veluti respectu primam propositionem ad secundae propositionis dimittamus eventum, deinde secundam propositionem ad primae propositionis subrigamus eventum, ita tamen ut eventibus negatio adiuncta copuletur hoc modo: 'si veretur, accuses, quia id non parvi auditu aestimat': deinde 'si non veretur, accuses, quia non probus est'. Ita conversione eventuum accusandum esse adseruit, quem adversarius dixerat non accusandum. Accusatio autem hic non publica est, sed privata obiurgatio. Unius vero partis huiusmodi reprehensio est, cum ex propositis duobus unum quodcumque frangitur; altero enim infirmato vacillat alterum: 'si veretur, accusa; facile enim verecundus ab errore flectetur'. Enumeratio autem vitiosa intellegetur: Enumeratio pars necessariae argumentationis est: haec cuiusmodi sit, supra diximus. Verum cum ab adversario proponetur, duobus modis poterit reprehendi, si aut aliquid praetermissum esse in enumeratione doceamus, quod pro nobis sit, aut si omnia quidem enumerata sunt, sed in his aut contrarium ponimus et falsum esse monstramus, aut confitemur aliquid ita esse et ostendimus esse pro nobis. Primus itaque modus est, ubi aliquid praeteritum demonstramus, quod prolatum nostrae causae proficit, ut est illud de equo, quem post adversarii enumerationem ex hostibus captum esse memoravit, id est, ex praeda, quae propria cuique fuerit, non quae confusis omnibus fuerit communiter distributa. Alter modus est reprehensionis in enumeratione, in quo duo respicimus, utrum aliquid contrarium poni possit, an aliquid confiteamur ex his, quae adversarius enumeravit, propterea quod honestum est. Contrarium ponimus, si, cum adversarius equum neget hereditate venisse, nos hereditate venisse doceamus. Confitemur autem aliquid, quod honestum sit, ut si adversarius dicat 'aut insidias facere voluisti aut amico morem gessisti aut cupiditate elatus es', nos dicamus amico nos morem gessisse: quod utique in confessione turpe non est, maxime si ea, quibus cum hoc positum est, consideremus. Ita in reprehensione enumerationis aut praetermissum aliquid ostendimus, quod tamen inlatum pro nobis sit, aut ex omnibus, quae posita sunt, nunc aliquid per contrarium refutamus, nunc, quia pro nobis est, confitemur. 46. Simplex autem conclusio reprehenditur: Haec quoque si ex utroque, quo constat, id est, si ex proposito et adiuncto erit necessaria, reprehendi omnino non poterit; est autem huiusmodi: 'si dies est, lucet: si natus est, morietur'. Utique hoc ita necessarium est, ut frangi omnino non possit. Tunc autem simplex conclusio poterit reprehendi, si ostenderis adiunctum non cohaerere proposito, ut puta, 'si mater est, diligit: si semel peccavit, numquam corrigetur'. Utique hoc, cum adiunctum consideras necessario cohaerere non posse, necessarium esse non poterit erit que potius probabile. Ita necessarium per se constat, probabile multis adseritur argumentis. Hoc autem 'si semel peccavit, numquam corrigetur' multis adserendum est argumentis: quod vero multis adseritur argumentis, necessarium non est. Recte igitur huiusmodi reprehensa conclusio est, si formam necessariam, rem vero probabilem continere monstretur. Verum haec cuncta praecepta de dialectica traxit, quae magna et difficilis est: de qua se, si facultas fuerit, postea tractaturum esse promittit. 47. Cum igitur ex iis, quae sumentur, aliquid non concedetur, sic infirmabitur: Omnem argumentationem quattuor modis dixit posse reprehendi, si aut sumpta reprehendamus aut conclusionem, aut si genus ipsum argumentationis vitiosum esse monstremus, aut si contra firmum argumentum aliud nostrum aeque firmum aut firmius opponamus. Itaque iam sumptorum dicta reprehensio est. Sin autem, inquit, reprehendi sumpta non poterunt, tunc erit reprehendenda conclusio. In conclusione itaque hoc animadvertendum est principaliter, ne, cum in propositione aliud sit aut esse possit, aliud concludatur: hoc itaque vitium erit dicentis. Vitium porro aut apertum aut obscurum. Atque apertum in conclusione vitium erit, si, cum res alia in propositione teneatur, alia omnino res in conclusione ponatur, ut puta, si agitur, an nescio qui ad exercitum sit profectus, et contra eum quis sic velit argumentari: 'si venisses ad exercitum, a tribunis militaribus visus esses; non es autem ab iis visus: non es igitur ad exercitum profectus'. Hic utique apertum vitium est. Nam propositio tenet 'si venisses ad exercitum', conclusio 'non es igitur ad exercitum profectus', cum iuxta propositionem debuerit concludi: 'non igitur ad exercitum venisti'. Hoc itaque apertum vitium. In obscuro autem duo nobis attendenda sunt, ne aut ambiguitate propositionis aut oblivione fallamur. Ambiguitas in propositione talis est: 'si indigetis pecuniae, pecuniam non habetis'. Nam omnino qui pecuniam non habet, indiget pecuniae, et ille, qui habet, sed maiorem habere desiderat, indiget pecuniae; indigere enim voluntatis est. Haec itaque propositio ambigua est 'si indigetis pecuniae, pecuniam non habetis'. Huius propositionis quamcumque ab adversario propositam conclusionem alterius rei interpretatione poteris reprehendere, ut, si in conclusione mendicos posuerit, tu dicas eos, qui pecuniae indigeant, non te mendicos intellexisse, sed eos, qui cum haberent, maiorem tamen pecuniam vellent: deinde, si ille huiusmodi homines in conclusione posuerit, tu contra in propositione dicas te intellexisse mendicos. Ita adversarii conclusionem propositionis visa ambiguitate subvertes. 48. Deinde aliud obscurum vitium est, cum obliviscimur, quid in propositione sit positum, et aliud in conclusione conficitur, ut puta: 'si ad illum hereditas veniebat, veri simile est ab illo necatum'. Hic veri similitudo posita est. Deinde hanc propositionem pluribus verbis adprobant, scilicet ut memoria propositionis ex animis auferatur: post adsumunt 'ad illum autem hereditas veniebat': postremo inferunt conclusionem 'ille igitur occidit'. Utique in hac conclusione oblivio nostra temptatur: supra enim positum est 'veri simile est ab illo necatum', hic post adprobationem longissimam propositionis non concluditur 'veri simile est igitur ab illo necatum', quod probabile est, sed 'ille igitur occidit', quod necessarium est quod que a probabili propositione dissentit. Itaque diligenter debemus attendere ut conclusionem adversarii aut ambiguitate propositionis convertamus, aut, quia meminimus quid in propositione sit positum, eandem conclusionem falsam esse doceamus. Ipsum autem genus argumentationis vitiosum his causis ostenditur: Tertius reprehensionis modus est, cum ipsum genus argumentationis vitiosum esse monstratur. Verum hoc tenere debemus, quod sumpta sola nuda et generaliter patentia modis suis reprehenduntur. Genus autem argumentationis in causa et in specie positum considerare debemus: quod quidem sumptis suis et forma dictionis, quantum in se est, integrum est, sed cum in causa positum quid operetur attendimus, tunc in eo vitia possumus invenire. Itaque ipsum genus argumentationis duobus modis vitiosum est, cum aut in ipso vitium erit, aut cum ad id, quod instituit, non accommodabitur. In ipso vitium esse quattuordecim modis possumus invenire. Deinde non accommodari ad id, quod instituit, duodecim modis possumus deprehendere, quae omnia Cicero, partim quia aperta sunt, solis propositionibus, partim quia obscuriora sunt, etiam exemplis proposuit et explicavit. Nos eadem persequi, immo repetere longum ac superfluum est. 51. Quartus modus erit reprehensionis: Quarta reprehensio pertenuis est et defectis omnibus extrema necessitate ponenda. Nam et sumpta vera esse concedimus et conclusionem recte habitam fatemur et ipsum genus argumentationis vitiosum non esse concedimus, sed contra firmam adversarii argumentationem nos, quoniam nihil possumus reprehendere, aliam argumentationem aeque firmam aut firmiorem proponimus. Verum hoc in deliberativo genere causae usu provenit, cum aut utile aliquid adversario concedimus, sed nos aut utilius aut honestum aliquid demonstramus, aut honestum aliquid adversario concedimus, sed nos honestius aliquid aut necessarium esse monstramus. Verum nunc transit ad conclusionem, id est sextam eandem que extremam partem totius orationis. Quo loco Hermagoras digressionem subponit, id est orationem, in qua praeter controversiam causae aut laus nostra aut adversarii vituperatio contineatur, aut quae ad aliam rem transitum faciat, non per argumentationem, sed per amplificationem. Hanc Tullius non partem orationis vult esse, sed in omnibus orationis partibus insertari ac subici posse declarat, ut certis locis post rem aliquam probatam aut amplificationem aliquam subicias aut laudem aut vituperationem. Itaque non digressionem sexto loco, sed conclusionem Tullius ponit. 52. Conclusio est exitus et determinatio totius orationis: Conclusio est, inquit, finis ac terminus orationis, sed totius orationis hos epilogos accipiamus. Huius conclusionis partes sunt tres, enumeratio, indignatio, conquestio. Verum hoc distant, quod indignatio et conquestio tantum animos movent, diverso tamen exitu; nunc vero iracundia contra adversarios commovetur, nunc misericordia circa nos: enumeratio vero et animos movet et fidem facit. Nam cum repetit quae dicta sunt, fidem, cum vero omnia coacervat et colligit, animos movet. Haec enumeratio non semper uniformiter ea, quae dicta sunt, colligere debebit, ne cum odiosum, tum etiam, quod maxime contrarium est, fieri ex arte videatur. Itaque supra dictorum repetitio varianda est. Variatur autem modis tribus, si aut eas res, quas ante dixisti, breviter perstringas et colligas, quod quidem factu facile est, aut si in memoriam audientium revoces, quas partes in partitione proposueris et quibus rationibus unam quamque partem confirmaris, aut si interroges iudices, quid amplius velint cognoscere, cum hoc et hoc docuerimus, cum hoc et hoc planum fecerimus: atque haec nunc per nostrarum argumentationum repetitionem, nunc etiam per adversariorum argumentationum reprehensionem. Deinde haec ipsa enumerationum genera non semper a nostra persona facienda sunt, sed nunc a nostra, nunc a supposita, nunc a re. Nostra persona quemadmodum accipiat orationem, in promptu est. Suppositae autem personae accommodatur oratio, si dicas: 'nam quid, si legis scriptor adsistat et quaerat a vobis quid dubitetis, quid possitis dicere, cum vobis hoc et hoc sit demonstratum?' Rei etiam sic accommodatur oratio, si aut lex aut locus aut urbs aut monumentum aliquod accipiat orationem per enumerationem sic: 'quod si leges loqui possent, nonne haec aput vos quererentur? quidnam amplius desideratis, iudices, cum vobis hoc et hoc planum factum sit?' Verum etiam in his enumerationibus, quae aut suppositae personae aut rei dantur, ita ut in nostra persona illa omnia enumerationum genera varianda sunt, ut nunc singillatim singula nostra argumenta percurrantur, nunc partitionis promissio suis rationibus exequenda sit, nunc interrogatio ad iudices facienda, nunc et nostrarum et adversariorum argumentationum copulanda conlatio. Commune autem hoc erit in enumeratione praeceptum, ut ex una quaque argumentatione, quoniam tota non potest recenseri, unum quidque, quod validum est, deligatur, ut memoria renovetur, non omnis repetatur oratio. 53. Indignatio est oratio, per quam conficitur, ut in aliquem hominem magnum odium aut in rem gravis offensio concidetur: Indignatio et conquestio tantummodo motus excitant ad iracundiam vel odium, indignatio ad iram, ad misericordiam conquestio: quae utraque isdem locis sumi poterit, quibus argumentatio cuncta consistit, id est adtributis personae et adtributis negotio; ex his enim et fides conparatur et cumulus. Verum indignatio propria veluti accusatoris est, ut iram in reum suscitet, conquestio autem velut propria defensoris est, ut in reum suscitet miserationem. Sed cum indignatio vel conquestio aput personas agentium proprietate praevaleant, utrumque tamen ab utroque faciendum. Nam et accusator iram in reum, miserationem vero pro se suscitare debet, et rursus defensor miserationem pro se, iram vero in accusatorem suscitare debebit. Hoc ita faciendum, quemadmodum etiam ab utroque et propriae argumentationes confirmantur et adversariorum reprehenduntur. Verum cum indignationi et conquestioni iam dederit generale atque commune praeceptum, quod ex attributis personae vel negotio sumi possint, dat tamen singulis proprios locos, indignationi quindecim, conquestioni sedecim. Nec nos locorum ipsorum ordo moveat, quod in quosdam numeros ordinantur. Nulla etenim in ipso ordine rerum auxesis est, nullus gradus aut ad maius aut ad minus, sed idcirco locis ipsis numerus datus est, quia melius et tenentur saepe praecepta nullam que recipiunt confusionem, si ad memoriam numeris conlocentur. Quamquam indignationis primum locum recte sumpserit, quod ex rebus omnibus a numinibus traxit exordium: sed, ut diximus, in hoc locorum numero rerum ordinem nolo quaeramus, sed ex more manifestioris praecepti factum esse meminerimus. Iam ipsi loci diligenter inspicientibus manifesti sunt, id est res, quae praecipiuntur, facile perspici possunt. Illud tamen praeceptum tenere debemus, sive in indignatione sive in conquestione nos locis omnibus uti non oportere, sed his, quos causa suggerat, neque his omnibus, sed quoad iudicantium animi moveantur. Quod si etiam uno aliquo loco factum viderimus, orationem continuo finire debemus; ira enim vel lacrimae dum incipiunt ac recentes sunt, plurimum valent. 55. Conquestio est oratio auditoris misericordiam captans: Diximus conquestionis opus hoc esse, ut animos iudicantium ad misericordiam moveat. Huic quoque dat proprios locos sedecim: in quibus, ut diximus, non erit nobis rerum ordo quaerendus, sed quicumque locus ad misericordiam conficiendam pro negotii qualitate sumendus. Hoc autem scire debemus, esse multos communes locos et indignationi et conquestioni, et recte: neque enim iudex potest nobis praebere misericordiam, nisi ira in adversarium consequatur, aut irasci poterit adversario, nisi in loco ipso nobis animum praebeat misericordem. Liber 2 1. Crotoniatae quondam cum florerent omnibus copiis et in Italia cum primis beati numerarentur: Omnis praefatio quasi similitudo est ad id, quod dicturi sumus. Ita in ea semper similitudo captanda est, quamquam saepe ad hoc deducitur, ut similitudo tollatur. Unde sive futura similitudo est sive non, in eo ad quod praefatio praeparatur, animadvertendum semper est, utrum in toto similitudo praefationis paretur an in partibus an in parte. Frequenter enim cuncta conveniunt, frequenter diversis in praefatione positis cum ea re, ad quam praefatio ducitur, quaedam in praefatione similitudo confertur. Hic, ad quod ducitur praefatio, illud est, ex multis artium scriptoribus electa multa et ad unam quam scripsit artem, quo pulchrior redderetur, praecepta ex multis multa collecta. Huic igitur rei praefatio illa est, Zeuxin, pictorem nobilem, Helenae simulacrum pinxisse, sed cum conductis et in unum vocatis quinque virginibus quidquid esset pulcherrimum delegisset. Hoc, ut perspici licet, in summa convenit, quia hic et ille multa de multis; verum praefert Tullius opus suum, quod magis multa ipse, si quidem praeteriti temporis scriptores et praesentis in iudicio habuit, et non unius civitatis nec unius linguae, quippe cum et Graecos et Latinos: at vero Zeuxis ex una civitate et ipsius temporis eligendi habuit facultatem. Crotoniatae quondam cum florerent: Si partibus conductis tota conveniunt, pulchra semper et praecipua dicetur esse praefatio. 'Crotoniatae' Romani sunt: 'cum florerent omnibus copiis' Romanis convenit: item convenit 'et in Italia cum primis beati numerarentur'. 'Iunonis' vero 'templum, quod locupletare egregiis picturis voluerunt': sic et eloquentiae vel facundiae templum. 'Zeuxis' Tullius. Cum multa dicendi genera sint, ut inter picturas multas Helena, ita inter dictiones eminet semper oratoria, et ut Zeuxis in femineis pingendis vultibus summus, ita in orationibus Tullius. Pinxit Zeuxis multa, quae usque ad nostram memoriam manent: saecula posteriora tenent, quidquid pinxit oratio Tulliana. Zeuxis Helenae se simulacrum pingere velle dixit; non enim Helenam, sed simulacrum fuerat traditurus: ita Tullius scribendo artes, non orationes, non ipsam eloquentiam, sed simulacrum eloquentiae fuerat traditurus: hoc convenit et illa sententia: 'quod ex animali exemplo mutum in simulacrum veritas transferebatur'. Mutum enim simulacrum eloquentiae ars eius, ipsa autem eloquentia quasi animal. Ita pro parte poterit ei rei, ad quam confertur praefatio, convenire, relicto eo, quod postea praeponitur, quod, cum Tullius ex omnibus multa quaesierit et omni tempore, Zeuxis ex una civitate et uno tempore conparavit. 2. Ac si par in nobis: Finito praefationis uno genere, similitudinis scilicet, nunc praelationem, quae etiam ipsa in praefatione facienda est, incipit dicere. Exemplorum eligendi potestas: ideo hoc opus esse posse melius. Principe illo atque inventore Tisia: Corax et Tisias artes primi oratorias apud Graecos scripsisse dicuntur. Sicut et ipse, cuius instituta sequebantur, fecerat: Gloria Xenocratis philosophi motus Aristoteles philosophia exercuit, gloria Isocratis motus rhetoricae praecepta conscripsit. 