[2,0] LIBER SECVNDVS. Iamque irae patuere deum manifestaque belli signa dedit mundus legesque et foedera rerum praescia monstrifero uertit natura tumultu indixitque nefas. cur hanc tibi, rector Olympi, 5 sollicitis uisum mortalibus addere curam, noscant uenturas ut dira per omina clades? siue parens rerum, cum primum informia regna materiamque rudem flamma cedente recepit, fixit in aeternum causas, qua cuncta coercet [2,10] se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem fatorum inmoto diuisit limite mundum, siue nihil positum est, sed fors incerta uagatur fertque refertque uices et habet mortalia casus, sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri 15 mens hominum fati; liceat sperare timenti. ergo, ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi constatura fides superum, ferale per urbem iustitium; latuit plebeio tectus amictu omnis honos, nullos comitata est purpura fasces. [2,20] tum questus tenuere suos magnusque per omnis errauit sine uoce dolor. sic funere primo attonitae tacuere domus, cum corpora nondum conclamata iacent nec mater crine soluto exigit ad saeuos famularum bracchia planctus, 25 sed cum membra premit fugiente rigentia uita uoltusque exanimes oculosque in morte minaces, necdum est ille dolor nec iam metus: incubat amens miraturque malum. cultus matrona priores deposuit maestaeque tenent delubra cateruae: [2,30] hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro adflixere solo, lacerasque in limine sacro attonitae fudere comas uotisque uocari adsuetas crebris feriunt ululatibus aures. nec cunctae summi templo iacuere Tonantis: 35 diuisere deos, et nullis defuit aris inuidiam factura parens. quarum una madentis scissa genas, planctu liuentis atra lacertos, 'nunc', ait 'o miserae, contundite pectora, matres, nunc laniate comas neue hunc differte dolorem [2,40] et summis seruate malis. nunc flere potestas dum pendet fortuna ducum: cum uicerit alter gaudendum est.' his se stimulis dolor ipse lacessit. nec non bella uiri diuersaque castra petentes effundunt iustas in numina saeua querellas. 45 'o miserae sortis, quod non in Punica nati tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuuentus. non pacem petimus, superi: date gentibus iras, nunc urbes excite feras; coniuret in arma mundus, Achaemeniis decurrant Medica Susis [2,50] agmina, Massageten Scythicus non adliget Hister, fundat ab extremo flauos Aquilone Suebos Albis et indomitum Rheni caput; omnibus hostes reddite nos populis: ciuile auertite bellum. hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberis 55 alter, ad Eoas hic uertat signa pharetras; nulla uacet tibi, Roma, manus. uel, perdere nomen si placet Hesperium, superi, conlatus in ignes plurimus ad terram per fulmina decidat aether. saeue parens, utrasque simul partesque ducesque, [2,60] dum nondum meruere, feri. tantone nouorum prouentu scelerum quaerunt uter imperet urbi? uix tanti fuerat ciuilia bella mouere ut neuter.' talis pietas peritura querellas egerit. at miseros angit sua cura parentes, 65 oderuntque grauis uiuacia fata senectae seruatosque iterum bellis ciuilibus annos. atque aliquis magno quaerens exempla timori 'non alios' inquit 'motus tum fata parabant cum post Teutonicos uictor Libycosque triumphos [2,70] exul limosa Marius caput abdidit ulua. stagna auidi texere soli laxaeque paludes depositum, Fortuna, tuum; mox uincula ferri exedere senem longusque in carcere paedor. consul et euersa felix moriturus in urbe 75 poenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugit saepe uirum, frustraque hosti concessa potestas sanguinis inuisi, primo qui caedis in actu deriguit ferrumque manu torpente remisit. uiderat inmensam tenebroso in carcere lucem [2,80] terribilisque deos scelerum Mariumque futurum, audieratque pauens "fas haec contingere non est colla tibi; debet multas hic legibus aeui ante suam mortes: uanum depone furorem." si libet ulcisci deletae funera gentis, 85 hunc, Cimbri, seruate senem. non ille fauore numinis, ingenti superum protectus ab ira, uir ferus et Romam cupienti perdere fato sufficiens. idem pelago delatus iniquo hostilem in terram uacuisque mapalibus actus [2,90] nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae et Poenos pressit cineres. solacia