BULLA CONTRA ERRORES MARTINI LUTHERI ET SEQUACIUM. Leo Episcopus Seruus Seruorum Dei Ad perpetuam rei memoriam. Exsurge, Domine, et iudica causam tuam, memor esto improperiorum tuorum, eorum, quae ab insipientibus fiunt tota die; inclina aurem tuam ad preces nostras, quoniam surrexerunt uulpes quaerentes demoliri uineam, cuius tu torcular calcasti solus, et ascensurus ad Patrem eius curam, regimen et administrationem Petro tanquam capiti et tuo uicario, eiusque successoribus instar triumphantis Ecclesiae commisisti: exterminate nititur eam aper de silua, et singularis ferus depasci eam. Exsurge, Petre, et pro pastorali cura praefata tibi (ut praefertur) diuinitus demandata, intende in causam sanctae Romanae Ecclesiae, Matris omnium ecclesiarum, se fidei magistrae, quam tu, iubente Deo, tuo sanguine consecrasti, contra quam, sicut tu praemonere dignatus es, insurgunt magistri mendaces introducentes sectas perditionis, sibi celerem interitum superducentes, quorum lingua ignis est, inquietum malum, plena ueneno mortifero, qui zelum amarum habentes et contentiones in cordibus suis, gloriantur, et mendaces sunt aduersus ueritatem. Exsurge tu quoque, quaesumus, Paule, qui eam tuā doctrinā et pari martyrio illuminasti atque illustrasti. Iam enim surgit nouus Porphyrius; quia sicut ille olim sanctos Apostolos iniuste momordit, ita hic sanctos Pontifices praedecessores nostros contra tuam doctrinam eos non obsecrando, sed increpando, mordere, lacerare, ac ubi causae suae diffidit, ad conuicia accedere non ueretur, more haereticorum, quorum (ut inquit Hieronymus) ultimum presidium est, ut cum conspiciant causas suas damnatum iri, incipiant uirus serpentis linguā diffundere; et cum se uictos conspiciant, ad contuinelias prosilire. Nam licet haereses esse ad exercitationem fidelium in dixeris oportere, eas tamen, ne incrementum accipiant, neue uulpeculae coalescant, in ipso ortu, te intercedente et adiuuante, extingui necesse est. Exurgat denique, omnis Sanctorum, ac reliqua uniuersalis Ecclesia, cuius uera sacrarum literarum interpretatione posthabita, quidam, quorum mentem pater mendacii excaecauit, ex ueteri haereticorum instituto, apud semetipsos sapientes, scripturas easdem aliter quam Spiritus sanctus flagitet, proprio dumtaxat sensu ambitionis, auraeque popularis causa, teste Apostolo, interpretantur, immo uero torquent et adulterant, ita ut iuxta Hieronymum iam non sit euangelium Christi, sed hominis, aut quod peius est, diaboli. Exurgat, inquam, praefata Ecclesia sancta Dei, et una cum beatissimis Apostolis praefatis apud Deum omnipotentem intercedat, ut purgatis ouium suarum erroribus, eliminatisque a fidelium finibus haeresibus uniuersis Ecclesiae suae sanctae pacem et unitatem conseruare dignetur. Dudum siquidem quod prae animi angustia et moerore exprimere uix possumus, fide dignorum relatu ac fama publica referente ad nostrum peruenit auditum, immo uero, pro dolor oculis nostris uidimus ac legimus, multos et uarios errores quosdam uidelicet iam per Concilia ac Praedec-essorum nostrorum constitutiones damnatos, haeresim etiam Graecorum et Bohemicam expresse continentes: alios uero respectiue, uel haereticos, uel falsos, uel scandalosos, uel piarum aurium offensiuos, uel simplicium mentium seductiuos, a falsis fidei cultoribus, qui per superbam curiositatem mundi gloriam cupientes, contra Apostoli doctrinam plus sapere uolunt, quam oporteat; quorum garrulitas (ut inquit Hieronymus) sine scripturarum auctoritate non haberet fidem, nisi uiderentur peruersam doctrinam etiam diuinis testimoniis, male tamen interpretatis, roborare: a quorum oculis Dei timor recessit, humani generis hoste suggerente, nouiter suscitatos, et nuper apud quosdam leuiores in inclyta natione Germanica seminatos. Quod eo magis dolemus ibi euenisse, quod eandem nationem et nos et Praedecessores nostri in uisceribus semper gesserimus caritatis. Nam post translatum ex Grecis a Romana Ecclesia in eosdem Germanos imperium, iidem Praedecessores nostri et nos eiusdem Ecclesiae aduocates