Lanfrancus Cantuariensis De corpore et sanguine Domini aduersus Berengarium Turonensem (excerpta) Lanfrancus misericordia dei catholicus Beringerio catholicae aecclesiae adversario. Si divina pietas cordi tuo inspirare dignaretur, quatinus respectu eius atque animae tuae me cum loqui velles locum que oportunum, in quo id competenter posset fieri, salubri deliberatione eligeres, multum fortasse tibi, proculdubio autem plurimum his consuleres, quos decipis, deceptos vero ac morte preventos in poenas aeternas transmittis. Etenim cooperante Spiritu, qui ubi vult spirat, eveniret e duobus alterutrum, videlicet ut aut tu ipse, deposito superbiae fastu quo plenus contra orbem terrarum sentire coepisti, auctoritati totius sanctae aecclesiae rectis que sanctarum scripturarum expositionibus adquiesceres et sic te ac sequaces tuos de tenebris erroris ac profundo iniquitatis erueres, aut, te in tua pertinacia persistente, ipsi, auditis rationibus, miserante deo resipiscerent et ad veram fidem, quam sancta aecclesia predicare non cessat, consilio meliore redirent. Sed quia elegisti pravitatem, quam semel imbibisti, clandestinis disputationibus apud imperitos tueri, palam autem atque in audientia sancti concilii orthodoxam fidem non amore veritatis sed timore mortis confiteri, propterea refugis me, refugis religiosas personas, quae de verbis tuis ac meis possint ferre sententiam. In quarum presentia de nulla re te audire te cum que conferre libentius vellem, quam quod sententias tuis sententiis commodas plectenda temeritate confingis eas que seu studio nocendi seu ignorantia veri sacris doctoribus attribuis, dicens 'hoc vel hoc in illo seu illo opere testatur Augustinus, Gregorius, Ieronimus' vel quislibet eorum, quos in arce auctoritatis positos aecclesia Christi insigniter veneratur. Ibi enim conquiesceret omnis versuta tergiversatio, cum sacri codices te audiente legerentur vel tibi ad legendum in manus traderentur, caelesti que lampade splendidius eniteret quaedam, quae de scripturis sanctis te sumere nonnunquam dicis, aut penitus esse falsa aut aliqua ex parte, prout ratio tui negocii postulat, depravata. Per quam diabolicam fallaciam ignaras divini mysterii mentes tibi que credulas invadis, decipis, subruis, tanto iniquior, quanto in malo proposito ad eorum, qui tibi in Christo fratres sunt, subversionem et scandalum pertinacior, parviponderans verba domini comminantis ei, qui de pusillis suis aliquem scandalizat, nec satis tremens increpationem apostoli, ad superbam Corinthiorum gentem scribentis et dicentis: sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quo peccato plurimum detineris, subvertens eos qui, nescientes tibi resistere, contemplantur ea quae videntur, non ea quae non videntur. Sed firmum fundamentum dei stat immobile, habens signaculum quo discedit ab iniquitate qui invocat nomen domini, nequaquam sine gravi scandalo ferens quod non es contentus ut perversus perversa dicas, nisi etiam prava scripta per pravos discipulos tuos in diversas regiones transmittas. Et cetera quidem a beatae memoriae Nicholao, totius christiani nominis summo pontifice, et a centum tredecim episcopis Romae audita, examinata atque damnata sunt; tu quoque inclinato corpore sed non humiliato corde ignem accendisti libros que perversi dogmatis in medio sancti concilii in eum coniecisti, iurans per id quod rebus omnibus incomparabiliter maius est, fidem a patribus qui presentes erant traditam inviolabiliter te servaturum veterem que doctrinam tuam de corpore et sanguine domini ab illa die aliis non predicaturum. Huius propositi sacrilegus violator contra prefatam synodum, contra catholicam veritatem, contra omnium aecclesiarum opinionem scriptum postea condidisti, cui in hoc opusculo, confisus de Christi misericordia, respondere disposui. Et ut evidentius appareat quid tu dicas, quid ego respondeam, alterutras sententias vicaria nostrorum nominum positione distinguam. Nec ad omnia responsurus sum, quia spinis rosas