[0] DE OPIFICIO DEI, VEL FORMATIONE HOMINIS, LIBER, AD DEMETRIANUM AUDITOREM SUUM. [1] CAPUT PRIMUM. Prooemium et adhortatio ad Demetrianum. Quam minime sim quietus et in summis necessitatibus, ex hoc libello poteris existimare; quem ad te rudibus pene uerbis, prout ingenii mediocritas tulit, Demetriane, perscripsi, ut quotidianum studium meum et nosses, et non deessem tibi, praeceptor etiamnunc, sed honestioris rei meliorisque doctrinae. Nam si te in litteris, nihil aliud quam linguam instruentibus, auditorem satis strenuum praebuisti: quanto magis in his ueris, et ad uitam pertinentibus, docilior esse debebis? Apud quem nunc profiteor, nulla me necessitate uel rei, uel temporis impediri, quominus aliquid excudam, quo philosophi nostrae sectae, quam tuemur, instructiores doctioresque in posterum fiant; quamuis nunc male audiant, castigenturque uulgo, quod aliter quam sapientibus conuenit uiuant, et uitia sub obtentu nominis celent, quibus illos aut mederi oportuit, aut ea prorsus effugere, ut beatum atque incorruptum sapientiae nomen uita ipsa cum praeceptis congruente praestarent. Ego tamen, ut nos ipsos simul et caeteros instruam, nullum laborem recuso. Neque enim possum obliuisci mei, tum praesertim, cum maxime opus sit meminisse; sicut ne tu quidem tui, ut spero, et opto. Nam licet te publicae rei necessitas a ueris et iustis operibus auertat: tamen fieri non potest, quin subinde in coelum aspiciat. Mens sibi conscia recti. Ego quidem laetor omnia tibi, quae pro bonis habentur, prospere fluere; sed ita, si nihil de statu mentis immutent. Vereor enim ne paulatim consuetudo, et iucunditas earum rerum (sicut fieri solet) in animum tuum repat. Ideoque te moneo, Et repetens iterumque monebo ne oblectamenta ista terrae, pro magnis aut ueris bonis habere te credas; quae sunt non tantum fallacia, quia dubia, uerum etiam insidiosa, quia dulcia. Nam ille colluctator et aduersarius noster scis quam sit astutus, et idem ipse uiolentus, sicuti nunc uidemus. Is haec omnia, quae illicere possunt, pro laqueis habet, et quidem tam subtilibus, ut oculos mentis effugiant, ne possint hominis prouisione uitari. Summa ergo prudentia est, pedetentim procedere; quoniam utrobique saluti insidet, et offensacula pedibus latenter opponit. Itaque res tuas prosperas, in quibus nunc agis, suadeo ut pro tua uirtute aut contemnas, si potes, aut non magnopere mireris. Memento et ueri parentis tui, et in qua ciuitate nomen dederis, et cuius ordinis fueris. Intelligis profecto quid loquar. Nec enim te superbiae arguo, cuius in te ne suspicio quidem ulla est: sed ea quae dico, ad mentem referenda sunt, non ad corpus, cuius omnis ratio ideo comparata est, ut animo tanquam domino seruiat, et regatur nutu eius. Vas est quidem corpus quodammodo fictile, quo animus, id est homo ipse uerus continetur, et quidem non a Prometheo fictum (ut poetae loquuntur), sed a summo illo rerum conditore atque artifice Deo; cuius diuinam prouidentiam perfectissimamque uirtutem, nec sensu comprehendere, nec uerbo enarrare possibile est. Tentabo tamen, quoniam corporis et animi facta mentio est, utriusque rationem, quantum pusillitas intelligentiae meae peruidet, explicare. Quod officium hac de causa maxime suscipiendum puto, quod M- Tullius, uir ingenii singularis, in quarto de Republica libro, cum id facere tentasset, nihil prorsus effecit; nam materiam late patentem angustis finibus terminauit, leuiter summa quaeque decerpens. Ac ne ulla esset excusatio, cur eum locum non fuerit executus, ipse testatus est, nec uoluntatem sibi defuisse, nec curam. In libro enim de Legibus primo, cum hoc idem summatim stringeret, sic ait: Hunc locum satis (ut mihi uidetur) in iis libris, quos legistis, expressit Scipio. Postea tamen in libro de Natura deorum secundo, hoc idem latius exequi conatus est. Sed quoniam ne ibi quidem satis expressit, aggrediar hoc munus et sumam mihi audacter explicandum, quod homo disertissimus pene omisit intactum. Forsitan reprehendas, quod in rebus obscuris coner aliquid disputare; cum uideas tanta temeritate homines extitisse, qui uulgo philosophi nominantur, ut ea, quae abstrusa prorsus atque abdita Deus esse uoluit, scrutarentur, ac naturam rerum coelestium terrenarumque conquirerent, quae a nobis longe remotae, neque oculis contrectari, neque tangi manu, neque percipi sensibus possunt: et tamen de illarum omnium ratione sic disputant, ut ea, quae afferunt, probata et cognita uideri uelint. Quid est tandem, cur nobis inuidiosum quisquam putet, si rationem corporis nostri dispicere et contemplari uelimus? Quae plane obscura non est; quia ex ipsis membrorum officiis, et usibus partium singularum, quanta ui prouidentiae quidque factum sit, intelligere nobis licet. [2] CAPUT II. De generatione belluarum et hominis. Dedit enim homini artifex ille noster ac parens Deus sensum atque rationem; ut ex eo appareret nos ab eo esse generatos, quia ipse intelligentia, ipse sensus ac ratio est. Caeteris animantibus quoniam rationalem istam uim non attribuit, quemadmodum tamen uita eorum tutior esset, ante prouidit. Omnes enim suis ex se pilis texit, quo facilius possent uim pruinarum ac frigorum sustinere. Singulis autem generibus, ad propulsandos impetus externos, sua propria munimenta constituit; ut aut naturalibus telis repugnent fortioribus, aut quae sunt imbecilliora, subtrahant se periculis pernicitate fugiendi, aut quae simul, et uiribus, et celeritate indigent, astu se protegant, aut latibulis sepiant. Itaque alia eorum, uel plumis leuibus in sublime suspensa sunt, uel suffulta ungulis, uel instructa cornibus; quibusdam in ore arma sunt dentes, aut in pedibus adunci ungues; nullique munimentum ad tutelam sui deest. Si qua uero in praedam maioribus cedunt, ne tamen stirps eorum funditus interiret, aut in ea sunt relegata regione, ubi maiora esse non possunt; aut acceperunt uberem generandi foecunditatem, ut et bestiis, quae sanguine aluntur, uictus suppeteret ex illis, et illatam tamen cladem, ad conseruationem generis, multitudo ipsa superaret. Hominem autem, ratione concessa, et uirtute sentiendi atque eloquendi data, eorum, quae caeteris animantibus attributa sunt, fecit expertem, quia sapientia reddere poterat, quae illi naturae conditio denegasset, statuit nudum, et inermem, quia et ingenio poterat armari, et ratione uestiri. Ea uero ipsa, quae mutis data, et homini denegata sunt, quam mirabiliter homini ad pulchritudinem faciant, exprimi non potest. Nam si in homine ferinos dentes, aut cornua, aut ungues, aut ungulas, aut caudam, aut uarii coloris pilos addidisset; quis non sentiat quam turpe animal esset futurum, sicut muta, si nuda et inermia fingerentur? Quibus si detrahas, uel naturalem sui corporis uestem, uel ea quibus ex se armantur, nec speciosa poterunt esse, nec tuta; ut mirabiliter, si utilitatem cogites, instructa, si speciem, ornata uideantur: adeo miro modo consentit utilitas cum decore. Hominem uero, quem aeternum animal atque immortale fingebat, non forinsecus, ut caetera, sed interius armauit; nec munimentum eius in corpore, sed in animo posuit: quoniam superuacuum fuit, cum illi, quod erat maximum, tribuisset, corporalibus eum tegere munimentis; cum praesertim pulchritudinem humani corporis impedirent. Unde ego philosophorum, qui Epicurum sequuntur, amentiam soleo mirari, qui naturae opera reprehendunt, ut ostendant, nulla prouidentia instructum esse ac regi mundum; sed originem rerum insecabilibus ac solidis corporibus assignant, quorum fortuitis concursionibus uniuersa nascantur, et nata sint. Praetereo quae ad ipsum mundum pertinentia uitio dant, in quo ridicule insaniunt; id sumo, quod ad rem, de qua nunc agimus, pertinet. [3] CAPUT III. De conditione pecudum et hominis. Queruntur, hominem nimis imbecillum et fragilem nasci, quam caetera animalia nascuntur; quae ut sunt edita ex utero, protinus in pedes suos erigi, et gestire discursibus, statimque aeri tolerando idonea esse, quod in lucem naturalibus indumentis munita processerint: hominem contra, nudum, et inermem tanquam ex naufragio in huius uitae miserias proiici et expelli; qui neque mouere se loco, ubi effusus est, possit, nec alimentum lactis appetere, nec iniuriam temporis ferre; itaque naturam, non matrem esse humani generis, sed nouercam, quae cum mutis tam liberaliter se gesserit, hominem uero sic effuderit, ut inops, et infirmus, et omni auxilio indigens, nihil aliud possit, quam fragilitatis suae conditionem ploratu ac fletibus suis ominari: scilicet, Cui tantum in uita restet transire malorum. Quae cum dicunt, uehementer sapere creduntur, propterea quod unusquisque inconsiderate suae conditioni ingratus est: ego uero illos nunquam tam desipere contendo, quam cum haec loquuntur. Considerans enim conditionem rerum, intelligo nihil fieri aliter debuisse, ut non dicam, potuisse, quia Deus potest omnia; sed necesse est, ut prouidentissima illa maiestas id effecerit, quod erat melius et rectius. Libet igitur interrogare istos diuinorum operum reprehensores, quid in homine deesse, quia imbecillior nascitur, credant? Num idcirco minus educentur homines? num minus ad summum robur aetatis prouehantur; num imbecillitas aut incrementum impediat, aut salutem? quoniam quae desunt, ratio dependit. At hominis, inquiunt, educatio maximis laboribus constat: pecudum scilicet conditio melior, quod hae omnes, cum foetum ediderint, non nisi pastus sui curam gerunt; ex quo efficitur, ut uberibus sua sponte distentis, alimentum lactis foetibus ministretur, et id cogente natura, sine matrum sollicitudine appetant. Quid aues, quarum ratio