[2,0] LIBER SECVNDVS. [2,1] Suaue, mari magno turbantibus aequora uentis e terra magnum alterius spectare laborem; non quia uexari quemquam est iucunda uoluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suaue est. 5 suaue etiam belli certamina magna tueri per campos instructa tua sine parte pericli; sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque uidere [2,10] errare atque uiam palantis quaerere uitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri. o miseras hominum mentes, o pectora caeca! 15 qualibus in tenebris uitae quantisque periclis degitur hoc aeui quod cumque est! nonne uidere nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur iucundo sensu cura semota metuque? [2,20] ergo corpoream ad naturam pauca uidemus esse opus omnino: quae demant cumque dolorem, delicias quoque uti multas substernere possint gratius inter dum, neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuuenum simulacra per aedes 25 lampadas igniferas manibus retinentia dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata aurataque templa, cum tamen inter se prostrati in gramine molli [2,30] propter aquae riuum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora curant, praesertim cum tempestas adridet et anni tempora conspergunt uiridantis floribus herbas. nec calidae citius decedunt corpore febres, 35 textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia ueste cubandum est. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae proficiunt neque nobilitas nec gloria regni, quod super est, animo quoque nil prodesse putandum; [2,40] si non forte tuas legiones per loca campi feruere cum uideas belli simulacra cientis, subsidiis magnis et opum ui constabilitas, ornatas armis stlattas pariterque animatas, his tibi tum rebus timefactae religiones 45 effugiunt animo pauidae mortisque timores tum uacuum pectus lincunt curaque solutum. quod si ridicula haec ludibriaque esse uidemus, re ueraque metus hominum curaeque sequaces nec metuunt sonitus armorum nec fera tela [2,50] audacterque inter reges rerumque potentis uersantur neque fulgorem reuerentur ab auro nec clarum uestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas, omnis cum in tenebris praesertim uita laboret? 55 nam uel uti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necesse est [2,60] non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque. Nunc age, quo motu genitalia materiai corpora res uarias gignant genitasque resoluant et qua ui facere id cogantur quaeque sit ollis 65 reddita mobilitas magnum per inane meandi, expediam: tu te dictis praebere memento. nam certe non inter se stipata cohaeret materies, quoniam minui rem quamque uidemus et quasi longinquo fluere omnia cernimus aeuo [2,70] ex oculisque uetustatem subducere nostris, cum tamen incolumis uideatur summa manere propterea quia, quae decedunt corpora cuique, unde abeunt minuunt, quo uenere augmine donant. illa senescere, at haec contra florescere cogunt, 75 nec remorantur ibi. sic rerum summa nouatur semper, et inter se mortales mutua uiuunt. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur, inque breui spatio mutantur saecla animantum et quasi cursores uitai lampada tradunt. [2,80] Si cessare putas rerum primordia posse cessandoque nouos rerum progignere motus, auius a uera longe ratione uagaris. nam quoniam per inane uagantur, cuncta necesse est aut grauitate sua ferri primordia rerum 85 aut ictu forte alterius. nam cita saepe obuia conflixere, fit ut diuersa repente dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet. et quo iactari magis omnia materiai [2,90] corpora peruideas, reminiscere totius imum nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima consistant, quoniam spatium sine fine modoque est inmensumque patere in cunctas undique partis pluribus ostendi et certa ratione probatum est. 95 quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est reddita corporibus primis per inane profundum, sed magis adsiduo uarioque exercita motu partim interuallis magnis confulta resultant, pars etiam breuibus spatiis uexantur ab ictu. [2,100] et quae cumque magis condenso conciliatu exiguis interuallis conuecta resultant, indupedita suis perplexis ipsa figuris, haec ualidas saxi radices et fera ferri corpora constituunt et cetera genere horum. 105 paucula quae porro magnum per inane uagantur, cetera dissiliunt longe longeque recursant in magnis interuallis; haec ae+ra rarum sufficiunt nobis et splendida lumina solis. multaque praeterea magnum per inane uagantur, [2,110] conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam consociare etiam motus potuere recepta. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago ante oculos semper nobis uersatur et instat. contemplator enim, cum solis lumina cumque 115 inserti fundunt radii per opaca domorum: multa minuta modis multis per inane uidebis corpora misceri radiorum lumine in ipso et uel ut aeterno certamine proelia pugnas edere turmatim certantia nec dare pausam, [2,120] conciliis et discidiis exercita crebris; conicere ut possis ex hoc, primordia rerum quale sit in magno iactari semper inani. dum taxat, rerum magnarum parua potest res exemplare dare et uestigia notitiai. 125 Hoc etiam magis haec animum te aduertere par est corpora quae in solis radiis turbare uidentur, quod tales turbae motus quoque materiai significant clandestinos caecosque subesse. multa uidebis enim plagis ibi percita caecis [2,130] commutare uiam retroque repulsa reuerti nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis. scilicet hic a principiis est omnibus error. prima mouentur enim per se primordia rerum, inde ea quae paruo sunt corpora conciliatu 135 et quasi proxima sunt ad uiris principiorum, ictibus illorum caecis inpulsa cientur, ipsaque porro paulo maiora lacessunt. sic a principiis ascendit motus et exit paulatim nostros ad sensus, ut moueantur [2,140] illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus nec quibus id faciant plagis apparet aperte. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi. primum aurora nouo cum spargit lumine terras 145 et uariae uolucres nemora auia peruolitantes ae+ra per tenerum liquidis loca uocibus opplent, quam subito soleat sol ortus tempore tali conuestire sua perfundens omnia luce, omnibus in promptu manifestumque esse uidemus. [2,150] at uapor is, quem sol mittit, lumenque serenum non per inane meat uacuum; quo tardius ire cogitur, ae+rias quasi dum diuerberat undas; nec singillatim corpuscula quaeque uaporis sed complexa meant inter se conque globata; 155 qua propter simul inter se retrahuntur et extra officiuntur, uti cogantur tardius ire. at quae sunt solida primordia simplicitate, cum per inane meant uacuum nec res remoratur ulla foris atque ipsa suis e partibus unum, [2,160] unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, debent ni mirum praecellere mobilitate et multo citius ferri quam lumina solis multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis peruolgant fulgura caelum. 