3. Artis sibi curam adsumebat: Voluit enim Aristoteles propter Isocraten, cum philosophus esset, etiam praecepta dicendi tradere. Alterum communi hominum infirmitati, alterum singulari: Non intellegere omnium potest esse et est vitium commune, singulare vitium est, ut, cum non intellegat, in eo, quasi intellegat, perseveret. Haec commode perscripsisse videamur: id est, ut praecepta commode tradidisse videamur. Adroganter adsenserimus: hoc enim magnum vitium, temere adsensisse. Igitur primus liber, exposito genere huius artis et officio et fine et materia et partibus, genera controversiarum et inventiones et constitutiones et iudicationes continebat: Propositurus quid dicendum sit in secundo libro, prius enumerat, quid in primo dixerit, de genere artis, de officio, de fine, de materia, de partibus, de inventione et eius constitutionibus ceteris que rebus. Item de partibus orationis, quas cum pleno praeceptorum genere conpleverit, confirmationem et reprehensionem non ad causarum species, sicut oportuerat, adplicavit; dedit enim praeceptum, quo modo in omni causarum genere argumentandum sit. Ergo nunc ad species adplicata argumentatione dicturum se pollicetur, ita tamen, ut non de expolitione argumentationis, quae in primo plenissime tractata est, sed de argumentis loquatur in uno quoque genere causarum, id est in coniectura, fine, qualitate, translatione et ceteris his incidentibus. Et potuit quidem hoc esse contentus, ut specialiter de constitutionibus diceret in quocumque genere causarum quae essent confirmandi praecepta, quae reprehendendi. Verum quoniam ipsa quoque genera causarum propter suos fines diversos diversa praecepta desiderant, cum iudicialis habeat aequitatem, demonstratio honestatem, deliberatio honestatem et utilitatem, confirmandi et reprehendendi praecepta quae sint in constitutiones singulas, divisit in iudiciali genere causarum, in postrema libri parte de deliberatione et demonstratione propter fines proprios aliqua tractaturus. 'Exposito genere', quod eloquentia magna et ampla pars est civilis cuiusdam quaestionis: 'officio': officium eius artis est dicere apposite ad persuadendum; 'fine', finis persuadere dictione: 'materia', quod hupothesis~g sit (non autem omnia, ut voluit Gorgias Leontinus) aut etiam thesis~g, ut voluit Hermagoras: 'partibus', inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio: 'genera controversiarum' id est genera causarum, iudiciale, deliberativum, demonstrativum: 'inventiones': nam de quinque partibus [orationis] solam inventionem tractat: 'deinde partes orationis', exordium, narrationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, conclusionem. Quo pacto tractari conveniret argumentationes: syllogismum et inductionem. Hic tantum ipsa inventa: id est argumenta ipsa, non et expolitionem. Aut ad sententiae dictionem: Constitutiones omnes iudiciali in genere causarum tractabuntur. 4. Nunc a coniecturali constitutione proficiscimur. Secundus liber confirmationem et reprehensionem ipsis constitutionibus adplicavit, cum primus liber generaliter omnem materiam omnibus dederit. Ac primo de coniectura proponit exemplum, non ipsum exemplum tractaturus, quoniam in exemplo non omnia inesse possunt, quae cadunt in coniecturam: omnia enim exempla, quae in coniecturam veniunt vel venire possunt, praecipienda fuerant. In argumentis ergo de coniectura erit praeceptio, quia exinde in thema quodlibet coniecturale, quod necessarium fuerit, facile poterit devocari. Hoc autem fieri a Tullio intellegamus etiam in omnibus constitutionibus, ut exemplum cuiuslibet constitutionis det, non tamen ipsum tractet exemplum. Proposito itaque exemplo coniecturali secundum praecepta primi libri docet quae sit intentio, quae depulsio: ex quibus duobus quae sit constitutio: deinde admonet, quod in coniectura eadem, quae quaestio est, ipsa est iudicatio occiderit ne'. In coniectura enim factum non conceditur, unde non potest ex deductione rationis et refutatione nasci post quaestionem primam alia quaestio, quae dicitur iudicatio. Subiungit post admonitionem dare se praecepta huic constitutioni et argumentorum locos omnes coniecturae convenientes, ex quibus in quamlibet coniecturam, qui necessarii fuerint, devocabuntur. Sunt igitur coniecturae loci [hi] principales: a causa, a persona, a facto. A causa est, quamobrem fiat aliquid et quae parit voluntatem; de causa enim loquitur hominis, non rei: qua causa volumus probare, quod voluit facere is, cui intenditur factum. Persona autem omnis ille est, qui quid fecisse dicitur, hoc est, illa ex omni vita per adtributa personis sumpta adprobatio ad id quod intenditur factum. At vero a facto probationes habebunt facta illa omnia, quae probant factum illud, unde iudicium est. Nam factum tria significat: est factum vitae praeteritae, quod personam probat, est factum et illud, quod intenditur, ipsum illud quod dicitur 'occidisti': est factum tertium hoc, quod tribuit argumentum ad factum illud, unde iudicium est, ut 'transisti, clamasti', quibus probatur, 'occidisti'. Hoc est ergo ultimum, quod dixit 'a facto': quod ipsum perspicietur in tribus illis, ante negotium, in negotio, post negotium, simul cum suis, per quae se explicant facta, loco, tempore, modo, occasione, facultate. Ergo haec tria sunt, quae coniecturae suggerunt argumenta, causa, persona, factum. 5. Causa ipsa dividitur in duo, in inpulsionem et ratiocinationem. Inpulsio motum habet repentinum, non voluntarium, ut amor, vinolentia et omnino omnia huiusmodi, quae veniam merentur, si confiteatur id ipsum, quod fecisse arguitur. Nam si negat, argumenta sunt a causa, ut est 'fecisti, quia vinolentus fuisti: fecisti, quia amore fecisti: fecisti, quia iracundus es': quibus causis probatur facere potuisse quod negat. Ratiocinatio autem causa est etiam ipsa voluntatis; haec ratione faciendi fuisse ostendit voluntatem aut non faciendi, quae sumitur ex ratiocinatione vel boni vel mali, sive iam praeteriti boni sive futuri, pariter mali vel praeteriti vel futuri. Quod nos diximus malum vel bonum, id est ut gloriae causa, ut amicitiarum, ut inimicitiarum ulciscendarum et metus et pecuniae. His igitur commodis vel incommodis hos gradus dat primos: 'commodi retinendi', utique quod haberet, 'augendi', deinde 'adipiscendi', id utique [est] quod non habebat: 'contra incommodi reiciendi', pariter et hic, quod habebat, 'minuendi, devitandi', utique quod futurum erat. Ita tria haec tribus superioribus respondent, commodis incommoda, illic retinendi, hic reiciendi, illic augendi, hic minuendi, illic adipiscendi, hic devitandi: quibus etiam illa accident, ut aliquid incommodi sumamus, vel ut maius commodum consequamur vel ut maius incommodum vitemus: aut rursum commodum aliquod praetereamus, vel ut maius commodum adipiscamur vel ut maius incommodum devitemus. Nam et suscipi incommodum parvum potest, ut maius aliquod commodum consequamur vel incommodum maius vitetur: et rursum commodum contemni potest, vel ut maius commodum consequamur vel ut maius incommodum vitetur: ut leno contentus fuit sine lucro meretricem dare, ne ab Aeschino verberaretur: et velut in Verrinis accipi potest: Malo [emere] quam rogare. Rursus contempto commodo suscipi maius commodum potest, ut Terentianum illud est in Sannionem: pecuniam in loco neglegere maximum interdum est lucrum. Quaestio eadem coniecturalis quae iudicatio: quia ratio deest; non enim factum in confessione est. Ideo eadem erit iudicatio quae quaestio. Et in horum locorum: quae coniecturalia sunt: 'et in ceterorum', id est, ceterarum constitutionum: 'convenire', id est locos. Omnis igitur ex causa, ex persona, ex facto ipso coniectura capienda est: Omnis hic locus a causa sive inpulsionis sive ratiocinationis coniecturae maximum est fundamentum, non quod, cum causa sit, continuo et facinus conprobetur, sed quoniam facinus nullum est, quod non ante causa praecesserit. Supponit deinde locos, quibus accusator utitur, cum adserit inpulsione aliquid esse factum. Ex quibus primus est amplificatio eius rei, quae inpulsionem pariat: deinde adprobatio, quid ex ea fiat, per exempla, ut 'amore se interfecit'. Tertio loco conparationem facimus, et declarata inpulsione eventum eius causae fuisse concludimus. His tribus locis accusator utitur in inpulsione: in ratiocinatione vero his, quos nunc dicam, demonstratione, quid petierit, quid fugerit, augmento, quanta res sit, quam adpetierit aut fugerit. Praeter haec duo, immo in his duobus etiam illud accusator considerare debebit, ne forte ista, quae secutus sit aut fugerit, in opinione tantum habuerit reus, neque consecutus sit commoditatem neque ullum malum fugerit: sed dicendum est ei ita fuisse visum, qui arguitur, et sit sua opinione deceptus. Opinio autem dupliciter decipit, modo dum rem aliter putat atque est eadem res, modo dum aliter evenit quam putavit. Res fallit, si mala creditur, cum bona sit, vel contra vel neutrum vel utrumque. Ergo cum hoc intellegi possit, fallit homines. Cum in re reus uti hac coeperit forte defensione, non sibi antiquiorem fuisse pecuniam vita aut fratris aut amici, accusator debet verum argumentum condere (est enim credibile), sed confirmare debebit, hoc ei, qui arguitur, non ita visum fuisse, et hoc adprobare ex attributis personae, non hanc illum habuisse opinionem, vel illam potius habuisse, quod talis est, quod scilicet personae est. Sic argumentabitur accusator de eo, cuius opinio falsa est in re. Cum autem eventus fallit, quod accidit exempli modo, cum aliqui misso telo alterum interficit, ut in scholae controversiis: ut vero in causis forensibus, cum quis eum dicatur necasse, cuius heres non sit, se tamen sperarit heredem, accusatoris locus est, cogitationem spectari debere, non eventum. Et haec de ratiocinatione. In causa autem omni, sive in inpulsione sive in ratiocinatione, laborandum est, fuisse illis potestatem aut facultatem aut voluntatem. Potestas est, qua posse ostenditur: facultas est, qua adiutores et cetera demonstrantur: voluntas est, qua velle vel voluisse aliquid declaratur. Ita aliud erit voluntas, aliud causa, sive inpulsione sive ratiocinatione: illae enim efficiunt voluntatem, non autem quod efficitur: hoc esse debet, quod est illud quod efficit. Nam saepe causae sunt et deest voluntas, quae probari potest vel fuisse vel non fuisse, tametsi causa praecessit. Hic ex personae potius attributis confirmabitur, quibus talis doceatur, ut potuerit causis commoveri. Haec igitur accusator dicet, cum volet alios defendere, quibus fuisse causa faciendi declarabitur. Deinde adiunget etiam alios locos, quod defensori Tullius dabit ad se purgandum; quibus locis utetur, sicuti diximus, accusator, cum defendet alios, sed hoc brevi faciet: illorum enim defensione alterum vult accusare, non ipsos ostendere innocentes. Ita in maiore esse actu non potest, quod alteri proficit. Omnis igitur ex causa, ex persona, ex facto ipso coniectura capienda est: quae parit voluntatem, velle vel voluisse, id est causa, qua quid ortum sit ostendimus: attributum personae, id est 'persona': attributa autem negotio, id est quod ait 'facto'. Causa tribuitur in inpulsionem et ratiocinationem rationem scilicet, non ratiocinationem illam, ut supra legimus, syllogismi. Ut amor, iracundia, aegritudo: Inter iracundiam et iram hoc interest, quod iracundia perpetua est, ira ad tempus suscipitur. Atque hoc fit ut iracundia sit inpulsio, ira ratiocinatio, ut 'odio quis iratus vel metu occidisse dicatur', quod est ratiocinationis. Ceterum iracundum esse quia semper est, ad inpulsionem --- dicimus, quae propter talem naturam admissum facinus possit ostendere. Aegritudinem vero morbum animi posuit, non corporalem. In quibus aut commodi aliquid maioris adipiscendi causa aut maioris vitandi incommodi suscipitur: ut aliquid incommodi suscipiatur propter duas res, vel ut maius aliquod commodum consequamur vel ut maius incommodum devitemus. Hic locus est: id est, a causa. Nisi aliquid quare factum sit ostenditur: quid sit causa: quae parit voluntatem sive per inpulsionem sive per ratiocinationem. Accusator ergo, cum inpulsione aliquid factum esse dicet: Locis confirmationis a causa per inpulsionem primo datis iam que confirmationis praeceptis datis, redit ad reprehensionis modos. Qui simili inpulsu aliquid conmiserint, et similitudinum conlatione: ut adplices exemplum et doceas simile conparando. Et ipsius animi adfectionis explicatione curandum est: ut ipsius adfectionis, hoc est rei, sit explicatio. Ut non mirum videatur, si quod ad facinus tali perturbatione commotus animus accesserit: id est, ut veri simile probet et per exemplum et per explicationem animi adfectionis. 6. Ut quod eius fieri possit: quantum in hac re fieri potest. Quid in opinione eius, quem arguet, fuerit: ut non solum quid consecutus sit, verum etiam quid speraverit. Si ostendi potest ei visum esse, qui arguatur: ut voluntatem criminetur etiam si effectus defuit: ut ex eo causam habuerit, quia timuit, quia speravit, etiam si nihil aut commodi aut incommodi acceperit. Nam opinio dupliciter fallit homines: Opinio fallit in re, cum opinio vera non est et errat ab eo, quod in vero est, ut, cum res mala sit, bona credatur vel contra. Eventus fallit opinionem, cum opinio quidem vera est, sed eam interveniens casus decipit, ut cum res bona est et bona creditur, sed aliquo casu in malum vertitur. Iam in causa ipsa hoc modo possumus dicere, id ut dicamus: 'ideo occidisti, quia te heredem fore putasti, licet ille alium heredem fecerit': ita semper in opinione est. Et eventus fallit et res, cum aut alius modi est quam creditur, aut aliter evenit, quam putatur habuisse provenire. Aut non is eventus est, quem arbitrati sunt: cum aut ipsa res qualis sit, ignoratur, aut cum res certa fuerit, aliter eveniat, quam putatum est [aut id, quod bonum est, malum putant et reliqua]. Hoc intellecto: quod homines inpellantur non sola ratiocinatione vera rerum, verum etiam falsa: 'hoc intellecto', quod fefellit illum res. Illi ita non esse visum: ut quamvis verum sit quod dicatur, ipsi tamen non fuerit ista sententia. Ex iis, quae ad personam pertinent: adtributa personae, quae probant personam. 7. Ut si qui dicatur alium occidisse ac voluerit: Exemplum ad eventum falsum probandum posuit, non ad probationem causae per coniecturam. Aut eum necasse, cuius testamento non sit heres: exemplum in causa. Non quo casu utatur, ad rem pertinere: ekbasis~g, id est eventus, accidentia, effectus, casus. 'Potestas, si aut nescisse aut non adfuisse' et reliqua: Non fuit necesse facere, etiam si causa fuisset: et si fuisset causa vendendi propter aes alienum, non tamen necessitas, ut deos patrios venderet. 8. Defensor autem ex contrario primum inpulsionem: Dati sunt loci accusatori, quibus uti debeat ad probationem causae per inpulsionem; item alii dati sunt, quibus uti debeat ad probationem causae per ratiocinationem. Nunc supponit defensoris locos infirmandi inpulsionem et infirmandi ratiocinationem. Infirmandae inpulsionis loci sunt quattuor, negare, minuere eius effectum, qui intenditur, inpulsionis naturam docere, confirmare exemplis et similitudinem propositione. Ratiocinationis loci sunt quattuor: quoniam ratiocinatio aut in re est aut in opinione, in re commodi vel incommodi; loci eius erunt, negare commodum, minuere, dicere aliis magis fuisse, aut tantum et sibi quantum et aliis, aut incommodum maius quam commodum. Pariter et de incommodis ista dicentur: quod dicitur evitatum, nullum fuisse incommodum, non tantum fuisse, aliis magis fuisse incommodum, aut et aliis tantum quantum sibi, aut maius commodum quam incommodum. Si in ratiocinatione opinio ponetur, infirmantis loci sunt quattuor: non tale esse vel commodum vel incommodum, ut possit aliquem fallere, maxime se non potuisse: quod firmabitur persona. Post haec omnia defensor uti poterit omnibus locis accusatoris, si in alios crimen transferre voluerit. Quemadmodum enim accusator, reum [ut] convincat, defendit alios et utitur partibus ac locis defensoris, ita et defensor, ut se purget, accusabit alios et in hoc utetur partibus ac locis accusatoris: aut si fuisse concedit, extenuabit, quia auget accusator. 9. Ex persona autem coniectura capietur: Explicitis praeceptis omnibus ad causam pertinentibus, subiunguntur praecepta de personae attributis, quemadmodum his uti possit accusator, quemadmodum etiam defensor in coniecturali constitutione. Et haec quidem personae attributa in primo libro quamquam singula exposuerit et explicarit, hic tamen nunc breviter repetit, quae ipsa sint et quid sint, post praecepturus, quemadmodum his uti possit accusator, quemadmodum defensor. Quo in genere est virtus, scientia: animi, id est stultitiae contraria. Amor, iracundia: adfectio enim facile eventum suum declarat signo que ipsa est eius rei quam ex se parit. Et ipsorum vis: quid ipsa sint, non quid ex se gignant. Et quae res harum aliquam rem consequatur: quid ex se gignant, non quid ipsae sint. 10. Ac personis quidem res hae sunt attributae: Expositis breviter attributis personae, quia ita res repetita poscebat, dat accusatori ex his praeceptum, ut excutiat vitam praeteritam. Parum est enim causam commendasse solam, si non, quae ab hac inpelli posset, persona consentiat. Ergo accusator ex vita praeterita proferre debet similia peccata, similes causas in rebus, vel in paribus vel minoribus vel maioribus: si similes proferre non poterit, dispares proferat. Atque haec nocentis vitae sunt. Si innocens vita praeterita est illius, qui reus est, locus communis inducitur: vitam praeteritam spectari non oportere, quod ea potuerit esse occulta, aut fortasse ad peccandum cum animus fuerit, defuerit causa vel potestas vel occasio. Deinde alius locus communis: non ex vita praeterita praesens iudicium, sed ex praesenti iudicio vitam spectari oportere. Sin autem vita alicuius ignorabitur, praetereundus ab accusatore hic locus est dicendum que cur praetereatur, quod ignoretur vita: statim ad alia argumenta properandum, quae sunt ex ipso negotio in factis dictis que eius, qui reus est, conlocata. 