diuersa est, nonne maximos suscipiunt in educando labores? ut interdum aliquid humanae intelligentiae habere uideantur: nidos enim, aut luto aedificant, aut uirgultis et frondibus construunt; et ciborum expertes incubant ouis; et quoniam foetus de suis corporibus alere datum non est, cibos conuehunt, et totos dies in huiusmodi discursatione consumunt, noctibus uero defendunt, fouent, protegunt. Quid amplius facere homines possunt? nisi hoc solum fortasse, quod non expellunt adultos, sed perpetua necessitudine ac uinculo charitatis adiunctos habent. Quid, quod auium foetus multo fragilior est, quam hominis: quia non materno corpore ipsum animal edunt; sed quod materni corporis fotu et calore tepefactum, animal efficiat, quod tamen cum spiritu fuerit animatum, id uero implume ac tenerum, non modo uolandi, sed ambulandi quoque usu caret. Non ergo ineptissimus sit, si quis putet male cum uolucribus egisse naturam, primum quod bis nascuntur; deinde, quod tam infirmae, ut sint quaesitis per laborem cibis a parentibus nutriendae. Sed illi fortiora eligunt, imbecilliora praetereunt. Quaero igitur ab iis, qui conditionem pecudum suae praeferunt, quid eligant, si Deus his deferat optionem; utrum malint humanam sapientiam cum imbecillitate, an pecudum firmitatem cum illarum natura? Scilicet non tam pecudes sunt, ut non malint uel fragiliorem multo, quam nunc est, dummodo humanam, quam illam irrationabilem firmitatem. Sed uidelicet prudentes uiri, neque hominis rationem uolunt cum fragilitate, neque mutorum firmitatem sine ratione. Quod nihil est tam repugnans, tamque contrarium, quod unumquodque animal, aut ratio instruat necesse est, aut conditio naturae. Si naturalibus munimentis instruatur, superuacua ratio est. Quid enim excogitabit? quid faciet? aut quid molietur? aut in quo lumen illud ingenii ostendet, cum ea, quae possunt esse rationis, ultro natura concedat? Si autem ratione sit praeditum, quid opus erit sepimentis corporis? cum semel concessa ratio naturae munus possit implere: quae quidem tantum ualet ad ornandum tuendumque hominem, ut nihil potuerit maius ac melius a Deo dari. Denique cum et corporis non magni homo, et exiguarum uirium, et ualetudinis sit infirmae, tamen quoniam id, quod est maius accepit, et instructior est caeteris animalibus, et ornatior. Nam cum fragilis imbecillisque nascatur, tamen et a mutis omnibus tutus est, et ea omnia, quae firmiora nascuntur, etiamsi uim coeli fortiter patiuntur, ab homine tamen tuta esse non possunt. Ita fit, ut plus homini conferat ratio, quam natura mutis, quoniam in illis, neque magnitudo uirium, neque firmitas corporis efficere potest, quominus aut opprimantur a nobis, aut nostrae subiecta sint potestati. Potestne igitur aliquis, cum uideat etiam boues lucas, aut equos, cum immanissimis etiam corporibus ac uiribus seruire homini, queri de opifice rerum Deo, quod modicas uires, quod paruum corpus acceperit? nec beneficia in se diuina pro merito aestimat, quod est ingrati, aut (ut uerius loquamur) insani. Plato, ut hos, credo, ingratos refelleret, naturae gratias egit, quod homo natus esset. Quod et ipsum quale sit, non est huius materiae ponderare. Quanto melius, et sanius, qui sentit conditionem hominis esse meliorem, quam isti, qui se pecudes natos esse maluerunt. Quos si Deus in ea forte conuerterit animalia, quorum sortem praeferunt suae, iam profecto cupiant remigrare, magnisque clamoribus conditionem pristinam flagitent; quia non est tanti robur ac firmitas corporis, ut officio linguae careas, aut auium per aerem libera discursatio, ut manibus indigeas: plus enim manus praestant, quam leuitas ususque pennarum, plus lingua, quam totius corporis fortitudo. Quae igitur amentia est, ea praeferre, quae, si data sint, accipere detrectes? [4] CAPUT IV. De imbecillitate hominis. Iidem queruntur, hominem morbis et immaturae morti esse subiectum. Indignantur uidelicet, non deos se esse natos. Minime, inquiunt: sed ex hoc ostendimus, hominem nulla prouidentia esse factum, quod aliter fieri debuit. Quid si ostendero, id ipsum magna ratione prouisum esse, ut morbis uexari posset, et uita saepe in medio cursus sui spatio rumperetur? Cum enim Deus animal, quod fecerat, sua sponte ad mortem transire cognouisset, ut mortem ipsam, quae est dissolutio naturae, capere posset, dedit ei fragilitatem, quae morti aditum ad dissoluendum animal inueniret. Nam si eius roboris fieret, ut ad eum morbus et aegritudo adire non posset, ne mors quidem posset, quoniam mors sequela morborum est. Immatura uero mors quomodo abesset ab eo, cui esset constituta matura? Nempe nullum hominem mori uolunt, nisi cum centesimum aetatis compleuerit annum. Quomodo illis in tanta repugnantia rerum ratio poterit constare? Ut enim ante annos centum mori quisque non possit, aliquid illi roboris, quod sit immortale, tribuendum est. Quo concesso, necesse est conditionem mortis excludi. Id autem ipsum cuiusmodi potest esse, quod hominem contra morbos et ictus extraneos solidum atque inexpugnabilem faciat? Cum enim constet ex ossibus, et neruis, et uisceribus, et sanguine, quid horum potest esse tam firmum, ut fragilitatem repellat ac mortem? Ut igitur homo indissolubilis sit ante id tempus, quod illi putant oportuisse constitui, ex qua ei materia corpus attribuent? Fragilia sunt omnia, quae uideri, ac tangi possunt. Superest, ut aliquid ex coelo petant, quoniam in terra nihil est, quod non sit infirmum. Cum ergo homo sic formandus esset a Deo, ut mortalis esset aliquando, res ipsa exigebat, ut terreno et fragili corpore fingeretur. Necesse est igitur, ut mortem recipiat quandolibet, quoniam corporalis est; corpus enim quodlibet solubile atque mortale est. Stultissimi ergo, qui de morte immatura queruntur; quoniam naturae conditio locum illi facit. Ita consequens erit, ut morbis quoque subiectus sit; neque enim patitur natura, ut abesse possit infirmitas ab eo corpore, quod aliquando soluendum est. Sed putemus fieri posse, quemadmodum uolunt, ut homo non ea conditione nascatur, qua morbo mortiue subiectus sit, nisi peracto aetatis suae spatio, ad ultimam processerit senectutem. Non igitur uident, si ita sit constitutum, quid sequatur, omni utique caetero tempore mori nullo modo posse: sed, si prohiberi ab altero uictu potest, mori poterit; res igitur exigit, ut homini, qui ante certum diem mori non potest, ciborum alimentis, quia subtrahi possunt, opus non sit. Si opus cibo non erit, iam non homo ille, sed Deus fiet. Ergo (ut superius dixi) qui de fragilitate hominis queruntur, id potissimum queruntur, quod non immortales et sempiterni sint nati. Nemo, nisi senex, mori debet. Nempe ideo mori debet, quia Deus non est. Atqui mortalitas non potest cum immortalitate coniungi. Si enim mortalis est in senectute, immortalis esse in adolescentia non potest; nec est ab eo conditio mortis aliena, qui quandoque moriturus est; nec ulla immortalitas est, cui sit terminus constitutus. Ita fit, ut et immortalitas exclusa in perpetuum, et ad tempus recepta mortalitas, hominem constituat in ea conditione, ut sit in qualibet aetate mortalis. Quadrat igitur necessitas undique, nec debuisse aliter fieri, nec fas fuisse. Sed isti rationem sequentium non uident, quia semel errauerunt in ipsa summa. Exclusa enim de rebus humanis diuina prouidentia, necessario sequebatur, ut omnia sua sponte sint nata. Hinc inuenerunt illas minutorum seminum plagas, et concursiones fortuitas, quia rerum originem non uidebant. In quas se angustias cum coniecissent, iam cogebat eos necessitas existimare, animas cum corporibus nasci, et item cum corporibus extingui. Assumpserant enim nihil fieri mente diuina. Quod ipsum non aliter probare poterant, quam si ostenderent esse aliqua, in quibus uideretur prouidentiae ratio claudicare. Reprehenderunt igitur ea, in quibus uel maxime diuinitatem suam prouidentia mirabiliter expressit, ut illa, quae retuli de morbis et immatura morte, cum debuerint cogitare, his assumptis, quid necessario sequeretur (sequuntur autem illa, quae dixi) si morbum non reciperet, neque tectis, neque uestibus indigeret. Quid enim uentos, aut imbres, aut frigora metueret, quorum uis in eo est, ut morbos afferant? Idcirco enim accepit sapientiam, ut aduersus nocentia fragilitatem suam muniat. Sequatur necesse est, ut quoniam retinendae rationis causa morbos capit, etiam mortem semper accipiat; quia is ad quem mors non uenit, firmus sit necesse est: infirmitas autem habet in se mortis conditionem; firmitas uero ubi fuerit, nec senectus locum potest habere, nec mors, quae sequitur senectutem. Praeterea, si mors certae constituta esset aetati, fieret homo insolentissimus, et humanitate omni careret. Nam fere iura omnia humanitatis, quibus inter nos cohaeremus, ex metu, et conscientia fragilitatis oriuntur. Denique imbecilliora, et timidiora quaeque animalia congregantur, ut quoniam uiribus tueri se nequeunt, multitudine tueantur: fortiora uero solitudines appetunt, quoniam robore uiribusque confidunt. Homo quoque si eodem modo haberet ad propulsanda pericula suppetens robur, nec ullius alterius auxilio indigeret, quae societas esset? quaeue ratio? quae humanitas? aut quid esset tetrius homine? quid efferacius? quid immanius? Sed quoniam imbecillis est, nec per se potest sine homine uiuere, societatem appetit, ut uita communis et ornatior fiat, et tutior. Vides igitur omnem hominis rationem in eo uel maxime stare, quod nudus fragilisque nascitur, quod morbis afficitur, quod immatura morte multatur. Quae si homini detrahantur, rationem quoque ac sapientiam detrahi, necesse est. Sed nimis