[11,6,0] MALLEUS MALEFICARUM - Liber primus - Pars prior. [11,6,1] (p. 106) QVAESTIO SEXTA. QVO AD IPSAS MALEFICAS DAEMONIBUS SE SUBIICIENTIBUS. Pro tertia et annexa difficultate, quo ad ipsas Maleficas Daemonibus se subiicientibus plura super modum aggrediendi huiusmodi spurcitias possunt difficultari. Primo, ex parte Daemonis, et corporis ab eo assumpti, ex quo elemento sit illud formatum. Secundo, ex parte actus, an semper cum infusione seminis ab altero recepto. Tertio, ex parte temporis et loci, an potius in uno tempore, quam in altero exerceat. Quarto, an uisibiliter quo ad circumstantias se agitat. Ex parte mulierum, an tantummodo illae, quae ex huiusmodi spurcitiis procreantur, a Daemonibus frequentantur. Secundo, an illae quae ab obstetricibus tempore partus Daemonii, offeruntur. Tertio, an remissior sit in talibus ipsa Venerea delectatio. Ad quae omnia ad praesens cum non sit respondendum, eo quod tantummodo generalitati studemus, et in secunda parte operis illa singula per eorum opera explanantur, ut patebit in quarto capitulo, ubi de singulis modis fiet mentio. Ideo ad secundum principale tendamur. Et primo, cur in tam fragili sexu hoc (p. 107) genus Perfidiae inuenitur amplius quam in uiris. Et erit quaestio prima generalis, quo ad conditiones generales mulierum. Secunda specialis, cuiusmodi mulieres amplius inueniuntur superstitiosae et Maleficae. Tertia singularis, quo ad ipsas obstetrices, quae omnes alias in Malitia excedunt. [11,6,2] CVR MAGIS FOEMINAE SVPERSTITIOSAE REPERIANTUR? Quo ad primum, cur in sexu tam fragili mulierum maior multitudo Maleficarum reperitur quam inter uiros? Et quidem in contrarium argumenta deducere non expedit, cum ipsa Experientia, praeter uerborum et fide dignorum testimonia, talia fecit credibilia. Dicamus, sexum non despiciendo, in quo Deus semper magna fecit fortia, ut confundet, quod diuersae a diuersis super haec assignantur rationes. Semper tamen in principali concordantes, unde et pro mulierum admonitione ipsa materia bene est praedicabila, affectant que audire, ut Experientia saepe docuit, dummodo discrete proponatur. [11,6,3] Nam aliqui Doctores hanc rationem tradunt: Dicunt enim tria esse in rerum natura lingua, Ecclesiasticus, et femina, quae medium in Bonitate aut Malitia tenere nesciunt, sed ubi limites suae conditionis excedunt, ibi quendam apicem et supremum gradum in Bonitate aut Malitia uendicant. In Bonitate quidem, quano a bono reguntur Spiritu, unde et optima sunt. In Malitia uero, quando a malo Spiritu reguntur, unde et pessima efficiuntur. De lingua non patet, cum eius ministerio plurima regna fidei Christianae sunt subiugatae, unde et Apostolis Christi in igneis linguis Spiritus sanctus (p. 108) uisus est. Patet et in aliis sapientibus Praedicatoribus quotidie lingua canum, uulnera et ulcera languentis Lazari lingentes, iuxta illud: Linguae canum tuorum, ex inimicis animas eripientes. Vnde et Dux et Pater Praedicatorum ordinis in figura catuli latrantis, et accensam faculam in ore gestantis praemonstratus est, ut suo latratu usque ad praesens habeat lupos Haereticos arcere a gregibus ouium Christi. Patet et ex quotidiana Experientia, quod unius uiri prudentis lingua interdum infinitorum hominum strages praepeditur, propter quae non immerito in eius commendationem Salomonis Prouerb- 10- plura cecinit: In labiis Sapientis inuenitur Sapientia. Et iterum: Argentum electum lingua iusti, cor impiorum pro nihilo. Iterum: Labia iusti erudiunt plurimos, qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. Cuius causa ibidem 16- subditur, quia hominis est praeparare animum, et Dei gubernare linguam. De mala uero lingua inuenies Ecclesiast- 28. Lingua tertia multos commouit, et dispersit illos de gente in gentem, ciuitates muratas diuitum destruxit, et domos magnatorum effodit. Et dicitur lingua tertia eorum, qui inter duas partes contrarias incaute, uel maculose loquuntur. [11,6,4] De secundo, scilicet Ecclesiasticis, intellige Clericos et Religiosos in utroque sexu. Chrysostomus super illud: Eiecit uendentes et ementes de templo. Sicut omne bonum a Sacerdotio, ita omne malum ab eo egreditur. Hieronymus in epistola ad Nepotianum : Negociatorem Clericum ex inope diuitem, ex ignobili gloriosum, quasi quandam pestem fuge. Et beatus Bernardus, homil- 23- super Cant- loquens de clericis, dicit: Si insurgeret apertus Haereticus, mitteretur (p. 109) foras, et aresceret, si uiolentus inimicus, absconderent se forsitan ab eo boni. Nunc uero quomodo abiicient aut quomodo abscondent se. Omnes amici, et tamen omnes inimici, omnes domestici, et nulli pacifici, omnes proximi, et omnes quae sua sunt quaerunt. Et alibi, nostri Praelati facti sunt Pilati, nostri Pastores facti sunt tonsores. Et loquitur etiam de Praelatis Religiosorum, qui onera grauia inferioribus imponunt, digito autem suo minimo non tangerent. Et