fati Carthago Mariusque tulit, pariterque iacentes ignouere deis. Libycas ibi colligit iras. ut primum fortuna redit, seruilia soluit 95 agmina, conflato saeuas ergastula ferro exeruere manus. nulli gestanda dabantur signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum adtuleratque in castra nefas. pro fata, quis ille, quis fuit ille dies, Marius quo moenia uictor [2,100] corripuit, quantoque gradu mors saeua cucurrit! nobilitas cum plebe perit, lateque uagatus ensis, et a nullo reuocatum pectore ferrum. stat cruor in templis multaque rubentia caede lubrica saxa madent. nulli sua profuit aetas: 105 non senis extremum piguit uergentibus annis praecepisse diem, nec primo in limine uitae infantis miseri nascentia rumpere fata. crimine quo parui caedem potuere mereri? sed satis est iam posse mori. trahit ipse furoris [2,110] impetus, et uisum lenti quaesisse nocentem. in numerum pars magna perit, rapuitque cruentus uictor ab ignota uoltus ceruice recisos dum uacua pudet ire manu. spes una salutis oscula pollutae fixisse trementia dextrae. 115 mille licet gladii mortis noua signa sequantur, degener o populus, uix saecula longa decorum sic meruisse uiris, nedum breue dedecus aeui et uitam dum Sulla redit. cui funera uolgi flere uacet? uix te sparsum per viscera, Baebi, [2,120] innumeras inter carpentis membra coronae discessisse manus, aut te, praesage malorum Antoni, cuius laceris pendentia canis ora ferens miles festae rorantia mensae inposuit. truncos lacerauit Fimbria Crassos; 125 saeua tribunicio maduerunt robora tabo. te quoque neclectum uiolatae, Scaeuola, Vestae ante ipsum penetrale deae semperque calentis mactauere focos; paruom set fessa senectus sanguinis effudit iugulo flammisque pepercit. [2,130] septimus haec sequitur repetitis fascibus annus. ille fuit uitae Mario modus, omnia passo quae peior fortuna potest, atque omnibus uso quae melior, mensoque hominis quid fata paterent. iam quot apud Sacri cecidere cadauera Portum 135 aut Collina tulit stratas quot porta cateruas, tum cum paene caput mundi rerumque potestas mutauit translata locum, Romanaque Samnis ultra Caudinas sperauit uolnera Furcas! Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor. [2,140] ille quod exiguum restabat sanguinis urbi hausit; dumque nimis iam putria membra recidit excessit medicina modum, nimiumque secuta est, qua morbi duxere, manus. periere nocentes, sed cum iam soli possent superesse nocentes. 145 tum data libertas odiis, resolutaque legum frenis ira ruit. non uni cuncta dabantur sed fecit sibi quisque nefas: semel omnia uictor iusserat. infandum domini per uiscera ferrum exegit famulus, nati maduere paterno [2,150] sanguine, certatum est cui ceruix caesa parentis cederet, in fratrum ceciderunt praemia fratres. busta repleta fuga, permixtaque uiua sepultis corpora, nec populum latebrae cepere ferarum. hic laqueo fauces elisaque guttura fregit, 155 hic se praecipiti iaculatus pondere dura dissiluit percussus humo, mortesque cruento uictori rapuere suas; hic robora busti exstruit ipse sui necdum omni sanguine fuso desilit in flammas et, dum licet, occupat ignes. [2,160] colla ducum pilo trepidam gestata per urbem et medio congesta foro: cognoscitur illic quidquid ubique iacet. scelerum non Thracia tantum uidit Bistonii stabulis pendere tyranni, postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens 165 tot laceros artus Pisaea fleuit in aula. cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo amisere notas, miserorum dextra parentum colligit et pauido subducit cognita furto. meque ipsum memini, caesi deformia fratris [2,170] ora rogo cupidum uetitisque inponere flammis, omnia Sullanae lustrasse cadauera pacis perque omnis truncos, cum qua ceruice recisum conueniat, quaesisse, caput. quid sanguine manes placatos Catuli referam? cum uictima tristis 175 inferias Marius forsan nolentibus umbris pendit inexpleto non fanda piacula busto, cum laceros artus aequataque uolnera membris uidimus et toto quamuis in corpore caeso nil animae letale datum, moremque nefandae [2,180] dirum saeuitiae, pereuntis parcere morti. auolsae cecidere manus exsectaque lingua palpitat et muto uacuum ferit aera motu. hic aures, alius spiramina naris aduncae amputat, ille cauis euoluit sedibus orbes 185 ultimaque effodit spectatis lumina membris. uix erit ulla fides tam saeui criminis, unum tot poenas cepisse caput. sic mole ruinae fracta sub ingenti miscentur pondere membra, nec magis informes ueniunt ad litora trunci [2,190] qui medio periere freto. quid perdere fructum iuuit et, ut uilem, Marii confundere uoltum? ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret agnoscendus erat. uidit Fortuna colonos Praenestina suos cunctos simul ense recepto 195 unius populum pereuntem tempore mortis. tum flos Hesperiae, Latii iam sola iuuentus, concidit et miserae maculauit ouilia Romae. tot simul infesto iuuenes occumbere leto saepe fames pelagique furor subitaeque ruinae [2,200] aut terrae caelique lues aut bellica clades, numquam poena fuit. densi uix agmina uolgi inter et exangues inmissa morte cateruas uictores mouere manus; uix caede peracta procumbunt, dubiaque labant ceruice; sed illos 205 magna premit strages peraguntque cadauera partem caedis: uiua graues elidunt corpora trunci. intrepidus tanti sedit securus ab alto spectator sceleris: miseri tot milia uolgi non timuit iussisse mori. congesta recepit [2,210] omnia Tyrrhenus Sullana cadauera gurges. in fluuium primi cecidere, in corpora summi. praecipites haesere rates, et strage cruenta interruptus aquae fluxit prior amnis in aequor, ad molem stetit unda sequens. iam sanguinis alti 215 uis sibi fecit iter campumque effusa per omnem praecipitique ruens Tiberina in flumina riuo haerentis adiuuit aquas; nec iam alueus amnem nec retinent ripae, redditque cadauera campo. tandem Tyrrhenas uix eluctatus in undas [2,220] sanguine caeruleum torrenti diuidit aequor. hisne salus rerum, felix his Sulla uocari, his meruit tumulum medio sibi tollere Campo? haec rursus patienda manent, hoc ordine belli ibitur, hic stabit ciuilibus exitus armis. 225 quamquam agitant grauiora metus, multumque coitur humani generis maiore in proelia damno. exulibus Mariis bellorum maxima merces Roma recepta fuit, nec plus uictoria Sullae praestitit inuisas penitus quam tollere partes: [2,230] hos alio, Fortuna, uocas, olimque potentes concurrunt. neuter ciuilia bella moueret contentus quo Sulla fuit.' sic maesta senectus praeteritique memor flebat metuensque futuri. at non magnanimi percussit pectora Bruti 235 terror et in tanta pauidi formidine motus pars populi lugentis erat, set nocte sopora, Parrhasis obliquos Helice cum uerteret axes, atria cognati pulsat non ampla Catonis. inuenit insomni uoluentem publica cura [2,240] fata uirum casusque urbis cunctisque timentem securumque sui, farique his uocibus orsus: 'omnibus expulsae terris olimque fugatae uirtutis iam sola fides, quam turbine nullo excutiet fortuna tibi, tu mente labantem 245 derige me, dubium certo tu robore firma. namque alii Magnum uel Caesaris arma sequantur, dux Bruto Cato solus erit. pacemne tueris inconcussa tenens dubio uestigia mundo, an placuit ducibus scelerum populique furentis [2,250] cladibus inmixtum ciuile absoluere bellum? quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae: hos polluta domus legesque in pace timendae, hos ferro fugienda fames mundique ruinae permiscenda fides. nullum furor egit in arma; 255 castra petunt magna uicti mercede: tibi uni per se bella placent? quid tot durare per annos profuit inmunem corrupti moribus aeui? hoc solum longae pretium uirtutis habebis: accipient alios, facient te bella nocentem. [2,260] ne tantum, o superi, liceat feralibus armis, has etiam mouisse manus. nec pila lacertis missa tuis caeca telorum in nube ferentur: ne tanta in cassum uirtus eat, ingeret omnis se belli fortuna tibi. quis nolet in isto 265 ense mori, quamuis alieno uolnere labens, et scelus esse tuum? melius tranquilla sine armis otia solus ages, sicut caelestia semper inconcussa suo uoluuntur sidera lapsu. fulminibus propior terrae succenditur aer, [2,270] imaque telluris uentos tractusque coruscos flammarum accipiunt; nubes excedit Olympus. lege deum minimas rerum discordia turbat, pacem magna tenent. quam laetae Caesaris aures accipient tantum uenisse in proelia ciuem! 