165 --- nec persectari primordia singula quaeque, ut uideant qua quicque geratur cum ratione. At quidam contra haec, ignari materiai, naturam non posse deum sine numine reddunt tanto opere humanis rationibus atmoderate [2,170] tempora mutare annorum frugesque creare et iam cetera, mortalis quae suadet adire ipsaque deducit dux uitae dia uoluptas et res per Veneris blanditur saecla propagent, ne genus occidat humanum. quorum omnia causa 175 constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus magno opere a uera lapsi ratione uidentur. nam quamuis rerum ignorem primordia quae sint, hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim confirmare aliisque ex rebus reddere multis, [2,180] nequaquam nobis diuinitus esse creatam naturam mundi: tanta stat praedita culpa. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta; nunc id quod super est de motibus expediemus. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus 185 confirmare tibi, nullam rem posse sua ui corpoream sursum ferri sursumque meare. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem; sursus enim uersus gignuntur et augmina sumunt et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt, [2,190] pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum et celeri flamma degustant tigna trabesque, sponte sua facere id sine ui subiecta putandum est. quod genus e nostro com missus corpore sanguis 195 emicat exultans alte spargitque cruorem. nonne uides etiam quanta ui tigna trabesque respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum derecta et magna ui multi pressimus aegre, tam cupide sursum remouet magis atque remittit, [2,200] plus ut parte foras emergant exiliantque. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor, quin uacuum per inane deorsum cuncta ferantur. sic igitur debent flammae quoque posse per auras ae+ris expressae sursum succedere, quamquam 205 pondera, quantum in est, deorsum ducere pugnent. nocturnasque faces caeli sublime uolantis nonne uides longos flammarum ducere tractus in quas cumque dedit partis natura meatum? non cadere in terras stellas et sidera cernis? [2,210] sol etiam de uertice dissipat omnis ardorem in partis et lumine conserit arua; in terras igitur quoque solis uergitur ardor. transuersosque uolare per imbris fulmina cernis, nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes 215 concursant; cadit in terras uis flammea uolgo. Illud in his quoque te rebus cognoscere auemus, corpora cum deorsum rectum per inane feruntur ponderibus propriis, incerto tempore ferme incertisque locis spatio depellere paulum, [2,220] tantum quod momen mutatum dicere possis. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum imbris uti guttae caderent per inane profundum nec foret offensus natus nec plaga creata principiis; ita nihil umquam natura creasset. 225 Quod si forte aliquis credit grauiora potesse corpora, quo citius rectum per inane feruntur, incidere ex supero leuioribus atque ita plagas gignere, quae possint genitalis reddere motus, auius a uera longe ratione recedit. [2,230] nam per aquas quae cumque cadunt atque ae+ra rarum, haec pro ponderibus casus celerare necesse est propterea quia corpus aquae naturaque tenuis ae+ris haud possunt aeque rem quamque morari, sed citius cedunt grauioribus exsuperata; 235 at contra nulli de nulla parte neque ullo tempore inane potest uacuum subsistere rei, quin, sua quod natura petit, concedere pergat; omnia qua propter debent per inane quietum aeque ponderibus non aequis concita ferri. [2,240] haud igitur poterunt leuioribus incidere umquam ex supero grauiora neque ictus gignere per se, qui uarient motus, per quos natura gerat res. quare etiam atque etiam paulum inclinare necesse est corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus 245 obliquos uideamur et id res uera refutet. namque hoc in promptu manifestumque esse uidemus, pondera, quantum in est, non posse obliqua meare, ex supero cum praecipitant, quod cernere possis; sed nihil omnino regione uiai [2,250] declinare quis est qui possit cernere sese? Denique si semper motu conectitur omnis et uetere exoritur nouus ordine certo nec declinando faciunt primordia motus principium quoddam, quod fati foedera rumpat, 255 ex infinito ne causam causa sequatur, libera per terras unde haec animantibus exstat, unde est haec, inquam, fatis auolsa uoluntas, per quam progredimur quo ducit quemque uoluptas, declinamus item motus nec tempore certo [2,260] nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens? nam dubio procul his rebus sua cuique uoluntas principium dat et hinc motus per membra rigantur. nonne uides etiam patefactis tempore puncto carceribus non posse tamen prorumpere equorum 265 uim cupidam tam de subito quam mens auet ipsa? omnis enim totum per corpus materiai copia conciri debet, concita per artus omnis ut studium mentis conixa sequatur; ut uideas initum motus a corde creari [2,270] ex animique uoluntate id procedere primum, inde dari porro per totum corpus et artus. nec simile est ut cum inpulsi procedimus ictu uiribus alterius magnis magnoque coactu; nam tum materiem totius corporis omnem 275 perspicuum est nobis inuitis ire rapique, donec eam refrenauit per membra uoluntas. iamne uides igitur, quamquam uis extera multos pellat et inuitos cogat procedere saepe praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro [2,280] quiddam quod contra pugnare obstareque possit? cuius ad arbitrium quoque copia materiai cogitur inter dum flecti per membra per artus et proiecta refrenatur retroque residit. quare in seminibus quoque idem fateare necesse est, 285 esse aliam praeter plagas et pondera causam motibus, unde haec est nobis innata potestas, de nihilo quoniam fieri nihil posse uidemus. