11. Quaeres autem : Quodnam est uerbum hoc, aut qua arte utendum est eo, cum tam multa sint uerba Dei? Respondeo : Apostolus Paulus Rom. 1 id explicat, scilicet, euangelium Dei de Filio suo incarnato, passo, resuscitato et glorificato per spiritum sanctificatorem : praedicasse enim Christum, hoc est, animam pauisse, iustificasse, liberasse et saluam fecisse, si crediderit praedicationi. Fides enim sola est salutaris, et effieax usus uerbi Dei, Rom. 10 : Si confitearis ore tuo, Iesum esse Dominum, et corde tuo credideris, quod Deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. Et iterum : Finis legis Christus ad iustitiam omni credenti, et Rom. 1: Iustus ex fide sua uiuet. Neque enim uerbum Dei operibus ullis, sed sola fide suscipi et coli potest. Ideo clarum est, ut solo uerbo anima opus habet ad uitam et iustitiam, ita sola fide et nullis operibus iustificatur. Si enim alio quopiam iustificari posset, uerbo non haberet opus, ac per hoc nec fide. 12. Verum haec fides subsistere prorsus non potest cum operibus, hoc est, si per opera (quaecunque sunt) simul iustificari praesumas, hoc enim esset in duas partes claudicare, Baal adorare, et manum osculari, quae est iniquitas maxima, ut Iob ait. Ideo dum credere incipis, simul discis, omnia, quae in te sunt, esse prorsus culpabilia, peccata, damnanda iuxta illud, Rom. 3 : Omnes peccauerunt et egent gloria Dei. Item : Non est iustus, non est, qui faciat bonum, omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt. Hoc enim cognito scies Christum necessarium tibi, qui pro te passus et resuscitatus est, ut in eum credens alius homo hac fide fieres, donatis omnibus peccatis tuis, et iustificato te alienis meritis, nempe Christi solius. 13. Cum ergo haec fides non nisi in homine interiore regnare possit, sicut dicit Rom. 10 : Corde creditur ad iustitiam, et sola ipsa iustificet, manifestum est, hominem interiorem prorsus nullo externo opere uel negotio posse iustificari, liberum et saluum fieri, et opera quaecunque ad eum nihil pertinere. Sicut econtra sola impietate et incredulitate cordis reus fit, et seruus peccati damnandus , nullo externo peccato uel opere. Quare cuiuslibet Christiani prima cura esse debet, ut posita operum opinione solam fidem magis ac magis roboret, et per eandem crescat in cognitione, non operum, sed Christi Iesu, pro se passi et resuscitati, ut Petrus 1 ult. docet, cum nullum aliud opus faciat Christianum. Sic Christus Ioh. 6, cum Iudaei interrogarent, quid facerent, ut operarentur opera Dei, operum multitudine, qua illos uidebat turgere, repulsa unum eis praescribit, dicens: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille. Hunc enim Pater signauit Deus. 14. Hinc recta in Christo fides incomparabilis thesaurus est, secum habens uniuersam salutem, et seruans ab omni malo, sicut Marc ult. dicit: Qui crediderit et baptisatus fuerit, saluus erit; qui non crediderit, condemnabitur. Quem thesaurum Isaias intutus praedixit 10 : Verbum abbreuiatum et consummans faciet Dominus super terram, et consummata abbreuiatio inundabit iustitiam, quasi dicat : Fides, quae est breuis et consummata plenitudo legis, tanta iustitia credentes replebit, ut nulla alia re ad iustitiam opus habeant. Sic et Paulus Rom. 10 dicit : Corde enim creditur ad iustitiam. Quaeris autem, qua ratione fiat, ut sola fides iustificet, et sine operibus tantorum bonorum thesaurum praebeat, cum tam multa opera, ceremoniae, leges in Scripturis nobis praescripta sint? Respondeo : Ante omnia memor esto eius, quod dictum est, solam fidem sine operibus iustificare, liberare et saluare, id quod clarius infra faciemus. 