11. Defensor autem primum, si poterit, debebit vitam eius, qui insimulabitur, quam honestissimam demonstrare et reliqua: qui defensori a persona contrarii loci sunt. Nam primum laborare debet, ut honestam rei vitam demonstret: quae declarabitur officiis vel communibus et notis vel maximis et raris aut cum periculo aut cum labore praestitis, officii causa, non necessitatis, et praestitis in parentes, cognatos, amicos, rem publicam. Sed ista beneficiorum commemoratio parva est, quia multorum vita exemplo est naturam posse mutari: ut morum instituta perseveraverint, declarandum est: nihil aliquando deliquisse, numquam ab officio recessisse; fuisse et causas et facultatem, numquam tamen voluisse peccare. Atque in his ostendendis occasionibus laborandum est: earum rerum namque copiam fuisse in faciendo et facere noluisse, quarum rerum nunc crimen in iudicio est, ut si avaritiae, cupiditatis. Deinde locus communis inducendus est, quo indignum esse cum conquestione declarandum est, ut qua causa inpelluntur ad peccandum vitiis omnibus pleni, hac, cuius vita praeterita purgata sit, inpulsus esse dicatur. Deinde alius locus communis: vitam honeste actam reo debere prodesse: ipsam esse certissimam testem morum et voluntatum: criminationem inimicorum invidia facile posse conponi. Haec, si honesta vita est. At si inerunt aliquae turpitudines, laborandum est, ut falsa esse dicamus inimicorum criminatione collectas: vel eo vitio mentis admissas, quo facilius veniam promeremur, neclegentia, necessitate, adulescentia, vel quolibet alio adfectu animi non pernicioso, ut amore vel aliquo huius generis. Postremo laborandum est, ut turpitudines vitae praeteritae vel in dissimili genere vitiorum esse doceantur; ut quoniam innocentem probare non possumus, ab hoc tanto facinore, quod in iudicio est, remotum esse doceamus. Sin vero est vita turpissima, nullo genere defensionis supra posito purganda: locus communis induci debet: vitam praeteritam spectari non debere, neque de moribus hoc crimen, quod intenditur, conprobari. 12. Ex facto autem ipso suspiciones ducentur: Restat tertia pars probationis in coniectura, ex negotio: huius partes quattuor sunt, ut in libro primo expositum est. Etenim adtributa negotio quattuor sunt: continentia cum negotio, in gestione negotii, adiuncta negotio, quae gestum negotium consecuntur. Haec breviter hic repetit, quoniam iam in libro primo tractata sunt: ac dicit in coniecturam omnia genera incidere, non omnes partes, ut in continentia negotii ante negotium, in negotio, post negotium facta omnia in suspicionem vocemus; item in gestione negotii locum, tempus, occasionem, facultates: de modo conticiscens, quod rei manifestae et in confessione habitae modus semper est. Item adiuncta negotio vel maiora vel minora vel paria vel similia maxime que eventus coniecturae prodest. Quarta etiam pars, quae gestum negotium consequitur, ad coniecturam tribuet argumenta, ubi quaeritur lex, consuetudo, pactio, usus, exercitatio. Adque haec sunt attributa negotio: ex quibus cum ducitur argumentum, impletur argumentatio ex negotio. Invenitur autem argumentatio praeterea, quae communiter sumatur ex attributis negotio et attributis personae: ut attributa personae non mihi personam, hoc est vitam praeteritam hominis declarent, sed hoc facinus adprobent, quod intenditur, sicut declarabunt quae supponuntur exemplo. Suspiciones ducentur: id est coniectura capietur: 'ex ipsius omnibus partibus pertemptabitur': ut non mixta sint attributa personae, sed tantum sola sint facta in ipso negotio vel actione totius negotii impleta. Hoc enim in genere spectabitur locus, tempus, occasio, facultas: Modum in coniectura non posuit, quia in facinore confessio semper inspicitur. 13. 'Sunt autem aliae suspiciones, quae communiter et ex negotiorum et ex personarum attributionibus sumuntur' et reliqua: Coniecturae argumenta suggerunt causa, persona, factum: utique ideo tria, quia singula. Suis igitur rationibus causa, suis persona etiam adprobatur; eodem modo factum: quod, cum singula suis rationibus per se in coniectura fidem praestent, merito ad probationem coniecturae triplex materia conlocatur. Monet tamen ratio, duo, personam scilicet adque factum, ad unam fidem posse sociari: ut ex utroque materiae genere, negotiorum, id est factorum, et personarum fides coniecturae quaestionibus adferatur. Hoc ut facilius fiat intellectu que capiatur, meminisse debemus attributa personis, quae utique cum sunt, ipsam videntur adprobare personam: quam cum probaverint, iam coniecturae locus est, a tali viro id quod intenditur facinus non potuisse committi. Ergo attributum personae facit personae fidem, facto autem prodest adprobata persona. Quod cum ita sit, novum est, immo mirum personae attributo probari factum, hoc est negotium. Idcirco Tullius praeceptum dedit, posse quoque ex attributis personae et negotiorum adprobationes nasci ex utraque suspicione communes. Inter attributa personae accipimus fortunam, naturam, victum, studia, facta, casus, orationes, consilia, habitum. Haec utique si attributa personae accipimus, sicut supra diximus, personam probabunt: verum perspiciente ratione et negotium probare poterunt. In fortuna, inquit, spectatur dignitas, divitiae, condicio: haec licet personae attributa sint, tamen cum dico 'dives est, adfectat tyrannidem: servus, potuit occidere: consul, non prodidit patriam', argumentum factis a personae attributis facio. Pari modo de consilio: si quibus consiliis aliquando usus sit dicam, persona est adprobata: si quo nunc usus sit consilio, personae attributo factum probabo. Ergo satis clarum est in constitutione coniecturali argumenta fieri posse communiter et de personae attributis et negotiorum, ut factum probetur. Praecipit praeterea in hac constitutione considerandum principaliter, quod in quaestione est an fieri potuerit, deinde an ab alio potuerit, deinde an facultas fuerit. Inter posse et facultatem hoc interest: cum substantia efficiendae rei inest aut deest, de facultate tractatur, ut sunt vires, ministeria, pecunia: at si aut per naturam res negatur aut per locum aut per tempus, de eo quaeritur an potuerit: si dicatur Tullius interfecisse Romulum, quod utique fieri non potuit per tempus nec habet posse. Item loco fit, si alicuius, qui arguitur caedis, ab eo loco, ubi caedes facta est, absentia declaratur. Tertio quaeritur, utrum id facinus sit, quod paenitere fuerit necesse; item quod spem celandi non haberet: deinde quaeritur an necesse fuerit id fieri. In quibus omnibus spectatur semper consilium. + Quod si in his consilium cernitur, + et factum probatur; consilium autem attributum personae est: ergo attributo personae factum probatur. Huius rei docendae causae supra positum thema tractando excutit habere argumenta ante rem: 'quod in itinere se familiariter applicaverit, quod sermonis causam quaesierit, quod simul deverterit, cenarit': item in re 'nox, somnus': post rem: 'quod solus exierit, quod illum tam aequo animo reliquerit, quod cruentum gladium habuerit'. Haec ante rem, in re, post rem attributa negotio sunt, quae faciunt fidem negotio. Sed quoniam in his omnibus etiam consilium spectatur, fiet ut, cum consilium personae sit attributum, haec omnia negotio sint attributa, efficiatur negotio ex attributis personae et negotiis communiter adprobatio. Quaeritur enim, utrum diligenter ratio faciendi videatur habita et excogitata, ut non veri simile sit quemquam tam temere ad maleficium accessisse. In qua re quaeretur, num alio modo commodius fieri potuerit vel a fortuna: Frequenter enim, si pecunia, si adiutores, [si] adiumenta desunt, videtur facultas faciendi defuisse: quod utique inpugnari non potest nisi per consilium, ut alio modo fieri potuerit, ut fieri a fortuna. Ergo ad expugnandas facultates, quae desunt, si subveniat saepe consilium, cum dicitur aut alio modo fieri potuisse aut per fortunam, in consilio, quod personae est attributum, res probatur. Ex hoc et ex superioribus illa conclusio est, nasci posse communiter argumenta et ex personae attributis et ex negotiorum. Hanc igitur rationem si diligenter voluerimus attendere, ista attributa inter se apta, iuncta et copulata cernemus negotiorum et personarum. Subiungit non oportere his omnibus praeceptis subici exempla, ut doceat, quemadmodum his uti accusator debeat, quemadmodum defensor, ut in superioribus docuit: et dicit non necessarium esse, non facile; non necessarium ita, quod si qui aliquid diligentiae adferre voluerit ad ista praecepta, ista omnia pro materiae genere facili cognitione retinebit: non enim praeceptor omnia tribuit, sed ex dictis ad similitudinem non dicta intellegenda supponit; non facile autem ideo, quod infinitum sit illis omnibus praeceptis exempla supponere, quomodo ante rem dicat accusator, quomodo defensor; quomodo in re, quomodo post rem, item alia, quae multa sunt. Huc accedit, quo maior difficultas sit, quod illa omnia per partium, id est accusatoris et defensoris, locos versa utilitate tractantur; nec enim inutiliter conveniunt. Unde melius est considerare cuncta et proposito themate negotii et suam et adversarii rationem diligenter attendere et sic suspiciones atque argumenta colligere, quare quid factum sit, quo consilio, qua spe perficiendi, cur hoc modo factum, cur ab hoc factum, cur nullo adiutore, cur hoc, cur nemo sit conscius, cur sit, cur hic sit: cur hoc ante factum sit, cur hoc ante factum non sit: cur hoc in ipso negotio, cur hoc post negotium: cur de industria factum aut rem ita sit consecutum: an constet oratio vel cum re vel ipsa se cum: hoc huius ne rei sit signum, an illius, an et huius et illius et utrius potius: quid factum sit quod non oportuerit, aut non factum quod oportuerit. Hac adhibita animi intentione, cum coniecturam omne negotii corpus intraverit, tum facilius videbitur esse perceptio, ut locos omnium argumentorum sese quodammodo offerentes videre possimus: ex quibus, ut supra diximus, modo ex singulis attributis, modo ex coniunctis argumenta nascentur, quae aut probabilia erunt aut necessaria. Ad easdem res, quae rem credibilem aut incredibilem facere possunt: 'quae rem', inquit, non personam, cuius scilicet attributum est. Et cum facti suspicione iunguntur: et hic rei eius, unde iudicium est, non personae, cuius attributum est. Utrum id facinus sit, quod paenitere sit necesse: Adnotanda nova locutio: paenitet me non illius rei, sed paenitet me hanc rem. 14. Tum ex singulis, tum ex coniunctis: Aut a causa aut a persona aut a factis aut ex coniunctis argumenta certa nascentur, ut attributa personae attributa facto videantur. Accedunt autem saepe ad coniecturam: quia in coniectura ex hoc genere probationum fides fit. Accedunt autem saepe ad coniecturam quaestiones, testimonia, rumores. Praeter hanc materiam, qua coniecturae argumenta tribuuntur a causa, a persona, a facto, accedunt aliae probationes soli coniecturae semper adiunctae, tormenta, testimonia, rumores. Haec enim in aliis constitutionibus non valent, quia non adhibentur ista, nisi cum res negatur: quae omnia ista ad partis commodum retorquenda sunt. Hoc probationis genus Graeci pisteis~g atechnous~g vocant, quod, cum his orator utitur, fidem quidem iudici facit, sed non oratione. Hoc Tullio minime placet: dicit enim etiam probationum genera indigere arte, et pari modo ut ex causa et persona et facto argumenta duci, cum de tormentis, testibus, rumoribus disputatur, ex illis scilicet adtributionibus, quae aut negotio aut personis videntur esse subiunctae. Namque cum contra testes dicitur aut pro testibus, utique attributa personae contingenda sunt per naturam, victum et cetera, ut fides data testi aut [ut] possit aut non possit adhiberi. Hoc et in tormentis; nam eius, qui torquetur, excutienda persona est. Ergo omnia argumentis probanda sunt: quorum argumentorum genera duo sunt, unum proprium, commune aliud. Proprium est, quod ipsius causae et negotii est, ut 'Sextus Roscius, cum caedes facta est, Romae non fuit: non ergo patrem interfecit'. Commune est, quod transferri in similes causas potest: 'filius patrem interfecit: reclamat istius modi suspicionibus ipsa natura'. Hoc argumenti genus, quia transferri in similes causas potest, communis locus dicitur: Locorum autem communium genera duo sunt, unum cum certae rei certa est amplificatio, aliud, cum rei dubiae est disputatio. Amplificatio rei certae est, ut in parricidam, in sacrilegum. Dubiae vero rei communis locus est, qui a Graecis dicitur thesis~g, quae habet partes duas. Quae idcirco locus communis dicitur, quod ex materiae genere non certum quid designat, sed habet tractatum ex generalitate communi, ut suspicionibus credi oportere vel non oportere. Sed hanc thesin~g civilem moralem ve teneamus, non illam, quae apud philosophos naturalis est. Quilibet autem horum locorum cum interponitur - interponi autem raro debet - orant orationem: neque interponendus locus, nisi cum aliquid iam probatum est. Etenim si locus communis generalia loquitur, quasi causam tenens discedit a causa. Ius iudicem tenet, quia iure iuratus sedens audire desiderat, unde sententiam prolaturus est. Ergo aut parte causae probata inducendus est aut in peroratione, id est epilogis, ut aut renovetur aut suscitetur auditor. Omnis enim locus communis locutionum cuncta ornamenta desiderat, quae aut verborum sunt aut sententiarum: quae dum apte ac necessario dicuntur, oratorem ab oratore discernunt. Etenim cum loci communes causarum sint, communes oratoribus similitudine dictionis esse non possunt. Quaestiones, testimonia, rumores: cum auctoritas fidem facit, cum tormenta sunt. Haec autem omnia, quae non oratione argumentorum fidem faciunt, a Graecis pisteis~g atechnoi~g nominantur, non quidem recte. Uterque simili via praeceptorum: et accusator et defensor. Nam et ex quaestione suspiciones et ex testimonio et ex rumore aliquo pari ratione: Ideo fit ut arte egeat huiusmodi disputatio, quoniam et contra haec et pro his saepe dicendum est. Ut ex causa et ex persona et ex facto duci oportebit: quae ex confesso argumentis materiam tribuunt: 'ut ex facto' inquit 'duci oportebit': ecce iam non est pistis~g atechnos~g, id est fides sine arte. Artificii non putant indigere: cum appellant pisteis~g atechnous~g. Aliter hoc de genere ac de omni coniectura praecipiendum putant: ut dicant alias divisiones esse ad probationem coniecturae, non quas supra diximus, causam, personam, factum. Nam et eius qui in quaestione aliquid dixerit et eius qui in testimonio et ipsius rumoris causa: ut ea, quae materiam argumentis praebent, et illa, quae quasi habere artem negantur, isdem attributionibus tribuant probationi tractatum. Ex isdem attributionibus reperietur: quae semel praecepta sunt de coniectura. Omni autem in causa pars argumentorum est adiuncta ei causae: Et locus communis argumentum est, argumentorum autem duo genera: unum, quod ipsius causae proprium est, aliud, quod et ipsius et similium: hoc, quod secundum est, locus communis appellatur. Verum locorum communium genera sunt duo, ut ipse declarat. In omnis eiusdem generis causas transferri non satis commode possit: Hoc argumentum est solum, non argumentum per locum communem. 15. Quae ex contrario quoque habeat probabiles rationes: credendum, non credendum. Suspicionibus credi non oportere aut oportere: id est thesis. Per conquestionem: quod est proprium epilogorum. De quibus ante dictum est: in libro primo, hoc est in epilogis, id est in conclusione. Aliquam probabilem utraque ex parte rationem: haec thesis~g est. Certioribus illis: auditoribus scilicet. Nam tum ei conceditur commune quiddam: Non debet enim locus communis induci, cum adhuc nihil probatum est. Et auditoris animus renovatur ad ea, quae restant: post probationem per locum communem. Aut omnibus iam dictis exsuscitatur: quia et in epilogis sunt loci saepe communes. Omnia enim ornamenta elocutionis: id est, figurae, quae sunt aut sch�mata~g dianoias~g aut sch�mata~g lexe�s~g aut sch�mata~g logou~g, ut quidam volunt. Sic oratorum quoque multorum communes loci sunt: Nam cum loci communes ideo dicantur, quod in similes causas conveniant, cum ab oratoribus tamen dicantur, diversitate dicendi vix possunt esse communes. Verborum et sententiarum: lexe�s~g et dianoias~g sch�mata~g. Atque hoc sit nobis dictum communiter de omni genere communium locorum: ut et genera duo dixerit communium locorum, id est certae rei et incertae, et quemadmodum sint dicenda praeceperit, sed hoc generaliter in omnibus constitutionibus. Nunc autem in hanc constitutionem proprios coniecturae locos communes dabit. 16. Nunc exponemus in coniecturalem constitutionem qui incidere soleant: Locorum communium genera dicta sunt, quemadmodum dicantur praeceptum: ita omnia, quae de locis communibus praecipienda videbantur, exposita. Nunc subiungit certos coniecturae locos, qui in aliam constitutionem non cadunt; sunt enim coniecturae tantum et in quamlibet coniecturam dicta similitudine transferentur. Suspicionibus credi oportere et non oportere: et reliqui, vel qui suppositi sunt vel qui esse possunt. Qui omnes ex thetico genere orti in contrarium argumenta sumunt, et non tam loci communes quam locorum communium loci sunt. Sunt alii proprii in coniectura accusatoris et proprii defensoris: atque accusatoris duo, unus, qui atrocitatem facti cumulat, alter, per quem negat malorum misereri oportere. Defensoris etiam similiter duo sunt, unus declaratio calumniae accusatorum, alter conquestio captandae misericordiae. Distant autem a theticis modo hoc, quod illi habent ex utraque parte tractatus et in contrarium suggerunt argumenta, hi unius tantummodo partis sunt et aut indignationem solam aut solam exprimunt conquestionem. Ita duo genera locorum communium esse manifestum est, unum, quod ex duplici tractatu generaliter constat, quod theticum dicitur, aliud, quod generali quidem, sed unius partis aut indignatione sola aut sola conquestione tractatur. Sciamus autem hos omnes locos, id est ista duo genera, ex isdem attributionibus tractari, ex quibus argumentationes, id est ex attributis personae et attributis negotio, illa tantum distantia et dicendi diversitate, ut argumentationes subtilius, tenuius, acutius explicentur, loci vero communes gravius, ornatius, verbis et sententiis excellentibus. Nam in argumentationibus sola quaeritur veritas: in locis autem communibus, quamquam et veritas adseratur, tamen, quod est illorum proprium, rei probatae amplitudo captanda est. Unde satis clarum est etiam locos argumentationum vim tenere, ita tamen ut amplius aliquid agere videantur, cum praeter fidem rei cumulum videantur inplere. In contrarias partes deducentur: thetici sunt 'credi oportere, non oportere', et multa talia. Certus autem locus est accusatoris, per quem auget facti atrocitatem: Superiores loci in contrarias partes deduci possunt: isti vero loci proprii dantur aut accusatori aut defensori suo. Ceterae argumentationes: aut a personae aut a negotio attributis. Ut id, quod dicitur, verum esse videatur: quod est proprium argumentationis. In his, tametsi hoc quoque videri oportet: ut et in locis communibus veritas quaeratur, sed orationis modo distet ab argumentatione. 