diu de rebus apertis disputo, cum sit liquidum, nihil sine prouidentia, nec factum esse unquam, nec fieri potuisse. De cuius operibus uniuersis, si nunc libeat disputare per ordinem, infinita materia est. Sed ego de uno corpore hominis tantum institui dicere, ut in eo diuinae prouidentiae potestatem, quanta fuerit, ostendam his dumtaxat in rebus, quae sunt comprehensibiles et apertae; nam illa quae sunt animae, nec subiici oculis, nec comprehendi queunt. Nunc de ipso uase hominis loquimur, quod uidemus. [5] CAPUT V. De figuris animalium et membris. In principio, cum Deus fingeret animalia, noluit ea in rotundam formae speciem conglobare atque colligere, ut et moueri ad ambulandum, et flectere se in quamlibet partem facile possent: sed ex ipsa corporis summa produxit caput; item produxit membra quaedam longius, quae uocantur pedes, ut alternis motibus solo fixa producerent animal, quo mens tulisset, aut quo petendi cibi necessitas prouocasset. Ex ipso autem uasculo corporis quatuor fecit extantia: bina posterius, quae sunt in omnibus pedes; item bina capiti et collo proxima, quae uarios animantibus usus praebent. In pecudibus enim ac feris sunt posterioribus pedes similes, in homine autem manus; quae non sunt ad ambulandum, sed ad faciendum temperandumque sunt natae. Est et tertium genus, in quo priora illa, neque pedes, neque manus sunt, sed alae, in quibus pennae per ordinem fixae uolandi exhibent usum. Ita una fictio diuersas species et usus habet. Atque ut ipsam corporis crassitudinem firmiter comprehenderet, maioribus et breuibus ossibus inuicem colligatis, quasi carinam compegit, quam nos spinam dicimus, eamque noluit ex uno perpetuoque osse formare, ne gradiendi flectendique se facultatem animal non haberet. Ex eius parte quasi media costas, id est transuersa et plana ossa porrexit in diuersum, quibus clementer curuatis, et in se uelut in circulum pene conductis, interna uiscera contegantur, ut ea, quae mollia et minus ualida fieri opus erat, illius solidae cratis amplexu possent esse munita. In summa uero constructionis eius, quam similem nauis carinae diximus, caput collocauit, in quo esset regimen totius animantis; datumque illi hoc nomen est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod hinc capiant initium sensus ac nerui. Ea uero, quae diximus de corpore, uel ambulandi, uel faciendi, uel uolandi causa esse producta, neque nimium longis, propter celerem mobilitatem, neque nimium breuibus, propter firmitatem, sed et paucis et magnis ossibus constare uoluit. Aut enim bina sunt ut in homine; aut quaterna, ut in quadrupede: quae tamen non fecit solida, ne in gradiendo pigritia et grauitas retardaret, sed cauata et ad uigorem corporis conseruandum medullis intrinsecus plena; eaque rursus non aequaliter porrecta finiuit: sed summas eorum partes crassioribus nodis conglobauit, ut et substringi neruis facilius, et uerti tutius possent, unde sunt uertibula nominata. Eos nodos firmiter solidatos leni quodam operculo texit, quod dicitur cartilago; scilicet, ut sine attritu et sine sensu doloris aliquo flecterentur. Eosdem tamen non in unum modum informauit: alios enim fecit simplices, et in orbem rotundos, in iis dumtaxat articulis, in quibus moueri membra in omnes partes oportebat, ut in scapulis; quoniam manus utrolibet agitari et contorqueri necessarium est: alios autem latos, et aequales, et in unam partem rotundos, et in his utique locis, ubi tantummodo curuari membra oportebat, ut in genibus et in cubitis, et in manibus ipsis. Nam sicut manus ex eo loco, unde oriuntur, ubique uersus moueri, speciosum simul et utile fuit: sic profecto, si hoc idem etiam cubitis accideret, et superuacuus esset eius modi motus, et turpis. Iam enim manus amissa dignitate, quam nunc habet, mobilitate nimia proboscidi similis uideretur, essetque homo plane anguimanus: quod genus in illa immanissima bellua mirabiliter effectum est. Deus enim, qui prouidentiam et potestatem suam multarum rerum mirabili uarietate uoluit ostendere, quoniam caput eius animalis non tam longe porrexerat, ut terram posset ore contingere, quod erat futurum horribile atque tetrum, et quia os ipsum profusis dentibus sic armauerat, ut etiamsi contingeret, pascendi tamen facultatem dentes adimerent; produxit inter eos a summa fronte molle ac flexibile membrum, quo prendere, quo tenere quodlibet posset, ne rationem uictus capiendi, uel dentium prominens magnitudo, uel ceruicis breuitas impediret. [6] CAPUT VI. De Epicuri errore; et de membris eorumque usu. Non possum hoc loco teneri, quominus Epicuri stultitiam rursum coarguam; illius enim sunt omnia quae delirat Lucretius: qui, ut ostenderet animalia non artificio aliquo diuinae mentis, sed, ut solet, fortuito esse nata; dixit, in principio mundi alias quasdam innumerabiles animantes miranda specie et magnitudine fuisse natas, sed eas permanere non potuisse, quod illas aut sumendi cibi facultas, aut coeundi generandique ratio defecisset. Videlicet ut et atomis suis locum faceret per infinitum et inane uolitantibus, diuinam prouidentiam uoluit excludere. Sed cum uideret in omnibus quae spirant. mirabilem Prouidentiae inesse rationem, quae (malum!) uanitas erat dicere fuisse animalia prodigiosa, in quibus nascendi ratio cessaret? Quoniam igitur omnia quae uidemus cum ratione nata sunt, id enim ipsum nasci, efficere nisi ratio non potest, manifestum est, nihil omnino rationis expers potuisse generari. Ante enim prouisum est in singulis quibusque fingendis, quatenus et ministerio membrorum ad necessaria uitae uteretur, et quatenus adiugatis corporibus elata soboles, uniuersas generatim conseruaret animantes. Nam si peritus architectus, cum magnum aliquod aedificium facere constituit, primo omnium cogitat, quae summa perfecti aedificii futura sit, et ante emetitur, quem locum leue pondus expectet, ubi magni operis statura sit moles, quae columnarum interualla, qui, aut ubi aquarum cadentium decursus et exitus, et receptacula, haec, inquam, prius prouidet, ut quaecumque sunt perfecto iam operi necessaria, cum ipsis fundamentis pariter ordiatur: cur Deum quisquam putet in machinandis animalibus non ante prouidisse, quae ad uiuendum necessaria essent, quam ipsam uitam daret? Quae utique constare non posset, nisi prius effecta essent quibus constat. Videbat igitur Epicurus in corporibus animalium diuinae rationis solertiam: sed ut efficeret, quod ante imprudenter assumpserat, adiecit aliud deliramentum superiori congruens. Dixit enim, neque oculos ad uidendum esse natos, neque aures ad audiendum, neque pedes ad ambulandum, quoniam membra haec prius nata sunt quam esset usus uidendi, et audiendi, et ambulandi: sed horum omnia officia ex natis extitisse. Vereor ne huiusmodi portenta et ridicula refutare non minus ineptum esse uideatur. Sed libet ineptire, quoniam cum inepto agimus, ne se ille nimis argutum putet. Quid ais, Epicure? Non sunt ad uidendum oculi nati? Cur igitur uident? Postea, inquit, usus eorum apparuit. Videndi ergo causa nati sunt; siquidem nihil possunt aliud quam uidere. Item membra caetera, cuius rei causa nata sunt, ipse usus ostendit: qui utique nullo modo posset existere, nisi essent membra omnia tam ordinate, tam prouidenter effecta, ut usum possent habere. Quid enim, si dicas aues non ad uolandum esse natas, neque feras ad saeuiendum, neque pisces ad natandum, neque homines ad sapiendum; cum appareat ei naturae, officioque seruire animantes, ad quod est quaeque generata? Sed uidelicet qui summam ipsam ueritatis amisit, semper erret necesse est. Si enim non prouidentia, sed fortuitis atomorum concursionibus nascuntur omnia, cur nunquam fortuito accidit, sic coire illa principia, ut efficerent animal eiusmodi, quod naribus potius audiret, odoraretur oculis, auribus cerneret? Si enim primordia nullum genus positionis inexpertum relinquunt, oportuit eiusmodi quotidie monstra generari, in quibus et membrorum ordo praeposterus, et usus longe diuersus existeret. Cum uero uniuersa genera, et uniuersa quoque membra leges suas, et ordines, et usus sibi attributos tueantur, manifestum est nihil fortuito esse factum, quoniam diuinae rationis dispositio perpetua seruatur. Verum alias refellemus Epicurum; nunc de prouidentia (ut coepimus) disseramus. [7] CAPUT VII. De omnibus corporis partibus. Deus igitur solidamenta corporis, quae ossa dicuntur, nodata et adiuncta inuicem neruis alligauit atque constrinxit, quibus mens, si excurrere, aut resistere uelit, tanquam retinaculis uteretur; et quidem nullo labore, nulloque conatu: sed uel minimo nutu totius corporis molem temperaret ac flecteret. Haec autem uisceribus operuit, ut quemque locum decebat, ut quae solida essent, conclusa tegerentur. Item uisceribus ipsis uenas admiscuit, quasi riuos per corpus omne diuisos, per quas discurrens humor, et sanguis, uniuersa membra succis uitalibus irrigaret; et ea uiscera, formata in eum modum, qui unicuique generi ac loco aptus fuit, superiecta pelle contexit, quam uel sola pulchritudine decorauit, uel setis adoperuit, uel squamis muniuit, uel plumis insignibus adornauit. Illud uero commentum Dei mirabile, quod una dispositio, et unus habitus, innumerabiles imaginis praeferat uarietates. Nam in omnibus fere, quae spirant, eadem series et ordo membrorum est. Primum enim caput, et huic annexa ceruix. Item collo pectus adiunctum, et ex eo prominentes armi, adhaerens pectori uenter. Item uentri subnexa genitalia. Ultimo loco femina pedesque. Nec solum membra suum tenorem ac situm in omnibus seruant, sed etiam partes membrorum. Nam in uno capite ipso certam sedem