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant externa quasi ui; sed ne res ipsa necessum [2,290] intestinum habeat cunctis in rebus agendis et deuicta quasi cogatur ferre patique, id facit exiguum clinamen principiorum nec regione loci certa nec tempore certo. Nec stipata magis fuit umquam materiai 295 copia nec porro maioribus interuallis; nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde. qua propter quo nunc in motu principiorum corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere et post haec semper simili ratione ferentur, [2,300] et quae consuerint gigni gignentur eadem condicione et erunt et crescent uique ualebunt, quantum cuique datum est per foedera naturai. nec rerum summam commutare ulla potest uis; nam neque quo possit genus ullum materiai 305 effugere ex omni quicquam est , neque in omne unde coorta queat noua uis inrumpere et omnem naturam rerum mutare et uertere motus. Illud in his rebus non est mirabile, quare, omnia cum rerum primordia sint in motu, [2,310] summa tamen summa uideatur stare quiete, praeter quam siquid proprio dat corpore motus. omnis enim longe nostris ab sensibus infra primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent; 315 praesertim cum, quae possimus cernere, celent saepe tamen motus spatio diducta locorum. nam saepe in colli tondentes pabula laeta lanigerae reptant pecudes, quo quamque uocantes inuitant herbae gemmantes rore recenti, [2,320] et satiati agni ludunt blandeque coruscant; omnia quae nobis longe confusa uidentur et uelut in uiridi candor consistere colli. praeterea magnae legiones cum loca cursu camporum complent belli simulacra cientes, 325 fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum aere renidescit tellus supterque uirum ui excitur pedibus sonitus clamoreque montes icti reiectant uoces ad sidera mundi et circum uolitant equites mediosque repente [2,330] tramittunt ualido quatientes impete campos; et tamen est quidam locus altis montibus, stare uidentur et in campis consistere fulgor. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum qualia sint et quam longe distantia formis, 335 percipe, multigenis quam sint uariata figuris; non quo multa parum simili sint praedita forma, sed quia non uolgo paria omnibus omnia constant. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta, ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla, [2,340] debent ni mirum non omnibus omnia prorsum esse pari filo similique adfecta figura. Praeterea genus humanum mutaeque natantes squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque et uariae uolucres, laetantia quae loca aquarum 345 concelebrant circum ripas fontisque lacusque, et quae peruolgant nemora auia peruolitantes, quorum unum quiduis generatim sumere perge; inuenies tamen inter se differre figuris. nec ratione alia proles cognoscere matrem [2,350] nec mater posset prolem; quod posse uidemus nec minus atque homines inter se nota cluere. nam saepe ante deum uitulus delubra decora turicremas propter mactatus concidit aras sanguinis expirans calidum de pectore flumen; 355 at mater uiridis saltus orbata peragrans nouit humi pedibus uestigia pressa bisulcis, omnia conuisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra reuisit [2,360] ad stabulum desiderio perfixa iuuenci, nec tenerae salices atque herbae rore uigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque auertere curam, nec uitulorum aliae species per pabula laeta 365 deriuare queunt animum curaque leuare; usque adeo quiddam proprium notumque requirit. praeterea teneri tremulis cum uocibus haedi cornigeras norunt matres agnique petulci balantum pecudes; ita, quod natura resposcit, [2,370] ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis. Postremo quoduis frumentum non tamen omne quidque suo genere inter se simile esse uidebis, quin intercurrat quaedam distantia formis. concharumque genus parili ratione uidemus 375 pingere telluris gremium, qua mollibus undis litoris incurui bibulam pauit aequor harenam. quare etiam atque etiam simili ratione necesse est, natura quoniam constant neque facta manu sunt unius ad certam formam primordia rerum, [2,380] dissimili inter se quaedam uolitare figura. Perfacile est animi ratione exsoluere nobis quare fulmineus multo penetralior ignis quam noster fluat e taedis terrestribus ortus; dicere enim possis caelestem fulminis ignem 385 subtilem magis e paruis constare figuris atque ideo transire foramina quae nequit ignis noster hic e lignis ortus taedaque creatus. praeterea lumen per cornum transit, at imber respuitur. quare, nisi luminis illa minora [2,390] corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum? et quamuis subito per colum uina uidemus perfluere, at contra tardum cunctatur oliuom, aut quia ni mirum maioribus est elementis aut magis hamatis inter se perque plicatis, 395 atque ideo fit uti non tam diducta repente inter se possint primordia singula quaeque singula per cuiusque foramina permanare. Huc accedit uti mellis lactisque liquores iucundo sensu linguae tractentur in ore; [2,400] at contra taetra absinthi natura ferique centauri foedo pertorquent ora sapore; ut facile agnoscas e leuibus atque rutundis esse ea quae sensus iucunde tangere possunt, at contra quae amara atque aspera cumque uidentur, 405 haec magis hamatis inter se nexa teneri proptereaque solere uias rescindere nostris sensibus introituque suo perrumpere corpus. omnia postremo bona sensibus et mala tactu dissimili inter se pugnant perfecta figura; [2,410] ne tu forte putes serrae stridentis acerbum horrorem constare elementis leuibus aeque ac musaea mele, per chordas organici quae mobilibus digitis expergefacta figurant; neu simili penetrare putes primordia forma 415 in nares hominum, cum taetra cadauera torrent, et cum scena croco Cilici perfusa recens est araque Panchaeos exhalat propter odores; neue bonos rerum simili constare colores semine constituas, oculos qui pascere possunt, [2,420] et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt aut foeda specie foedi turpesque uidentur. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, haut sine principiali aliquo leuore creata est; at contra quae cumque molesta atque aspera constat, 425 non aliquo sine materiae squalore reperta est. Sunt etiam quae iam nec leuia iure putantur esse neque omnino flexis mucronibus unca, sed magis angellis paulum prostantibus, titillare magis sensus quam laedere possint, [2,430] fecula iam quo de genere est inulaeque sapores. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam dissimili dentata modo conpungere sensus corporis, indicio nobis est tactus uterque. tactus enim, tactus, pro diuum numina sancta, 435 corporis est sensus, uel cum res extera sese insinuat, uel cum laedit quae in corpore nata est aut iuuat egrediens genitalis per Veneris res, aut ex offensu cum turbant corpore in ipso, semina confundunt inter se concita sensum; [2,440] ut si forte manu quamuis iam corporis ipse tute tibi partem ferias atque experiare. qua propter longe formas distare necesse est principiis, uarios quae possint edere sensus. Denique quae nobis durata ac spissa uidentur, 445 haec magis hamatis inter sese esse necesse est et quasi ramosis alte compacta teneri. in quo iam genere in primis adamantina saxa prima acie constant ictus contemnere sueta et ualidi silices ac duri robora ferri [2,450] aeraque quae claustris restantia uociferantur. illa quidem debent e leuibus atque rutundis esse magis, fluuido quae corpore liquida constant. namque papaueris haustus item est facilis quod aquarum; nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque 455 et perculsus item procliue uolubilis exstat. omnia postremo quae puncto tempore cernis diffugere ut fumum nebulas flammasque, necesse est, si minus omnia sunt e leuibus atque rotundis, at non esse tamen perplexis indupedita, [2,460] pungere uti possint corpus penetrareque saxa, nec tamen haerere inter se; quod cumque uidemus sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis non e perplexis, sed acutis esse elementis. sed quod amara uides eadem quae fluuida constant, 465 sudor uti maris est, minime mirabile debet --- nam quod fluuidus est, e leuibus atque rotundis est, sed leuibus admixta doloris corpora. nec tamen haec retineri hamata necessum est: scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent, [2,470] prouolui simul ut possint et laedere sensus. et quo mixta putes magis aspera leuibus esse principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, est ratio secernendi seorsumque uidendi, umor dulcis ubi per terras crebrius idem 475 percolatur, ut in foueam fluat ac mansuescat; linquit enim supera taetri primordia uiri, aspera quo magis in terris haerescere possint. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum [2,480] finita uariare figurarum ratione. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam esse infinito debebunt corporis auctu. namque in eadem una cuiusuis iam breuitate corporis inter se multum uariare figurae 485 non possunt. fac enim minimis e partibus esse corpora prima tribus, uel paulo pluribus auge; nempe ubi eas partis unius corporis omnis, summa atque ima locans, transmutans dextera laeuis, omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo [2,490] formai speciem totius corporis eius, quod super est, si forte uoles uariare figuras, addendum partis alias erit. inde sequetur, adsimili ratione alias ut postulet ordo, si tu forte uoles etiam uariare figuras. 495 ergo formarum nouitatem corporis augmen subsequitur. quare non est ut credere possis esse infinitis distantia semina formis, ne quaedam cogas inmani maximitate esse, supra quod iam docui non posse probari. [2,500] iam tibi barbaricae uestes Meliboeaque fulgens purpura Thessalico concharum tacta colore, aurea pauonum ridenti imbuta lepore saecla nouo rerum superata colore iacerent et contemptus odor smyrnae mellisque sapores, 505 et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis carmina consimili ratione oppressa silerent; namque aliis aliud praestantius exoreretur. cedere item retro possent in deteriores omnia sic partis, ut diximus in melioris; [2,510] namque aliis aliud retro quoque taetrius esset naribus auribus atque oculis orisque sapori. quae quoniam non sunt, rebus reddita certa finis utrimque tenet summam, fateare necesse est materiem quoque finitis differe figuris. 515 denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas finitum est retroque pari ratione remensum est. omnis enim calor ac frigus mediique tepores interutrasque iacent explentes ordine summam. ergo finita distant ratione creata, [2,520] ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur, hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum, inter se simili quae sunt perfecta figura, 525 infinita cluere. etenim distantia cum sit formarum finita, necesse est quae similes sint esse infinitas aut summam materiai finitam constare, id quod non esse probaui. --- uersibus ostendam corpuscula materiai [2,530] ex infinito summam rerum usque tenere undique protelo plagarum continuato. nam quod rara uides magis esse animalia quaedam fecundamque magis naturam cernis in illis, at regione locoque alio terrisque remotis 535 multa licet genere esse in eo numerumque repleri; sicut quadripedum cum primis esse uidemus in genere anguimanus elephantos, India quorum milibus e multis uallo munitur eburno, ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum [2,540] uis est, quarum nos perpauca exempla uidemus. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto unica res quaedem natiuo corpore sola, cui similis toto terrarum non sit, in orbi; infinita tamen nisi erit uis materiai, 545 unde ea progigni possit concepta, creari non poterit neque, quod super est, procrescere alique. quippe etenim sumant alii finita per omne corpora iactari unius genitalia rei, unde ubi qua ui et quo pacto congressa coibunt [2,550] materiae tanto in pelago turbaque aliena? non, ut opinor, habent rationem conciliandi: sed quasi naufragiis magnis multisque coortis disiactare solet magnum mare transtra cauernas antemnas prorem malos tonsasque natantis, 555 per terrarum omnis oras fluitantia aplustra ut uideantur et indicium mortalibus edant, infidi maris insidias uirisque dolumque ut uitare uelint, neue ullo tempore credant, subdola cum ridet placidi pellacia ponti, [2,560] sic tibi si finita semel primordia quaedam constitues, aeuom debebunt sparsa per omnem disiectare aestus diuersi materiai, numquam in concilium ut possint compulsa coire nec remorari in concilio nec crescere adaucta; 565 quorum utrumque palam fieri manifesta docet res, et res progigni et genitas procrescere posse. esse igitur genere in quouis primordia rerum infinita palam est, unde omnia suppeditantur. Nec superare queunt motus itaque exitiales [2,570] perpetuo neque in aeternum sepelire salutem, nec porro rerum genitales auctificique motus perpetuo possunt seruare creata. sic aequo geritur certamine principiorum ex infinito contractum tempore bellum. 575 nunc hic nunc illic superant uitalia rerum et superantur item. miscetur funere uagor, quem pueri tollunt uisentis luminis oras; nec nox ulla diem neque noctem aurora secuta est, quae non audierit mixtos uagitibus aegris [2,580] ploratus, mortis comites et funeris atri. Illud in his obsignatum quoque rebus habere conuenit et memori mandatum mente tenere, nil esse, in promptu quorum natura uidetur, quod genere ex uno consistat principiorum, 585 nec quicquam quod non permixto semine constet. et quod cumque magis uis multas possidet in se atque potestates, ita plurima principiorum in sese genera ac uarias docet esse figuras. Principio tellus habet in se corpora prima, [2,590] unde mare inmensum uoluentes frigora fontes adsidue renouent, habet ignes unde oriantur; nam multis succensa locis ardent sola terrae, ex imis uero furit ignibus impetus Aetnae. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta 595 gentibus humanis habet unde extollere possit, unde etiam fluuios frondes et pabula laeta montiuago generi possit praebere ferarum. quare magna deum mater materque ferarum et nostri genetrix haec dicta est corporis una. [2,600] Hanc ueteres Graium docti cecinere poetae sedibus in curru biiugos agitare leones, ae+ris in spatio magnam pendere docentes tellurem neque posse in terra sistere terram. adiunxere feras, quia quamuis effera proles 605 officiis debet molliri uicta parentum. muralique caput summum cinxere corona, eximiis munita locis quia sustinet urbes. quo nunc insigni per magnas praedita terras horrifice fertur diuinae matris imago. [2,610] hanc uariae gentes antiquo more sacrorum Idaeam uocitant matrem Phrygiasque cateruas dant comites, quia primum ex illis finibus edunt per terrarum orbes fruges coepisse creari. Gallos attribuunt, quia, numen qui uiolarint 615 Matris et ingrati genitoribus inuenti sint, significare uolunt indignos esse putandos, uiuam progeniem qui in oras luminis edant. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum concaua, raucisonoque minantur cornua cantu, [2,620] et Phrygio stimulat numero caua tibia mentis, telaque praeportant, uiolenti signa furoris, ingratos animos atque impia pectora uolgi conterrere metu quae possint numine diuae. ergo cum primum magnas inuecta per urbis 625 munificat tacita mortalis muta salute, aere atque argento sternunt iter omne uiarum largifica stipe ditantes ninguntque rosarum floribus umbrantes matrem comitumque cateruam. hic armata manus, Curetas nomine Grai [2,630] quos memorant, Phrygias inter si forte cateruas ludunt in numerumque exultant sanguine laeti terrificas capitum quatientes numine cristas, Dictaeos referunt Curetas, qui Iouis illum uagitum in Creta quondam occultasse feruntur, 635 cum pueri circum puerum pernice chorea [armat et in numerum pernice chorea] armati in numerum pulsarent aeribus aera, ne Saturnus eum malis mandaret adeptus aeternumque daret matri sub pectore uolnus. [2,640] propterea magnam armati matrem comitantur, aut quia significant diuam praedicere ut armis ac uirtute uelint patriam defendere terram praesidioque parent decorique parentibus esse. quae bene et eximie quamuis disposta ferantur, 645 longe sunt tamen a uera ratione repulsa. omnis enim per se diuom natura necesse est inmortali aeuo summa cum pace fruatur semota ab nostris rebus seiunctaque longe; nam priuata dolore omni, priuata periclis, [2,650] ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, nec bene promeritis capitur neque tangitur ira. terra quidem uero caret omni tempore sensu, et quia multarum potitur primordia rerum, multa modis multis effert in lumina solis. 655 hic siquis mare Neptunum Cereremque uocare constituet fruges et Bacchi nomine abuti mauolt quam laticis proprium proferre uocamen, concedamus ut hic terrarum dictitet orbem esse deum matrem, dum uera re tamen ipse --- [2,660] Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo lanigerae pecudes et equorum duellica proles buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli ex unoque sitim sedantes flumine aquai dissimili uiuont specie retinentque parentum 665 naturam et mores generatim quaeque imitantur. tanta est in quouis genere herbae materiai dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque. Hinc porro quamuis animantem ex omnibus unam ossa cruor uenae calor umor uiscera nerui [2,670] constituunt, quae sunt porro distantia longe, dissimili perfecta figura principiorum. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt, unde ignem iacere et lumen submittere possint 675 scintillasque agere ac late differre fauillam. cetera consimili mentis ratione peragrans inuenies igitur multarum semina rerum corpore celare et uarias cohibere figuras. Denique multa uides, quibus et color et sapor una [2,680] religione animum turpi contingere parcat. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma. haec igitur uariis debent constare figuris; nidor enim penetrat qua fucus non it in artus, fucus item sorsum, sapor insinuatur sensibus; ut noscas primis differre figuris. 685 dissimiles igitur formae glomeramen in unum conueniunt et res permixto semine constant. Quin etiam passim nostris in uersibus ipsis multa elementa uides multis communia uerbis, [2,690] cum tamen inter se uersus ac uerba necesse est confiteare alia ex aliis constare elementis; non quo multa parum communis littera currat aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem, sed quia non uolgo paria omnibus omnia constant. 695 sic aliis in rebus item communia multa multarum rerum cum sint, primordia rerum dissimili tamen inter se consistere summa possunt; ut merito ex aliis constare feratur humanum genus et fruges arbustaque laeta. [2,700] Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est omnia; nam uolgo fieri portenta uideres, semiferas hominum species existere et altos inter dum ramos egigni corpore uiuo multaque conecti terrestria membra marinis, 705 tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras pascere naturam per terras omniparentis. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando seminibus certis certa genetrice creata conseruare genus crescentia posse uidemus. [2,710] scilicet id certa fieri ratione necesse est. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus corpora discedunt conexaque conuenientis efficiunt motus; at contra aliena uidemus reicere in terras naturam, multaque caecis 715 corporibus fugiunt e corpore percita plagis, quae neque conecti quoquam potuere neque intus uitalis motus consentire atque imitari. sed ne forte putes animalia sola teneri legibus his, quaedam ratio res terminat omnis [2,720] nam uel uti tota natura dissimiles sunt inter se genitae res quaeque, ita quamque necesse est dissimili constare figura principiorum; non quo multa parum simili sint praedita forma, sed quia non uolgo paria omnibus omnia constant. 725 semina cum porro distent, differre necesse est interualla uias conexus pondera plagas concursus motus; quae non animalia solum corpora seiungunt, sed terras ac mare totum secernunt caelumque a terris omne retentant. [2,730] Nunc age dicta meo dulci quaesita labore percipe, ne forte haec albis ex alba rearis principiis esse, ante oculos quae candida cernis, aut ea quae nigrant nigro de semine nata; niue alium quemuis quae sunt inbuta colorem, 735 propterea gerere hunc credas, quod materiai corpora consimili sint eius tincta colore; nullus enim color est omnino materiai corporibus, neque par rebus neque denique dispar. in quae corpora si nullus tibi forte uidetur [2,740] posse animi iniectus fieri, procul auius erras. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam dispexere, tamen cognoscant corpora tactu ex ineunte aeuo nullo coniuncta colore, scire licet nostrae quoque menti corpora posse 745 uorti in notitiam nullo circum lita fuco. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris tangimus, haud ullo sentimus tincta colore. Quod quoniam uinco fieri, nunc esse docebo. omnis enim color omnino mutatur in omnis; [2,750] quod facere haud ullo debent primordia pacto; immutabile enim quiddam superare necesse est, ne res ad nihilum redigantur funditus omnes; nam quod cumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante. 755 proinde colore caue contingas semina rerum, ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes. Praeterea si nulla coloris principiis est reddita natura et uariis sunt praedita formis, e quibus omnigenus gignunt uariantque colores, [2,760] propterea magni quod refert, semina quaeque cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, perfacile extemplo rationem reddere possis, cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore, 765 marmoreo fieri possint candore repente, ut mare, cum magni commorunt aequora uenti, uertitur in canos candenti marmore fluctus; dicere enim possis, nigrum quod saepe uidemus, materies ubi permixta est illius et ordo [2,770] principiis mutatus et addita demptaque quaedam, continuo id fieri ut candens uideatur et album. quod si caeruleis constarent aequora ponti seminibus, nullo possent albescere pacto; nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint, 775 numquam in marmoreum possunt migrare colorem. sin alio atque alio sunt semina tincta colore, quae maris efficiunt unum purumque nitorem, ut saepe ex aliis formis uariisque figuris efficitur quiddam quadratum unaque figura, [2,780] conueniebat, ut in quadrato cernimus esse dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti aut alio in quouis uno puroque nitore dissimiles longe inter se uariosque colores. praeterea nihil officiunt obstantque figurae 785 dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra; at uarii rerum inpediunt prohibentque colores, quo minus esse uno possit res tota nitore. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus principiis rerum non numquam causa colores, [2,790] occidit, ex albis quoniam non alba creantur, nec quae nigra cluent de nigris, sed uariis ex. quippe etenim multo procliuius exorientur candida de nullo quam nigro nata colore aut alio quouis, qui contra pugnet et obstet. 795 Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores esse neque in lucem existunt primordia rerum, scire licet quam sint nullo uelata colore; qualis enim caecis poterit color esse tenebris? lumine quin ipso mutatur propterea quod [2,800] recta aut obliqua percussus luce refulget; pluma columbarum quo pacto in sole uidetur, quae sita ceruices circum collumque coronat; namque alias fit uti claro sit rubra pyropo, inter dum quodam sensu fit uti uideatur 805 inter caeruleum uiridis miscere zmaragdos. caudaque pauonis, larga cum luce repleta est, consimili mutat ratione obuersa colores; qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu, scire licet, sine eo fieri non posse putandum est. [2,810] Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se pupula, cum sentire colorem dicitur album, atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit, nec refert ea quae tangas quo forte colore praedita sint, uerum quali magis apta figura, 815 scire licet nihil principiis opus esse colore, sed uariis formis uariantes edere tactus. Praeterea quoniam non certis certa figuris est natura coloris et omnia principiorum formamenta queunt in quouis esse nitore, [2,820] cur ea quae constant ex illis non pariter sunt omnigenus perfusa coloribus in genere omni? conueniebat enim coruos quoque saepe uolantis ex albis album pinnis iactare colorem et nigros fieri nigro de semine cycnos 825 aut alio quouis uno uarioque colore. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis euanescere paulatim stinguique colorem; ut fit ubi in paruas partis discerpitur austrum: [2,830] purpura poeniceusque color clarissimus multo, filatim cum distractum est, disperditur omnis; noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem particulas, quam discedant ad semina rerum. Postremo quoniam non omnia corpora uocem 835 mittere concedis neque odorem, propterea fit ut non omnibus adtribuas sonitus et odores: sic oculis quoniam non omnia cernere quimus, scire licet quaedam tam constare orba colore quam sine odore ullo quaedam sonituque remota, [2,840] nec minus haec animum cognoscere posse sagacem quam quae sunt aliis rebus priuata notare. Sed ne forte putes solo spoliata colore corpora prima manere, etiam secreta teporis sunt ac frigoris omnino calidique uaporis, 845 et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur, nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem et nardi florem, nectar qui naribus halat, cum facere instituas, cum primis quaerere par est, [2,850] quod licet ac possis reperire, inolentis oliui naturam, nullam quae mittat naribus auram, quam minime ut possit mixtos in corpore odores concoctosque suo contractans perdere uiro, propter eandem debent primordia rerum 855 non adhibere suum gignundis rebus odorem nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt, nec simili ratione saporem denique quemquam nec frigus neque item calidum tepidumque uaporem, cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, [2,860] molli lenta, fragosa putri, caua corpore raro, omnia sint a principiis seiuncta necesse est, inmortalia si uolumus subiungere rebus fundamenta, quibus nitatur summa salutis; ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes. 865 Nunc ea quae sentire uidemus cumque necesse est ex insensilibus tamen omnia confiteare principiis constare. neque id manufesta refutant nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt, sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt [2,870] ex insensilibus, quod dico, animalia gigni. quippe uidere licet uiuos existere uermes stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est intempestiuis ex imbribus umida tellus. Praeterea cunctas itidem res uertere sese. 875 uertunt se fluuii in frondes et pabula laeta in pecudes, uertunt pecudes in corpora nostra naturam, et nostro de corpore saepe ferarum augescunt uires et corpora pennipotentum. ergo omnes natura cibos in corpora uiua [2,880] uertit et hinc sensus animantum procreat omnes, non alia longe ratione atque arida ligna explicat in flammas et ignis omnia uersat. iamne uides igitur magni primordia rerum referre in quali sint ordine quaeque locata 885 et commixta quibus dent motus accipiantque? Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum, quod mouet et uarios sensus expromere cogit, ex insensilibus ne credas sensile gigni? ni mirum lapides et ligna et terra quod una [2,890] mixta tamen nequeunt uitalem reddere sensum. illud in his igitur rebus meminisse decebit, non ex omnibus omnino, quaecumque creant res sensilia, extemplo me gigni dicere sensus, sed magni referre ea primum quantula constent, 895 sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, motibus ordinibus posituris denique quae sint. quarum nil rerum in lignis glaebisque uidemus; et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres, uermiculos pariunt, quia corpora materiai [2,900] antiquis ex ordinibus permota noua re conciliantur ita ut debent animalia gigni. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari constituunt, porro ex aliis sentire sueti --- 905 mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis uisceribus neruis uenis, quae cumque uidemus mollia mortali consistere corpore creta. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere; nempe tamen debent aut sensum partis habere aut similis totis animalibus esse putari. [2,910] at nequeant per se partes sentire necesse est: namque animus sensus membrorum respuit omnis, nec manus a nobis potis est secreta neque ulla corporis omnino sensum pars sola tenere. linquitur ut totis animantibus adsimulentur, 915 uitali ut possint consentire undique sensu. qui poterunt igitur rerum primordia dici et leti uitare uias, animalia cum sint, atque animalia mortalibus una eademque? quod tamen ut possint, at coetu concilioque [2,920] nil facient praeter uolgum turbamque animantum, scilicet ut nequeant homines armenta feraeque inter sese ullam rem gignere conueniundo. sic itidem quae sentimus sentire necesse est. quod si forte suum dimittunt corpore sensum 925 atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante, quatinus in pullos animalis uertier oua cernimus alituum uermisque efferuere terra, intempestiuos quam putor cepit ob imbris, [2,930] scire licet gigni posse ex non sensibus sensus. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri posse ex non sensu sensus mutabilitate, aut aliquo tamquam partu quod proditur extra, huic satis illud erit planum facere atque probare, 935 non fieri partum nisi concilio ante coacto, nec quicquam commutari sine conciliatu. Principio nequeunt ullius corporis esse sensus ante ipsam genitam naturam animantis, ni mirum quia materies disiecta tenetur [2,940] ae+re fluminibus terris terraque creatis, nec congressa modo uitalis conuenientes contulit inter se motus, quibus omnituentes accensi sensus animantem quamque tuentur. Praeterea quamuis animantem grandior ictus, 945 quam patitur natura, repente adfligit et omnis corporis atque animi pergit confundere sensus. dissoluuntur enim positurae principiorum et penitus motus uitales inpediuntur, donec materies omnis concussa per artus [2,950] uitalis animae nodos a corpore soluit dispersamque foras per caulas eiecit omnis; nam quid praeterea facere ictum posse reamur oblatum, nisi discutere ac dissoluere quaeque? fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu 955 reliqui motus uitalis uincere saepe, uincere et ingentis plagae sedare tumultus inque suos quicquid rursus reuocare meatus et quasi iam leti dominantem in corpore motum discutere ac paene amissos accendere sensus; [2,960] nam qua re potius leti iam limine ab ipso ad uitam possint conlecta mente reuerti, quam quo decursum prope iam siet ire et abire? Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai corpora ui quadam per uiscera uiua per artus 965 sollicitata suis trepidant in sedibus intus, inque locum quando remigrant, fit blanda uoluptas, scire licet nullo primordia posse dolore temptari nullamque uoluptatem capere ex se; quandoquidem non sunt ex ullis principiorum [2,970] corporibus, quorum motus nouitate laborent aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae. haut igitur debent esse ullo praedita sensu. Denique uti possint sentire animalia quaeque, principiis si iam est sensus tribuendus eorum, 975 quid, genus humanum propritim de quibus auctum est? scilicet et risu tremulo concussa cachinnant et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque multaque de rerum mixtura dicere callent et sibi proporro quae sint primordia quaerunt; [2,980] quando quidem totis mortalibus adsimulata ipsa quoque ex aliis debent constare elementis, inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis; quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit. 985 quod si delira haec furiosaque cernimus esse et ridere potest non ex ridentibus auctus, et sapere et doctis rationem reddere dictis non ex seminibus sapientibus atque disertis, qui minus esse queant ea quae sentire uidemus [2,990] seminibus permixta carentibus undique sensu? Denique caelesti sumus omnes semine oriundi; omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis umoris guttas mater cum terra recepit, feta parit nitidas fruges arbustaque laeta 995 et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt et dulcem ducunt uitam prolemque propagant; qua propter merito maternum nomen adepta est. cedit item retro, de terra quod fuit ante, [2,1000] in terras, et quod missum est ex aetheris oris, id rursum caeli rellatum templa receptant. nec sic interemit mors res ut materiai corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis; inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis 1005 res ut conuertant formas mutentque colores et capiant sensus et puncto tempore reddant; ut noscas referre earum primordia rerum cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, [2,1010] neue putes aeterna penes residere potesse corpora prima quod in summis fluitare uidemus rebus et interdum nasci subitoque perire. quin etiam refert nostris in uersibus ipsis cum quibus et quali sint ordine quaeque locata; 1015 namque eadem caelum mare terras flumina solem significant, eadem fruges arbusta animantis; si non omnia sunt, at multo maxima pars est consimilis; uerum positura discrepitant res. sic ipsis in rebus item iam materiai [2,1020] [interualla uias conexus pondera plagas] concursus motus ordo positura figurae cum permutantur, mutari res quoque debent. Nunc animum nobis adhibe ueram ad rationem. nam tibi uehementer noua res molitur ad auris 1025 accedere et noua se species ostendere rerum. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum difficilis magis ad credendum constet, itemque nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam, quod non paulatim minuant mirarier omnes, [2,1030] principio caeli clarum purumque colorem quaeque in se cohibet, palantia sidera passim, lunamque et solis praeclara luce nitorem; omnia quae nunc si primum mortalibus essent ex improuiso si sint obiecta repente, 1035 quid magis his rebus poterat mirabile dici, aut minus ante quod auderent fore credere gentes? nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset. quam tibi iam nemo fessus satiate uidendi, suspicere in caeli dignatur lucida templa. [2,1040] desine qua propter nouitate exterritus ipsa expuere ex animo rationem, sed magis acri iudicio perpende, et si tibi uera uidentur, dede manus, aut, si falsum est, accingere contra. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit 1045 infinita foris haec extra moenia mundi, quid sit ibi porro, quo prospicere usque uelit mens atque animi iactus liber quo peruolet ipse. Principio nobis in cunctas undique partis et latere ex utroque supterque per omne [2,1050] nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se uociferatur, et elucet natura profundi. nullo iam pacto ueri simile esse putandum est, undique cum uorsum spatium uacet infinitum seminaque innumero numero summaque profunda 1055 multimodis uolitent aeterno percita motu, hunc unum terrarum orbem caelumque creatum, nil agere illa foris tot corpora materiai; cum praesertim hic sit natura factus et ipsa sponte sua forte offensando semina rerum [2,1060] multimodis temere in cassum frustraque coacta tandem coluerunt ea quae coniecta repente magnarum rerum fierent exordia semper, terrai maris et caeli generisque animantum. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est 1065 esse alios alibi congressus materiai, qualis hic est, auido complexu quem tenet aether. Praeterea cum materies est multa parata, cum locus est praesto nec res nec causa moratur ulla, geri debent ni mirum et confieri res. [2,1070] nunc et seminibus si tanta est copia, quantam enumerare aetas animantum non queat omnis, quis eadem natura manet, quae semina rerum conicere in loca quaeque queat simili ratione atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare 1075 esse alios aliis terrarum in partibus orbis et uarias hominum gentis et saecla ferarum. Huc accedit ut in summa res nulla sit una, unica quae gignatur et unica solaque crescat, quin aliquoius siet saecli permultaque eodem [2,1080] sint genere. in primis animalibus indice mente inuenies sic montiuagum genus esse ferarum, sic hominum geminam prolem, sic denique mutas squamigerum pecudes et corpora cuncta uolantum. qua propter caelum simili ratione fatendum est 1085 terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt, non esse unica, sed numero magis innumerali; quando quidem uitae depactus terminus alte tam manet haec et tam natiuo corpore constant quam genus omne, quod his generatim est rebus abundans. [2,1090] Quae bene cognita si teneas, natura uidetur libera continuo, dominis priuata superbis, ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace quae placidum degunt aeuom uitamque serenam, 1095 quis regere immensi summam, quis habere profundi indu manu ualidas potis est moderanter habenas, quis pariter caelos omnis conuertere et omnis ignibus aetheriis terras suffire feracis, omnibus inue locis esse omni tempore praesto, [2,1100] nubibus ut tenebras faciat caelique serena concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis saepe suas disturbet et in deserta recedens saeuiat exercens telum, quod saepe nocentes praeterit exanimatque indignos inque merentes? 1105 Multaque post mundi tempus genitale diemque primigenum maris et terrae solisque coortum addita corpora sunt extrinsecus, addita circum semina, quae magnum iaculando contulit omne, unde mare et terrae possent augescere et unde [2,1110] appareret spatium caeli domus altaque tecta tolleret a terris procul et consurgeret ae+r. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt, umor ad umorem, terreno corpore terra 1115 crescit et ignem ignes procudunt aetheraque , donique ad extremum crescendi perfica finem omnia perduxit rerum natura creatrix; ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra uitalis uenas quam quod fluit atque recedit. [2,1120] omnibus hic aetas debet consistere rebus, hic natura suis refrenat uiribus auctum. nam quae cumque uides hilaro grandescere adauctu paulatimque gradus aetatis scandere adultae, plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt, 1125 dum facile in uenas cibus omnis inditur et dum non ita sunt late dispessa, ut multa remittant et plus dispendi faciant quam uescitur aetas. nam certe fluere atque recedere corpora rebus multa manus dandum est; sed plura accedere debent, [2,1130] donec alescendi summum tetigere cacumen. inde minutatim uires et robur adultum frangit et in partem peiorem liquitur aetas. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto, et quo latior est, in cunctas undique partis 1135 plura modo dispargit et a se corpora mittit, nec facile in uenas cibus omnis diditur ei nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus, unde queat tantum suboriri ac subpeditare. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo [2,1140] sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, quando quidem grandi cibus aeuo denique defit, nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam corpora conficere et plagis infesta domare. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi 1145 expugnata dabunt labem putrisque ruinas; omnia debet enim cibus integrare nouando et fulcire cibus, omnia sustentare, ne quiquam, quoniam nec uenae perpetiuntur quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat. [2,1150] Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus uix animalia parua creat, quae cuncta creauit saecla deditque ferarum ingentia corpora partu. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne aurea de caelo demisit funis in arua 1155 nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt, sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se. praeterea nitidas fruges uinetaque laeta sponte sua primum mortalibus ipsa creauit, ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta; [2,1160] quae nunc uix nostro grandescunt aucta labore, conterimusque boues et uiris agricolarum, conficimus ferrum uix aruis suppeditati: usque adeo parcunt fetus augentque laborem. iamque caput quassans grandis suspirat arator 1165 crebrius, in cassum magnos cecidisse labores, et cum tempora temporibus praesentia confert praeteritis, laudat fortunas saepe parentis. tristis item uetulae uitis sator atque temporis incusat nomen saeclumque fatigat, [2,1170] et crepat, antiquum genus ut pietate repletum perfacile angustis tolerarit finibus aeuom, cum minor esset agri multo modus ante uiritim; nec tenet omnia paulatim tabescere et ire ad capulum spatio aetatis defessa uetusto.