defensoresque ex eis semper accepimus; quos quidem Germanos, Catholicae ueritatis uere germanos, constat haeresum (haeresium) acerrimos oppugnatores semper fuisse: cuius rei testes sunt laudabiles illae constitutiones Germanorum Imperatorum pro libertate Ecclesiae, proque expellendis exterminandisque ex omni Germania haereticis, sub grauissimis poenis, etiam amissionis terrarum et dominiorum, contra receptatores uel non expellentes olim editae, et ą nostris Praedecessoribus confirmatae, quae si hodie seruarentur, et nos et ipsi utique hae molestiā careremus. Testis est in Concilio Constantiensi Hussitarum ac Wiccleffistarum, necnon Hieronymi Pragensis damnata ac punita perfidia. Testis est totiens contra Bohemos Germanorum sanguis effusus. Testis denique est praedictorum errorum, seu multorum ex eis per Coloniensem et Louaniensem Uniuersitates, utpote agri dominici piissimas religiosissimasque cultrices, non minus docta quam uera ac sancta confutatio, reprobatio, et damnatio. Multa quoque alia allegare possemus, quae, ne historiam texere uideamur, praetermittenda censuimus. Pro pastorals igitur officii, diuinā gratiā, nobis iniuncti cura, quam gerimus, praedictorum errorum uirus pestiferum ulterius tolerare seu dissimulare sine Christianae, religionis nota, atque orthodoxae fidei iniuria nullo modo possumus. Eorum autem errorum aliquos praesentibus duximus inferendos, quorum tenor sequitur, et est talis: I. Haeretica sententia est, sed usitata, Sacramenta nouae legis iustificantem gratiam illis dare, qui non ponunt obicem. II. In puero post baptismum negare remanens peccatum, est Paulum et Christum simul conculcare. III. Fomes peccati, etiam si nullum adsit actuale peccatum, moratur exeuntem a corpore animam ab ingressu coeli. IV. Imperfecta caritas morituri fert secum necessario magnum timorem, qui se solo satis est facere poenam purgatorii, et impedit introitum regni. V. Tres esse partes poenitentiae, contritionem, confessionem, et satisfactionem, non est fundatum in sacra scriptura, nec in antiquis sanctis Christianis doctoribus. VI. Contritio, quae paratus per discussionem, collectionem, et deteststionem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando peccatorum grauitatem, multitudinem, foeditatem, amissionem aeternae beatitudinis, ac aeternae damnationis acquisitionem, haec contritio facit hypocritam, immo magis peccatorem. VII. Verissimum est prouerbium, et omnium doctrina de contritionibus hucusque data praestantius, de cetero non facere, summa poenitentia, optima poenitentia, noua uita. VIII. Nullo modo praesumas confiteri peccata uenialia, sed nec omnia mortalia, quia impossibile est, ut omnia mortalia cognoscas: unde in primitiua Ecclesia solum manifesta mortalia confitebantur. IX. Dum uolumus omnia pure confiteri, nihil aliud facimus, quam quod misericordiae Dei nihil uolumus relinquere ignoscendum. X. Peccata non sunt illi remissa, nisi remittente sacerdote credat sibi remitti; immo peccatum maneret nisi remissum crederet; non enim sufficit remissio peccati et gratiae donatio, sed oportet etiam credere esse remissum. XI. Nullo modo confidas absolui propter tuam contritionem, sed propter uerbum Christi: "Quodcumque solueris." etc. Sic, inquam, confide, si sacerdotis obtinueris absolutionem, et crede fortiter te absolutum; et absolutus uere eris, quidquid sit de contritione. XII. Si per impossibile confessus non esset contritus, aut sacerdos non serio, sed ioco absolueret, si tamen credat se absolutum, uerissime est absolutus. XIII. In sacramento poenitentiae se remissione culpae non plus facit Papa aut episcopus, quam infimus sacerdos; immo ubi non est sacerdos, aeque tantum quilibet Christianus, etiam si mulier, aut puer esset. XIV. Nullus debet sacerdote respondere, se esse contritum, nec sacerdos requirere. XV. Magnus est error eorum, qui ad sacramenta Eucharistiae accedunt huic innixi, quod sint confessi, quod non sint sibi conscii alicuius peccati mortalis; quod praemiserint orationes suas et praeparatoria; omnes illi ad iudicium sibi