17. Cum est nominis controversia, quia vis vocabuli definienda verbis est, constitutio definitiva dicitur: Sequitur definitiva constitutio, quia coniectura praeceptis superioribus terminata est. Haec definitiva, quia tunc exoritur, cum nominis controversia est, et quia vis nominis definienda verbis est, definitiva dicitur constitutio. Huic supponit exemplum: cum reus fit pater maiestatis, qui filium prohibuit seditiose contionantem, id est filium tribunum plebis-. Est in hoc themate etiam alia constitutio vel relativa vel conpensativa vel absoluta. Nam 'licuit mihi, pater sum' absoluta est, 'meruit' relativa est, 'profui' conpensativa. Verum hoc in themate non quid sit, considerari Tullius voluit, sed interim monuit id percipi, adque hoc exemplum ideo dedit, ut finem tantum consideremus, quia nunc propter finem subiecit exemplum. Praecipit autem in omni hoc libro considerationem adhibendam esse circa omnes constitutiones et earum partes et controversias, id est legales quaestiones. Perceptis omnibus in omni causa, in qualibet materia omnia, quae inventa fuerint, genera quaestionum possunt tractari, sumptis suae partis praeceptis: ut cum in themate coniectura fuerit, eius divisionibus utamur, item que et alterius vel aliarum, si quae inciderint constitutiones. Subiungit igitur in definitione locos a parte accusatoris. Sunt autem quattuor, definitio, approbatio definitionis, deductio definitionis in ipsam certam speciem, de qua agitur, destructio definitionis adversae partis, quae constat ex locis quattuor: si demonstretur falsa, si turpis, si inutilis, si conlatio utriusque definitionis fiat. Falsa demonstrabitur ex opinione hominum, si docemus de eo, unde quaeritur, quemadmodum aestimet populus, quemadmodum in consuetudine locutionis utatur eo verbo, quod definimus. Turpis autem et inutilis demonstratur adversariorum definitio ex honestatis partibus et utilitatis, de quibus postrema huius libri parte tractavit. Exprimimus igitur quae incommoda futura sint, si ita accipietur, quod definitum est ab adversario. Conlatio vero definitionum, qui quartus in reprehensione locus est, hoc aget ut nostram definitionem ostendat veram, honestam, utilem, quod adversarii ostendimus falsam, turpem, inutilem. Adferemus praeterea ad definitionis nostrae confirmationem res aut maiori aut minori aut pari negotio similes, ut et ad definitionem nostram similium conparatione conlecta ostendamus, quanto verior, honestior, utilior sit nostra descriptio. Haec in simplici definitione. Sed si duae res plures ve definiendae sunt, ista omnia pro definiendarum numero duplicantur. Quaeritur enim saepe, fur sit an sacrilegus, qui vasa ex privato sacro subripuerit vel de sacro privata. Quoniam a parte accusatoris et quid sit sacrilegium et quid sit furtum definiendum est, in singulis definitionibus illa supra posita praecepta complebit, definiet, adprobabit, deducet, infirmabit: quae cum fecerit in definiendo sacrilegio, faciet rursus eadem in definiendo furto, mutata tantum tertia parte praecepti. Accusator enim, qui sacrilegium vult probare, negare vult furtum. Ita in definitione sacrilegii, quod probare nititur, utetur illis supra positis praeceptis: in definitione vero furti, quia furtum negabit, utetur praeceptis defensori datis, id est ut post definitionem et eius adprobationem separationem speciei faciat a definitione: fiet que in hoc themate et in eiusmodi complexione definitionum, ut vertat similiter praecepta etiam defensor. Nam quoniam furtum probare vult ille, qui se defendit, post definitionem et eius adprobationem deductionem faciet ad speciem: contra cum sacrilegium definierit, qui hoc admisisse se non vult, illic faciet loco tertio separationem speciei a definitione. Ergo his modis et partibus definitionem suam accusator implebit. Habebit autem communem locum ex ipsa definitiva constitutione sumptum in malitiam eius, qui non modo rerum, verum etiam verborum potestatem sibi adrogare conetur, ut et faciat quod velit, et quod fecerit, id quo voluerit nomine appellet. Exemplum generis: id est finitivi. G. Flaminius, is qui consul rem publicam: historiam a post sequentibus dedit. Iudicatio est: ex ratione et refutatione rationis iudicatio. Ad hanc iudicationem argumentationes omnes adferre oportebit: Ad hanc iudicationem, id est finitivam, ne aliam cum fereris constitutionem, hic aliam facias iudicationem et non conveniat. Haec 'praecepta', quae nunc finitivi status ponimus: 'et earum partis' propter qualitatem, quae partis pluris habet: 'et controversias', legales status dicit. Maiestatem minuere est: definitio est rei, de qua quaeritur. Pluribus verbis et rationibus confirmandum: Superior definitio est, haec confirmatio definitionis. Postea ad id, quod definieris: deductio definitionis ad speciem. Hoc ex opinione hominum sumetur: quo modo destruatur descriptio adversae partis. Veram, honestam, utilem demonstrabimus: Cum tria dederit defensori vitia definitionis, id est falsam, turpem, inutilem, tria dat accusatori contra ornamenta definitionis, id est veram, honestam, utilem: ut etiam ex conlatione melior accusatoris definitio probetur. 18. Deinde simili ratione causa tractanda: ut definias, adprobes, deducas ad speciem, infirmes definitionem adversae partis, docendo falsam, turpem, inutilem; conpares etiam quae utilior est vel reliqua aut a minore aut a maiore aut a pari: sed in tot definitionibus omnia haec, quot res definiendae sunt. Defensoris deinde primus locus est: Et huic dat quattuor ad actionem definitionis locos, sed in quibusdam partibus, id est in tertio loco discrepat. Supra enim, id est in parte accusatoris, haec quattuor sunt, definitio, adprobatio propriae definitionis, deductio in speciem definitionis propriae, destructio definitionis alienae: at hic in parte defensoris est similiter definitio sive adprobatio eius, et, quo mutat, separatio definitionis a specie, de qua quaeritur, destructio definitionis adversae partis. 'Defensoris deinde primus locus est' et reliqua: Datis omnibus locis accusatori ad suam definitionem, defensori quoque ad definitionem eiusdem proprios locos tradit: ex quibus primus est definitio, et ipsa brevis, deinde eius adfirmatio, tertio loco a definitione sua separatio eius speciei, de qua quaestio est: post quem locum locus communis infertur, per quem facti utilitas aut honestas augetur: quem quidem locum habet etiam accusator, sed ex contrario; ille enim indignitatem rei auget, hic utilitatem. Quarto loco sequitur adversariorum definitionis reprehensio, eadem illa omnia retinens, quae definitionis reprehensio includit, id est ut falsa, ut turpis, ut inutilis doceatur, fiat que utriusque definitionis etiam a defensore similiter comparatio. Omnia enim defensor facere poterit ac dicere, quae accusator, praeter locum communem accusatoris. Habebit autem defensor locum communem, per quem indignabitur accusatorem sui periculi causa non res solum convertere, verum etiam verba mutare conari. Hic similiter locus defensoris ex ipsa definitiva constitutione susceptus est: unde proprius hic locus constitutionis defensori. Nam esse quidem possunt alii communes loci ex causa et ex negotio nati, non ex constitutione, ut in calumniatorem, ut conquestio misericordiae, ut indignatio facti et cetera huiusmodi, quae ex periculi magnitudine genita, non constitutionis definitivae, ut diximus, sed ex conpositione circumstantiae, quam peristasin~g nominamus, procreantur. Sed hi communes loci non in omni causa sunt, sed in omne genus causae incidunt, hoc est in omnes constitutiones incidunt, non in omnes causas, quas una quaeque habere poterit constitutio. Ac de his locis communibus periculi magnitudine procreatis in coniecturali constitutione fecimus mentionem, qui quales que sint explicantes. Utemur autem iis et eos inducemus in orationem, cum causae ipsius necessitas flagitabit, similibus exemplis et rationibus, quae ad definitionem suam poterunt pertinere. Ab illa definitione separatio: ut separaret factum suum ab ea definitione, quam habuit adversarius. Per quem facti utilitas aut honestas adaugetur: Quo modo accusator descendit ad speciem, ut iungat definitionem suam cum specie, sic defensor descendit ad speciem, ut separet definitionem suam a specie, id est de facto, unde quaestio est. Et uterque utetur loco communi, sed accusator ut augeat factum per indignationem, reus ut utile esse doceat et honestum. Omnibus locis, quos accusatori praescripsimus: ut et hic rursus convertat in definitionem adversarii praecepta superiora et dicat eam falsam, turpem, inutilem; comparet ex minore, maiore, pari, quae habet scilicet accusator. Nam et hic proprium locum communem de fine habebit: nam et extra finem, quem potest causa suggerere, habere potest uterque alium locum communem. Post eadem praeter communem locum: id est conlatio ipsarum definitionum per minora, maiora, paria. Nam illi quidem communes loci: qui in quacumque parte esse possunt causa suggerente. Ex periculi magnitudine, non ex causae genere ducuntur: ut non proprius sit locus communis ex fine natus, sed ex negotii genere, cuius circumstantia pro qualitate vel quantitate periculi locos communes dabit. Non in omnem causam, sed in omne causae genus incidunt: Hi loci communes, qui ex conpositione negotiorum nascuntur, non in omnibus causis sunt, quia non omnis causa similiter conponitur, sed cadunt in omnia genera causarum, id est in omnes constitutiones, quia quaelibet constitutio modo atroci negotiorum conpositione fingitur, modo simpliciter conponitur. 19. Cum autem actio translationis aut commutationis indigere videtur: Tertia constitutio, quae translatio est, quia ita Tullius ordinem dedit. Haec commutationem iudicii cum actione tenet, cum persona, locus, lex, crimen, poena mutatur vel cetera, quae similia sunt. His singulis supponere exempla et infinitum et supervacuum est, vel quia multis modis efficitur, vel quia omnibus modis ad dicendum una praeceptio est. Omnis autem translatio aput antiquos temporibus Tullianis in ipsa causarum actione aut non erat aut rarior inveniebatur. Praetores etenim, qui ius dicebant, et iudices causae dabant et controversiae vel agendi genus instituta actione formabant: ita si praescribebat praetor, qua accusator, qua reus deberet actione uti, praescribendo quid fieret excipiendo que quid non fieret, translationis controversiam actionibus auferebat. Erat praeterea institutum ut causa caderet is, qui non quemadmodum oportebat egisset. Ergo etiam propter hoc formata lite ad iudicium veniebatur. Aput ipsum vero praetorem, cum litis ipsius forma conponeretur, illic partes aut excipiebant aliquid aut simplicem actionem accipiebant, unde in ipso, ut dixi, iure, hoc est apud praetorem, de modo agendi cum quaereretur, tractaretur exceptio atque translatio. Cum autem iam litis forma esset accepta, in iudicio nulla iam poterat esse translatio. Ergo in iudiciis translatio rarius invenitur: et si quando inventa fuerit, ipsa per se parum firmitudinis tenet adsumit que vires alia constitutione: [hoc namque praeceptum Tullianum est, translationem ex alia constitutione firmari:] ad quod praeceptum exemplum subiungit, non ut translationem doceat, sed ut ostendat translationem alia constitutione firmari: 'reus parricidii factus, probatis aliis criminibus, an damnandus sit quaestio est'. Utitur translatione reus, cum dicit se non parricidii damnandum esse, quia nihil inde sit adprobatum, sed aliorum criminum, quae probata sint, adfici oportere supplicio: ac ne eo quidem, quod non inde iudicium constitutum sit. Ita si neque probatorum criminum poena esse debet, quia non inde iudicium constitutum est, neque parricidii, quia nihil probatum, confirmat non esse damnandum: verum tamen purgandis aliis criminibus per coniecturam opera danda est, ut reus non opera tantum translationis utatur. Ergo probatum illud est, translationem alia constitutione firmari. Subiungit vero exemplum translationis, cum agit iniuriarum, cui praecisa manus est, et is, qui praecidit, exceptionem postulat, ut in hoc iudicio de maleficio non fiat praeiudicium. In hoc genere constitutionis praecepta haec sunt, quae utrique parti dentur, ut explicent, quid fieri soleat, a quo, per quos, quo modo, quo tempore, quemadmodum agi, quemadmodum iudicari, quemadmodum statui: quod utique ex partibus iuris agnoscitur, de quibus partibus in qualitate est tractaturus. Debet etiam tractari, quid in similibus rebus fieri soleat. Aut enim in iure cautum est id, de quo quaeritur, aut solet sic fieri aut non solet, aut ad id, quod in iure solitum est, id, quod simile est, adplicatur. Deinde per coniecturam tractandum, utrum malitia agatur aliud, cum aliud simuletur, an stultitia, an necessitate. Locus autem communis unus est contra translationem: fugere iudicium et poenam eum, qui translatione utatur. A translatione unus locus communis est: perturbari omnia, si non eo pacto agatur, quo oportet. Hae sunt tres constitutiones, quae species non habent, coniectura, finis, translatio. Translationem autem intellegamus formam esse status: praescriptionem vero eandem appellari posse et eandem exceptionem, sed ab oratoribus: in iure autem praescriptionem, dici ipsum propositum ius, exceptionem autem, cum ius ipsum propositum adversus se actor alius excipit interposita aliqua condicione. Sit nobis praescriptio 'iniuriarum', exceptio 'nisi praeiudicium facias de caede'. Si singula translationum genera quaeramus: ut exemplum, quemadmodum alia lege, quemadmodum alio crimine et ad singula, quibus translatio videtur impleri. Sed quia ratio praeceptorum similis est, exemplorum multitudine supersedendum est: Cum enim praecepta in omni genere translationis eadem sint, ad diversitatem frustra exempla quaerentur. Eadem enim praeceptorum ratio in omnibus translationis partibus et ubique servabitur. Multis de causis fit, ut rarius incidant translationes: quoniam per praetoris formulas actionibus integritas datur, neque in iudiciis ulla potest esse praescriptio. Qui non quemadmodum oportet egerit: apud praetorem. 'Quare in iure plerumque versantur' et reliqua: quae translationis, si non recte egerit. Ibi enim exceptiones postulantur: in causis autem aut raro aut numquam. Privatorum iudiciorum causa constituitur: Ideo non potest in iudiciis esse translatio, sed est apud praetorem. Hic defensor poenae commutationem: Quoniam cum dicit 'non hac poena adficiendus est [aliorum criminum probatorum], sed tali', cum que tali non oporteat, quia eius crimen non probatum est, ita ne alia quidem poena adfici oportere dicit, quae sit aliorum criminum: unde commutatione poenae vis accusationis tota tolletur. Ceteris quoque criminibus defendendis: quae probata dicuntur. Coniecturali constitutione translationem confirmabit: ut infirmatis etiam criminibus illis, quae probata dicuntur, rei possit relevare personam. 20. Exemplum autem translationis in causa positum nobis sit huius modi: Illud exemplum, quod supra datum est, ad hoc datum est, ut probaretur translationem alia constitutione necessario confirmari: nunc dat exemplum translationis. Postulat is, qui cum agitur, a praetore exceptionem ne praeiudicium fiat in hac iniuriarum damnatione futuri criminis, quod de capite est, id est caedis. Indignum sit non primo quoque tempore iudicari: ut etiam in iudicio iniuriarum indignum sit non etiam de caede iudicari. Id ex partibus iuris, de quibus post dicendum est: in qualitate absoluta. Contra eum qui translationem inducit: qui accusatur iniuriarum. A translatione autem, omnium fore perturbationem: hoc est a parte ea, quae utitur translatione: nam illa superior contra translationem est. Quo pacto oporteat, hoc est, si aut cum eo agatur qui cum non oporteat: --- Generalem constitutionem et partes eius consideremus: Generalis, hoc est qualitatis, constitutionis praecepta supponit, cuius species esse duas dixit, iuridicialem et negotialem; duas enim, deliberativam et demonstrativam, in priori libro sustulit. Ac nunc prius de negotiali tractat, quoniam simplex est, non ut iuridicialis in species distributa. Haec negotialis habet litem, cum quaestio est, quid esse debeat, quod colligitur ex iure iam constituto, quo modo id sit habendum, unde controversia est. Supponit exemplum, quod secundi heredes sibi et eam hereditatem vindicent, quae venerit pupillo, quam sibi vindicant adgnati. Facit intentionem adgnatorum, deinde depulsionem heredum secundorum, tunc quaestionem, quorum sit hereditas. Adfertur ratio a secundis heredibus: 'quod unius pecuniae heredes diversi esse non possunt': fit refutatio 'sed non est una pecunia': erit iudicatio, 'an una pecunia sit'. Hic admonet posse in una et simplici constitutione inveniri plurimas rationes refutationes que rationum, et item iudicationes, ut in hac causa. Nam cum ratio sit 'non posse plurimis de causis unius pecuniae heredes esse diversos, 'refutatio facta sit 'non est una pecunia' [in superioribus], omissa hac refutatione alia refutatio supponi potest, uti dicatur esse posse unius pecuniae heredes plures diversis de causis. Et aperte in ipso Tullio positum, quae rationes sint, quae refutationes. Dat autem huic constitutioni locos ad argumenta communiter utrique parti vel omnibus partibus, si plures existent, ut ius unde constet considerent. Constat autem ex tribus duci, natura, consuetudine sequente, dein lege. Postremo naturam eius dividit in sex partis, quas ipse partitus est et definivit; item consuetudinis certas species: a praetoribus positas dereliquit, res firmatas subiecit, pactum, par, iudicatum; legitimi iuris scientiam ediscendis legibus reliquit. 