275 nam praelata suis numquam diuersa dolebit castra ducis Magni. nimium placet ipse Catoni, si bellum ciuile placet. pars magna senatus et duce priuato gesturus proelia consul sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem [2,280] sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe solus Caesar erit. quod si pro legibus arma ferre iuuat patriis libertatemque tueri nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem, post bellum uictoris habes.' sic fatur; at illi 285 arcano sacras reddit Cato pectore uoces. 'summum, Brute, nefas ciuilia bella fatemur, sed quo fata trahunt uirtus secura sequetur. crimen erit superis et me fecisse nocentem. sidera quis mundumque uelit spectare cadentem [2,290] expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether, terra labet mixto coeuntis pondere mundi, complossas tenuisse manus? gentesne furorem Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur diductique fretis alio sub sidere reges, 295 otia solus agam? procul hunc arcete furorem, o superi, motura Dahas ut clade Getasque securo me Roma cadat. ceu morte parentem natorum orbatum longum producere funus ad tumulos iubet ipse dolor, iuuat ignibus atris [2,300] inseruisse manus constructoque aggere busti ipsum atras tenuisse faces, non ante reuellar exanimem quam te conplectar, Roma; tuumque nomen, Libertas, et inanem persequar umbram. sic eat: inmites Romana piacula diui 305 plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum. o utinam caelique deis Erebique liceret hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas! deuotum hostiles Decium pressere cateruae: me geminae figant acies, me barbara telis [2,310] Rheni turba petat, cunctis ego peruius hastis excipiam medius totius uolnera belli. hic redimat sanguis populos, hac caede luatur quidquid Romani meruerunt pendere mores. ad iuga cur faciles populi, cur saeua uolentes 315 regna pati pereunt? me solum inuadite ferro, me frustra leges et inania iura tuentem. hic dabit hic pacem iugulus finemque malorum gentibus Hesperiis: post me regnare uolenti non opus est bello. quin publica signa ducemque [2,320] Pompeium sequimur? nec, si fortuna fauebit, hunc quoque totius sibi ius promittere mundi non bene conpertum est: ideo me milite uincat ne sibi se uicisse putet.' sic fatur, et acris irarum mouit stimulos iuuenisque calorem 325 excitat in nimios belli ciuilis amores, interea Phoebo gelidas pellente tenebras pulsatae sonuere fores, quas sancta relicto Hortensi maerens inrupit Marcia busto. quondam uirgo toris melioris iuncta mariti, [2,330] mox, ubi conubii pretium mercesque soluta est tertia iam suboles, alios fecunda penates inpletura datur geminas et sanguine matris permixtura domos; sed, postquam condidit urna supremos cineres, miserando concita uoltu, 335 effusas laniata comas contusaque pectus uerberibus crebris cineresque ingesta sepulchri, non aliter placitura uiro, sic maesta profatur: 'dum sanguis inerat, dum uis materna, peregi iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos: [2,340] uisceribus lassis partuque exhausta reuertor iam nulli tradenda uiro. da foedera prisci inlibata tori, da tantum nomen inane conubii; liceat tumulo scripsisse "Catonis Marcia", nec dubium longo quaeratur in aeuo 345 mutarim primas expulsa an tradita taedas. non me laetorum sociam rebusque secundis accipis: in curas uenio partemque laborum. da mihi castra sequi: cur tuta in pace relinquar et sit ciuili propior Cornelia bello?' [2,350] hae flexere uirum uoces, et, tempora quamquam sint aliena toris iam fato in bella uocante, foedera sola tamen uanaque carentia pompa iura placent sacrisque deos admittere testes. festa coronato non pendent limine serta, 355 infulaque in geminos discurrit candida postes, legitimaeque faces, gradibusque adclinis eburnis stat torus et picto uestes discriminat auro, turritaque premens frontem matrona corona translata uitat contingere limina planta; [2,360] non timidum nuptae leuiter tectura pudorem lutea demissos uelarunt flammea uoltus, balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus, colla monile decens umerisque haerentia primis suppara nudatos cingunt angusta lacertos. 