15. Interim signandum, uniuersam Scripturam Dei in duo partiri, praecepta et promissa. Praecepta docent quidem bona, sed non statim fiunt, quae docta sunt. Ostendunt enim, quid facere nos oporteat, sed uirtutem faciendi non donant. In hoc autem sunt ordinata, ut hominem sibi ipsi ostendant, per quae suam impotentiam ad bonum cognoscat, et de suis uiribus desperet. Qua causa et uetus testamentum uocantur et sunt. 16. Exempli causa, non concupisces, praeceptum est, quo nos omnes esse peccatores conuincimur, cum nemo possit non concupiscere, quidquid contra molitus fuerit. Ut ergo non concupiscat et praeceptum impleat, cogitur de sese desperare, et alibi ac per alium quaerere auxilium, quod in se non inuenit, sicut in Hosea dicit : Perditio tua, Israel, tantum in me auxilium tuum. Quod autem hoc uno praecepto agitur, idem omnibus agitur. Aeque enim sunt impossibilia nobis omnia. 17. Ubi uero per praecepta doctus fuerit impotentiam suam, et iam anxius factus, quo studio legi satisfaciat , cum legi satisfieri oporteat, ut ne iota quidem aut apex praetereat, alioquin sine ulla spe damnabitur: tum uere humiliatus et in nihilum redactus coram oculis suis non inuenit in se ipso, quo iustificetur et saluus fiat. 18. Hic altera Scripturae pars adest, promissa Dei, quae annunciant gloriam Dei, et dicunt: Si uis legem implere, non concupiscere, sicut lex exigit,en tibi, crede in Christum, in quo promittuntur tibi, gratiam, iustitiam, pacem, libertatem, et omnia, si credis, habebis, si non credis, carebis. Nam quod tibi impossibile est in uniuersis operibus legis, quae multa sunt et tamen inutilia, facili compendio implebis per fidem : quia Deus Pater omnia in fide posuit, ut, quisquis hanc habuerit, omnia habeat, qui non habuerit, nihil habeat. Conclusit enim omnia sub incredulitate, ut omnium misereatur, Rom.. 11 Sic promissa Dei hoc donant, quod praecepta exigunt, et implent, quod lex iubet, ut sint omnia solius Dei, tam praecepta et plenitudo eorum ; ipse solus praecipit, solus quoque implet. ldeo promissa Dei pertinent ad nouum Testamentum, imo sunt nouum Testamentum. 19. Cum autem haec promissa Dei sint uerba sancta, uersa, iusta, libera, patata, et uniuersa bonitate plena, fit, ut anima, quae firma fide illis adhaeret, sic eis uniatur, imo penitus absorbeatur, ut non modo participet, sed saturetur et inebrietur omni uirtute eorum. Si enim tactus Christi sanabat, quanto magis hic tenerrimus in spiritu, imo absorptio uerbi omnia, quae uerbi sunt, animae communioat ? Hoc igitur modo anima per fidem solam, sine operibue, e uerbo Dei iustificatur, sanctificatur, uerificatur, pacificatur, liberatur et omni bono repletur, uereque filia Dei efficitur, sicut Iohannes 1 dicit : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine eius. 20. Ex iis facile est intellectu, unde fides tantum possit, et cur nulla, nec omnia bona opera eam possint aequare: quia nullum opus adhaerere uerbo Dei, nec in anima esse potest. Sola autem fides et uerbum in ea regnant, quale est uerbum, talis ab eo fit anima, ceu ferrum ignitum candet sicut ignis, propter unionem sui et ignis , ut clarum sit, homini Christiano suam fidem sufficere pro omnibus, nec operibus ei opus fore, ut iustificetur. Quod si operibus non habet opus, nec lege opus habet, si lege non habet opus, cette liber est a lege, uerumque est : Iusto non est lex posita. Atque haec est Christiana illa libertas, fides nostra, quae facit, non ut otiosi simus, aut male uiuamus, sed ne cuiquam opus sit lege aut operibus ad iustitiam et salutem.