21. Vis et natura et genus ipsius negotii quaeritur: Quale sit negotium, in tribus his quaeritur, vi, natura, genere, iustum an iniustum, utile an inutile. Ante mortuus est, quam in suam tutelam veniret: ut non posset facere testamentum, quia minor esset. Cuius adgnati: id est petitores. Is cuius adgnati sumus, testatus non est: id est, pater pupilli vel pupillus ipse. Ratio est: ratio quaestionis eorum, qui possessores sunt. Pater enim et sibi et filio testamentum scripsit: quam diu non licebat filio scribere testamentum. Infirmatio rationis: a parte petitoris. Non filio: si extrinsecus aliud aliunde filius haberet. Sed sibi iussit esse: id est, rebus suis substituit. Iudicatio: ex ratione et refutatione rationis. Possit ne quisquam de filii pupilli re testari: quam non ipse haberet, quam pupillus aliunde quaesisset. An heredes secundi ipsius patris familiae, non filii quoque eius heredes sint: quia secundus heres cum dicitur, eius est secundus qui hereditatem remisit. Unde heres esse non potest, nisi eius, cui secundus heres est; eius autem heres esse non potest, cui non est secundus. Iudicatio, una ne pecunia fuerit: aut si hac erunt usi infirmatione: Duas infirmationes ex parte posuit petitorum, id est adgnatorum, contra unam rationem possessorum, hoc est heredum secundorum, quod dicerent unius pecuniae plures heredes dissimilibus de causis esse non posse: erit una infirmatio 'non est una pecunia', item alia 'esse possunt unius pecuniae dissimilibus de causis diversi heredes'. Dissimilibus generibus heredes esse: ut alius testamento, alius lege, alius adgnatione. 22. Nunc huius generis praecepta videamus: Exemplum dedit [qualitatis negotialis, dedit] et praeceptum, quomodo rationes multae esse possent: nunc subiungit quemadmodum in hanc negotialem qualitatem et unde argumenta sumenda sunt. Utrique: id est petitori et possessori. Aut etiam omnibus, si plures ambigent: si plures contra unum possidentem petant, ut non duae partes sint, sed plures. Initium eius ergo ab natura ductum videtur: ut constet ius natura, usu, lege; omnium autem trium supponit partis. Quaedam autem ex utilitatis ratione aut perspicua nobis aut obscura: interdum enim sequimur consuetudinem hoc, quia consuetudo, non quia scimus utile esse, quod sequimur. Post autem adprobata quaedam aut a consuetudine aut a vero: quoniam consuetudo est, 'aut a vero', quoniam ratio eius perspecta est et utilitas visa. Vindicationem: pro vindicta, pro ultione. Ad hanc controversiam: id est, causae genus iudiciale. Consuetudinis autem ius esse putatur: Finitis partibus iuri naturali suppositis, nunc consuetudinis iuri partes subicit. Voluntate omnium sine lege vetustas conprobarit: ut prudentium ratio, auctoritate data consuetudini, de consuetudine in posteros miserit legem. Quaedam sunt iura ipsa iam certa propter vetustatem: ut puta, ut maioribus adsurgatur: ius est hoc, sed consuetudinis. Multo maxima pars, quam praetores edicere consuerunt: non ex legum praeceptis et iussionibus, sed ex consuetudine, quae proponatur a praetoribus. Par, quod in omnis aequabile est: ut et qui proponit aliquid, tale proponat, ut quo iure alium teneat, hoc se alliget. Iam iura legitima ex legibus cognosci oportebit: Haec, quae supra dicta sunt, de consuetudine tractata sunt: nunc cum superesset ius legitimum, cognitionem eius ad eos transtulit, qui legitima iura fecerunt. His ergo ex partibus iuris, quod cuique aut ex ipsa re aut ex simili maiore minore ve nasci videbitur, attendere atque elicere pertemptando unamquamque iuris partem oportebit: Diviso iure omni in naturam, consuetudinem, leges, dat praeceptum, ut argumenta sumamus vel quae ex ipsa re sumuntur, vel quae ex simili aut maiore aut minore. Locos autem communes dare se negat posse certos in singulas constitutiones. Etenim cum duo genera sint, quorum alterum rei dubiae ad probationem ducendae generalem tractatum habet, alterum rei certae continet amplificationem, necessario causae ipsius facultas suggerit, si quid amplificationis aut indignationis conquestionis que nascitur. Sed quoniam in negotiali qualitate de iure tractatus est, erunt loci communes vel ab auctoritate iuris peritorum vel contra eorum auctoritatem. Haec de negotiali. Subiungitur iuridicialis: quae ipsa cum genus sit, in duo dividitur, in absolutam et adsumptivam. Absolutae supponit exemplum, quod tropaeum aeneum contra morem post victoriam Grai de Grais statuerint. Facit intentionem et depulsionem, supponit que postea rationem, sed absolutae constitutionis, ut nascatur iudicatio: 'iuste fecimus, quia aeternum virtutis nostrae monumentum relinquere voluimus'. Sin autem dicatur 'ideo aeneum, quia meruistis', erit ratio de relativa qualitate. Unde intellegimus in unam causam constitutiones incidere posse plurimas principales. Verum etiam absoluta qualitas eosdem habebit locos argumentorum quod negotialis, ex partibus iuris, naturae, consuetudinis, legum. Sed in absoluta ipsa iura proferimus, ut factum defendas vel lege vel consuetudine vel natura: in negotiali autem haec iura proferuntur, ut possit constitui, quo iure esse debeat id, de quo negotium est, quia eius constitutionis ad futurum spectat intentio: intentio autem ex ipsa re aut ex simili maiore minore ve nasci videbitur. Aut enim in iure posita est haec species, quae quaeritur, litis, aut ex eo, quod in iure est, ad hoc negotium similitudo traducitur. Dubiae rei: thesis scilicet. Alterum certae continet amplificationem: Locis communibus iam re probata augmentum facies; illud enim adhuc in quaestione est. Quid augeri per communem locum possit et oporteat, considerabitur: de re probata; 'locum communem', per argumentum, non thesis. Nam certi, qui in omnis incidant, loci perscribi non possunt: In singulas constitutiones certi loci et proprii dari non possunt; merito ergo et in negotiali. Quoniam tamen in negotiali de iure tractatur, loci communes hic esse possunt contra auctoritatem iuris peritorum, ab auctoritate iuris peritorum. Nunc iuridiciale genus: ipsa enim est, quae dividitur. 23. Absoluta est, quae ipsa in se, non, ut negotialis: In negotiali quaeritur, quid esse debeat iuris, in absoluta, quid est iuris. Non, ut negotialis: Negotialis enim non habet ius certum, sed quaerit de eo iure, quod esse debeat in negotio praesenti. Absoluta est quae ipsa in se, non, ut negotialis: In negotiali qualitate ius efficitur sententia iudicis: in absoluta, quod positum ius et notum est, ab oratore sumitur. Implicite et abscondite: quia adhuc incertum est et quaeritur, quid esse debeat. In hanc argumentationes ex isdem locis sumendae sunt, atque in causam negotialem, qua de ante dictum est: ut ex partibus iuris, naturae, consuetudinis, legum argumenta sumamus. Hoc tamen, cum et in negotiali haec sint, distat absoluta ab negotiali, quod illa ius adsumit, ut probet quemadmodum novum ius esse possit, de quo quaeritur, absoluta autem ipsa iura adsumit, ut probet factum. 24. Adsumptiva igitur tunc dicitur, cum ipsum ex se factum probari non potest: Adsumptivae qualitatis praecepta tractaturus docet, quid ipsa sit, et eius partes quattuor supponit. Ac primam compensationem, quam et comparationem appellat: huius exemplum subicit imperatoris eius, qui instrumenta et arma tradiderit, ut exercitum ab obsidione hostium liberaret. Hic quoniam finis status esse potuit 'quid sit laedere maiestatem'; certi enim nominis reus est: huius constitutionis, id est finitivae, tractatu omisso, ipsam considerat compensationem, ac praecepta haec constituit, ut si quid per coniecturam tractandum sit, prima parte tractetur: vel non ob hoc fecisse vel hoc non futurum fuisse, propter quod istud, unde reus sit, dicatur esse commissum: ista coniecturalia sunt. Item si definitio fuerit, cum alioqui certi nominis reus est, transferenda huc sunt omnia, quae sunt definitionis: monet que nunc alteram, nunc utramque constitutionem, id est et finem et coniecturam, in prima parte tractari, et item alias, tractis scilicet huc rationibus singularum, et confirmationis et infirmationis. Ipsius autem compensationis praecepta haec sunt, ut conparemus id, quod admissum est et propter quod admissum est, ex partibus honestatis, utilitatis, necessitatis, ut neque fuisse aut honestum aut utile aut necessarium, ubi et gradus tangi potest, non tam utile, non tam honestum, non tam necessarium: quae partes, id est utilis, honesti, necessarii, plenius intellegentur in praeceptis deliberativae. Sic facta separatione et eius beneficii, quod praestitisse se dicit, et eius maleficii, quod admisit, actio postrema deducenda est ad formam deliberativae, ut ita agatur, quasi suadeat aut dissuadeat orator faciendum, quoniam accusatoris pars est utique ut dissuadeat. Defensor vero haec omnia contraria actione convertet: cum ille coniectura usus fuerit, coniecturaliter respondeat: item contra fidem adsumat argumenta officii. Ipsius autem conpensationis contrarias partes tenebit, ut doceat utile, honestum, necessarium fuisse, quod fecerit, aut tanto opere per gradum utile fuisse, honestum, necessarium. Loci communes ab accusatore erunt duo, in eum, qui de turpi facinore confiteatur et quaerat aliquam defensionem, et alter ipsius inutilitatis et turpitudinis expressio cum indignatione. A defensore tres sunt: nihil per se turpe aut inhonestum putari, nisi animo facientis consideretur; alter amplificatio beneficii praestiti, tertius expositio ipsius et periculi et beneficii. Ex quibus iudicationes: duae scilicet iudicationes coniecturales. Aut haec conparativa, cuius nunc indigemus: Haec iudicatio propria est ipsius conpensativae constitutionis. Hoc causae genus: conpensativum scilicet. Oportebit adhibere ceterarum quoque constitutionum rationem adque praecepta: si tamen incidant ceterae constitutiones. Istae enim constitutiones, quae in adsumptiva sunt qualitate, possunt praecedentes omnes constitutiones recipere, ut haec nunc, quae conpensationis est, habet et finem et coniecturam. Ideo quaecumque genera sunt quaestionum, suis constitutionibus tractanda sunt. Ac maxime coniecturis faciendis: ut per coniecturam, quae quasi incidens est, conpensatio illa tollatur, qua is, qui accusatur maiestatis, utitur dicens periturum fuisse exercitum, nisi arma concederet. Ii, qui accusabuntur, conparabunt: ut periturum fuisse exercitum negemus, quod sumit hic, qui arma prodidit et instrumenta. Aut alia ratione: quoniam superius duas rationes et duas iudicationes posuit coniecturales 'non futurum fuisse ut periret exercitus', et 'non hoc animo factum', idcirco hic eandem rationem repetivit et coniecturam dicit in hac constitutione tractandam. Ex coniecturali constitutione sumetur: quia partibus suis ipsa tractanda est. Sin autem certo nomine maleficii: ut nunc certo nomine reus est maiestatis. Potest enim sine certo nomine reus esse, et non statim ad definitionem adstringitur, cum criminis nomen nullum videatur adiectum. Sin autem certo nomine maleficii vocabitur in iudicium: Iam hic incipit incidentis ad hoc thema alterius status, id est finis, quem statum [finem] et supra posuit dicendo 'quid sit maiestatem minuere', praecepta tractare. 25. Sin aliud quoque aliquod genus: quarumlibet constitutionum vel praecedentium vel sequentium. Quam plurimis infirmet rationibus: ut dicat non futurum fuisse ut periret exercitus, aut aliter: 'non hoc animo fecisti, sed ut perderes fecisti'. Deinde oportet accusatorem illud, quod ipse arguat, ab eo, quod defensor conparet, separare: post illa superiora etiam hoc dicere oportebit accusatorem. Contendere: conparare. Et hoc extenuando maleficii magnitudinem simul augere: ut extenues, quod praestitisse se dicit, augeas, quod admisit. Deinde oportebit illam ipsam conparativam iudicationem exponere tamquam causam deliberativam: In omnibus adsumptivis qualitatibus post omnia argumenta ex constitutione, quae sunt propria, locus extremus interponitur quasi deliberativae causae: in qua quaeritur, quid faciendum sit, ut ex hoc probetur, quid faciendum fuerit. Tamquam causam deliberativam: ut non iudicialis causa sit, sed deliberativa, et eodem genere agatur, quasi sola ipsa esset, id est causa deliberativa. In aliquam consultationem: deliberativa, non iudicialis causa sit; hoc est enim consultatio. 26. Defensor autem quibus in locis ab accusatore aliae constitutiones: Si accusator retorto contra genere dicendi [coniectura], defensor utetur pari genere [etiam fine]. Ex contrario tractabit: ut quod ille inutile, hic utile, quod ille inhonestum, hic honestum dicat, et cetera his similia. Loci communes hi erunt accusatoris in eum, qui cum de facto turpi aliquo aut inutili aut utrumque fateatur: Qui dicit 'feci, sed profui', confitetur 'feci', et defensionem sibi aliunde conquirit. In huiusmodi hominem vel reum dicit invehendum. Relatio criminis est, cum reus id, quod arguitur confessus, alterius se inductum peccato iure fecisse demonstrat: Secundam speciem adsumptivae qualitatis relationem posuit. Hanc definivit per enno�matik�n~g definitionem. Quae constitutio tunc est, cum alterius peccato se fecisse reus dicit, quidquid admisit; huius exemplum subiecit Horati, qui sororem suam flentem interfecit. Et subiungit praecepta, primum, ut si qua constitutio ante ipsam relativam tractari possit excutiatur circa ipsum, qui reus est 'non hoc animo fecisti' - hoc utique sic factum est et in conparatione -: deinde, quoniam et relatio refert actus ad alterum, ut se defendat; dicit enim 'feci, sed ille meruit', necessario etiam hic ceterarum constitutionum ratio tractabitur. Cum enim coeperimus dicere 'ille non meruit', et coniectura esse potest et finis et quaelibet alia constitutio. Ergo accusator in defensione eius, in quem reus transferet crimen, tractabit alias constitutiones. Hoc pacto fit, ut, licet relatio sit constitutio, in hac tamen adhibeamus alias constitutiones duobus modis, vel circa personam ipsius rei, 'quo animo fecerit', vel circa personam illam, in quam reus transferet crimen. Post haec igitur tractanda est ipsa relatio criminis, quam in praeceptis ab eodem subiectis cuivis facile est recognoscere: usque ad illam partem, quae semper, sicut in superiore praecepto traditum est, propositionem habet quasi deliberativam, qua ex utilitatis honestatis que partibus quod agendum est, quasi res in consultatione sit, declaratur. Defensor habebit cuncta contraria, sed si incidentes constitutiones aliae fuerint, omnia ex earum diversa parte tractabit. Item per praecepta convertendo modo ad suam partem argumentando deducit + eum + locis communibus tam accusatori quam defensori datis, quos ipse supponit. 27. Postea si quae facultas erit: Ante relationem criminis et eius argumenta ceteris constitutionibus accusator et reum onerare debebit et illum defendere, in quem reus transfert crimen. Namque dici potest 'quod fecisti, non hoc animo fecisti', quod est alterius constitutionis: deinde 'et ille, quem meruisse dicis, aut non meruit aut non hoc pacto meruit', quod utique aliarum est constitutionum. Ita antequam ex praeceptis relationis aliquid agamus, constitutionibus reliquis et circa rei personam uti possumus, ut eum arguamus, et circa personam eius, in quem crimen transfertur, ut eum defendentes reum accusare possimus. Postea translationis uti partibus: per praescriptionem; 'non tibi enim licuit occidere'. Deinde negare audiri oportere: 'hodie tu audiendus non es, si quidem et tu illam, quam punitus es, audire noluisti'. Et id, quod iudicatum non sit, pro infecto haberi oportere: 'mentiris, quod dicis sororem flevisse, quia non est inde iudicatum'. Nunc apud iudices accusent, quem sine iudicibus ipsi condemnarint: 'modo crimen ingeris, posteaquam poenas sumpsisti de sorore'. Ac si idem facere ipse, qui nunc accuset, voluisset, ne hoc quidem ipso quicquam opus fuisse iudicio: ut et hic, qui Horatium accusat, potuisset sine iudicio quasi peccantem occidere. Si vero ceteri quoque idem faciant, omnino iudicium nullum futurum: Soritici syllogismi fecit formam, qui in infinitum semper intenta rei definitione porrigitur [granum, cumulus, acervus]: 'occidit Horatius, occideret accusator': ita semper sine iudicio erit poena. Potuisse hunc ipsum de illa sumere supplicium: quasi de sorore. Et de ea per amplificationem ex deliberationis praeceptis dictio: ut dicas iustum, honestum, utile vel contra: quae omnia in deliberationis praeceptis tractantur. 