365 sicut erat, maesti seruat lugubria cultus quoque modo natos hoc est amplexa maritum. obsita funerea celatur purpura lana, non soliti lusere sales, nec more Sabino excepit tristis conuicia festa maritus. [2,370] pignora nulla domus, nulli coiere propinqui: iunguntur taciti contentique auspice Bruto. ille nec horrificam sancto dimouit ab ore caesariem duroque admisit gaudia uoltu (ut primum tolli feralia uiderat arma, 375 intonsos rigidam in frontem descendere canos passus erat maestamque genis increscere barbam: uni quippe uacat studiis odiisque carenti humanum lugere genus), nec foedera prisci sunt temptata tori: iusto quoque robur amori [2,380] restitit. hi mores, haec duri inmota Catonis secta fuit, seruare modum finemque tenere naturamque sequi patriaeque inpendere uitam nec sibi sed toti genitum se credere mundo. huic epulae uicisse famem, magnique penates 385 summouisse hiemem tecto, pretiosaque uestis hirtam membra super Romani more Quiritis induxisse togam, Venerisque hic us usus, progenies: urbi pater est urbique maritus, iustitiae cultor, rigidi seruator honesti, [2,390] in commune bonus; nullosque Catonis in actus subrepsit partemque tulit sibi nata uoluptas. interea trepido discedens agmine Magnus moenia Dardanii tenuit Campana coloni. haec placuit belli sedes, hinc summa mouentem 395 hostis in occursum sparsas extendere partis, umbrosis mediam qua collibus Appenninus erigit Italiam nulloque a uertice tellus altius intumuit propiusque accessit Olympo. mons inter geminas medius se porrigit undas [2,400] inferni superique maris, collesque coercent hinc Tyrrhena uado frangentes aequora Pisae, illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon. fontibus hic uastis inmensos concipit amnes fluminaque in gemini spargit diuortia ponti 405 (in laeuum cecidere latus ueloxque Metaurus Crustumiumque rapax et iuncto Sapis Isauro Senaque et Hadriacas qui uerberat Aufidus undas; quoque magis nullum tellus se soluit in amnem Eridanus fractas deuoluit in aequora siluas [2,410] Hesperiamque exhaurit aquis. hunc fabula primum populea fluuium ripas umbrasse corona, cumque diem pronum transuerso limite ducens succendit Phaethon flagrantibus aethera loris, gurgitibus raptis penitus tellure perusta, 415 hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas. non minor hic Nilo, si non per plana iacentis Aegypti Libycas Nilus stagnaret harenas; non minor hic Histro, nisi quod, dum permeat orbem, Hister casuros in quaelibet aequora fontes [2,420] accipit et Scythicas exit non solus in undas. dexteriora petens montis decliuia Thybrim unda facit Rutubamque cauum. delabitur inde Vulturnusque celer nocturnaeque editor aurae Sarnus et umbrosae Liris per regna Maricae 425 Vestinis inpulsus aquis radensque Salerni tesca Siler nullasque uado qui Macra moratus alnos uicinae procurrit in aequora Lunae). longior educto qua surgit in aera dorso, Gallica rura uidet deuexasque excipit Alpes. [2,430] tunc Vmbris Marsisque ferax domitusque Sabello uomere, piniferis amplexus rupibus omnis indigenas Latii populos, non deserit ante Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis, extenditque suas in templa Lacinia rupes, 435 longior Italia, donec confinia pontus solueret incumbens terrasque repelleret aequor, at, postquam gemino tellus elisa profundo est, extremi colles Siculo cessere Peloro. Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso [2,440] gaudet habere uias, quod non terat hoste uacantis Hesperiae fines uacuosque inrumpat in agros atque ipsum non perdat iter consertaque bellis bella gerat. non tam portas intrare patentis quam fregisse iuuat, nec tam patiente colono 445 arua premi quam si ferro populetur et igni. concessa pudet ire uia ciuemque uideri. tunc urbes Latii dubiae uarioque fauore ancipites, quamquam primo terrore ruentis cessurae belli, denso tamen aggere firmant [2,450] moenia et abrupto circumdant undique uallo, saxorumque orbes et quae super eminus hostem tela petant altis murorum turribus aptant. pronior in Magnum populus, pugnatque minaci cum terrore fides, ut, cum mare possidet Auster 455 flatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur, si rursus tellus pulsu laxata tridentis Aeolii tumidis inmittat fluctibus Eurum, quamuis icta nouo, uentum tenuere priorem aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro [2,460] uindicat unda Notum. facilis sed uertere mentes terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat. gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis, iusque sui pulso iam perdidit Vmbria Thermo. nec gerit auspiciis ciuilia bella paternis 465 Caesaris audito conuersus nomine Sulla. Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae, per diuersa ruens neclecto moenia tergo, qua siluae, qua saxa, fugit. depellitur arce Lentulus Asculea; uictor cedentibus instat [2,470] deuertitque acies, solusque ex agmine tanto dux fugit et nullas ducentia signa cohortes. tu quoque nudatam commissae deseris arcem, Scipio, Nuceriae, quamquam firmissima pubes his sedeat castris, iam pridem Caesaris armis 475 Parthorum seducta metu, qua Gallica damna suppleuit Magnus, dumque ipse ad bella uocaret donauit socero Romani sanguinis usum. at te Corfini ualidis circumdata muris tecta tenent, pugnax Domiti; tua classica seruat [2,480] oppositus quondam polluto tiro Miloni. ut procul inmensam campo consurgere nubem ardentisque acies percussis sole corusco conspexit telis, 'socii, decurrite' dixit 'fluminis ad ripas undaeque inmergite pontem. 485 et tu montanis totus nunc fontibus exi atque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnos discussa conpage feras. hoc limite bellum haereat, hac hostis lentus terat otia ripa. praecipitem cohibete ducem: uictoria nobis [2,490] hic primum stans Caesar erit.' nec plura locutus deuoluit rapidum nequiquam moenibus agmen. nam prior e campis ut conspicit amne soluto rumpi Caesar iter calida prolat ab ira 'non satis est muris latebras quaesisse pauori? 495 obstruitis campos fluuiisque arcere paratis, ignaui? non, si tumido me gurgite Ganges summoueat, stabit iam flumine Caesar in ullo post Rubiconis aquas. equitum properate cateruae, ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem.' [2,500] haec ubi dicta, leuis totas accepit habenas in campum sonipes, crebroque simillima nimbo trans ripam ualidi torserunt tela lacerti. ingreditur pulsa fluuium statione uacantem Caesar, et ad tutas hostis conpellitur arces. 505 et iam moturas ingentia pondera turris erigit, et mediis subrepit uinea muris: ecce, nefas belli, reseratis agmina portis captiuum traxere ducem, ciuisque superbi constitit ante pedes. uoltu tamen alta minaci [2,510] nobilitas recta ferrum ceruice poposcit. scit Caesar poenamque peti ueniamque timeri. 'uiue, licet nolis, et nostro munere' dixit 'cerne diem. uictis iam spes bona partibus esto exemplumque mei. uel, si libet, arma retempta, 515 et nihil hac uenia, si uiceris, ipse paciscor.' fatur et astrictis laxari uincula palmis imperat. heu, quanto melius uel caede peracta parcere Romano potuit fortuna pudori! poenarum extremum ciui, quod castra secutus [2,520] sit patriae Magnumque ducem totumque senatum, ignosci. premit ille grauis interritus iras, et secum 'Romamne petes pacisque recessus degener? in medios belli non ire furores iam dudum moriture paras? rue certus et omnis 525 lucis rumpe moras et Caesaris effuge munus.' nescius interea capti ducis arma parabat Magnus, ut inmixto firmaret robore partis. iamque secuturo iussurus classica Phoebo temptandasque ratus moturi militis iras [2,530] adloquitur tacitas ueneranda uoce cohortes. 'o scelerum ultores melioraque signa secuti, o uere Romana manus, quibus arma senatus non priuata dedit, uotis deposcite pugnam, ardent Hesperii saeuis populatibus agri, 535 Gallica per gelidas rabies ecfunditur Alpes, iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses. di melius, belli tulimus quod damna priores: coeperit inde nefas, iam iam me praeside Roma supplicium poenamque petat. neque enim ista uocari [2,540] proelia iusta decet, patriae sed uindicis iram; nec magis hoc bellum est, quam quom Catilina parauit arsuras in tecta faces sociusque furoris Lentulus exertique manus uaesana Cethegi. o rabies miseranda ducis! cum fata Camillis 545 te, Caesar, magnisque uelint miscere Metellis, ad Cinnas Mariosque uenis. sternere profecto ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securis passus Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro, quique feros mouit Sertorius exul Hiberos. [2,550] quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar, inuideo nostrasque manus quod Roma furenti opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes et Scythicis Crassus uictor remeasset ab oris, ut simili causa caderes, quoi Spartacus, hosti. 