manducant et bibunt; sed si credant et confidant se gratiam ibi consecuturos, haec sola fides facit eos puros et dignos. XVI. Consultum uidetur, quod Ecclesia in communi concilio statueret, laicos sub utraque specie communicandos; nec Bohemi communicantes sub utraque specie sunt haeretici, sed schismatici. XVII. Thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sunt merita Christi et sanctorum. XVIII. Indulgentiae sunt piae fraudes fidelium, et remissiones bonorum onerum, et sunt de numero eorum, quae licent, et non de numero eorum, quae expediunt. XIX. Indulgentiae his, qui ueraciter eas consequuntur, non ualent ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debitae ad diuinam iustitiam. XX. Seducuntur credentes indulgentias esse salutares, et ad fructum spiritūs utiles. XXI. Indulgentiae necessariae sunt solum publicis criminibus, et proprie conceduntur duris solummodo et impatientibus. XXII. Sex generibus hominum indulgentiae nec sunt necessariae, nec utiles; uidelicet mortuis seu morituris, infirmis, legitime impeditis, his qui non commiserunt crimina, his qui crimina commiserunt, sed non publica, his qui meliora operantur. XXIII. Excommunicationes sunt tantum externae poenae, nec priuant hominem communibus spiritualibus Ecclesiae orationibus. XXIV. Docendi sunt Christiani plus diligere excommunicationem quam timere. XXV. Romanus Pontifex, Petri successor, non est Christi uicarius super omnes mundi ecclesias ab ipso Christo in beato Petro institutus. XXVI. Verbum Christi ad Petrum: "Quodcumque solueris super terram," etc., extenditur duntaxat ad ligata ab ipso Petro. XXVII. Certum est in manu Ecclesiae aut Papae prorsus non esse statuere articulos fidei, immo nec leges morum, seu bonorum operum. XXVIII. Si Papa cum magna parte Ecclesiae sic uel sic sentiret, nec etiam erraret, adhuc non est peccatum aut haeresis contrarium sentire, praesertim in re non necessaria ad salutem, donec fuerit per Concilium uniuersale alterum reprobatum, alterum approbatum. XXIX. Via nobis facta est enarrandi auctoritatem Conciliorum, et libere contradicendi eorum gestis, et iudicandi eorum decreta, et confidenter confitendi quidquid uerum uidetur, siue probatum fuerit, siue reprobatum a quocunque concilio. XXX. Aliqui articuli Ioannis Husz condemnati in concilio Constantiensi sunt Christianissimi, uerissimi et euangelici, quos non uniuersalis Ecclesia posset damnare. XXXI. In omni opere bono Iustus peccat. XXXII. Opus bonum optime factum ueniale est peccatum. XXXIII. Haereticos comburi est contra uoluntatem Spiritūs. XXXIV. Praeliari aduersus Turcas est repugnare Deo uisitanti iniquitates nostras per illos. XXXV. Nemo est certus se non semper peccare mortaliter propter occultissimum superbaa uitium. XXXVI. Liberum arbitrium post peccatum est res de solo titulo, et dum facit quod in se est, peccat mortaliter. XXXVII. Purgatorium non potest probari ex sacra scriptura, quae sit in canone. XXXVIII. Animae in purgatorio non sunt securae de earum salute, saltem omnes; nec probatum est ullis aut rationibus aut scripturis, ipsas esse extra statum merendi, aut agendae caritatis. XXXIX. Animae in purgatorio peccant sine intermissione, quamdiu quaerunt requiem, et horrent poenas. XL. Animae ex purgatorio liberatae suffragiis uiuentium minus beantur, quam si per se satisfecissent. XLI. Praelati ecclesiastica et principes seculares non malefacerent si omnes saccos mendicitatis delerent. Qui quidem errores respectiue quam sint pestiferi, quam perniciosi, quam scandalosi, quam piarum et simplicium mentium seductiui, quam denique sint contra omnem charitatem, ac sanctae Romanae Ecclesiae matris omnium fidelium et magistrae fidei reuerentiam atque neruum ecclesiasticae disciplines, obedientiam scilicet, quae fons est et origo omnium uirtutum, sine qua facile unusquisque infidelis esse conuincitur, nemo sanae mentis ignorat. Nos Igitur in praemissis, utpote grauissimis, propensius (ut decet) procedere, necnon huiusmodi pesti morboque canceroso, ne in agro Dominico tanquam uepris