28. Ut refelli et in contrariam partem converti possint: ut, cum supra verbi causa dictum sit ab accusatore, non debuisse a fratre interfici sororem, dicat hic magis a fratre debuisse. Ut ne ab ipso quidem, qui fecisset, in dubium vocaretur: ut negare non posset, quod admisisset, quod haec victoriam Romanam lugeret. Ex iudiciorum perturbatione: quoniam non erat occisa iudicio, quae occisa est. 29. Remotio est criminis, cum eius intentio facti, quod ab adversario infertur, in alium aut in aliud dimovetur: enno�matik�~g definitio. Haec tertia species adsumptivae qualitatis remotio criminis dicitur, quae definita est sic: cum intentio facti removetur vel in alium vel in aliud. Ipsa autem remotio nunc rei est, nunc causae; sed, si causa removetur, vel in hominem removetur vel in rem: sin autem res removetur, tantum in hominem removetur vel ab homine. Causae remotionem in hominem docuit per exemplum de legato Rhodiorum: causae remotionem in rem in eodem exemplo ostendit, cum dixit 'mortuo quaestore si legatus viaticum non accepisset'. Verum praecepta tradidit, quibus uteretur accusator, cum argueret eum, qui causam facti in hominem removeret. Et est primum, ut accusator eum defendat, in quem culpa removetur, sed, si hoc non potuerit, dicat hoc iudicium aliud esse, illud aliud. Deinde dicat uni cuique suum esse officium; hunc non oportuisse peccare, illum reum esse posse; non debere coniungi defensionem huius cum illius accusatione. Haec in remotionis partibus integris conplendis accusatoris sunt. Defensoris autem haec: primum ut quaecumque accusator ex aliis constitutionibus argumenta fecerit, solvat: deinde accuset eum, cuius causa peccasse se dicit; deinde doceat se aliter facere non potuisse nec debuisse; non potuisse, ex utilitatis partibus, non debuisse, ex honestatis: de utroque autem in deliberativo genere tractavit. Deinde dicet a se omnia facta esse, quae facere potuerit: percurret omnia vitae suae praeteritae dicta, facta, consilia, ut probet suam non fuisse culpam, cum hoc non impleverit. Cum vero causa non in hominem, sed in rem removetur, omnia eadem praecepta accusatoris et defensoris erunt, excepta vel accusatione hominis, in quem remotio fit, vel defensione. Rei remotio cum fit, dedit exemplum de adulescente, qui porcum tenuit; removet enim a se factum et dicit non suae fuisse potestatis facere vel non facere. Hic nascitur illud novum, ut fiat remotio rei non in hominem, sed ab homine, et existat constitutio ab accusatore, cum dicitur 'quod fecisti, non tu facere debuisti'. Exemplum dedit de praetore, qui cum consules deberent, ad arma populum convocavit. Hic praecepta dat, uti exprimamus, quid cuiusque sit potestatis, quid officii, ex utilitatis partibus et honestatis, et ut hoc probemus exemplis. Deinde adiungit locos communes, si qui esse possunt, indignationis aut conquestionis, ut uterque sibi pro suis partibus sumat. In alium aut in aliud demovetur: aut in personam aut in rem. De utroque distinctius: et de honesto et de utili. 30. Sin non in hominem certum, sed in rem aliquam causa demovebitur: hucusque in personam, nunc in rem causa removetur. Accusatione alterius et culpae depulsione dempta, ceteris similiter uti locis oportebit: dempta depulsione reliqua talia perseverent in rem, qualia fuerunt in personam. Ipsius autem rei fit remotio, cum id, quod crimini datur: Nunc remotio rei; nam supra causae docuit remotionem et in hominem et in rem: sed remotio rei tantum in hominem fit, et fit duobus modis. Nam nunc remotio fit rei ab eo, qui reus est, nunc remotio fit rei ab eo, qui accusator est: quod erit novum, ut status ab accusatore nascatur. Adque in hoc genere: remotivae constitutionis, ubi tantum res, non causa removetur. 31. Concessio est, per quam non factum ipsum probatur ab reo, sed ut ignoscatur, id petitur: cuius partes sunt duae, purgatio et deprecatio: Quarta species est in adsumptiva qualitate concessio; hanc definit ita: cum non factum purgamus, sed ut ignoscatur petimus. Hanc partitur in duo, in purgationem et deprecationem; et purgationem definit ita, cum non factum purgamus, sed voluntatem. Id fieri dicit tripliciter, si aut inprudentes faciamus aut casu aut necessitate. Inprudentiae dat exemplum de vitulo immolato, item casus de eo, qui hostias praesto non habuit ad diem certum, item necessitatis de rostrata navi in portu, ubi non licebat, inventa. Haec tria exempla idcirco iuncta posuit, quia eorum omnium similis praeceptio est. Namque ut et in superioribus, ita et hic primum coniecturaliter agendum ab accusatore, ut id, quod reus negat se voluntate fecisse, consilio factum doceat ac voluntate: deinde subiungat finitivi status tractatum, qui, ut supra docuit, quadruplex est: definitio brevis, adstructio definitionis, et tertio loco, si adserit, deductio est definitionis ad speciem; si vero non adserit, separatio definitionis a specie; quarto loco fit destructio definitionis partis adversae. Verum hic omissa destructione definitionis partis adversae, reliqua tria conplebuntur, ut breviter definiat casum, inprudentiam, necessitatem; deinde adiungat adprobationem definitionis per exempla; tertio loco separet a definitione quod reus fecit, et id ostendat esse dissimile, quod sit eius facinus non ignorabile, non fortuitum, non necessarium. Demonstrabit post haec potuisse vitari, potuisse provideri: et id doceat quemadmodum, deinde adiungat accusator alteram definitionem, per quam nomina alia supponat inprudentiae casui necessitati, inertiam neglegentiam fatuitatem. Post haec illud adicit, uti excutiamus, ne forte necessitas habuerit turpitudinem: ut disputari possit mori melius fuisse, ne tantam turpitudinem subiremus. Post haec dicit adiungendum esse tractatum de iuris et aequitatis natura, de qua et in negotiali qualitate tractatum est, et maxime in absoluta iuridiciali. Quae duae qualitates solis videntur distare temporibus; nam rerum tractatu eodem continentur. Post haec dicit adiungenda exempla, si tamen facultas dabit, in quibus doceamus simili de causa nescio quibus veniam non esse concessam, et adiungamus illis magis fuisse tribuendam. Postremo ex partibus deliberationis turpe et inutile doceamus esse concedi, et magnum periculum futurum, cum tanta res admissa sit, si non fuerit a iudicibus vindicata. Contra haec defensor conversione utetur horum, maxime autem ut defendat voluntatem et augeat quod voluntati fuit inpedimento, et doceat nihil amplius se potuisse facere quam fecit. Deinde inducat locum communem 'voluntatem spectari oportere'; deinde conquestionem 'cum culpa careat, se adfici supplicio; communem hominum esse infirmitatem'. Loci vero communes accusatoris hi sunt: 'in eum qui confitetur', et alter: 'peccandi licentiam tribui, si non de facto, sed de voluntate quaeratur'. Defensoris conquestio est de calamitate, quod non culpa sua, sed vi maiore peccarit: alter locus de fortunae potestate et infirmitate hominum, tertius locus 'animum, non eventum considerari'. Post haec exempla atque tractatus admonet, quod in omnibus exemplis supra positis leges sunt. Unde necessario incidunt tractatus etiam legales: sed hoc negat esse mirandum, quod causarum genera quaedam simpliciter explicantur, quaedam coniuncta sunt. Unde, qui omnia praecepta cognoverit, quidquid perspexerit in exemplo, translatione locorum necessaria persequetur. Nam cum hic et leges sint, necessario quae legum praecepta sunt, conplere debemus, de quibus post dicetur. Nunc tantum ea praecepta posuit, quae concessioni, de qua tractatus erat, convenirent. Si quid res ipsa dabit facultatis, coniecturam induci ab accusatore oportet, ut dicat accusator per coniecturam aut prudentiam fecisse, aut non casu fecisse aut non necessitate, sed voluntate fecisse. 32. Atque tum ex his locis: iuris atque aequitatis natura. Et quasi in absoluta iuridiciali per se hoc ipsum ab rebus omnibus separatim considerare: quoniam convenit negotiali absoluta qualitas tractatu rerum et distat tantummodo tempore, quia negotialis de futuro iusto agit, absoluta de praeterito. 33. Si aut in his aut in aliis exemplis scripti quoque controversiam adiunctam videbit: Hoc praecepto ostendit incidere semper legales posse controversias constitutionibus principalibus, nec aliquando legales status posse existere principales. 34. Deprecatio est, in qua non defensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur: Secunda pars concessionis deprecatio est. Hanc definit ita: cum non factum defendimus, sed aperte veniam postulamus. Hoc autem actionis genus non frequenter incurrit in iudiciis, sed in senatu aliquotiens et apud populum: dat que exemplum vel Quinti Numitorii vel Syphacis, ubi aperte, nulla alia constitutione, venia postulata sit. Subiungit praecepta, primo eius, qui ut ignoscatur postulat: ut sua beneficia commemoret, si qua habuerit in vita praeterita, et ea doceat esse maiora, quam sit factum, unde reus est; deinde maiorum suorum beneficia ostendat; deinde dicat se non odio neque crudelitate fecisse quod fecerit, sed stultitia aut alicuius inpulsu; deinde polliceatur se alicubi profuturum; deinde ostendat se consanguineum magnis ac principalibus viris vel amicum; deinde amplitudinem suam et voluntatis et generis et eorum voluntatem ostendat, qui de se iudicent, et omnia, quae personae amplitudinem honestatem que demonstrant, sed haec cum conquestione potius quam cum adrogantia. Post haec debet adiungere exempla, in quibus doceat aut simili de causa ignotum multis aut maiora delicta concessa: deinde doceat se in potestate item fuisse et id ignovisse quam plurimis. Postremo ipsum peccatum extenuare debebit et conparare: propter parvum admissum se hominem tali honore supplicio adfici non oportere, quo adficiuntur ceteri, qui maiora committunt: haec confirmare locis communibus, qui ad captandam misericordiam in primo libro videntur expositi. Sed contra hunc qui dicit, primum maleficium augebit; deinde dicet nihil inprudenter factum, crudeliter et inimice omnia; ipsum inmisericordem, inmitem, superbum, inimicum semper fuisse, amicum numquam futurum: et si beneficia protulerit ille, qui veniam petit, is, qui contra dicit, docere debebit causa aliqua, non benivolentia praestita, aut aliud maius postea consecutum, aut hoc malo beneficia superiora deleta, aut leviora beneficia maleficiis, aut, ut honor habitus est benefactis, pro maleficio poena sumatur: deinde ut per locum communem dicat turpe esse et inutile ignosci; deinde optatum fuisse, ut reus aliquando fieret, et nunc non vindicari; postremo cogitare debere, quali animo circa eum fuerint et quali odio. Loci communes eius erunt, indignatio maleficii, et alter, ut eorum misereatur, qui fortuna, non malitia peccaverunt. Nam et in senatu de Syphace diu deliberatum est: Ita hic docet postulatam esse veniam per deprecationem. Nam semper animo bono se in populum fuisse non tam facile probabat, cum coniecturali constitutione uteretur: Ita excludebatur eius coniectura, quia factum negabatur, quod erga populum Romanum- bono animo fuisset, et relinquebatur sola deprecatio. 36. Quoniam ergo in generali constitutione tam diu propter eius partium multitudinem commoramur: Omnes quattuor constitutiones cum suis speciebus exposuit: supererat iam de controversiis legalibus disputari, sed quoniam partitus qualitatem species ei duas dederat, iuridicialem et negotialem, ipsam que rursus iuridicialem dividens in absolutam et adsumptivam species ei duas dederat, iuridicialem ipsam ita definierat, ut in ea aequi et iniqui natura aut praemii aut poenae ratio quaereretur: aequi et iniqui natura in omnibus exposita est supra tractatibus circa omnes species iuridicialis: unde nunc necessario admonet de poenae ac praemii ratione esse tractandum, quod multa existunt genera causarum ex praemii petitione, similiter et poenae. Nam Cicero de praemio tantum loquitur: nos tamen et ad poenae actionem, ratione tradita, praeceptum de praemio per similitudinem transferemus. 'Petuntur' inquit 'praemia et apud iudices et in senatu et in aliquo consilio'. Hic admonet, quod 'in senatu' dixit, ne quis arbitretur de deliberativo dicendi genere sumptum esse tractatum, cum de iudiciali genere dicendi omnis tractatus haberetur. Hoc, inquit, neminem moveat, quoniam et apud senatum, licet sententiae dictio sit, quod dicendi genus deliberativae convenit, tamen iudiciale genus dicendi est existimandum, cum et in senatu licet de probando homine inprobando que tractetur. Et omnino, inquit, ista tria genera causarum forma quadam et primo genere distant: altiore et pleniore intellectu implicita sibi et conexa suis partibus continentur. 37. Nam et apud iudices de praemio saepe accusatorum quaeritur: Accusatoribus lege praemia dabantur, hoc ipso, quod accusabant. Exemplum dat Tullius: 'nullo praemio adducti': item: 'non enim spolia Gai Verris concupivi. Id non, si per sententiae dictionem agitur, deliberativum est. Deliberativam sic definierat, ut diceret 'cum res posita in consultatione civili habet in se sententiae dictionem'. Ergo cum agitur in senatu de homine probando vel inprobando, non deliberativa exinde dicenda est, quia habet sententiae dictionem, sed iudicialis causa magis, quia de homine probando inprobando que tractatur. Nunc de praemiis consideremus: Hinc dare praecepta incipit, quae servanda sunt, cum praemium postulamus: quod solum supererat de constitutione iuridiciali tractat, ut natura aequi et recti aut praemii aut poenae ratio quaeratur. Dat exemplum, in quo praemium postulatur, de eo, qui triumphum petit: post quod exemplum admonet neque hic neque in deprecatione nos facta intentione et depulsione et nata quaestione aut rationem inquirere aut depulsionem rationis, sed ipsam esse iudicationem, quae sit quaestio. In deprecatione hoc modo, oporteat ne adfici poena, in praemii petitione, oporteat ne dari praemium. Dividit ergo dicenda in praemii petitione in quattuor: in beneficia, in hominem, in praemii genus, in facultates: quibus singulis partes certas ipse supponit, simul que docuit locos communes, quos tantum in his partibus quattuor habemus in praemio aut in facultatibus: reliquae enim duae partes adfectus tenent, et possunt audientes publicae rationis praemium et facultas plurimum commovere. 39. Ac de constitutionibus quidem satis dictum est: nunc de iis controversiis, quae in scripto versantur, dicendum videtur: Constitutiones rationales esse status et in primo docuimus et ipsas esse principales. Hoc quemadmodum conpleremus in dicendo, superiore tractatu docuit: sed quia sunt praeterea genera controversiarum, quae versantur in scripto, quae incidunt constitutionibus, quae ipsa quinque sunt, necessario etiam de his dat praecepta. Sunt autem controversiae quinque, ambiguitas, scriptum et voluntas, leges contrariae, ratiocinatio et definitio. Scripti autem controversia est, cum in quocumque scripto nascitur controversia, ut in legibus, testamentis, pactis, edictis et ceteris, quae in scriptura sunt. Ergo principalis est ambiguitas, quia ita ordinem fecit, cuius definitio adhibita est 'cum, quid senserit scriptor, obscurum est, ideo quia duas aut plures res significat'. Huic exemplum dedit, ut heres daret vasa caelata uxori quae vellet. Quoniam, ut diximus, constitutiones non sunt, sed incidentes sunt controversiae, non constituit, quae sit intentio, quae depulsio, neque quae ratio et refutatio rationis et quae iudicatio, sed continuo dat praecepta, quae sunt parti utrique communia. Sunt autem haec: primum ut negemus ambiguum et doceamus locutionis ipsius consuetudinem; deinde ut superiora verba et inferiora consideremus, ex quibus colligamus, quae sit vera sententia; deinde excutiamus personam eius, quis scripsit, ut ex ceteris dictis eius, factis, scriptis, animo atque vita, quid senserit, possit intellegi; deinde excutiamus omnes scriptum, ne in aliquo verbo aut nos adiuvet aut inpugnet adversarios: deinde dicendum id, quod adversarius intellegat, minus commode fieri, quam quod nos intellegamus. Huic praecepto exemplum dat: 'meretrix coronam auream ne habeto: si habuerit, publica esto'. Hic enim tractari potest non bene sentire eum, qui publicandam dicit esse meretricem, quod publicae meretricis nullus exitus, nulla administratio, hoc est nullum quodammodo vectigal: in auro vero publicando magnam esse utilitatem. Post haec adiungit utilitatis praeceptum, ut interpretemur, quanto utilior res aut honestior praetereatur, si id intellectum fuerit, quod adversarius interpretatur. Hoc autem apertius fiet, si quod nos interpretamur doceamus honestum, utile, necessarium. Sed quoniam scripti controversia, sicuti supra docuimus, potest esse et in testamento, et hoc exemplum dedit; potest autem esse et in lege; adiecit praecepta, si ambiguitas fuerit in lege, uti quaeramus, ne forte, quod adversarii intellegant, alia lege cautum sit: deinde uti dicamus, quemadmodum scribi oportuisset, si id sentiret, quod adversarii dicunt, ille qui scripsit. Huius praecepti et argumenti de themate supra posito sumpsit exemplum, ut doceat: scriptor, si heredi consulere vellet, ut ea vasa daret, quae illi commodum erat dare, non adscriberet 'quae vellet'. Hoc enim non adscripto, quae heres vellet, ipsa daret: nunc quia adscripsit, utrique eorum cautum voluit, quia hoc non adscripto consuluisset heredi. Ergo concludit praeceptum huiusmodi in causis ita debere tractari: 'hoc modo scripsisset, illo verbo usus esset, hoc non esset: isto loco verbum posuisset aut non posuisset'. Deinde adiungit praeceptum, uti quaeramus, quo tempore scriptum sit quod scriptum est, quia ex hoc intellegitur voluntas scriptoris: deinde quasi deliberativae modo tractandum, quid utilius, quid honestius sit; esse autem locos communes utrique parti, si quid per amplificationem dici possit. 40. Quod illius rei neque administratio: quam adversarius dicit. Nihil enim prohibet fictam exempli loco ponere: fictam materiam, id est theticam legem sine certa persona. 41. Deinde si in lege erit ex ambiguo controversia: non in alia aliqua scriptura. Alia in re lege cautum esse doceamus: id est, quomodo tu intellegis. Permultum autem proficiet illud demonstrari: Adiungit aliud praeceptum esse considerandum, quemadmodum scribi oportuisset ab eo, qui scripsit, si sic sensisset, quemadmodum dicit adversarius. 