possident aures, certam oculi, nares item, os quoque, et in eo dentes, et lingua. Quae omnia cum sint eadem in omnibus animantibus, tamen infinita et multiplex diuersitas figuratorum est; quod ea quae dixi, aut productiora, aut contractiora lineamentis uarie differentibus comprehensa sunt. Quid, illud nonne diuinum, quod in tanta uiuentium multitudine, unumquodque animal in sui genere et specie pulcherrimum est? ut si quid uicissim de altero in alterum transferatur, nihil impeditius ad utilitatem, nihil deformius ad aspectum uideri necesse sit: ut si elephanto ceruicem prolixam tribuas, aut camelo breuem; uel si serpentibus pedes, aut pilos addas, in quibus porrecti aequaliter corporis longitudo nihil aliud exhibeat, nisi ut maculis terga distincti, et squammarum laeuitate suffulti, in lubricos tractus sinuosis flexibus laberentur. In quadrupedibus autem, idem opifex contextum spinae a summo capite deductum longius extra corpus eduxit, et acuminauit in caudam, ut obscoenae corporis partes, uel propter foeditatem tegerentur, uel propter teneritudinem munirentur, ut animalia quaedam minuta et nocentia motu eius arcerentur a corpore: quod membrum si detrahas, imperfectum fit animal, ac debile. Ubi autem ratio, et manus est, tam non est id necessarium, quam indumentum pilorum: adeo in suo quaeque genere aptissime congruunt, ut neque nudo quadrupede, neque homine tecto excogitari quidquam turpius possit. Sed tamen cum ipsa nuditas hominis mire ad pulchritudinem ualeat, non tamen etiam capiti congruebat; quanta enim in eo futura deformitas esset, ex caluitio apparet. Texit ergo illud pilo; et quia in summo futurum erat; quasi summum aedificii culmen ornauit: qui ornatus non est in orbem coactus, aut in figuram pilei teres factus, ne quibusdam partibus nudis esset informis, sed alicubi effusus, alicubi retractus pro cuiuslibet loci decentia. Frons ergo uallata per circuitum, et a temporibus effusi ante aures capilli, et earum summae partes in coronae modum cinctae, et occipitium omne contectum, speciem miri decoris ostentant. Iam barbae ratio incredibile est quantum conferat, uel ad dignoscendam corporum maturitatem, uel ad differentiam sexus, uel ad decorem uirilitatis ac roboris; ut uideatur omnino non constatura fuisse totius operis ratio, si quidquam aliter esset effectum. [8] CAPUT VIII. De hominis partibus, oculis et auribus. Nunc rationem totius hominis ostendam, singulorumque membrorum, quae in corpore aperta, aut operta sunt, utilitates et habitus explicabo. Cum igitur statuisset Deus ex omnibus animalibus solum hominem facere coelestem, caetera uniuersa terrena, hunc ad coeli contemplationem rigidum erexit, bipedemque constituit, scilicet ut eodem spectaret, unde illi origo est; illa uero depressit ad terram, ut quia nulla his immortalitatis expectatio est, toto corpore in humum proiecta uentri pabuloque seruirent. Hominis itaque solius recta ratio, et sublimis status, et uultus Deo patri communis ac proximus, originem suam, fictoremque testatur. Eius prope diuina mens, quia non tantum animantium, quae sunt in terra, sed etiam sui corporis est sortita dominatum, in summo capite collocata, tanquam in arce sublimis speculatur omnia, et contuetur. Hanc eius aulam, non obductam porrectamque formauit, ut in mutis animalibus, sed orbi et globo similem; quod omnis rotunditas perfectae rationis est, ac figurae. Eo igitur mens et ignis ille diuinus tanquam coelo tegitur: cuius cum summum fastigium naturali ueste texisset, priorem partem, quae dicitur facies, necessariis membrorum ministeriis et instruxit pariter et ornauit. Ac primum, quod oculorum orbes concauis foraminibus conclusit, a quo foratu frontem nominatam Varro existimauit; et eos, neque minus, neque amplius, quam duos esse uoluit, quod ad speciem nullus est perfectior numerus, quam duorum: sicut et aures duas, quarum duplicitas incredibile est quantam pulchritudinem praeferat, quod tum pars utraque similitudine ornata est, tum ut uenientes altrinsecus uoces facilius colligantur; nam et forma ipsa mirandum in modum ficta, quod earum foramina noluit esse nuda et inobsepta, quod et minus decorum et utile minus fuisset, quoniam simplicium cauernarum angustias praeteruolare uox posset, nisi exceptam per cauos sinus, et repercussu retentam foramina ipsa cohiberent: illis similia uasculis, quibus impositis solent angusti oris uasa compleri. Eas igitur aures (quibus est inditum nomen a uocibus hauriendis, unde Virgilius: "--- Vocemque his auribus hausi"; aut quia uocem ipsam Graeci auidhún uocant, ab auditu, per immutationem litterae, aures uelut audes sunt nominatae) noluit Deus artifex mollibus pelliculis informare, quae pulchritudinem demerent pendulae atque flaccentes, neque duris ac solidis ossibus, ne ad usum inhabiles essent immobiles ac rigentes: sed quod esset horum medium excogitauit, ut eas cartilago mollior alligaret, et haberent aptam simul et flexibilem firmitatem. In his audiendi tantum officium constitutum est, sicut in oculis uidendi; quorum praecipue inexplicabilis est ac mira subtilitas, quia eorum orbes gemmarum similitudinem praeferentes, ab ea parte qua uidendum fuit, membranis perlucentibus texit, ut imagines rerum contra positarum tanquam in speculo refulgentes, ad sensum intimum penetrarent. Per eas igitur membranas sensus ille, qui dicitur mens, ea quae sunt foris transpicit. Ne forte existimes, aut imaginum incursione nos cernere (ut philosophi dixerunt) quoniam uidendi officium in eo debet esse quod uidet, non in eo quod uidetur: aut intentione aeris, cum acie aut effusione radiorum, quoniam, si ita esset, radium quem oculis aduertimus, uideremus, donec intentus aer cum acie, aut effusi radii ad id quod uidendum esset peruenirent. Cum autem uideamus eodem momento temporis, plerumque uero aliud agentes, nihilominus tamen uniuersa quae contra sunt posita intueamur, uerius et manifestius est mentem esse, quae per oculos ea quae sunt opposita, transpiciat, quasi per fenestras lucente uitro, aut speculari lapide obductas. Et idcirco mens, et uoluntas ex oculis saepe dignoscitur. Quod quidem ut refelleret Lucretius, ineptissimo usus est argumento. Si enim mens (inquit) per oculos uidet, erutis et effossis oculis magis uideret; quoniam euulsae cum postibus fores plus inferunt luminis, quam si fuerint obductae. Nimirum ipsi, uel potius Epicuro, qui eum docuit, effossi oculi erant, ne uiderent, effossos orbes, et ruptas oculorum fibras, et fluentem per uenas sanguinem, et crescentes ex uulneribus carnes, et obductas ad ultimum cicatrices nihil posse lucis admittere, nisi forte auribus oculos similes nasci uolebat; ut non tam oculis, quam foraminibus cerneremus: quo nihil ad speciem foedius, ad usum inutilius fieri potest. Quantulum enim uidere possemus, si mens ab intimis penetralibus capitis per exiguas cauernarum rimulas attenderet; ut si quis uelit transpicere per cicutam, non plus profecto cernat, quam cicutae ipsius capacitas comprehendat. Itaque ad uidendum membris potius in orbem conglobatis opus fuit, ut uisus in latum spargeretur, et quae in primori facie adhaererent, ut libere possent omnia contueri. Ergo ineffabilis diuinae prouidentiae uirtus fecit duos simillimos orbes, eosque ita deuinxit, ut non in totum conuerti, sed moueri tamen ac flecti cum modo possent. Orbes autem ipsos humoris puri ac liquidi plenos esse uoluit, in quorum media parte scintillae luminum conclusae tenerentur, quas pupillas nuncupamus, in quibus puris ac subtilibus cernendi sensus ac ratio continetur, Per eos igitur orbes seipsam mens intendit ut uideat, miraque ratione in unum miscetur et coniungitur amborum luminum uisus. [9] CAPUT IX. De sensibus eorumque ui. Libet hoc loco illorum reprehendere uanitatem, qui dum uolunt ostendere sensus falsos esse, multa colligunt, in quibus oculi fallantur; inter quae illud etiam, quod furiosis et ebriis omnia duplicia uideantur: quasi uero eius erroris obscura sit causa. Ideo enim fit, quia duo sunt oculi. Sed quomodo id fiat, accipe. Visus oculorum intentione animi constat. Itaque quoniam mens (ut supra dictum est) oculis tanquam fenestris utitur, non tantum hoc ebriis aut insanis accidit, sed et sanis, ac sobriis. Nam si aliquid nimis propius admoueas, duplex uidebitur; certum est enim interuallum, ac spatium, quo acies oculorum coït. Item si retrorsum auoces animum, quasi ad cogitandum, et intentionem mentis relaxes, tum acies oculi utriusque diducitur, tunc singuli uidere incipiunt separatim. Si animum rursus intenderis, aciemque direxeris, coit in unum quidquid duplex uidebatur. Quid ergo mirum, si mens ueneno, ac potentia uini dissoluta, dirigere se non potest ad uidendum, sicut ne pedes quidem ad ambulandum, neruis stupescentibus debiles? aut si uis furoris in cerebrum saeuiens concordiam disiungit oculorum? Quod adeo uerum est, ut luscis hominibus, si aut insani, aut ebrii fiant, nullo modo possit accidere, ut aliquid duplex uideant. Quare si ratio apparet, cur oculi fallantur, manifestum est non esse falsos sensus; qui aut non falluntur, si sunt puri et integri, aut si falluntur, mens tamen non fallitur, quae illorum nouit errorem. [10] CAPUT X. De exterioribus hominis membris, eorumque usu. Sed nos ad Dei opera reuertamur. Ut igitur oculi munitiores essent ab iniuria, eos ciliorum tegminibus occuluit; unde oculos dictos esse, Varroni placet. Nam et ipsae palpebrae, quibus mobilitas inest, et palpitatio uocabulum tribuit, pilis in ordine stantibus uallatae, septum oculis decentissimum praebent. Quarum motus assiduus incomprehensibili celeritate concurrens, et uidendi