nociua ulterius serpat, uiam praecludere cupientes, habita super praedictis erroribus, et eorum singulis diligenti trutinatione, discussione, ac districto examine, maturaque deliberatione, omnibusque rite pensatis ac saeepius uentilatis cum uenerabilibus fratribus nostris sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, ac regularium ordinum Prioribus, seu ministris generalibus, plurisbusque aliis sacrae theologiae, necnon utriusque iuris professoribus siue magistris, et quidem peritissimis, reperimus eosdem errores respectiue (ut praefertur) aut articulos non esse catholicos, nec tanquam tales esse dogmatizandos, sed contra Ecclesiuae Catholicae doctrinam siue traditionem, atque ab ea ueram diuinarum scripturarum receptam interpretationem, cuius auctoritati ita acquiescendum censuit Augustinus, ut dixerit, se Euangelio non fuisse crediturum, nisi Ecclesiae Catholicae interuenisset auctoritas. Nam ex eisdem erroribus, uel eorum aliquo, uel aliquibus, palam sequitur, eandem Ecclesiam, quae Spiritu sancto regitur, errare, et semper errasse. Quod est utique contra illud, quod Christus discipulis suis in ascensione sua (ut in sancto Euangelio Matthaei legitur) promisit dicens: "Ego uobiscum sum usque ad consummationem seculi;" necnon contra Sanctorum Patrum determinationes, Conciliorum quoque et summorum Pontificum expressas ordinationes seu canones, quibus non obtemperasse omnium haeresum et schismatum, teste Cypriano, fomes et causa semper fuit. De eorundem itaque uenerabilium fratrum nostrorum consilio et assensu, se omnium et singulorum praedictorum maturā deliberatione praedicta, auctoritate omnipotentis Dei, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et nostra, praefatos omnes et singulos articulos seu errores, tanquam (ut praemittitur) respectiue haereticos, aut scandalosos, aut falsos, aut piarum aurium offensiuos, uel simplicium mentium seductiuos, et ueritate Catholicae obuiantes, damnamus, reprobamus, ac omnino reiicimus, ac pro damnatis, reprobatis, et reiectis ab omnibus utriusque sexūs Christi fidelibus haberi debere, harum serie decernimus et declaramus. Inhibentes in uirtute sanctae obedientiae ac sub maioris excommunicationis latae sententiae, necnon quoad Ecclesiasticas et Regulares personas, Episcopalium omnium, etiam Patriarchalium, Metropolitanarum et aliarum Cathedralium Ecclesiarum, Monasteriorum quoque et Prioratuum etiam Conuentualium et quarumcunque dignitatum aut Beneficiorum Ecclesiasticorum, Saecularium aut quorum uis Ordinum Regularium, priuationis et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda. Quo uero ad Conuentus, Capitula seu domos, aut pia loca saecularium, uel regularium, etiam Mendicantium, necnon Uniuersitatis etiam studiorum generalium quorumcunque priuilegiorum indultorum a Sede Apostolica, uel eius Legatis, aut alias quomodolibet habitorum, uel obtentorum, cuiuscumque tenoris existant: necnon nominis et potestatis studium generale tenendi, legendi, ac interpretandi quasuis scientias et facultates et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda: Praedicationis quoque officii ac amissionis studii generalis et omnium priuilegiorum eiusdem. Quo uero ad saeculares eiusdem excommunicationis, necnon amissionis cuiuscumque emphyteosis, seu quorumcunque feudorum, tam a Romana Ecclesia, quam alias quomodolibet obtentorum, ac etiam inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda. Necnon quo ad omnes et singulos superius nominatos, inhibitionis Ecclesiasticae sepulturae inhabilitatisque ad omnes et singulos actus legitimos, infamiae ac diffidationis et criminis laesae maiestatis, et haereticorum et fautorum eorundem in iure expressis poenis, eo ipso et absque ulteriori declaratione per omnes et singulos supradictos, si (quod absit) contrafecerint, incurrendis. A quibus uigore cuiuscumque facultatis et clausularum etiam in confessionalibus quibusuis personis, sub quibusuis uerborum formis contentarum, nisi a Romano Pontifice uel alio ab eo ad id in specie facultatem habente, praeterquam