555 te quoque si superi titulis accedere nostris iusserunt, ualet, en, torquendo dextera pilo, feruidus haec iterum circa praecordia sanguis incaluit; disces non esse ad bella fugaces qui pacem potuere pati. licet ille solutum [2,560] defectumque uocet, ne uos mea terreat aetas: dux sit in his castris senior, dum miles in illis. quo potuit ciuem populus perducere liber ascendi, supraque nihil nisi regna reliqui. non priuata cupis, Romana quisquis in urbe 565 Pompeium transire paras. hinc consul uterque, hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus uictor erit? non tam caeco trahis omnia cursu teque nihil, Fortuna, pudet. multisne rebellis Gallia iam lustris aetasque inpensa labori [2,570] dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis Oceanumque uocans incerti stagna profundi territa quaesitis ostendit terga Britannis? an uanae tumuere minae quod fama furoris expulit armatam patriis e sedibus urbem? 575 heu demens, non te fugiunt, me cuncta secuntur. qui cum signa tuli toto fulgentia ponto, ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem, omne fretum metuens pelagi pirata reliquit angustaque domum terrarum in sede poposcit. [2,580] idem per Scythici profugum diuortia ponti indomitum regem Romanaque fata morantem ad mortem Sulla felicior ire coegi. pars mundi mihi nulla uacat, sed tota tenetur terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis: 585 hinc me uictorem gelidas ad Phasidos undas Arctos habet, calida medius mihi cognitus axis Aegypto atque umbras nusquam flectente Syene, occasus mea iura timent Tethynque fugacem qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis, [2,590] me domitus cognouit Arabs, me Marte feroces Heniochi notique erepto uellere Colchi, Cappadoces mea signa timent et dedita sacris incerti Iudaea dei mollisque Sophene, Armenios Cilicasque feros Taurumque subegi: 595 quod socero bellum praeter ciuile reliqui?' uerba ducis nullo partes clamore secuntur nec matura petunt promissae classica pugnae. sensit et ipse metum Magnus, placuitque referri signa nec in tantae discrimina mittere pugnae [2,600] iam uictum fama non uisi Caesaris agmen. pulsus ut armentis primo certamine taurus siluarum secreta petit uacuosque per agros exul in aduersis explorat cornua truncis nec redit in pastus, nisi cum ceruice recepta 605 excussi placuere tori, mox reddita uictor quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris inuito pastore trahit, sic uiribus inpar tradidit Hesperiam profugusque per Apula rura Brundisii tutas concessit Magnus in arces. [2,610] urbs est Dictaeis olim possessa colonis, quos Creta profugos uexere per aequora puppes Cecropiae uictum mentitis Thesea uelis. hinc latus angustum iam se cogentis in artum Hesperiae tenuem producit in aequora linguam, 615 Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas. nec tamen hoc artis inmissum faucibus aequor portus erat, si non uiolentos insula Coros exciperet saxis lassasque refunderet undas. hinc illinc montes scopulosae rupis aperto [2,620] opposuit natura mari flatusque remouit, ut tremulo starent contentae fune carinae. hinc late patet omne fretum, seu uela ferantur in portus, Corcyra, tuos, seu laeua petatur Illyris Ionias uergens Epidamnos in undas. 625 hoc fuga nautarum, cum totas Hadria uires mouit et in nubes abiere Ceraunia cumque spumoso Calaber perfunditur aequore Sason. ergo, ubi nulla fides rebus post terga relictis nec licet ad duros Martem conuertere Hiberos, [2,630] cum mediae iaceant inmensis tractibus Alpes, tum subole e tanta natum cui firmior aetas adfatur. 'mundi iubeo temptare recessus: Euphraten Nilumque moue, quo nominis usque nostri fama uenit, quas est uolgata per urbes 635 post me Roma ducem. sparsos per rura colonos redde mari Cilicas; Pharios hinc concute reges Tigranemque meum; nec Pharnacis arma relinquas admoneo nec tu populos utraque uagantis Armenia Pontique feras per litora gentis [2,640] Riphaeasque manus et quas tenet aequore denso pigra palus Scythici patiens Maeotia plaustri et --- quid plura moror? totos mea, nate, per ortus bella feres totoque urbes agitabis in orbe perdomitas; omnes redeant in castra triumphi. 