tenorem non impedit, et reficit obtutum. Acies enim, id est membrana illa perlucens, quam siccari et obarescere non oportet, nisi humore assiduo tersa pure niteat, obsolescit. Quid ipsa superciliorum fastigia pilis breuibus adornata? nonne, quasi aggeribus, et munimentum oculis, ne quid superne incidat, et speciem simul praestant? Ex quorum confinio nasus exoriens, et ueluti aequali porrectus iugo, utramque aciem simul et discernit et munit. Inferius quoque genarum non indecens tumor, in similitudinem collium leniter exurgens, ab omni parte oculos efficit tutiores; prouisumque est ab artifice summo, ut si quis forte uehementior ictus extiterit, eminentibus repellatur. Nasi uero pars superior usque ad medium solida formata est, inferior autem cartilagine adhaerente mollita, ut ad usum digitorum possit esse tractabilis. In hoc autem, quamuis simplici membro, tria sunt officia constituta; unum ducendi spiritus; alterum capiendi odoris; tertium ut per eius cauernas purgamenta cerebri defluant: quas ipsas Deus quam mirabili, quam diuina ratione molitus est, ut tamen hiatus ipse nasi oris speciem non deformaret. Quod erat plane futurum, si unum ac simplex foramen pateret. At id uelut pariete per medium ducto intersepsit atque diuisit, fecitque ipsa duplicitate pulcherrimum. Ex quo intelligimus quantum dualis numerus, una et simplici compage solidatus, ad rerum ualeat perfectionem. Nam cum sit corpus unum, tamen totum ex simplicibus membris constare non poterat, nisi ut essent partes uel dextrae, uel sinistrae. Itaque ut pedes duo, et item manus, non tantum ad utilitatem aliquam usumque, uel gradiendi, uel faciendi ualent, sed et habitum, decoremque admirabilem conferunt: sic in capite, quod totius diuini operis quasi culmen est, et auditus, in duas aures, et uisus in duas acies, et odoratio in duas nares a summo artifice diuisa est: quia cerebrum, in quo sentiendi ratio est, quamuis sit unum, tamen in duas partes membrana interueniente discretum est. Sed et cor, quod sapientiae domicilium uidetur, licet sit unum, duos tamen intrinsecus sinus habet, quibus fontes uiui sanguinis continentur, septo intercedente diuisi; ut sicut in ipso mundo summa rerum uel de simplici duplex, uel de duplici simplex, et gubernat, et continet totum: ita in corpore de duobus uniuersa compacta, indissociabilem praetenderent unitatem. Oris quoque species, et rictus ex transuerso patefactus, quam utilis, quam decens sit, enarrari non potest: cuius usus in duobus constat officiis, sumendi uictus, et loquendi. Lingua intus inclusa, quae uocem motibus suis in uerba discernit, et est interpres animi; nec tamen sola potest per se loquendi munus implere, nisi acumen suum palato illiserit, nisi iuta uel offensione dentium, uel compressione labiorum: dentes tamen plus conferunt ad loquendum; nam et infantes non ante incipiunt fari, quam dentes habuerint, et senes amissis dentibus ita balbutiunt, ut ad infantiam re uoluti denuo esse uideantur. Sed haec ad hominem solum pertinent, aut ad aues, in quibus acuminata et uibrata certis motibus lingua, innumerabiles cantuum flexiones, et sonorum uarios modos exprimit. Habet praeterea et aliud officium, quo in omnibus, sed tamen solo in mutis utitur, quod contritos et commolitos dentibus cibos colligit, et conglobatos ui sua deprimit, et transmittit ad uentrem. Itaque Varro a ligando cibo putat linguae nomen impositum. Bestias etiam potu adiuuat; protenta enim cauataque hauriunt aquam, eamque comprehensam linguae sinu, ne tarditate ac mora effluat, ad palatum celeri mobilitate complodunt. Haec itaque palati concauo tanquam testudine tegitur; eamque dentium septis Deus quasi muro circumuallauit. Dentes autem ipsos mirabili modo per ordinem fixos, ne nudi ac restricti magis horrori quam ornamento essent, gingiuis mollibus, quae a gignendis dentibus nominantur, ac deinde labiorum tegminibus honestauit, quorum durities, sicut in molari lapide, maior est et asperior, quam in caeteris ossibus, ut ad conterendos cibos pabulumque sufficerent. Labra ipsa, quae quasi antea cohaerebant, quam decenter intercidit; quorum superius sub ipsa medietate narium lacuna quadam leui, quasi ualle signauit, inferius honestatis gratia foras molliter explicauit. Nam quod attinet ad saporem capiendum, fallitur, quisquis hunc sensum palato inesse arbitratur; lingua est enim, qua sapores sentiuntur: nec tamen tota; nam partes eius, quae sunt ab utroque latere teneriores, saporem subtilissimis sensibus trahunt. Et cum neque ex cibo quidquam, neque ex potione minuatur; tamen inenarrabili modo penetrat ad sensum sapor, eadem ratione, qua nihil de quaque materia odoris capio decerpit. Caetera quam decora sint, uix exprimi potest. Deductum clementer a genis mentum, et ita inferius conclusum, ut acumen eius extremum signare uideatur leuiter impressa diuisio; rigidum ac teres collum; scapulae uelut mollibus iugis a ceruice demissae; ualida et substricta neruis ad fortitudinem brachia; insignibus toris extantium lacertorum uigens robur; utilis ac decens flexura cubitorum. Quid dicam de manibus, rationis ac sapientiae ministris? quas solertissimus artifex plano ac modice concauo sinu fictas, ut si quid tenendum sit, apte possit insidere, in digitos terminauit: in quibus difficile est expedire, utrumne species, an utilitas maior sit. Nam et numerus perfectus, ac plenus, et ordo ac gradus decentissimus, et articulorum parium curuatura flexibilis, et forma unguium rotunda, concauis tegminibus digitorum fastigia comprehendens atque firmans, ne mollitudo carnis in tenendo cederet, magnum praebet ornatum. Illud uero ad usum miris modis habile, quod unus a caeteris separatus cum ipsa manu oritur, et in diuersum maturius funditur: qui se uelut obuium caeteris praebens, omnem tenendi faciendique rationem uel solus, uel praecipue possidet, tamquam rector omnium atque moderator; unde etiam pollicis nomen accepit, quod ui et potestate inter caeteros polleat. Duos quidem articulos extantes habet, non ut alii ternos, sed unus ad manum carne connectitur pulchritudinis gratia. Si enim fuisset tribus articulis et ipse discretus, foeda et indecora species ademisset manibus honestatem. Iam pectoris latitudo sublimis, et exposita oculis, mirabilem prae se fert habitus sui dignitatem. Cuius haec causa est, quod uidetur hominem solum Deus ueluti supinum formasse (nam fere nullum aliud animal iacere in tergum potest), mutas autem animantes quasi alterno latere iacentes finxisse, atque ad terram compressisse. Idcirco illis angustum pectus, et ab aspectu remotum, et ad terram uersus abiectum: homini autem patens et erectum; quia plenum rationis a coelo datae, humile, aut indecens esse non debuit. Papillae quoque leuiter eminentes, et fuscioribus ac paruis orbibus coronatae, non nihil addunt uenustatis, foeminis ad alendos foetus datae, maribus ad solum decus, ne informe pectus, et quasi mutilum uideretur. Huic subdita est planities uentris, quam mediam fere umbilicus non indecenti nota signat, ad hoc factus, ut per eum foetus, dum est in utero, nutriatur. [11] CAPUT XI. De intestinis in homine, eorumque usu. Sequitur necessario, ut de internis quoque uisceribus dicere incipiam: quibus non pulchritudo, quia sunt abdita, sed utilitas incredibilis attributa est, quoniam opus fuerat, ut terrenum hoc corpus succo aliquo de cibis ac potibus aleretur, sicut terra ipsa imbribus ac pruinis. Prouidentissimus artifex in medio eius receptaculum cibis fecit, quibus concoctis et liquefactis, uitales succos membris omnibus dispertiret. Sed cum homo constet ex corpore atque anima, illud quod supra dixi receptaculum, soli corpori praestat alimentum: animae uero aliam sedem dedit. Fecit enim genus quoddam uiscerum molle atque rarum, quod pulmonem uocamus, in quod spiritus reciproca uicissitudine commearet; eumque non in uteri modum finxit, ne effunderetur simul spiritus, aut inflaret simul. Ideoque ne plenum quidem uiscus effecit, sed inflabile, atque aeris capax; ut paulatimspiritum reciperet, dum uitalis uentus per illam spargitur raritatem, et eumdem rursus paulatim redderet, dum se ex illo explicat. Ipsa enim uicissitudo flandi et spirandi, respirandique tractus, uitam sustentat in corpore. Quoniam ergo duo sunt in homine receptacula, unum aeris, quod alit animam, alterum ciborum, quod alit corpus, ut flecti ceruix, ac moueri facile possit, duas esse per collum fistulas necesse est, cibalem, ac spiritalem, quarum superior ab ore ad uentrem ferat, inferior a naribus ad pulmonem. Quarum ratio, et natura diuersa est. Ille enim qui est ab ore transitus, mollis effectus est, et qui semper clausus cohaereat sibi, sicut os ipsum; quoniam potus, et cibus, dimota et patefacta gula, quia corporales sunt, spatium sibi transmeandi faciunt. Spiritus contra, qui est incorporalis, ac tenuis, quia spatium sibi facere non poterat, accepit uiam patentem, quae uocatur gurgulio. Is constat ex ossibus flexuosis ac mollibus, quasi ex annulis in cicutae modum inuicem compactis et cohaerentibus; patetque semper hic transitus. Nullam enim requiem meandi habere spiritus potest, quia is, qui semper commeat, demissa utiliter de cerebro membri portione, cui uua nomen est, uelut occursu quodam refraenatur, ne aut teneritudinem domicilii cum impetu ueniens attracta pestilenti aura corrumpat, aut totam nocendi uiolentiam internis receptaculis perferat. Ideoque etiam nares breuiter sunt apertae, quae idcirco sic nominantur, quia per eas uel odor, uel spiritus nare non desinit, quae sunt huius fistulae quasi ostia. Tamen haec fistula spiritalis non tantum ad