in mortis artlculo constitute, absolui nequeant. Omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, tam Laicis quam Clericis, Saecularibus et quorumuis Ordinum Regularibus, et aliis quibuscumque personis cuiuscumque status, gradus, uel conditionis existant, et quarumque ecclesiastica uel mundana praefulgeant dignitate, etiam S. R. E. Cardinalibas, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, Patriarchalium, Metropolitanarum et aliaram Cathedralium, Collegiatarum ac inferiorum ecclesiarum Praelatis, Clericis aliisque personis Eccleslasticis, Saecularibus et quorumuis Ordinum etiam Mendicantium regularibus, Abbatibus, Prioribus uel Ministris generalibus uel particularibus, Fratribus, seu Religiosis, exemptis et non exemptis: Studiorum quoque Uniuersitatibus Saecularibus et quorumuis Ordinum etiam Mendicantium regularibus, necnon Regibus, Imperatori, Electoribus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Capitaneis, Conductoribus, Domicellis, omnibusque Officialibus, Iudicibus, Notariis Ecelesiasticis et Saecularibus, Communitatibus, Uniuersitatibus, Potentatibus, Ciuitatibus, Castris, Terris et locis, seu eorum uel earum ciuibus, habitatoribus et incolis, ac quibusuis aliis personis Ecclesiasticis, uel Regularibus (ut praefertur) per uniuersum orbem, ubicumque, praesertim in Alemania existentibus, uel pro tempore futures, ne praefatos errores, aut eorum aliquos, peruersamque doctrinam huiusmodi asserere, affirmare, defendere, praedicare, aut iIli quomodolibet, publice uel occulte, quouis quaesito ingenio uel colore, tacite uel expresse fauere praesumant. Insuper quia errores praefati, et plures alii continentur in libellis seu scriptis Martini Luther, dictos libellos, et omnia dicti Martini scripta, seu praedicationes in Latino, uel quocumque alio idiomate reperiantur, in quibus dicti errores, seu eorum aliquis continentur, similiter damnamus, reprobamus, atque omnino reiicimus, et pro damnatis, reprobatis, ac reiectis (ut praefertur) haberi uolumus, mandantes in uirtute sanctae obedientiae et sub poenis praedictis eo ipso incurrendis, omnibus et singulis utriusque sexūs Christifidelibus superius nominatis, ne huiusmodi scripta, libellos, praedicationes, seu schedulas, uel in eis contenta capitula, errores, aut articulos supradictos continentia legere, asserere, praedicare, laudare, imprimere, publicare, siue defendere per se uel alium, seu alios directe uel indirecte, tacite uel expresse, publice uel occulte, aut in domibus suis siue aliis publicis uel priuatis locis tenere quoquo modo praesumant; quinimmo illa statim post harum publicationem ubicumque fuerint, per ordinaries et alios supradictos diligenter quaesita, publice et solemniter in praesentia cleri et populi sub omnibus et singulis supradictis poenis comburant. Quod uero ad ipsum Martinum attinet, (bone Deus) quid praetermisimus, quid non fecimus, quid paternae charitatis omisimus, ut eum ab huiusmodi erroribus reuocaremus? Postquam enim ipsum citauimus, mitius cum eo procedere uolentes, illum inuitauimus, atque tam per diuersos tractatus cum legato nostro habitos, quam per literas nostras hortati fuimus, ut a paedictis erroribus discederet, aut oblato etiam saluo conductu et pecuniā ad iter necessariā, sine metu seu timore aliquo quem perfecta charitas foras mittere debuit, ueniret, ac Saluatoris nostri Apostolique Pauli exemplo, non occulto, sed palam et in facie loqueretur. Quod si fecisset, pro certe (ut arbitramur) ad cor reuersus errores suos cognouisset, nec in Romana curia, quam tantopere uanis maleuolorum rumoribus plusquam oportuit tribuendo uituperat, tot reperisset errata; docuissemusque cum luce clarius, sanctos Romanos Pontifices, quos praeter omnem modestiam iniuriose lacerat, in suis canonibus, seu constitutionibus, quas mordere nititur, nunquam errasse; quia iuxta prophetam, nec in Galahad resina, nec medicus deest. Sed obaudiuit semper, et praedicta citatione omnibus et singulis supradictis spretis uenire contempsit, ac usque in praesentem diem contumax, atque