31. Ex iis iterum intelligis, qua causa tantum tribuatur fidei, ut sola impleat legem, et sine ullis operibus iustificet. Vides enim primum praeceptum, quo dicitur: Unum Deum coles, sola fide impleri. Si enim etiam ipse aliud non esses a planta pedis ad uerticem, quam bona opera, non tamen iustus esses, nec Deum coleres, nec primum praeceptum impleres, cum Deus coli non possit, nisi tribuatur ei ueritas et uniuersae bonitatis gloria, sicut uere tribuenda est. Hoc autem opera non faciunt, sed sola fides cordis. Non enim operando, sed credendo Deum glorificamus et ueracem confitemur. Hoc nomine fides sola est iustitia Christiani hominis, et omnium praeceptorum plenitudo. Qui enim primum implet, cetera omnia facili opera implet. 32. Opera uero, cum sint res insensatae, non possunt Deum glorificare, quamuis ad gloriam Dei (si fides adsit) fieri possint. Verum nos hoc temporis quaerimus, non ea quae fiunt, qualia sunt opera, sed eum qui facit, qui gloriflcat et opera producit. Haec est fides cordis, caput et substantia totius iustitiae nostrae. Unde caeca et periculosa doctrina est, quae per opera impleri praecepta docet, cum ante omnia opera oporteat praecepta esse impleta, et plenitudinem sequantur opera, sicut audiemus. 33. Ut autem hanc gratiam, quam in Christo habet interior ille homo noster, latius uideamus, sciendum, quod Deus in ueteri Testamento sibi sanctificabat omne primogenitum masculinum : eratque primogenitura magni pretii, duplici honore prae ceteris pollens, sacerdotio et reguo. Erat enim frater primogenitus sacerdos et dominus omnium aliorum. 34. Qua figura Christus praemonstratus est, uere, unice primogenitus Dei Patris et uirginis Mariae, uereque rex et sacerdos, non secundum carnem et terram. Regnum enitn eius non est de hoc mundo: in coelestibus et spiritualibus ipse regnat et consecrat, quae sunt iustitia, ueritas, sapientia, pax, salus etc. Non quod non omnia etiam terrena et inferna subiecta sint ei (alioqui quomodo posset nos ab illis tueri et saluare), sed quod non in iis, nec ex iis regnum eius constet. 35. Ita nec saeerdotium eius consistit in uestium gestuumque pompa externa, quale fuit hurnanum illud Aaronis et nostrum hodie ecclesiasticum sacerdotium, sed in spiritualibus, per quae in coelis inuisibili officio pro nobis interpellat apud Deum, ibique se ipsum offert et omnia facit, quae sacerdotem facere oportet; sicut eum describit Paulus ad Ebraeos ex figura Melchizedek. Nec solum pro nobis orat et interpellat, sed et intus in spiritu nos docet, uiuis doctrinis spiritus sui. Quae duo sunt proprie officia sacerdotis, quod in carnalibus sacerdotibus figuratur, precibus et concionibus uisibilibus. 36. Quemadmodum autem Christus primogenitura sua has duas dignitates obtinuit, ita impartit et communes easdem facit cuilibet suo fideli, matrimonii praedicti iure, quo sponsae sunt, quaecunque sponsi sunt. Hinc omnes in Christo sumus sacerdotes et reges, quicunque in Christum credimus, sicut I Pet. 2. dicit: Vos genus electum, populus acquisitionis, sacerdotium regale et regnum sacerdotale, ut uirtutes enarretis eius, qui uocauit uos de tenebris in admirabile lumen auum. 37. Quae duo sic se habent. Primum, quod ad regnum pertinet, quilibet Christianus per fidem sic magnificatur super omnia, ut spirituali potentia prorsus omnium dominus sit, ita ut nulla omnino rerum possit ei quidquam nocere, imo omnia subiecta ei coguntur seruire ad salutem. Sic Paulus Rom. 8 dicit: "Omnia cooperantur in bonum electis"; item I Cor. 3: "Omnia uestra, siue mors, siue uita, siue instantia, siue futura, uos autem Christi". 38. Non quod corporali potentia quisquam Christianorum super omnia constitutus sit possidenda et tractanda, quo furore passim ecclesiastici quidam insaniunt. Hoc enim regum, principum et hominum est in terra; quando ipso uitae usu uidemus, nos omnibus subiici, multa pati, atque adeo mori, imo quo Christianior quisquam est, hoc pluribus subiectus est malis, passionibus et mortibus, ut in ipso principe primogenito Christo et omnibus fratribus suis sanctis uidemus. 39. Potentia haec spiritualis est, quae dominatur in medio inimicorum, et potens est in mediis pressuris. Quod est aliud nihil , quam quod uirtus in infirmitate perficitur, et in omnibus possum lucrum facere salutis, adeo, ut crux et mors coguntur mihi seruire et cooperari ad salutem. Haec est enim ardua et insignis dignitas, ueraque et omnipotens potestas, spirituale imperium, in quo nulla res tam bona, nulla tam mala, quae non in bonum mihi cooperetur, si modo credidero ; nulla tamen mihi opus est (cum sola fides sufficiat ad salutem), nisi quod fides in ea uirtutem et imperium libertatis suae exerceat. Ecce haec est Christianorum inaestimabilis potentia et libertas. 40. Nec solum reges omnium liberrimi, sed sacerdotes quoque sumus in aeternum, quod longe regno excellentius, quod per sacerdotium digni sumus coram Deo apparere, pro aliis orare, et nos inuicem ea, quae Dei sunt, docere. Haec enim saeerdotum officia sunt, quae prorsus nulli incredulo concedi possunt. Ita Christus nobis obtinuit, si in eum credimus, ut sicut confratres, cohaeredes et correges, ita et consacerdotes ei simus, audentes cum fiducia, per spiritum fidei, coram Deo prodire, et clamare: Abba pater, et alter pro altero orare et omnia facere, quae uidemus uisibili et corporali officio sacerdotum geri et figurari; qui uero non crediderit, huic nihil seruit aut in bonum cooperatur, sed omnium ipse seruus est, et omnia ei cedunt in malum , quia omnibus impie utitur in sua commoda, non in Dei gloriam. Ita nec sacerdos est, sed profanus, euius oratio fit in peccatum, nec coram Deo unquam apparet, quia Deus peccatores non exaudit.