42. Ex scripto et sententia controversia consistit: Legales controversiae quinque sunt, quae extra constitutiones tractatus suos habent: ex his Tullius primam tractavit ambiguitatem, scriptum et voluntas nunc explicatur. Scriptum autem omne accipere debemus quidquid aut in legibus aut in testamentis aut in edictis aut in omnibus scriptis intellegitur. Hoc definivit ita: cum alter utitur verbis, quae scripta sunt, alter scriptoris sententiam interpretatur et ad id, quod scriptum est, adiungit. Idem tamen, qui sententia utitur, duplici modo adserit sententiam scriptoris: aut enim semper dicit scripti eius unum eundem que esse sensum, aut ad tempus et ex eventu accipi oportere id, quod sensit ille qui scripsit. Dat exemplum quemadmodum unum et idem semper intellegatur in sententia scriptoris, cum heres secundus institutus interpretatur se heredem esse iustum, sive natus filius esset, ut is heres esset, qui natus fuerat, sive natus non fuisset, ut alius nullus esset quam ipse, qui secundus est institutus. Hanc sententiam unam memorat et semper eandem esse. At vero cum sententia scriptoris ita exponitur, ut ex facto aut ex eventu ad tempus interpretanda sit, docet omnes sub qualitate adsumptiva partes in hoc genere contineri; in qua conpensatio est aut relatio criminis aut remotio aut concessio. In his enim omnibus speciebus adsumptivae qualitatis necessario lex praecedit: quae cum scriptum habeat, habebit et sententiam, quam is, qui ea utitur, dicit ad tempus adcommodari. Dat exempla et docet non ad idem spectare in his exemplis sententiam scriptoris, sed ex tempore semper intellegi. Post haec subiungit praecepta, quibus uti debet is, qui scriptum defendit, hoc est is, qui scripto se tuetur. Sunt autem haec: laudes scriptoris, communis locus, in quo docetur nihil ab iudicibus spectari oportere nisi scriptum, et magis, si legitimum scriptum sit; tertio loco debet inducere factum ab adversario, deinde postea comparare cum scripto id, quod factum est: deinde dicere, quod iudex in legem iuratus sit: deinde interrogare, quid sit quod ex adversa parte dicatur: modis autem variis interrogare modo iudicem, modo adversarium, modo ipsum se cum admiratione interrogare, et interrogare haec: 'utrum scriptum negetur esse sic, quemadmodum loquitur, an ab adversario aliud factum sit quam dicatur, an contra dici nihil possit', deinde concludere: 'cum scriptum ita sit et ab adversario factum et ita factum non negetur, quod summa stultitia sit contra dicere'. Deinde recitatio sequitur ipsius scripti frequens et conparatio facti cum scripto, vario modo, nunc ad te ipsum ut redeas, nunc ad iudices ista tractes. Sed ad iudices cum dicitur, ostendendum est, quid sequi iudices debeant, quod duabus de causis fit ut sit apud iudices dubitatio, si aut obscure scriptum sit aut adversarius aliquid neget: at hic utrumque manifestum esse, unde iudices parere legi oportet, non interpretari legem. Post haec subiunguntur ea, quae contra eum dicuntur, qui utitur sententia. Et quoniam supra diximus: 'sententia aut idem semper spectat aut ad tempus accommodatur', si idem spectare dicitur sententia, ille, qui scripto nititur, dicit non oportere nos de voluntate quaerere, cum scriptum extet, quod indicium est voluntatis; deinde incommodum esse, si hoc instituatur, ut ab scripto recedatur: nam nec scriptores ratum futurum credent esse, [si] sibi debebunt interpretari habere quod scripserint, et iudices iudicium incertum sequentur, si a scripto coeperint discedere; deinde dicere magis voluntatem eum sequi, qui scripta defendat quam eum, qui interpretetur; certius enim indicium est voluntatis ipsum scriptum. Haec adversus eum, qui sententiam semper ad idem spectare dicet. Sin autem ad tempus adcommodari sententiam dicet adversarius, debet ille, qui scripto nititur, negare iustum esse, ut, cum aliquis se contra legem fecisse fateatur, adserat causam vel temporis vel eventus vel aliam similem. Deinde debet dicere semper accusatorum fuisse, ut, cum crimen intenderent, facti causam adferrent: nunc reorum esse, ut, cum fecerint, quod non licebat, facti sui adferant causam. Post haec tres locos debet adserere, qui pro scripto nititur; sunt autem hi: nulla in lege causam contra scriptum accipi; in hac lege non accipi; hanc causam minime accipi. Haec, uti dixi, debet adserere: ac primum illud 'in nulla lege causam accipiendam esse' habebit haec praecepta, quod scriptori neque ingenium defuit ad invenienda omnia neque sermo ad proferenda; si aliquid excipiendum putaret, esse consuetudinem scriptoribus excipere. Hoc probabit, si recitet leges, quae habent exceptionem. Erit autem vehementius, si eius ipsius scriptoris aliam legem recitet aut in ipsa lege aliquod caput inveniat, quod excipiat. Deinde quasi per definitionem inducere 'quoniam nihil aliud est causam accipere nisi legem tollere', id que fieri, si causa accipiatur, quae extra legem est, id est extra scriptum. Deinde, omnibus peccandi licentiam dari, si causa semper accipiatur, et iudicibus errorem inici, cum a scripto recesserint et semper causas sequantur, quae scriptae non sint: omnes cives quid agant ignoraturos, si ex suo quisque consilio agat et causam legi adplicet. Postremo hos locos inducet: quod omnes actus rei publicae legibus exerceantur, quod hi iudicent, qui a negotiis suis absint, quod iurent in verba certa, quod nullus excusationem aut aliquam causam reperiat, qua cum teneatur ad indicandum, abesse possit, nisi si eadem causa utatur, quae sit in ipsis legibus instituta: quod si omnes legibus tenentur, iniquum esse adversarios non teneri. Deinde per argumentationem illam, quae inductio nominatur, explicare, an permittant iudices ad legem addi eam causam, qua se tuetur adversarius: quod si ipsi non permittant, an, etiam si velint ipsi addere, populus sinat: si neque ipsi neque populus permittant addi causam, iniquum esse ut hodie ita iudicent, quasi iam causa legi videatur adscripta; indignum esse derogari legi aut abrogari legem aut ex aliqua parte mutari; [derogari est in vituperationem venire, abrogari totam penitus tollere, tertium vero est, cum pars aliqua commutatur et vertitur]. Deinde adiungere, populum hodie nihil scire; iniquum esse ut illo invito et ignaro aliquid de legibus iudicetur; esse certum ferendae legis tempus: quod si aliqui hanc legem ferat, scire se velle, ut si aliquid sit captiosum adversarium ve, contra dicat; turpia esse et inutilia haec, quae adversarii dicunt. Nunc legem, qualiscumque sit, debere servari: post populo, si displiceat, licentiam commodari, ut vel abroget vel corrigat legem. Deinde postremo loco concludet neminem permissurum fuisse de populo, ut adversarius hanc causam adderet legi, etiam si sine alicuius periculo hoc fieri possit. Tum semper idem spectare et idem velle demonstrabitur: Semper hoc esse in hac lege, quod senserit scriptor, ut quod nos sensisse scriptorem dicimus, id est, ad quam sententiam scripta verba accommodamus, ipsa semper sit, neque aliquo tempore mutetur, ne existat aliquando diversa. Interdum, inquit, is, qui se sententia defendit, contra scriptum sic dicit: hoc sensisse scriptorem, ut non semper idem sit, quod sensisse dicitur, sed pro tempore, pro eventu sit alia adque alia sententia: et his duobus praeceptis supponit exempla. Semper ad idem spectare, hoc modo: unius partis vel praecepti et tractatus exemplum. Quam in suam tutelam venerit: intra annos quattuordecim, quibus inpletis potest facere testamentum. Cum eo, qui est heres: secundus scilicet, et tunc heres, si filius, ante quam in suam tutelam veniat, moriatur. In hoc genere non potest hoc dici: quod interpretatur, scripti semper eandem esse sententiam, non ad tempus accommodari. Qua fretus ille, qui contra scriptum dicit: id est secundus, qui secundus de numero factus heres ab adgnatis scripto ab hereditate summovetur: quia secundus scriptus cum sit, non nato filio secundus non est. Quae in omne factum idem valeat: non quod supra, sed hic pro tempore, ut quid fiat lex senserit. Cum prope muros hostes castra haberent: Probavit hucusque conpensativam subesse interpretatae voluntati contra scriptum, cum voluntas spectatur ex tempore; subiungit et relationem subesse. Tum remotio criminis: Adiungit item et remotionem criminis subesse interpretatae voluntati contra scriptum, cum voluntas mutatur, ut ad tempus sit: supponit etiam quartam speciem adsumptivae, id est concessionem ei subesse. Tum concessio per purgationem: quia concessio et in purgationem et in deprecationem dividitur; sed deprecatio non subest. Purgationem [cum] speciebus suis subicit. Quare aut ita sententia inducetur: Redit ad conclusionem duorum praeceptorum supra positorum, cum voluntatem interpretamur contra scriptum. 43. Scriptum ergo is, qui defendit: Hinc incipiunt praecepta, quibus uti debeat is, qui se defendit scripto. Quid factum sit: ab eo scilicet, qui ex legis verbis arguitur. Quid iuratus iudex: id est, in quam rem iuratus iudex sedeat, hoc est, in leges sedeat iuratus. Si neutrum neget: id est, aut scriptam esse legem aut hoc se fecisse. 44. Contra autem dicetur: ab eo, qui se contra istum, qui scripto nititur, voluntate defendit. Sed huic nunc locos dat, non quo ad eius partes iam transierit, verum ut intellegamus, contra quos locos eius, qui se voluntate defendit, respondere possit. Aut causa adsumptiva inferetur: quoniam, cum ad tempus voluntas scripti accipienda ostenditur, necessario per adsumptivae qualitatis speciem argumenta sumuntur. Si aliud sensisse scriptor, aliud scripsisse dicatur: Prima pars, qua utitur is, qui se voluntate defendit, contra quam nunc praecepta dat scriptori. Sin causam adferet is, qui a sententia stabit: Secunda pars, qua utitur is, qui se voluntate defendit, contra quam nunc praecepta dat scriptori. Sin causam adferet is, qui a sententia stabit: Dictus primus locus est ab eo, qui scripto nititur, per partes suas: qui per praecepta sequitur, secundus locus est, in quo ostenditur, si in ceteris legibus causa accipiatur, in hac lege causam accipi non oportere. Hoc ut probari possit, demonstrandum est, quod lex vel scriptum quodlibet ad res maximas, utilissimas, honestissimas, religiosissimas pertineat: unde inutile, turpe, nefas esse doceatur, legi tam diligenter scriptae non obtemperari. Deinde docendum, quod omnia cauta in hac lege sint et prospecta et excepta, quae excipienda, perspicienda cavenda que videbantur. Subiungitur tertius locus, in quo docetur hanc causam accipi non oportere. In quo, quoniam adversarius, qui contra scriptum dicet, aliqua aequitate se tuetur, laborandum est, uti doceat qui se scripto defendit, illud aequum non esse, quo adversarius dicit: quo loco bene tractato, ut doceat aequum non esse, effici, ut et non oporteat concedere adversario. Nam superiores loci hoc agebant, quasi non liceret id fieri, quod adversarius vellet: hic autem locus, ut dixi, in quo docetur aequum non esse, quod adversarius dicit, demonstrabit et non oportere audiri, cum iustum non videatur esse quod dicit. Deinde descendendum erit ad adsumptivae qualitatis species per tractatus ab eo, qui scripto nititur, uti per ea praecepta, quae supra data sunt conpensationis et relationis, remotionis, concessionis, explicet locos partis suae qui nititur contra eum, qui se voluntate defendit, supponendo causam ex locis adsumptivae qualitatis: deinde rationes adferendae sunt et causae, quare aut in lege aut in testamento ita scriptum sit quod scriptum est, ut ex hoc modo non scripta tantum defendere, verum voluntates interpretari videatur ille, qui scripta defendit. Primum nulla in lege ullam causam: praecepta partitionis, quibus uti debeat is, qui se scripto defendit. Prima pars his fere locis confirmabitur: in nulla lege causam accipi oportere. 45. Deinde item quaerere: Hoc totum per inductionem, ut ex eo, quod conceditur, id, quod non conceditur, concludatur. 46. Secunda pars est, in qua ostendendum: Secunda pars incipit de partitione eius, qui contra sententiam scriptum defendit. Si quid igitur ex hac ipsa quippiam accusator deroget: id est aequitate. Quoniam ille, qui se sententia defendit, contra scriptum aequitatem debet adserere, necessario is, qui se scripto defendit, debet rursus detrahere aequitati. 47. Contra scriptum autem qui dicet, primum inducet eum locum, per quem aequitas causae demonstretur: Nunc tractatus est eius, qui voluntate se tuetur contra scriptum, quod supra tractatum est. Is inducet primum locum aequitatis, ut ostendat, quae et qualis sit illa causa, quam adhibet, per interpretationem legis; deinde adsumptivae partis cuiusque praecepta servabit dicens: 'hoc quidem scriptum in lege est, sed ego feci, ut prodessem', vel reliqua, quae adsumptivae sunt qualitatis; ut facta ipsa sua enumeret et exequatur; deinde tres illos compleat locos ex adversa parte, quibus usus est is, qui scripta defenderat: hic ex contrario doceat in omnes leges accipi causas, et in hanc legem accipi debere, et hanc causam accipi debere; [in omnes leges accipi causas] --- iniquum aliquid constituet; ut omnia supplicia culpae et malitiae vindicandae causa constituta sint; nunc se nihil malitiose fecisse: ipsum scriptorem, si hodie praesens esset, factum suum probaturum, aut, si ipse hoc ageret, facturum fuisse: hac de causa viros bonos electos et dignitate et aetate, ut non scripta legis recitarent, sed interpretarentur: ipsum legis scriptorem non barbaris hominibus ac stultis commisisse scripta sua. Nam si hoc crederetur, diligenter cuncta exequeretur: nunc quaedam posuisse, ex quibus etiam non scripta cognosci possunt per intellectam voluntatem. Postea dicendum est, quid fieri potuisset aut quid accidere potuisset: in quibus causa cum conlocatur, ostenditur recedendum fuisse a scriptis propter vel necessitatem vel honestatem: omnes leges conprehendere omnia non posse, quae velint exprimere vel excipere, sed esse naturaliter in legibus cunctis tacitas exceptiones. Deinde locum hunc debebit exequi, quod neque sermo hominum neque scriptum aliquod plane se exprimat aut eloquatur voluntatem, sed semper spectari ex scriptis reliqua, quae in voluntate intellegi possunt. Deinde utilitatis et honestatis partes explicandae sunt, in quibus docebimus, quid nos fecerimus et quid adversarii velint, ut nostrum utile, adversariorum inutile demonstretur. Deinde locum communem debemus inducere: non litteras sequi nos oportere, quae et tenues et obscurae sunt notae voluntatis, sed ipsam illam voluntatem: deinde inducere definitionem, quid sit lex, et sic definire, ut haec potius voluntas quam scriptura videatur, merito que iudices hi serviant legi, qui voluntatem legis interpretantur: iniquum esse adfici supplicio eum, qui non aperte contra legem fecerit, sed ex aliqua ratione utilitatis rei publicae. His rationibus et rebus tres illi loci adprobantur, qui sunt contrarii superioribus tribus, uti doceamus et accipi causam in omnibus legibus, et in hanc legem accipi, et hanc causam accipi. Praeterea operam dare debemus, uti etiam scriptum ipsum, si quo pacto possumus, convertamus, ut id videatur tenere verbis, quod nos interpretamur, faciamus que tale aliquid, quale supra fecit, qui scripto nititur, ut ad scriptum adplicet voluntatem. Si hic, qui a voluntate nititur, in scripto debet aliquid invenire, quod interpretatur a se, quod conveniat voluntati. Id faciet, si ambiguum aliquid in scripto invenerit, aut per collectionem ex eo, quod scriptum est, id, quod scriptum non est, ostenderit: sic fieri ut, cum leve nescio quid in scripto invenerit, tamen, cum aequitate ostenderit, in sua causa esse, plurimum proficiat: et subducet adversario argumentum suum, in quo ille posuit 'scripta tantum iudices sequi debere', cum et hic docere coeperit in scripto esse aliquid, quod prosit ei voluntati, quam interpretatur. Postremi sunt loci communes, qui sumi poterunt ex partibus adsumptivae qualitatis, quod supra diximus. Verum erit proprius locus eius, qui scripta defendit: 'leges ex se intellegi debere, non ex utilitate interpretantium'; deinde erit alter: 'nil legibus carius esse debere'. At vero erunt alii loci communes eius, qui se voluntate defendit: 'leges in consilio scriptoris esse et utilitate communi': deinde 'indignum esse aequitatem litteris premere et urguere, cum aequitas magis in voluntate cernatur'. Ex his locis: quos tres in partitione supra posuit. 48. Et accipi causam, et in hac lege accipi, et hanc causam accipi: repetit per anacephalaeosin in conclusione tres illos, quos in partitione poni locos dixit et pro scripto et contra scriptum. Aut ex scripto non scriptum aliquid inducere: id est syllogistice tractare. Cum aequitate causa abundabit, necessario multum proficiet: Fit et hic conclusio, ut et is, qui voluntate se defendit, operam det, ut ipsum scriptum pro se faciat, vel ambiguo aliquo reprehenso verbo, vel ceteris, ut non voluntate tantum, sed etiam scripto niti videatur: quemadmodum illi ipsi supra, qui se scripto defendit, ita praeceperat, ut non sola verba amplecteretur, sed etiam scriptoris ostenderet voluntatem. Loci autem communes ceteris ex adsumptionis partibus in utramque partem convenient: ut aut removeat aut conpenset aut referat aut concedat. 