animo indurate censuras ultra annum sustinuit: et quod deterius est, addens mala malis, de citatione huiusmodi notitiam habens, in uocem temerariae appellationis prorupit ad futurum concilium contra constitutionem Pii Secundi ac Iulii Secundi, praedecessorum nostrorum, qua cauetur, taliter appellantes haereticorum poenā plectendos (frustra etiam Consilii auxilium implorauit, qui illi se non credere palam profitetur); ita ut contra ipsum tanquam de fide notorie suspectum, immo uere haereticum absque ulterori citatione uel mora ad condemnationem et damnationem eius tanquam haeretici, ac ad omnium et singularum suprascriptarum poenarum et censurarum seueritatem procedere possemus. Nihilominus de eorundem fratrum nostroruin consilio, omnipotentis Dei imitantes clementiam, qui non uult mortem peccatoris, sed magis ut conuertatur et uiuat, omnium iniuriarum hactenus nobis et Apostolicqae sedi illatarum obliti, omni qua possumus pietate uti decreuimus, et quantum in nobis est, agere, ut propositā mansuetudinis uiā ad cor reuertatur, et a praedictis recedat erroribus, ut ipsum tanquam filium illum prodigum ad gremium Ecclesiae reuertentem benigne recipiamus. Ipsum igitur Martinum et quoscumque ei adhaerentes, eiusque receptatores et fautores per uiscera misericordiae Dei nostri, et per aspersionem sanguinis Domini nostri Iesu Christi, quo et per quem humani generis redemptio, et sanctae matris Ecclesiae aedificatio facta est, ex tote corde hortamur et obsecramus, ut ipsius Ecclesiae pacem, unitatem et ueritatem, pro qua ipse Saluator tam instanter orauit ad Patrem, turbare desistant, et a praedictis, tam perniciosis erroribus prorsus abstineant, inuenturi apud nos si effectualiter paruerint, et paruisse per legitima documenta nos certificauerint, paternae charitatis affectum, et apertum mansuetudinis et clementiae fontem. Inhibentes nihilominus eidem Martino ex nunc, ut interim ab omni praedicatione seu praedicationis officio omnino desistat. Alioquin in ipsum Martinum si forte iustitiae et uirtutis amor a peccato non retrahat, indulgentiaeque spes ad poenitentiam non reducat, poenarum terror coėrceat disciplinae: eundem Martinum eiusque adhaerentes complices, fautores, et receptatores tenore praesentium requirimus, et monemus in uirtute sanctae obedientiae, sub praedictis omnibus et singulis poenis eo ipso incurrendis districte praecipiendo mandamus, quatenus infra sexaginta dies, quorum uiginti pro primo, uiginti pro secundo, et reliquos uiginti dies pro tertio et peremptorio termino assignamus ab affixione praesentium in locis infrascriptis immediate sequentes numerandos, ipse Martinus, complices, fautores, adhaerentes, et receptatores praedicti a praefatis erroribus, eorumque praedicatione, ac publications, et assertione, defensione quoque et librorum seu scripturarum editione super eisdem, siue eorum aliquo omnino desistant, librosque ac scripturas omnes et singulas praefatos errores seu eorum aliquos quomodolibet continentes comburant, uel comburi faciant. Ipse etiam Martinus errores et assertiones huiusmodi omnino reuocet, ac de reuocatione huiusmodi per publica documenta in forma iuris ualida in manibus duorum Praelatorum consignata ad nos infra alios similes sexaginta dies transmittenda, uel per ipsummet (si ad nos uenire uoluerit, quod magis placeret) cum praefato plenissimo saluo conductu, quem ex nunc concedimus deferenda, nos certiores efficiat, ut de eius uera obedientia nullus dubitationis scrupulus ualeat remanere. Alias si (quod absit) Martinus praefatus, complices, fautores, adhaerentes et receptatores praedicti secus egerint, seu proemissa omnia et singula infra terminum praedictum cum effectu non adimpleuerint, Apostoli imitantes doctrinam, qui haereticum hominem post primam et secundam correctionem uitandum docuit, ex nunc prout ex tunc, et e conuerso eundem Martinum, complices, adhaerentes, fautores et receptatores praefatos et eorum quemlibet tanquam aridos palmites in Christo non manentes, sed doctrinam contrariam, Catholicae fidei