nares, uerum ad os quoque interpatet in extremis palati regionibus, ubi se colles faucium spectantes uuam tollere incipiunt in tumorem. Cuius rei causa et ratio non obscura est; loquendi enim facultatem non haberemus, si, ut gulae iter ad os tantum, ita gurgulio ad nares tantum pateret, nec procedens ex eo spiritus efficere uocem sine linguae ministerio posset. Aperuit igitur uiam uoci diuina solertia ex illa fistula spiritali, ut posset lingua ministerio suo fungi, et uocis ipsius inoffensum tenorem pulsibus suis in uerba concidere. Qui meatus, si aliquo modo interceptus sit, mutum faciat necesse est. Errat enim profecto quisquis aliam causam putat, cur homines muti sint. Non enim (ut uulgo creditur) uinctam gerunt linguam: sed ii uocalem illum spiritum per nares quasi mugientes profundunt, quod uoci transitus ad os aut nullus omnino est, aut non sic patens ut plenam uocem possit emittere. Quod plerumque natura fit; aliquando etiam casu accidit, ut morbo aliquo hic aditus obseptus uocem non transmittat ad linguam, faciatque de loquentibus mutos. Quod cum acciderit, auditum quoque obstrui necesse est; ut quia uocem emittere non potest, ne admittere quidem possit. Loquendi ergo causa patefactus est hic meatus. Illud quoque praestat, ut in lauacris celebrandis, quia nares calorem ferre non possunt, aer feruens ore ducatur; item, si forte spiramenta narium frigoris pituita praecluserit, per os auram trahere possimus, ne obstructa meandi facultate, spiritus stranguletur. Cibi uero in aluum recepti, et cum potus humore permixti, cum iam calore percocti fuerint, eorum succus inenarrabili modo per membra diffusus, irrigat uniuersum corpus, et uegetat. Intestinorum quoque multiplices spirae, ac longitudo in se conuoluta, et uno tamen substricta uinculo, quam mirificum Dei opus est? Nam ubi maceratos ex se cibos aluus emiserit, paulatim per illos internorum anfractus extruduntur, ut quidquid ipsis inest succi, quo corpus alitur, membris omnibus diuidatur. Et tamen necubi forte obhaereant, ac resistant, quod fieri poterat, propter ipsorum uoluminum flexiones in se saepe redeuntes, et fieri sine pernicie non poterat, obleuit ea intrinsecus crassiore succo, ut purgamenta illa uentris ad exitus suos facilius per lubricum niterentur. Illa quoque ratio subtilissima est, quod uesica, cuius usum uolucres non habent, cum sit ab intestinis separata, nec ullam habeat fistulam, qua ex illis urinam trahat, completur tamen, et humore distenditur. Id quomodo fiat, non est difficile peruidere, intestinorum enim partes, quae ab aluo cibum potumque suspiciunt, patentiores sunt quam caeterae spirae, et multo tenuiores. Hae uesicam circumplectuntur, et continent: ad quas partes cum potus et cibus mixta peruenerint, fimum quidem crassius fit, et transmeat, humor autem omnis per illam teneritudinem percolatur, eumque uesica, cuius aeque tenuis subtilisque membrana est, absorbet, et colligit, ut foras, qua natura exitum patefecit, emittat. [12] CAPUT XII. De utero, et conceptione, atque sexibus. De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid praeterisse uideamur: quae quanquam in operto latent, sensum tamen atque intelligentiam latere non possunt. Vena in maribus, quae seminium continet, duplex est, paulo interior quam illud humoris obscoeni receptaculum. Sicut enim renes duo sunt, ita testes, ita et uenae seminales duae, in una tamen compage cohaerentes; quod uidemus in corporibus animalium, cum interfecta patefiunt: sed illa dexterior masculinum continet semen, sinisterior foemininum; et omnino in toto corpore pars dextra masculina est, sinistra uero foeminina. Ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam ex omni corpore ad uenam genitalem confluere, ibique concrescere. Sed hoc, humana mens, quomodo fiat, non potest comprehendere. Item in foeminis uterus in duas se diuidit partes, quae in diuersum diffusae ac reflexae, circumplicantur, sicut arietis cornua. Quae pars in dextram retorquetur, masculina est; quae in sinistram foeminina. Conceptum igitur Varro et Aristoteles sic fieri arbitrantur. Aiunt non tantum maribus inesse semen, uerum etiam foeminis, et inde plerumque matribus similes procreari: sed earum semen sanguinem esse purgatum, quod si recte cum uirili mixtum sit, utraque concreta et simul coagulata informari: et primum quidem cor hominis effingi, quod in eo sit et uita omnis et sapientia; denique totum opus quadragesimo die consummari. Ex abortionibus haec fortasse collecta sunt. In auium tamen foetibus primum oculos fingi dubium non est, quod in ouis saepe deprehendimus. Unde fieri non posse arbitror, quin fictio a capite sumat exordium. Similitudines autem in corporibus filiorum sic fieri putant. Cum semina inter se permixta coalescunt, si uirile superauerit, patri similem prouenire, seu marem, seu foeminam; si muliebre praeualuerit, progeniem cuiusque sexus ad imaginem respondere maternam. Id autem praeualet e duobus, quod fuerit uberius; alterum enim quodammodo amplectitur et includit: hinc plerumque fieri, ut unius tantum lineamenta praetendat. Si uero aequa fuerit ex pari semente permixtio, figuras quoque misceri; ut soboles illa communis, aut neutrum referre uideatur, quia totum ex altero non habet, aut utrumque, quia partem de singulis mutuata est. Nam in corporibus animalium uidemus, aut confundi parentum colores, ac fieri tertium neutri generantium simile; aut utriusque sic exprimi, ut discoloribus membris per omne corpus concors mixtura uarietur. Dispares quoque naturae hoc modo fieri putantur. Cum forte in laeuam uteri partem masculinae stirpis semen inciderit, marem quidem gigni opinatio est; sed quia sit in foeminina parte conceptus, aliquid in se habere foemineum, supra quam decus uirile patiatur; uel formam insignem, uel nimium candorem, uel corporis leuitatem, uel artus delicatos, uel staturam breuem, uel uocem gracilem, uel animum imbecillum, uel ex his plura. Item, si partem in dextram semen foeminini sexus influxerit, foeminam quidem procreari: sed quoniam in masculina parte concepta sit, habere in se aliquid uirilitatis, ultra quam sexus ratio permittat; aut ualida membra, aut immoderatam longitudinem, aut fuscum colorem, aut hispidam faciem, aut uultum indecorum, aut uocem robustam, aut animum audacem, aut ex his plura. Si uero masculinum in dexteram, foemininum in sinistram peruenerit, utrosque foetus recte prouenire; ut et foeminis per omnia naturae suae decus constet, et maribus tam mente, quam corpore robur uirile seruetur. Istud uero ipsum quam mirabile institutum Dei, quod ad conseruationem generum singulorum, duos sexus maris ac foeminae machinatus est; quibus inter se per uoluptatis illecebras copulatis, successiua soboles pareretur, ne omne genus uiuentium conditio mortalitatis extingueret. Sed plus roboris maribus attributum est, quo facilius ad patientiam iugi maritalis foeminae cogerentur. Vir itaque nominatus est, quod maior in eo uis est, quam in foemina; et hinc uirtus nomen accepit. Item mulier (ut Varro interpretatur) a mollitie, immutata et detracta littera, uelut mollier; cui suscepto foetu, cum partus appropinquare iam coepit, turgescentes mammae dulcibus succis distenduntur, et ad nutrimenta nascentis fontibus lacteis foecundum pectus exuberat. Nec enim decebat aliud quam ut sapiens animal a corde alimoniam duceret. Idque ipsum solertissime comparatum est, ut candens ac pingui humor teneritudinem noui corporis irrigaret, donec ac capiendos fortiores cibos, et dentibus instruatur, et uiribus roboretur. Sed redeamus ad propositum, ut caetera, quae supersunt breuiter explicemus. [13] CAPUT XIII. De Membris inferioribus. Poteram nunc ego ipsorum quoque genitalium membrorum mirificam rationem tibi exponere, nisi me pudor ab huiusmodi sermone reuocaret: itaque a nobis indumento uerecundiae, quae sunt pudenda uelentur. Quod ad hanc rem attinet, queri satis est homines impios, ac profanos, summum nefas admittere, qui diuinum et admirabile Dei opus, ad propagandam successionem inexcogitabili ratione prouisum et effectum, uel ad turpissimos quaestus, uel ad obscoenae libidinis pudenda opera conuertunt; ut iam nihil aliud ex re sanctissima petant, quam inanem et sterilem uoluptatem. Quid reliquae corporis partes, num carent ratione, ac pulchitudine? Conglobata in nates caro, quam sedendi officio apta! et eadem firmior, quam in caeteris membris, ne premente corporis mole ossibus cederet. Item foeminum deducta, et latioribus toris ualida longitudo, quo facilius onus corporis sustineret: quam paulatim deficientem in angustum genua determinant, quorum decentes nodi flexuram pedibus, ad gradiendum sedendumque aptissimam, praebent. Item crura non aequali modo ducta, ne indecens habitudo deformaret pedes, sed teretibus suris clementer extantibus, sensimque tenuatis, et firmata sunt et ornata. In plantis uero eadem quidem, sed tamen longe dispar, quam in manibus ratio est: quae quoniam totius corporis quasi fundamenta sunt, mirificus eas artifex non rotunda specie, ne homo stare non posset, aut aliis ad standum pedibus indigeret, sicut quadrupedes, sed porrectiores, longioresque formauit, ut stabile corpus efficerent planitie sua; unde illis inditum nomen est. Digiti aeque totidem, quot in manibus, speciem magis, quam usum maiorem praeferentes, ideoque et iuncti, et breues, et gradatim compositi: quorum qui est maximus, quoniam illum sicut in manu discerni a caeteris opus non erat, ita in ordinem redactus est, ut tamen ab aliis magnitudine, ac modico interuallo distare uideatur. Haec eorum speciosa germanitas, non leui adiumanto nisum pedum