interseris et albis atque nigris coloribus phantasma tuum depingis, quaedam etiam dicis quae nichil pertinent ad propositum quaestionis. Compendio autem in quantum potero operam dabo: in talibus enim neniis nollem vitam deterere, si populum dei antiquam permitteres pacem habere. ... Beringerius: "Anathematizo omnem heresim, precipue eam quae astruere conatur panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem solummodo sacramenta esse et non verum corpus Christi et sanguinem". Lanfrancus: Principium huius tui iurisiurandi propterea, ut opinor, hic non inseruisti, ut lectores tui putarent haec verba non esse tua, sed venerabilis Humberti episcopi. Nec id iniuria. Nam quia heretica esse pertinaciter probare contendis, si manifeste tua diceres, manifeste te ipsum hereticum comprobares. Sed ne quis, nescius Romani concilii, indiscretam de negocio ferat sententiam, principium eius, medium atque finem simul hic apponam: Ego Beringerius, indignus diaconus aecclesiae Sancti Mauricii Andegavensis, cognoscens veram, catholicam et apostolicam fidem, anathematizo omnem heresim, precipue eam de qua hactenus infamatus sum, quae astruere conatur panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem solummodo sacramentum et non verum corpus et sanguinem domini nostri Iesu Christi esse nec posse sensualiter nisi in solo sacramento manibus sacerdotum tractari vel frangi aut fidelium dentibus atteri. Consentio autem sanctae Romanae et apostolicae sedi et ore et corde profiteor de sacramentis dominicae mensae eam fidem tenere, quam dominus et venerabilis papa Nicholaus et haec sancta synodus auctoritate evangelica et apostolica tenendam tradidit mihi que firmavit, scilicet panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem domini nostri Iesu Christi esse et sensualiter non solum sacramento, sed in veritate manibus sacerdotum tractari, frangi et fidelium dentibus atteri, iurans per sanctam et omousion Trinitatem et per haec sacrosancta Christi evangelia. Eos vero, qui contra hanc fidem venerint, cum dogmatibus et sectatoribus suis aeterno anathemate dignos esse pronuntio. Quod si ego ipse aliquando aliquid contra haec sentire ac predicare presumpsero, subiaceam canonum severitati. Lecto et perlecto sponte subscripsi. Ad haec Gregorii septimi tempore cum in templo Salvatoris in his sermo haberetur, quorundam tui similium stipatus agmine erroris magister perseverabas. Tum caelestis patris spiritu in animum instillante reversus, speratam veniam apostolica miseratione consecutus es, iurans et ea quae sequuntur: Ego Berengarius corde credo et ore confiteor panem et vinum, quae ponuntur in altari, per misterium sacrae orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam vivificatricem carnem et sanguinem Iesu Christi domini nostri et post consecrationem esse verum corpus Christi, quod natum est de Virgine et pro salute mundi oblatum in cruce pependit et quod sedet ad dexteram patris, et verum sanguinem Christi, qui de latere eius effusus est, non tantum per signum et virtutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate substantiae. Sicut in hoc brevi continetur et ego legi et vos intellexistis, sic credo, nec contra hanc fidem ulterius docebo. Sic me deus adiuvet et haec sacra evangelia. Postea praecepit idem pontifex tibi Berengario ex auctoritate dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ut de corpore et sanguine domini ulterius cum aliquo disputare non praesumeres, excepta causa reducendi ad hanc fidem eos, qui per tuam doctrinam ab ea recesserant. Cum venisses Romam, fretus his qui plus impensis a te beneficiis quam ratione a te audita opem tibi promiserant, non ausus defensare quod antea senseras postulasti Nicholaum pontificem eius que concilium, quatinus fidem quam teneri oporteret verbis tibi traderet, scriptura firmaret. Iniuncta est huius rei cura Humberto episcopo. Itaque verba fidei superius comprehensa scripsit, recitavit, assensu omnium ad legendum et confitendum