inimicam, siue scandalosam seu damnatam, in non modicam offensam diuinae maiestatis, ac uniuersalis Ecclesiae, et fidei Catholicae detrimentum et scandalum dogmatizantes, claues quoque Ecclesiae uilipendentes, notorios et pertinaces haereticos eadem auctoritate fuisse et esse declarantes, eosdem ut tales harum serie condemnamus, et eos pro talibus haberi ab omnibus utriusque sexus Christi fidelibus supradictis uolumus et mandamus. Eosque omnes et singulos omnibus supradictis et aliis contra tales a iure inflictis poenis praesentium tenore subiicimus, et eisdem irretitos fuisse et esse decernimus et declaramus. Inhibemus praeterea sub omnibus et singulis praemissis poenis eo ipso incurrendis, omnibus et singulis Christi fidelibus superius nominatis, ne scripta, etiam praefatos errores non continentia, ab eodem Martino quomodolibet condita uel edita, aut condenda uel edenda, seu eorum aliqua tanquam ab homine orthodoxae fidei inimico, atque ideo uehementer suspecta, et ut eius memoria omnino deleatur de Christifidelium consortio, legere, asserere, praedicare, laudare, imprimere, publicare, siue defendere, per se uel alium seu alios, directe uel indirecte, tacite uel expresse, publice uel occulte, seu in domibus suis, siue aliis locis publicis uel priuatis tenere quoquomodo praesumant, quinimmo illa comburant, ut praefertur. Monemus insuper omnes et singulos Christifideles supradictos, sub eadem excommunicationis latae sententiae poena, ut haereticos praedictos declaratos et condemnatos, mandatis nostris non obtemperantes, post lapsum termini supradicti euitent et quantum in eis est, euitari faciant, nec cum eisdem, uel eorum aliquo commercium aut aliquam conuersationem seu communionem habeant, nec eis necessaria ministrent. Ad maiorem praeterea dicti Martini suorumque complicum, fautorum et adhaerentium ac receptatorum praedictorum, sic post lapsum termini praedicti declaratorum haereticorum et condemnatorum confusionem uniuersis et singulis utriusque sexus Christifidelibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Patriarchalium, Metropolitanarum, et aliarum cathedralium, collegiatarum ac inferiorum ecclesiarum Praelatis, Capitulis, aliisque personis ecclesiastica, saecularibus et quoramuis Ordinum etiam Mendicantium (praesertim eius congregationis cuius dictus Martinus est professus, et in qua degere uel morari dicitur) regularibus exemptis et non exemptis, necnon uniuersis et singulis principibus, quacumque ecclesiastica uel mundana fulgentibus dignitate Regibus, Imperatoris Electoribus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Capitaneis, Conductoribus, Domicellis, Communitatibus, Uniuersitatibus, Potentatibus, Ciuitatibus, Terris, Castris et locis, seu eorum habitatoribus, ciuibus et incolis omnibusque aliis et singulis supradictis per uniuersum Orbem, praesertim in eadem Alemania constitutis mandamus, quatenus sub praedictis omnibus et singulis poenis, ipsi uel eorum quilibet, praefatum Martinum, complices, adhaerentes, receptantes et fautores personaliter capiant et captos ad nostram instantiam retineant et ad nos mittant: reportaturi pro tam bono opere a nobis et Sede Apostolica remunerationem, praemiumque condignum uel saltem eos et eorum quemlibet, de Metropolitanis, Cathedralibus, Collegiatis, et aliis ecclesiis, domibus, Monasteriis, Conuentibus, Ciuitatibus, Dominiis, Uniuersitatibus, Communitatibus, Castris, Terris, ac locis respectiue, tam clerici et regulares quam laici omnes et singuli supradicti omnino expellant. Ciuitates uero, Dominia, Terras, Castra, Villas, Comitatus, Fortilicia, Oppida et loca quaecumque ubilibet consistentia earum et eorum respectiue Metropolitanas, Cathedrales, Collegiatas et alias Ecclesias, Monasteria, Prioratus, Domus, Conuentus et loca religiosa uel pia cuiuscunque ordinis (tit praefertur) ad quae praefatum Martinum uel aliquem ex praedictis declinare contigerit, quamdiu ibi permanserint et triduo post recessum, ecclesiastico subiicimus interdicto. Et ut praemissa omnibus innotescant, mandamus insuper