firmat; concitari enim ad cursum non possumus nisi, digitis in humum pressis soloque nitentibus, impetum saltumque capiamus. Explicasse uideor omnia, quorum ratio intelligi potest. Nunc ad ea uenio, quae uel dubia uel obscura sunt. [14] CAPUT XIV. De intestinorum quorumdam ignota ratione. Multa esse constat in corpore, quorum uim, rationemque perspicere nemo, nisi qui fecit, potest. An aliquis enarrare se putat posse quid utilitatis, quid effectus habeat tenuis membrana illa perlucens, qua circumretitur aluus, ac tegitur? Quid renum gemina similitudo? quos ait Varro ita dictos, quod riui ab his obscoeni humoris oriantur: quod est longe secus, quia spinae altrinsecus supini cohaerent, et sunt ab intestinis separati. Quid splen? quid iecur? quae uiscera quasi ex conturbato sanguine uidentur esse concreta: quid fellis amarissimus liquor? quid globus cordis? Nisi forte illis credendum putabimus, qui affectum iracundiae in felle constitutum putant, pauoris in corde, in splene laetitiae. Ipsius autem iecoris officium uolunt esse, ut cibos in aluo concoquat amplexu et calefactu suo: quidam libidines rerum uenerearum in iecore contineri arbitrantur. Primum ista perspicere acumen humani sensus non potest, quia horum officia in operto latent, nec usus suos patefacta demonstrant. Nam si ita esset, fortasse placidiora quaeque animalia, uel nihil fellis omnino, uel minus haberent, quam ferae; timidiora plus cordis, salaciora plus iecoris, lasciuiora plus splenis habuissent. Sicuti igitur nos sentimus audire auribus, oculis cernere, naribus odorare: ita profecto sentiremus, nos felle irasci, iecore cupere, splene gaudere. Cum autem, unde affectus isti ueniant, minime sentiamus, fieri potest, et aliunde ueniant, et aliud uiscera illa, quam suspicamur, efficiant. Nec tamen conuincere possumus, falsa illos, qui haec disputant, dicere. Sed omnia, quae ad motus animi animaeque pertineant, tam obscurae altaeque rationis esse arbitror, ut supra hominem sit, ea liquido peruidere. Id tamen certum et indubitatum esse debet, tot res, tot uiscerum genera, unum et idem habere officium, ut animam contineant in corpore. Sed quid proprie muneris singulis sit iniunctum, quis scire, nisi artifex, potest, cui soli opus suum notum est? [15] CAPUT XV. De Voce. De uoce autem quam rationem reddere possumus? Grammatici quidem ac philosophi uocem esse definiunt, aerem spiritu uerberatum: unde uerba sunt nuncupata, quod perspicue falsum est. Non enim uox extra os gignitur, sed intra; et ideo uerisimilior est illa sententia, stipatum spiritum, cum obstantia faucium fuerit illisus, sonum uocis exprimere: ueluti cum in patentem cicutam, labroque subiectam demittimus spiritum, et is cicutae concauo repercussus ac reuolutus a fundo, dum ad descendentem occursu suo redit, ad exitum nitens, sonum gignit, et in uocalem spiritum resiliens per se uentus animatur. Quod quidem an uerum sit, Deus artifex uiderit. Videtur enim non ab ore, sed ab intimo pectore uox oriri. Denique et ore clauso, ex naribus emittitur sonus qualis potest. Praeterea et maximo spiritu, quo anhelamus, uox non efficitur, et leui, et non coarctato spiritu, quoties uolumus, efficitur. Non est igitur comprehensum, quemodo fiat, aut quid sit omnino. Nec me nunc in Academiae sententiam delabi putes, quia non omnia sunt incomprehensibilia. Ut enim fatendum est multa nesciri, quae uoluit Deus intelligentiam hominis excedere: sic tamen multa esse, quae possint et sensibus percipi, et ratione comprehendi. Sed erit, nobis contra philosophos integra disputatio. Conficiamus igitur spatium, quod nunc decurrimus. [16] CAPUT XVI. De mente, et eius sede. Mentis quoque rationem incomprehensibilem esse quis nesciat, nisi qui omnino illam non habet, cum ipsa mens quo loco sit, aut cuiusmodi, nesciatur? Varia ergo a philosophis de natura eius ac loco disputata sunt. At ego non dissimulabo, quid ipse sentiam; non quia sic esse affirmem (quod est insipientis in re dubia facere), sed ut exposita rei difficultate, intelligas, quanta sit diuinorum operum magnitudo. Quidam sedem mentis in pectore esse uoluerunt. Quod si ita est, quanto tandem miraculo dignum est, rem in obscuro ac tenebroso habitaculo sitam, in tanta rationis atque intelligentiae luce uersari? tum quod ad eam sensus ex omni corporis parte conueniunt, ut in qualibet regione membrorum praesens esse uideatur. Alii sedem eius in cerebro esse dixerunt. Et sane argumentis probabilibus usi sunt: oportuisse scilicet, quod totius corporis regimen haberet potius in summo, tamquam in arce habitare; nec quidquam esse sublimius, quam id, quod uniuersum ratione moderetur, sicut ipse mundi dominus et rector in summo est. Deinde quod sensus omnis, id est audiendi, et uidendi, et odorandi ministra membra in capite sint locata, quorum omnium uiae non ad pectus, sed ad cerebrum ferant: alioqui necesse nos esset tardius sentire, donec sentiendi facultas longo itinere per collum ad pectus usque descenderet. Ii uero aut non multum, aut fortasse non errant. Videtur enim mens, quae dominatum corporis tenet, in summo capite constituta, tamquam in coelo Deus: sed cum in aliqua sit cogitatione, commeare ad pectus, et quasi ad secretum aliquod penetrale secedere, ut consilium, tamquam ex thesauro recondito, eliciat ac proferat; ideoque cum intenti ad cogitandum sumus, et cum mens occupata in altum se abdiderit, neque audire quae circumsonant, neque uidere, quae obstant, solemus. Id uero siue ita est, admirandum profecto est, quomodo id fiat, cum ad pectus ex cerebro nullum iter pateat. Sin autem non est ita, tamen nihilominus admirandum est, quod diuina nescio qua ratione fiat, ut ita esse uideatur. An potest aliquis non admirari, quod sensus ille uiuus atque coelestis, qui mens, uel animus nuncupatur, tantae mobilitatis est, ut ne tum quidem, cum sopitus est, conquiescat; tantae celeritatis, ut uno temporis puncto coelum omne collustret, et si uelit, maria peruolet, terras, ac urbes peragret, omnia denique, quae libuerit, quamuis longe lateque summota sint, in conspectu sibi ipse constituat. Et miratur aliquis, si diuina mens Dei per uniuersas mundi partes intenta discurrit, et omnia regit, omnia moderatur, ubique praesens, ubique diffusa; cum tanta sit uis ac potestas mentis humanae intra mortale corpus inclusae ut ne septis quidem grauis huius ac pigri corporis, cui alligata est, coerceri ullo pacto possit, quominus sibi liberam uagandi facultatem, quietis impatiens, largiatur? Siue igitur in capite mens habitat, siue in pectore, potestne aliquis comprehendere, quae uis rationis efficiat, ut sensus ille incomprehensibilis aut in medulla cerebri haereat, aut in illo sanguine bipartito, qui est inclusus in corde? ac non ex eo ipso colligat, quanta sit Dei potestas, quod animus se ipsum non uidet, aut qualis, aut ubi sit; nec si uideat, tamen perspicere possit, quo pacto rei corporali res incorporalis adiuncta sit? Siue etiam mentis locus nullus est, sed per totum corpus sparsa discurrit, quod et fieri potest, et a Xenocrate Platonis discipulo disputatum est, siquidem sensus in qualibet parte corporis praesto est, nec quid sit mens ista, nec qualis, intelligi potest, cum sit natura eius tam subtilis ac tenuis, ut solidis uisceribus infusa, uiuo, et quasi ardenti sensu, membris omnibus misceatur. Illud autem caue, ne unquam simile ueri putaueris, quod Aristoxenus dixit: Mentem omnino nullam esse, sed quasi harmoniam in fidibus, ex constructione corporis, et compagibus uiscerum uim sentiendi existere. Musici enim intentionem concentumque neruorum in integros modos, sine ulla offensione consonantium, harmoniam uocant. Volunt igitur animum simili ratione constare in homine, qua et concors modulatio constat in fidibus; scilicet, ut singularum corporis partium firma coniunctio, membrorumque omnium consentiens in unum uigor, motum illum sensibilem faciat, animumque concinnet, sicut sunt nerui bene intenti ad conspirantem sonum. Et sicut in fidibus, cum aliquid aut interruptum, aut relaxatum est, omnis canendi ratio turbatur, et soluitur: ita in corpore, cum pars aliqua membrorum duxerit uitium, destrui uniuersa, corruptisque omnibus atque turbatis, occidere sensum, eamque mortem uocari. Verum ille, si quidquam mentis habuisset, non harmoniam de fidibus ad hominem transtulisset. Non enim canere sua sponte fides possunt, ut sit ulla in his comparatio ac similitudo uiuentis. Animus autem sua sponte et cogitat, et mouetur. Quod si quid in nobis harmoniae simile esset, ictu moueretur externo, sicut nerui manibus, qui sine tactu artificis pulsuque digitorum, muti atque inertes iacent. Sed nimirum pulsandus ille manu fuit, ut aliquando sentiret; quia mens eius ex membris male compacta torpebat. [17] CAPUT XVII. De Anima, deque ea sententia philosophorum. Superest de anima dicere; quamquam percipi ratio eius et natura non possit. Nec ideo tamen immortalem esse animam non intelligimus; quoniam quidquid uiget, moueturque per se semper, nec uideri, aut tangi potest, aeternum sit necesse est. Quid autem sit anima, nondum inter philosophos conuenit, nec unquam fortasse conueniet. Etenim alii sanguinem esse dixerunt, alii ignem, alii uentum; unde anima, uel animus nomen accepit, quod Graece uentus g-anemos dicitur; nec illorum tamen quisquam dixisse aliquid uidetur. Non enim, si anima sanguine aut per uulnus effuso, aut febrium calore consumpto, uidetur extingui, continuo in materia sanguinis animae ratio ponenda est: ueluti si ueniat in quaestionem, lumen quo utimur, quid sit, et respondeatur oleum esse, quoniam consumpto illo, lumen extinguitur; cum