tibi tradidit, tu vero adquiescens accepisti, legisti, confessus te ita credere iureiurando confirmasti, tandem manu propria subscripsisti. Nicholaus papa, gaudens de conversione tua, iusiurandum tuum scriptum misit per urbes Italiae, Galliae, Germaniae et ad quaecumque loca fama tuae pravitatis antea potuit pervenire, ut sicut aecclesiae scandalizatae prius dolebant de te averso atque adverso, ita postea gauderent gratias que deo agerent de reverso atque converso. Cur ergo scriptum hoc magis ascribis Humberto episcopo quam tibi, quam Nicholao pontifici, quam eius concilio, quam denique omnibus aecclesiis, quae id cum debita reverentia susceperunt et pro conversione tua deo gratias retulerunt? Cur, inquam, nisi quia facilius persuades imperitis potuisse unum hominem errare quam tot personas, tot aecclesias, tibi vero si ascripsisses, cum ipsum destruere moliaris, periurum te esse astruere videreris? Sed iam qualiter redarguas videamus. ... Beringerius: "Erat autem Burgundus in sententia, immo vecordia vulgi, Paschasii atque Lanfranci, minime superesse in altari post consecrationem substantiam panis atque vini". Lanfrancus: Tempore sancti Leonis papae delata est heresis tua ad apostolicam sedem; qui cum synodo presideret ac resideret se cum non parva multitudo episcoporum, abbatum diversi que ordinis a diversis regionibus religiosarum personarum, iussum est in omnium audientia recitari quas mihi de corpore et sanguine domini litteras transmisisti. Portitor quippe earum, legatus tuus, me in Normannia non reperto, tradidit eas quibusdam clericis; quas cum legissent et contra usitatissimam aecclesiae fidem scriptas animadvertissent, zelo dei accensi quibusdam ad legendum eas porrexerunt, plurimis earum sententias verbis exposuerunt, ita que factum est ut non deterior de te quam de me fuerit orta suspicio, ad quem videlicet tales litteras destinaveris, putantibus multis me fovere ac favere quae a te dicerentur, vel gratia qua te diligerem vel fide qua revera ita esse indubitanter tenerem. Igitur cum a quodam Remensi clerico Romam perlatas recitator legeret, intellecto quod Iohannem Scotum extolleres, Paschasium damnares, communi de eucharistia fidei adversa sentires, promulgata est in te damnationis sententia, privans te communione sanctae aecclesiae, quam tu privare sancta eius communione satagebas. Post haec precepit papa ut ego surgerem, pravi rumoris a me maculam abstergerem, fidem meam exponerem, expositam plus sacris auctoritatibus quam argumentis probarem. Itaque surrexi, quod sensi dixi, quod dixi probavi, quod probavi omnibus placuit, nulli displicuit. Dehinc declarata est synodus Vercellensis, quae proximo tunc Septembri eodem presidente pontifice est celebrata Vercellis, ad quam vocatus non venisti, ego vero precepto ac precibus prefati pontificis usque ad ipsam synodum se cum remansi. In qua in audientia omnium, qui de diversis huius mundi partibus illuc convenerant, Iohannis Scoti liber de eucharistia lectus est ac damnatus, sententia tua exposita ac damnata, fides sanctae aecclesiae, quam ego teneo et tenendam astruo, audita et concordi omnium assensu confirmata. Duo clerici, qui legatos tuos se esse dixerunt, volentes te defendere in primo statim aditu defecerunt et capti sunt. Ab hac sententia nunquam discessit sanctus Leo in omnibus conciliis suis, seu quibus ipse presentiam suam exhibuit seu quae per legatos suos in diversis provinciis congregari instituit. Quae sententia non effugit successorem quoque suum felicis memoriae papam Victorem, sed quicquid de hac re seu ceteris ipse statuit statui ve precepit, hoc etiam iste sua atque omnium conciliorum suorum auctoritate firmavit. Denique in concilio Turonensi, cui ipsius interfuere ac prefuere legati, data est tibi optio defendendi partem tuam; quam cum defendendam suscipere non auderes, confessus coram omnibus communem aecclesiae fidem iurasti ab illa hora te ita crediturum, sicut in Romano concilio te iurasse superius est comprehensum.