645 at uos, qui Latios signatis nomine fastos, primus in Epirum Boreas agat; inde per arua Graiorum Macetumque nouas adquirite uires dum paci dat tempus hiemps.' sic fatur, et omnes iussa gerunt soluuntque cauas a litore puppes. [2,650] at numquam patiens pacis longaeque quietis armorum, nequid fatis mutare liceret, adsequitur generique premit uestigia Caesar. sufficerent aliis primo tot moenia cursu rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces, 655 ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces, Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps, nil actum credens cum quid superesset agendum, instat atrox et adhuc, quamuis possederit omnem Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus, [2,660] communem tamen esse dolet; nec rursus aperto uult hostes errare freto, sed molibus undas obstruit et latum deiectis rupibus aequor. cedit in inmensum cassus labor; omnia pontus haurit saxa uorax montesque inmiscet harenis, 665 ut, maris Aeolii medias si celsus in undas depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes emineant, uel si conuolso uertice Gaurus decidat in fundum penitus stagnantis Auerni. ergo, ubi nulla uado tenuit sua pondera moles, [2,670] tunc placuit caesis innectere uincula siluis roboraque inmensis late religare catenis. talis fama canit tumidum super aequora Persen construxisse uias, multum cum pontibus ausis Europamque Asiae Sestonque admouit Abydo 675 incessitque fretum rapidi super Hellesponti, non Eurum Zephyrumque timens, cum uela ratisque in medium deferret Athon. sic ora profundi artantur casu nemorum; tunc aggere multo surgit opus longaeque tremunt super aequora turres. [2,680] Pompeius tellure noua conpressa profundi ora uidens curis animum mordacibus angit, ut reseret pelagus spargatque per aequora bellum. saepe Noto plenae tensisque rudentibus actae ipsa maris per claustra rates fastigia molis 685 discussere salo spatiumque dedere carinis tortaque per tenebras ualidis ballista lacertis multifidas iaculata faces. ut tempora tandem furtiuae placuere fugae, ne litora clamor nauticus exagitet neu bucina diuidat horas [2,690] neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas praecepit sociis. iam coeperat ultima Virgo Phoebum laturas ortu praecedere Chelas, cum tacitas soluere rates. non anchora uoces mouit, dum spissis auellitur uncus harenis; 695 dum iuga curuantur mali dumque ardua pinus erigitur, pauidi classis siluere magistri, strictaque pendentes deducunt carbasa nautae nec quatiunt ualidos, ne sibilet aura, rudentes. dux etiam uotis hoc te, Fortuna, precatur, [2,700] quam retinere uetas, liceat sibi perdere saltem Italiam. uix fata sinunt; nam murmure uasto inpulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda, totque carinarum permixtis aequora sulcis 703 a ergo hostes portis, quas omnis soluerat urbis cum fato conuersa fides, murisque recepti praecipiti cursu flexi per cornua portus ora petunt pelagusque dolent contingere classi. heu pudor, exigua est fugiens uictoria Magnus. angustus puppes mittebat in aequora limes [2,710] artior Euboica, qua Chalcida uerberat, unda. hic haesere rates geminae, classique paratae excepere manus, tractoque in litora bello hic primum rubuit ciuili sanguine Nereus, cetera classis abit summis spoliata carinis: 715 ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas, Cyaneas tellus emisit in aequora cautes; rapta puppe minor subducta est montibus Argo uanaque percussit pontum Symplegas inanem et statura redit. iam Phoebum urguere monebat [2,720] non idem Eoi color aetheris, albaque nondum lux rubet et flammas propioribus eripit astris, et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootae in faciem puri redeunt languentia caeli, maioresque latent stellae, calidumque refugit 725 Lucifer ipse diem. pelagus iam, Magne, tenebas non ea fata ferens quae cum super aequora toto praedonem sequerere mari: lassata triumphis desciuit Fortuna tuis. cum coniuge pulsus et natis totosque trahens in bella penates [2,730] uadis adhuc ingens populis comitantibus exul. quaeritur indignae sedes longinqua ruinae. non quia te superi patrio priuare sepulchro maluerint Phariae busto damnantur harenae: parcitur Hesperiae. procul hoc et in orbe remoto 735 abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus inmaculata sui seruetur sanguine Magni.