sint utique diuersa, sed alterum sit alterius alimentum. Videtur ergo anima similis esse lumini, quae non ipsa sit sanguis, sed humore sanguinis alatur, ut lumen oleo. Qui autem ignem putauerunt, hoc usi sunt argumento, quod praesente anima corpus caleat, recedente frigescat. Sed ignis et sensu indiget, et uidetur, et tactu comburit. Anima uero et sensu aucta est, et uideri non potest, et non adurit. Unde apparet, animam nescio quid esse Deo simile. At illi, qui uentum putant, hoc falluntur, quod ex aere spiritum ducentes, uiuere uideamur. Varro ita definit: «Anima est aer conceptus ore, tepefactus in pulmone, feruefactus in corde, diffusus in corpus.» Haec apertissime falsa sunt. Neque enim tam obscuram nobis huiusmodi dico esse rationem, ut ne hoc quidem intelligamus, quid uerum esse non possit. An si mihi quis dixerit, aeneum esse coelum, aut uitreum, aut, ut Empedocles ait, aerem glaciatum, statimne assentiar, quia coelum ex qua materia sit ignorem? sicut enim hoc nescio, ita illud scio. Anima ergo non est aer ore conceptus, quia multo prius gignitur anima, quam concipi aer ore possit. Non enim post partum insinuatur in corpus, ut quibusdam philosophis uidetur, sed post conceptum protinus, cum foetum in utero necessitas diuina formauit; quia adeo uiuit intra uiscera genitricis, ut et incremento augeatur, et crebris pulsibus gestiat emicare. Denique abortum fieri necesse est, si fuerit animal intus extinctum. Caeterae definitionis partes eo spectant, ut illis nouem mensibus, quibus in utero fuimus, mortui fuisse uideamur. Nulla ergo ex his tribus uera sententia est. Nec tamen in tantum falsos esse dicendum est, qui haec senserunt, ut omnino nihil dixerint; nam et sanguine simul, et calore, et spiritu uiuimus. Sed cum constet anima in corpore his omnibus adunatis, non expresserunt proprie quid esset, quia tam non potest exprimi, quam uideri. [18] CAPUT XVIII. De anima et animo, eorumque affectionibus. Sequitur alia, et ipsa inextricabilis quaestio: idemne sit anima, et animus; an uero aliud sit illud, quo uiuimus, aliud autem, quo sentimus et sapimus. Non desunt argumenta in utramque partem. Qui enim unum esse dicunt, hanc rationem sequuntur, quod neque uiui sine sensu possit, neque sentiri sine uita; ideoque non posse esse diuersum id, quod non potest separari, sed quidquid est illud, et uiuendi officium, et sentiendi habere rationem. Idcirco animum et animam indifferenter appellant duo Epicurei poetae. Qui autem dicunt esse diuersa, sic argumentantur: ex eo posse intelligi, aliud esse mentem, aliud animam, quia incolumi anima mens possit extingui, quod accidere soleat insanis; item, quod anima morte sopiatur, animus somno, et quidem sic, ut non tantum, quid fiat, aut ubi sit, ignoret, sed etiam rerum falsarum contemplatione fallatur. Quod ipsum quomodo fiat, non potest peruideri; cur fiat, potest. Nam requiescere nullo pacto possumus, nisi mens uisionum imaginibus occupata teneatur. Latet autem mens oppressa somno, tamquam ignis obducto cinere sopitus, quem si paululum commoueris, rursus ardescit, et quasi euigilat. Auocatur ergo simulacris, donec membra sopore irrigata uegetentur; corpus enim, uigilante sensu, licet iaceat immobile, tamen non est quietum, quia flagrat in eo sensus, et uibrat, ut flamma, et artus omnes ad se adstrictos tenet. Sed postquam mens ad contemplandas imagines ab intentione traducta est, tunc demum corpus omne resoluitur in quietem. Traducitur autem mens cogitatione caeca, cum cogentibus tenebris secum tantummodo esse coeperit: dum intenta est in ea, de quibus cogitat, repente somnus obrepit, et in species proximas sensim ipsa cogitatio declinat: sic ea, quae sibi ante oculos posuerat, uidere quoque incipit. Deinde procedit ulterius, et sibi auocamenta inuenit, ne saluberrimam quietem corporis interrumpat. Nam ut mens per diem ueris uisionibus auocatur, ne obdormiat, ita falsis nocte, ne excitetur. Nam si nullas imagines cernat, aut uigilare illam necesse erit, aut perpetua morte sopiri. Dormiendi ergo causa tributa est a Deo ratio somniandi; et quidem in commune uniuersis animantibus: sed illud homini praecipue, quod cum eam rationem Deus quietis causa daret, facultatem sibi reliquit docendi hominem futura per somnium. Nam et historiae saepe testantur extitisse somnia, quorum praesens et admirabilis fuerit euentus; et responsa uatum nostrorum ex parte somnii constiterunt. Quare neque semper uera sunt, neque semper falsa, Virgilio teste, qui duas portas uoluit esse somniorum. Sed quae falsa sunt, dormiendi causa uidentur; quae uera, immittuntur a Deo, ut imminens bonum aut malum hac reuelatione discamus. [19] CAPUT XIX. De anima, eaque a Deo data. Illud quoque uenire in quaestionem potest, utrumne anima ex patre, an potius ex matre, an uero ex utroque generetur. Sed ego id in eo iure ab ancipiti uendico. Nihil enim ex his tribus uerum est, quia neque ex utroque, neque ex alterutro seruntur animae. Corpus enim ex corporibus nasci potest, quoniam confertur aliquid ex utroque; de animis anima non potest, quia ex re tenui et incomprehensibili nihil potest decedere. Itaque serendarum animarum ratio uni ac soli Deo subiacet. Denique, coelesti sumus omnes semine oriundi: "Omnibus ille idem pater est", ut ait Lucretius. Nam de mortalibus non potest quidquam nisi mortale generari. Nec putari pater debet, qui transfudisse, aut inspirasse animam de suo nullo modo sentit; nec, si sentiat, quando tamen, aut quomodo id fiat, habet animo comprehensum. Ex quo apparet, non a parentibus dari animas, sed ab uno eodemque omnium Deo patre, qui legem rationemque nascendi tenet solus, siquidem solus efficit. Nam terreni parentis nihil est, nisi ut humorem corporis, in quo est materia nascendi, cum sensu uoluptatis emittat, uel recipiat; et citra hoc opus homo resistit, nec amplius quidquam potest: et ideo nasci sibi filios optant, quia non ipsi faciunt. Caetera iam Dei sunt omnia, scilicet conceptus ipse, et corporis informatio, et inspiratio animae, et partus incolumis, et quaecumque deinceps ad hominem conseruandum ualent; illius munus est, quod spiramus, quod uiuimus, quod uigemus. Nam praeterquam quod ipsius beneficio incolumes sumus corpore, et quod uictum nobis ex uariis rebus subministrat, sapientiam quoque homini tribuit, quam terrenus pater dare nullo modo potest. Ideoque et de sapientibus stulti, et de stultis sapientes saepe nascuntur; quod quidam fato, ac sideribus assignant. Sed non est nunc locus de fato disserendi. Hoc dicere satis est, quod etiamsi astra efficientiam rerum continent, nihilominus a Deo omnia fieri certum est, qui astra ipsa et fecit, et ordinauit. Inepti ergo, qui hanc potestatem Deo detrahunt, et operi eius attribuunt. Hoc igitur Dei munere coelesti atque praeclaro, an utamur, an non utamur, in nostra esse uoluit potestate. Hoc enim concesso, ipsum hominem uirtutis sacramento religauit, quo uitam posset adipisci. [20] - - -. Magna est enim uis hominis, magna ratio, magnum sacramentum: a quo si quis non defecerit, nec fidem suam deuotionemque prodiderit; hic beatus, hic denique (ut breuiter finiam) similis Deo sit necesse est. Errat enim quisquis hominem carne metitur. Nam corpusculum hoc, quo induti sumus, hominis receptaculum est. Nam ipse homo neque tangi, neque aspici, neque comprehendi potest, quia latet intra hoc quod uidetur. Qui si delicatus magis ac tener in hac uita fuerit, quam ratio eius exposcit, si uirtute contempta, desideriis se carnis addixerit, cadet, et premetur in terram. Sin autem (ut debet) statum suum, quem rectum recte sortitus est, prompte constanterque defenderit, si terrae, quam calcare ac uincere debet, non seruierit, uitam merebitur sempiternam. [21] CAPUT XXI. De seipso, et ueritate. Haec ad te, Demetriane, interim paucis, et obscurius fortasse quam decuit, pro rerum ac temporis necessitate peroraui; quibus contentus esse debebis, plura, et meliora laturus, si nobis indulgentia coelitus uenerit. Tunc ergo te ad uerae philosophiae doctrinam, et planius, et uerius cohortabor. Statui enim, quam multa potero, litteris tradere, quae ad uitae beatae statum spectent; et quidem contra philosophos, quoniam sunt ad perturbandam ueritatem perniciosi et graues. Incredibilis enim uis eloquentiae, et argumentandi disserendique subtilitas, quemuis facile deceperit: quos partim nostris armis, partim uero ex ipsorum inter se concertatione sumptis reuincemus; ut appareat, eos induxisse potius errorem, quam sustulisse. Fortasse mireris, quod tantum facinus audeam. Patiemurne igitur extingui, aut opprimi ueritatem? Ego uero libentius uel sub hoc onere defecerim. Nam si Marcus Tullius, eloquentiae ipsius unicum exemplar, ab indoctis et ineloquentibus, qui tamen pro uero nitebantur, saepe superatus est, cur desperemus ueritatem ipsam contra fallacem captiosamque facundiam sua propria ui et claritate ualituram? Illi quidem sese patronos ueritatis profiteri solent: sed quis potest eam rem defendere, quam non didicit, aut illustrare apud alios, quod ipse non nouit? Magnum uideor polliceri: sed coelesti opus est munere, ut nobis facultas ac tempus ad proposita persequenda tribuatur. Quod si uita est optanda sapienti, profecto nullam aliam ob causam uiuere optauerim, quam ut aliquid efficiam quod uita dignum sit, et quod utilitatem legentibus, etsi non ad eloquentiam, quia tenuis in nobis facundiae riuus est ad uiuendum tamen afferat: quod est maxime necessarium. Quo perfecto, satis me uixisse arbitrabor, et officium hominis implesse, si labor meus aliquos homines ab erroribus liberatos ad iter coeleste direxerit.