49. Ex contrariis autem legibus controversia nascitur: De legalibus controversiis tertia est, quae ex contrariis legibus constat; nam dicta est ambiguitas, dicta etiam controversia, quae constat ex scripto et voluntate. Contrariae vero leges nunc duae sunt, nunc plures, nunc una, si duplex est, quamquam etiam una simplex facere leges contrarias potest. Una duplex facit leges contrarias, cum una pars nititur legis parte, altera rursus alia legis parte dimicat et repugnat. Apud rhetores est ista controversia: 'rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet', ut rapta una parte nitatur ac dicat mortem se optare debere raptatoris, altera nuptias inducat, ac fiant leges contrariae ex duplici parte legis. Item una lex contrarias leges facere potest, hoc modo, cum lex est 'vir fortis petat praemium quod volet', et duo adulescentes filii fortiter fecerunt: petunt praemii nomine unus, ut pater, reus qui factus fuerat proditionis, ante iudicium liberetur; alter petit, ut agatur iudicium. Ita ex una lege, diversa petentium voluntate, leges contrariae esse dicentur. Verum his omissis Tullius definit, quid sint leges contrariae: deinde ponit exemplum de eo, qui tyrannum occiderit, ut praemium accipiat: deinde alteram legem proponit, ut tyranno occiso quinque proximi sanguine interficiantur: deinde reliqua praecepta dat communiter in utramque partem. Etenim cum ambae lege nitantur, quae praecepta data fuerint uni parti, ad alteram partem, quae etiam ipsa lege nitetur, praecepta eadem transferuntur: erit que utrique parti hoc principale, ut suam legem laudet, adversarii vituperet et reprehendat. Erit ergo tractatus talis, utra utilior lex sit, utra honestior, utra magis necessaria, utra ad res plures pertineat, utra ad maximas, utra lex posterior sit; melior enim quae posterior: utra lex iubeat, utra permittat - nam iubet 'desertor capite puniatur', permittit 'adulterum cum adultera liceat occidere' -; deinde utra lex poenam constituat ei, qui non obtemperet, utra maiorem poenam: deinde utra lex iubeat, utra vetet. In eo enim, quod iubetur et permittitur, quasi unum genus sit; contrarium est in eo, quod vetatur. Verum in eo quod imperatur et permittitur, est diversitas, quam supra posuit, cum illic sit necessitas, hic utendi voluntas: at his duobus contrarium est, quod vetatur, ut 'infamis ne militet', ut 'inpudicus ne contionetur'. Maior autem est auctoritas legis, quae vetat, quam illa, quae imperat. Omnis enim lex, quae vetat, fortior propterea, quia corrigit illam, quae aut permittit aut inperat. Etenim cum omnem hominem ad contionem venire liceat et sit haec lex, quae quasi permittit, haec, quae vetat 'infamis ne contionetur', corrigit illam legem, qua aut iubetur aliquid aut permittitur. Deinde considerandum, utra lex de parte constituta [sit], utra de omni vel re vel actu; utra lex specialiter scripta sit, utra generaliter; melior enim, quae de specie descripta est, non communiter; et est communiter, ut 'hominem occidere ne liceat', specialiter 'virum fortem occidere ne liceat', et alia huiusmodi. Deinde considerandum, ex qua lege statim fieri aliquid aut non fieri necesse sit, et ex qua sit aliqua tarditas. Nam est tarditas, ut in illa lege: 'legatus intra diem tricensimum proficiscatur'. Haec omnia cum dicta fuerint, operam dare debet una quaeque pars, quae pro lege sua nitatur, uti doceat legem suam et iustam esse et apertam, adversariorum vel iniustam vel obscuram vel ambiguam: aut ratiocinatione colligi, quod velint adhibere aliquam definitionem adversarii, ut intellegi possit, quid in lege sit; in nostra autem lege omnia esse manifesta. Deinde debemus adiungere voluntatem, ut ad scriptum voluntas quoque interpretata consentiat; dare etiam operam, ut adversariorum lex contrariam habeat voluntatem. Et si fieri potest, adversariorum legis ita est interpretanda sententia, uti paene etiam ipsa lex adversariorum per sententiae interpretationem pro nubis facere videatur, ut ambae leges nostrae sint partis: una nostra per scriptum, adversariorum per voluntatem. Postremi sunt loci communes, qui in legibus contrariis sumi possunt ex utilitate et honestate legis cuiuscumque. Ea maxime conservanda putetur, quae ad maximas res pertinere videatur: Praeceptum hoc est: comparandas leges esse, ut, cum inter se duae vel tres discrepent leges et servari non possint ambae, quia discrepant, ea maxime conservetur, quae sit in conparatione utilior, honestior, magis necessaria. 50. Ex ratiocinatione nascitur controversia: Ratiocinatio syllogismus dicitur; controversia legalis est: habet tractatum, cum ex eo, quod scriptum est, id, quod scriptum non est, colligitur. Cicero ait: 'cum ex eo, quod uspiam sit, ad id, quod nusquam est scriptum, venitur'. Et habet modos suos, quibus conprehendatur, vel simile cum colligimus ex maiore, vel cum consequens. Sed haec in Marcomanno exempla sunt posita; dat exemplum Cicero de eo, qui damnatus parricidii in carcere testamentum fecerit. Nulla quidem lex facere testamentum prohibet eum, qui damnatus sit parricidii, sed sunt aliae leges, quae multa facere prohibent parricidii reum et damnatum; ex quibus colligitur etiam hoc, faciendi testamenti illum non habuisse potestatem. Item multae leges sunt testamentorum faciendorum, ex quibus iterum colligitur, hunc faciendi testamenti potestatem non habuisse. Tractatus vero habet et locos argumentorum tales: primum ut scriptum laudemus et confirmemus: deinde conferamus cum eo facto, quod colligimus ad scriptum: deinde ut simile esse doceamus: deinde ut, si illud aequum sit, hoc quoque aequum esse iudicemus: deinde ut dicamus, cur de hoc scriptum sit, cum de alio scriptum non sit, quod quasi manifestum fuerit ex eo, quod scriptum est, etiam id, quod scriptum non sit, et idcirco a scriptore legis praetermissum esse videatur: deinde doceamus in multis legibus multa praeteriri, sed accipi haec, ac si non sint praeterita, ex his scilicet, quae scripta sunt. Haec dicit qui utitur collectione. Qui contra pugnat, ante omnia laborare debet, ut similitudinem tollat et dicat aliud esse in eo, quod scriptum est, aliud in eo, quod admissum est, ac propterea esse dissimile et non debere accipi ex eo, quod scriptum est, id, quod non scriptum est, cum sit multa distantia. Dissimilitudinis autem partes hae sunt quae et similitudinis, de quibus in primo libro expositum. Addere praeterea etiam poterit is, qui contra collectionem nititur, uti et ipse utatur aliqua collectione: quod si ei contigerit, isdem argumentis utetur, quae supra dedimus ei, qui utitur collectione: sin autem non poterit uti, hoc aget, ut ostendat scriptum solum considerari oportere; periclitari iura omnia, si similitudines accipientur: nihil enim esse paene, quod non alteri simile esse videatur. Postremo loci communes sunt ab eo, qui utitur ratiocinatione: extra scriptum per coniecturam id, quod scriptum non est, accipi oportere; deinde neminem posse scriptura conplecti universa; illum tantummodo bene scribere legem, qui quaedam contingat, ex quibus alia, quae praeterit, intellegi possint. Loci vero communes contra eum, qui collectione nititur, isti sunt: coniecturam non esse firmum argumentum, sed esse divinationem; deinde stulti esse scriptoris non omnia, quae cavenda sunt, in lege conscribere. Iis, qui in eo loco sint, adimat potestatem: neque permittat, sed ut quasi permissio esse videatur, collectio fit ex aliis. 51. Definitio est, cum in scripto verbum aliquod est positum, cuius de vi quaeritur: Subiungit postremam legalem controversiam, quam definitionem nominavit; quae nulla parte distat a constitutione rationali, nisi quod verbum in lege positum vel in scriptura aliqua cum definitur, quid significet, quid sit, tunc fiet legalis definitio. Supponit exemplum de iis, qui navem suam dicunt, quod unus incubuerit gladio, alter remum inperitus gubernandi tenuerit, gubernator in scapham fugerit: hi cum contendant, cuius navis sit, ex lege initium capiunt controversiae. Quaeritur tamen verbum, quod in lege positum est, quid sit navis; deinde quid sit navem deserere et quid sit in navi remanere. Haec sola discretio est data inter definitionem legalem et constitutionem, id est rationalem statum. Praecepta autem dicendi eadem reservabimus, quae supra sunt posita, ut definiamus et cetera, quae praecepit. Nunc expositis iis argumentationibus, quae in iudiciale causarum genus accommodantur, deinceps in deliberativum et demonstrativum argumentandi locos et praecepta dabimus: Finitis omnibus praeceptis, quae dari poterant ad omnes constitutiones et ad omnia genera controversiarum, quae in legibus sunt, dumtaxat in iudiciali genere causarum, transit Tullius ad deliberativam causam et ad demonstrativam, non quo alia praecepta esse possint deliberativae et demonstrativae, quam fuerunt supra in iudiciali genere dumtaxat in constitutionibus. Nam pari modo coniectura, finis et ceterae constitutiones et omnia genera controversiarum versantur in deliberativo et demonstrativo, quemadmodum in iudiciali. Unde non alio modo dicenda sunt in iudiciali et alio in ceteris, sed eadem ubique dicendi praecepta servabuntur: verum tamen quoniam, [quod] in primo libro docuit et hic admonet, fines suos certos habent genera ista controversiarum, necessario propter fines alia quaedam praecepta et alia quaedam argumenta tradenda sunt, de quibus nunc tractabit. Finem habet iudicialis causa aequitatem, deliberativa finem habet utilitatem, ut Aristoteli placet, ut Ciceroni, utilitatem et honestatem, demonstrativa finem habet honestatem. Ergo propter fines quasi alia argumenta sunt necessaria; aliud enim cogit in tractatu praeter constitutionem quamlibet ille, qui aequitatem cupit iudicibus persuadere, aliud ille, qui ostendere cupit honestatem, aliud, qui ostendere vult utilitatem. Unde ipsius utilitatis et honestatis praecepta danda sunt, quae et deliberativae causae videntur et demonstrativae propter fines proprios convenire: et poterat quidem supponere exempla deliberativae per singulas constitutiones, hoc est, ut doceret [incidere] in deliberativa coniecturam, finem et reliquas constitutiones, item in demonstrativa: sed quoniam res aperta est, dicere praeteriit, ne rem satis claram dum apertiorem per exempla vult reddere, obscuriorem exemplorum diversitate fecisset. 52. Rerum expetendarum tria genera sunt, par autem numerus vitandarum ex contraria parte: Deliberativae causae et demonstrativae fines esse dixit utile et honestum. Verum est quiddam honestum, quod purum solum et per se honestum est, aliud vero honestum, quod habet mixta utilitatem; quod idcirco honestum dicitur, quia semper in copulatis rebus nomen a meliore parte componitur; ut demonstrativam causam cum intellegamus habere laudem et vituperationem, quidam tamen hanc eandem causam a parte meliore, sicuti diximus, laudativam esse dixerunt. Ergo cum honestum nunc per se solum sit, nunc sit aliud, quod iunctum est et utilitati, tamen etiam hoc honesti nomine nuncupatur. Sunt igitur tria, quae expetuntur: honestum purum, honestum cum utili, et ipsum utile purum ac separatum. Item tria erunt genera rerum vitandarum: inutile purum, et illud inutile cum turpi, deinde etiam turpe solum. Honestum autem quasi genus est, quod quidem et alio nomine dicitur virtus; et scientia honestum est, item veritas: honestum hoc propter se expetitur. Est aliud, quod hac natura et hac vi est, ut propter fructus aliquos expetatur, ut est pecunia. Item est quiddam medium et dignitate et fructu alio expetendum, ut amicitia, gloria et cetera huiusmodi. Sed his tribus expetendis, hoc est honesto, utili et illi tertio, quod mixtum est, adiunguntur duo ad tractatum necessaria, necessitudo et adfectio, de quibus postea plenius disputabitur. Adque honestum ipsum, quod propter se expetitur, cum in duas partes, ut diximus, distributum sit, prius tractat de eo ipso, quod purum est, nullo utili sociato. Quam diximus esse virtutem, hanc dividit in partes quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Et definit prudentiam ei que tres species subiungit, memoriam, intellegentiam, providentiam, quae ratione temporum constant. Nam praeteriti temporis est memoria, praesentis intellegentia, futuri providentia: has similiter definit. Item definit iustitiam secundam virtutem: ei subicit partes similiter tres, naturalem iustitiam, consuetudinis iustitiam, legitimam iustitiam: eas que similiter definit et dat exempla. Subiungit tertiam virtutem, quam appellat fortitudinem: hanc definit et ei subicit partes quattuor, magnificentiam, fidentiam, patientiam, perseverantiam, quas item definit, sicuti omnia. Quarta postremo subiungitur virtus, quae temperantia dicitur, et ei partes supposuit tres: continentiam, clementiam, modestiam, quas partes definit ita, ut omnia superiora. Quibus explicitis aperte docuit id solum quod propter se expetitur et quid sit et quale sit. Verum cum honestum hoc intellegamus esse, quod propter se expetitur, non propter aliquod emolumentum, quod ipsum utique virtus est: quoniam incidebat quaestio, an virtus, id est honestum, propter se expeteretur (Epicurei enim dicunt virtutem expeti ipsam propter voluptatem), huius quaestionis cum latior videretur esse tractatus, distulit et negavit ad hoc institutum debere sociari, ubi tantum praecepta traduntur, non rerum disputatio continetur. Nam primo in genere quae sunt, honesta appellantur: virtus, scientia, veritas, quae nullam ob utilitatem, sed propter se expetuntur. 53. Veritas est, per quam ea, quae sunt aut fuerunt aut futura sunt, dicuntur: Hucusque naturam et iustitiam cum que his, quae naturaliter iusta sunt, explicavit: nunc ea docebit cum partibus suis, quae per consuetudinem iusta sunt. Iustitiam enim esse triplicem voluit, naturalem, consuetudinis, id est morum, legum. 54. Lege ius est, quod in eo scripto, quod populo expositum est: Hucusque iustitiam consuetudinis [dixit], nunc incipit legum. Fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus: In honestis actibus fidentia est, ceterum in malis confidentia. Nam 'multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe conlocavit', ut est illud: Turne, sui merito si qua est fiducia forti. Neque ad hoc nostrum institutum pertinet: Epicurei enim et ipsam virtutem dicunt propter se non expeti, sed propter voluptatem, quae sectae Epicureorum est. Hoc utique revincendum, sed quia longioris tractatus est et alterius operis (rhetorica enim nunc exponitur), ideo et hic dicere praetermisit. Propter se autem vitanda sunt: Docuit honestatem sequendam, subiungit vitandam turpitudinem: sed turpitudo in his est, quae contraria sunt virtutibus. Fidentia, ut supra posuit, virtus est: huic contraria est diffidentia; et audacia vitanda: pari que modo inter virtutes et contraria media inveniuntur, quae licet vicina sint virtutibus, tamen vitanda sunt, ut vitantur ipsa contraria. Haec autem, quae vicina sunt, nunc ita sunt, ut certum nomen teneant, nunc ita, ut vocabulum non habeant. Fidentiam diximus esse virtutem, diffidentiam vitium: ad id, quod fidentiae vicinum est, habet nomen, quod appellatur audacia. Item religio virtus est: inreligiositas vitium; atque religioni vicina, vitium tamen, superstitio nominatur, quae etiam ipsa est vitanda. Sed haec, ut dixi, media vel vicina habent nomina: nam sunt aliqua, quae non habent: ut, iustitia cum virtus sit, iniustitia vitium, punire hostes etiam victos vicinum iustitiae est: tamen quia parcendum victis est, vitium est aliquando; cui rei non est vocabulum, ut asperitas aut crudelitas [superstitio, audacia]. 55. Sunt igitur multa, quae nos cum dignitate, tum fructu suo ducunt: Docuit quae propter se expetenda sunt item que propter se vitanda, quae honesta pura nominavit: nunc docet illa, quae mixta sunt et habent partem honestatis, partem vero utilitatis, quae tamen etiam ipsa honestatis nomine appellavit; sunt autem gloria, dignitas, amplitudo, amicitia. Haec definivit: in quo simili modo amicitiam docet esse honestatem quidem mentis, sed cum aliqua utilitate sociatam; loquitur enim de amicitia civili, quae utilitate non caret. Deinde partes eius amicitiae enarrat et causas; postremo adiungit illud tertium, uti separatam utilitatem e suis partibus doceat, cum illa ipsa commoditas honestate carens perspicitur vel in re publica vel in singulis civibus: haec autem in re publica nunc ad vires pertinet civitatis, nunc ad ornamentum: quae ipsa tamen in utroque utilitas nominatur. Sed vires nomine appellat incolumitatis: ornamentum potentiam esse dicit, ut sint partes utilitatis duae, incolumitas et potentia. Post haec tractat, quod Graeci appellant dunaton~g, Latini 'quod fieri possit aut non possit': in quo etiam illud docet, quod his vicinum est, 'et quid facile fieri possit'. Prope enim fieri non posse creditur, quod cum magna difficultate conficitur. Haec sunt de tribus, hoc est de honesto puro sine utilitate, deinde [de] mixto cum utilitate, tertio de sola utilitate. 56. Utilitas autem aut in nostris rebus aut in corpore posita est: Hucusque de honesto cum utili, nunc de sola utilitate disseritur. Quoniam ergo de honestate et de utilitate diximus, restat, ut de necessitudine et adfectione perscribamus: Honestati et utilitati supra positae atque tractatae duas res necessario dixerat adtributas, necessitudinem et adfectionem: de his nunc praecipit ac necessitudinem illam docet esse, quae neque mutari neque ab exitu suo flecti possit: adfectionem vero, quae ex tempore aut negotiorum eventu aut hominum administratione saepe mutatur, ut res non tales sint, quales consuerunt. Ac necessitudinem, quae prima est, in duo dividit, ut nunc necessitas sit, quae aliter exitus suos habere non possit, sed sua cogat effecta sine ulla exceptione; dicit esse alteram necessitatem, ubi fieri aliter possit, cum aliquid admittitur. Postremum causae genus demonstrativum est, quod adiungit. Dat praecepta quibus laudes vituperationes que tractentur, id est quibus locis. Ac primum dicit eosdem locos esse laudi et vituperationi, quos in primo libro + et illud + iudicialis causae, hoc est omnia attributa personae. Partitur tamen breviter laudes et vituperationes per animi res et corporis et extrinsecus: animi virtutes artes, scientiae, vel contra vitia: corporis totius vel in partibus, pulchritudo, valetudo, integritas et cetera huiusmodi: extrinsecus sunt patria, parentes, cognati, amici, magistratus, divitiae et cetera huiusmodi. Postremum praeceptum dat in laude et vituperatione: non tam nos considerare debere quid corporis sit, quid sit extrinsecus, quam quid sit in animo. Omnia enim vel laudanda vel vituperanda non rebus externis, non rebus corporis, sed animo metiuntur. 57. Sin aliquae res accident difficiles: de possibilitate dicit. Quasdam simplices: ut aliter omnino fieri non possint. Kasilinenses sese dedere Annibali: nisi velint se fame perire. Ergo hic exceptio: Kasilinum venire in Annibalis potestatem. Hic aliter omnino fieri non potest. Tunc adiuncto: ubi exceptio. Nisi propter aliquam causam: ita non est necessitas in civili quaestione illa, quae sine condicione est. Pariter autem ex his multas esse res: id est necessitudines. Nam omni tempore id pertinebit: id est exceptio ipsa. 58. Ac summa quidem necessitas videtur esse honestatis: Duo sunt quidem, honestum et utile, sed utili cum duo subiaceant, commoditas et incolumitas, quasi tria effecta sunt: verum honestas praeponenda, secundo loco habenda incolumitas, tertio commoditas. Proinde ut quaeque res sit: aut honestatis aut incolumitatis. At non eo consilio, quo Aristippus: ut sociorum cadavera tempestatibus liberaret. 59. Laudes autem et vituperationes: Demonstrativa, quae supererat, sola tractatur per honestatem, quae demonstrativa partes habet duas, laudem et vituperationem: utrumque tamen ex attributis personae tractatur.