uniuersis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Patriarchalium, Metropolitanarum et aliarum cathedralium ac collegiatarum ecclesiarum Praelatis, Capitulis aliisque personis ecclesiasticis, saecularibus et quorumuis Ordinum supradictorum regularibus, fratribus religiosis, monachis exemptis et non exemptis supradictis, ubilibet, praesertim in Alemania constitutis quatenus ipsi uel eorum quilibet sub similibus censuris et poenis co ipso incurrendis, Martinum omnesque et singulos supradictos qui elapso teremo huiusmodi mandatis seu monitis nostris non paruerint, in eorum ecclesiis, dominicis et aliis festiuis diebus, dum inibi maior populi multitudo ad diuina conuenerit, declaratos haereticos et condemnatos publice nuncient faciantque et mandent ab aliis nunciari et ab omnibus euitari. Necnon omnibus Christifidelibus ut eos euitent, pari modo sub praedictis censuris et poenis. Et praesentes literas uel earum transumptum sub forma infrascripta factum in eorum ecclesiis, monasteriis, domibus, conuentibus et aliis locis legi, publicare atque affigi faciant. Excommunicamus quoque et anathematizamus omnes et singulos cuiuscumque status, gradiis, conditionis, prae-eminentiae, dignitatis aut excellentiae fuerint qui quo minus praesentes literae uel earum transumpta, copiae seu exemplaria in suis terris et dominiis legi, affigi et publicare possint, fecerint uel quoquomodo procurauerint per se uel alium seu alios, publice uel occulte, directe uel indirecte, tacite uel expresse. Postremo quia difficile foret praesentes literas ad singula quaeque loca deferri in quibus necessarium foret, uolumus et apostolica authoritate decernimus, quod earum transumptis manu publici notarii confectis et subscriptis, uel in alma Urbe impressis et sigillo alicuius ecclesiastici Praelati munitis ubique stetur et plena fides adhibeatur, prout originalibus literis staretur, si forent exhibitae uel ostensae. Et ne praefatus Martinus omnesque alii supradicti, quos praesentes literae quomodolibet concernunt, ignorantiam earundem literarum et in eis contentorum omnium et singulorum praetendere ualeant, literas ipsas in Basilicas Principis Apostolorum et Cancellariae Apostolicae, necnon Cathedralium ecclesiarum Brandeburgen., Misnen. et Morspergen. (Merseburg) ualuis affigi et publicari debere uolumus, decernentes, quod earundem literarum publicatio sic facta, supradictum Martinum omnesque alios et singulos praenominatos, quos literae huiusmodi quomodolibet concernunt, perinde arctent, ac si literae ipsae die affixionis et publicationis huiusmodi eis personaliter lectae et intimatae forent, cum non sit uerisimile, quod ea quae tam patenter fiunt debeant apud eos incognita remanere. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, seu si supradictis omnibus et singulis uel eorum alicui aut quibusuis aliis a Sede Apostolica praedicta, uel ab ea potestatem habentibus sub quauis forma, etiam confessionali et cum quibusuis etiam fortissimis clausulis, aut ex quauis causa, seu grandi consideratione, indultum uel concessum existat, quod interdici, suspendi, uel excommunicari non possint per literas Apostolicas, non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum, non autem per clausulas generates id importantes, de indulto huiusmodi mentionem, eiusdem indulti tenores, causas et formas perinde ac si de uerbo ad uerbum insererentur, ita ut omnino tollatur, praesentibus pro expressis habentes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae damnationis, reprobationis, reiectionis, decreti, declarationis, inhibitionis, uoluntatis, mandati, hortationis, obsecrationis, requisitionis, monitionis, assignationis, concessionis, condemnationis, subiectionis, excommunicationis, et anathematizationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Dat. Romae apud S. Petrum anno incarnationis Dominicae Milesimo Quingentesimo Vigesimo. XVII. Kls. Iulii. Pontificatus Nostri Anno Octauo. Visa. R. Milanesius. Albergatus. Impressum Romae per Iacobum Mazochium De Mandato S. D. N. Papae.