61. Sic et inlideli nullum opus bonum prodest ad iustitiam et salutem, e diuerso nullum malum opus facit eum malum aut damnatum, sed incredulitas; quae personam et arborem malam, facit, mala et damnata facit opera. Unde, dum bonus aat malus quisquam efficitur, non hoc ab operibus, sed a fide uel incredulitate oritur, sicut Sapiens dicit: Initium peccati apostatare a Deo, id est, non credere, et Paulus Ebrae, XI : Oportet accedentem credere, et Christus idem dicens: Aut facite arborem bonam et fructus eius bonos, aut facite arborem malam et fructus eius malos, ac sic dicat: Qui uolet fructus bonos habere, ab arbore iricipiet, et hanc bonam plantabit, ita qui uult bona operari, non ab operando, sed a credendo incipiat, quod personam bonam facit. Non enim personam bonam facit, nisi fides, nec malam, niai ineredulitas. 62. Hoc sane uerum est, operibus fieri hominem bonum aut malum coram hominibus, hoc autem fieri est idem, quod ostendi et cognosci, quis sit bonus aut malus, ut Christus Matth., VII dicit : "Ex fructibus eorum cognoscetis eos". At hoc totum in specie et extra manet, qua in re plurimi falluntur, qui scribere et docere praesumunt bona opera, quibus iustificemur, interim fidei ne memorentur quidem, euntes in uiis suis, falsi et fallentes semper, proficientes in peius, caeci caecorum duces, multis sese operibus fatigantes, et tamen nunquam ad ueram iustitiam peruenientes, de quibus S. Paulus I Tim. III: dicit : Habentes quidem speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes, semper discentes, et nunquam ad soientiam ueritatis peruenientes. 63. Qui ergo cum istis caecis non uoluerit errare, oportet, ut ulterius prospiciat quam in opera legis aut doctrinas operum, imo auerso ab operibus intutu personam inspiciet, et qua ratione illa iustificetur, quae non operibus neque legibus, sed uerbo Dei (id est, promissione gratiae suae) et fide iustificatur et saluatur, ut stet gloria maiestati diuinae, quae nos non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secunduni misericordiam suam per uerbum gratiae suae saluos fecit credentes. 64. Facile ex his cognitu est, qua ratione sint opera bona reiicienda aut amplectenda, et qua regula intelligendae sint omnium doctrinae de operibus datae. Si enim opera comparentur ad iustitiam , et peruerso Leuiathan eaque falsa persuasione fiant, ut per ipsa iustificari praesumas, iam necessitatem imponunt, et libertatem cum fide exstinguunt, et hoc ipso additamento bona iam non sunt uereque damnabilia. Libera enim non sunt et gratiam Dei blasphemant, cuius solius est per fidem iustificare et saluare, quod opera non potentia praestare, impia tamen praesumptione, per nostram hanc stultitiam, affectant, ac sic in officium gratiae et gloriam eius uiolenter irruunt. 65. Non ergo opera bona reiicimus, imo maxime amplectimur et docemus. Non enim propter ipsa, sed propter impium hoc additamentum, et peruersam opinionem quaerendae iustitiae, ea damnamus. Qua fit, ut solum in specie appareant bona, cum reuera bona non sint, quibus falluntur et fallunt, ceu lupi rapaces sub uestimentis ouium. 66. Hic autem Leuiathan et peruersa opinio in operibus insuperabilis est, ubi deest sincera fides. Abesse enim non potest a sanctis illis operariis, donec fides uastatrix eius ueniat et regnet in corde. Natura per se ipsam non potest eam expellere, imo ne cognoscere quidem, quin eam ducit loco sanctissimae uoluntatis. Ubi si consuetudo accesserit, et hanc naturae prauitatem roborauerit (sicuti factum est per impios magistros), incurabile malum est, et infinitos irrecuperabiliter seducit ac perdit. Quare etsi bonum est, de poenitentia, confessione; satisfactione praedicare et scribere, si tamen hic sistatur, et non ad fidem usque docendam procedatur, sine dubio deceptoriae et diabolicae sunt doctrinae. Sic enim Christus cum suo Iohanne non solum dixit: Poenitentiam agite, sed addidit uerbum fidei dicens : Appropinquabit regnum coelorum. 67. Non enim alterum tantum, sed utrumque uerbum Dei praedicandum est, noua et uetera proferenda de thesauro, tam uox legis, quam uerbum gratiae. Vocem legis proferri oportet, ut terreantur, et in suorum peccatorum notititam reducantur, et inde ad poenitentiam et meliorem uitae rationem conuertantur. Sed non hic sistendum, hoc enim esset solum uulnerare et non alligare, percutere et non sanare, occidere et non uiuificare, deducere ad inferos et non reducere, humiliare et non exaltare. Ideo et uerbum gratiae et promissae remissionis, ad docendam et erigendam fidem, praedicari debet, sine quo lex, contritio, poenitentia, et omnia alia frustra fiunt et docentur. 68. Supersunt quidem adhuc praedicatores poenitentiae et gratiae, sed non explicant Dei legem et promissionem eo fine et spiritu, ut disci queat, unde poenitentia et gratia ueniant. Poenitentia enim ex lege Dei, sed fides seu gratia ex promissione Dei prouenit, sicut dicit Rom., X: Fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi, quo fit, ut homo per fidem diuinae promissionis consoletur et exaltetur, qui per minas et timorem legis diuinae humiliatus et in sui cognitionem perductus est. Sic Psal. XXIX: Ad uesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Haec dicta sint de operibus in genere, et simul de iis, quae Christianus in proprium corpus exercet. 69. Ultimo et de iis dicemus, quae erga proximum suum operatur; non enim homo sibi uiuit soli in corpore isto mortali ad operandum in eo, sed et omnibus hominibus in terra, imo solum aliis uiuit et non sibi. In hoc enim corpus suum subiectum facit, quo sincerius et liberius queat aliis seruire, sicut Paulus Rom., XIV. dicit: "Nemo sibi uiuit et nemo sibi moritur, qui enim uiuit, Domino uiuit, et qui moritur, Domino moritur". Ideo non potest fieri, ut sit otiosus in hac uita et absque opere ergs proximos suos. Necesse est enim, ut loquatur, agat et conuersetur cum hominibus, sicut Christus in similitudinem factus habitu inuentus est ut homo, et conuersatus cum hominibus, ut Baruch 3. dicit. 70. Nullo tamen horum opus ei est ad iustitiam et salutem, ideo in omnibus operibus suis ea debet opinione esse formatus, et huc solum spectare, ut aliis seruiat et prosit in omnibus, quaecunque fecerit., nihil ante oculos habens, niai necessitatem et commoditatem proximi. Sic enim Apostolus iubet, ut manibus laboremus , quo demus necessitatem habenti, cum potuisset dicere, quo nos ipsos alamus , sed det, inquit, necessitatem habenti. Nam et in hoc ipsum corporis curam habere Christianum est, quo per eius salutem et commoditatem laborare, res quaerere et seruare possimus, in subsidium eorum, qui indigent, ut sic membrum robustum seruiat membro infirmo, et simus fllii Dei, alter pro altero sollicitus et laboriosus, inuicem onera portantes, et sic legem Christi implentes.