Gregorius in pastorale dicit: Nemo amplius in Ecclesia nocet, quam qui peruerse agens nomen uel ordinem Sanctitatis habet, delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit, et in exemplum culpa uehementer extenditur, quando pro Reuerentia ordinis peccator honoratur. De Religiosis etiam dicit Beatus Augustinus ad Vincentium Donatistam, Simpliciter fateor Charitati uestrae, coram domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo seruire coepi, quoniam facile expertus sum peiores, sicut et meliores non posse inueniri, quam qui in monasteriis defecerunt aut profecerunt. [11,6,5] De mulierum uero Malitia disseritur Ecclesiast- 25 : Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et Draconi plus placebit, quam habitare cum muliere nequam. Et inter plura quae sequuntur et praecedebunt ibidem de muliere nequam concludit: Breuis est omnis Malitia super Malitiam mulieris. Hinc Chrysostomus super Matthaeum 19- : Non expedit nubere. Quid aliud est mulier nisi Amicitiae inimica, ineffugabilis poena, necessarium malum, naturalis tentatio, desiderabilis calamitas, domesticum periculum, delectabile detrimentum, (p. 110) malum naturae, bono colore depicta, ergo si dimittere illam peccatum est, cum oportet tenere iam uero tormentum necessarium est, ut aut dimittentes adulteria faciamus, aut quotidianas pugnas habeamus. Tullius denique 2- Rethoricae dicit: Viros ad unumquodque Maleficium singulae in plures cupiditates impellunt mulieres, ad omnia Maleficia cupiditas una ducit muliebrium : enim uitiorum omnium fundamentum est Auaritia. Et Seneca in suis Tragoediis: Aut amat aut odit mulier, nihil tertium est, dediscere flere faeminam est mendacium. Duogenem lachrymarum habentur in oculis faeminarum, ueri doloris unum, insidiarum aliud, mulier cum sola cogitat, mala cogitat. [11,6,6] De bonis autem mulieribus tanta laus est, ut etiam beatificasse uiros leguntur et saluasse gentes, terras et urbes. Patet de Iudith, Debora et Hester. Hinc Apostolus 1- Cor- 7- : Si qua mulier habet uirum, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum. Sanctificatus est enim uir infidelis per mulierem fidelem. Ideo Eccles- 26- dicitur : Mulier bona, beatus uir, numerus enim annorum duplex. Multa ibi narrat laudabilissima per totum fere capitulum de excellentia bonarum. Et Prouer- ult- de muliere forti, quae omnia etiam in nouo Testamento in faeminis claruerunt, ut in uirginibus, et aliis sanctis faeminis, quae per fidem gentes, et Regna ab Idololatriae cultu ad Christianam Religionem deduxerunt. Si quis inspicere uelit Vincentius in spe- hist- lib- 26- cap- 9- de regno Vngariae per Giliam Christianissimam. Et de regno Francorum per Clotildem uirginem, et Clodoueo desponsatam, inspiciat et mira inueniet. Vnde quaecunque uituperationes leguntur, in Concupiscentiam carnis interpretari possunt, (p. 111) ut semper mulier pro carnis concupiscentia intelligatur. Iuxta illud: Inueni amariorem morte mulierem, et bona mulier subiecta carnis Concupiscentia. [11,6,7] Sunt et alii, alias rationes assignantes, cur in maiore multitudine reperiantur faeminae superstitiosae quam uiri. Prima est, quia pronae sunt ad credendum, et quia principaliter Daemon quaerit corrumpere fidem, ideo potius eas aggreditur. Vnde et Ecclesias- 19- : Qui cito credit, leuis est corde, et minorabitur. Secunda causa est, quia a natura propter fluxibilitatem complexionis, facilioris sunt impressionis ad reuelationes capiendas, per impressionem separatorum spirituum, qua complexione etiam cum bene utuntur multae bonae sunt, cum malae, peiores sunt. Tertia causa, quia lubricam habent linguam, et ea quae mala arte sciunt, eis comparibus faeminis uix celare possunt, seque occulte cum uires non habeant, per Malefica uindicare quaerunt faciliter, unde Ecclesiast- ut supra : Commorari Leoni et Draconi plus placebit, quam habitare cum muliere nequam. Breuis omnis Malitia super Malitiam mulieris. Item potest et addi illa, cum fluxibiles sunt, sicut et faciunt. Sunt et tertii, alias rationes assignantes, quas Praedicatores caute debent proponere, et dicere, quod licet in ueteri Testamento Scripturae ut plurimum mala loquantur de mulieribus, et hoc propter primam praeuaricatricem mulierem, scilicet, Euam, et imitatrices eius, tamen et post in nouo Testamento, propter mutationem nominis ut Eua in Aue, (ut ait Hieronymus), Totum quod intulit male Maledictio Euae, totum abstulit Benedictio Mariae. Vnde plurima et semper laudabilia sunt de ipsis praedicanda. [11,6,8] (p. 112) Sed quia adhuc modernis temporibus haec perfidia amplius in mulieribus quam in uiris inuenitur, ut ipsa Experientia docet, curiosius causam inuestigando, ultra praemissa dicere possumus, quod in omnibus uiribus, tam animae quam corporis, cum sint defectuosae, non mirum, si plura Maleficia, in eos quos aemulantur fieri procurant. Quantum enim ad Intellectum, seu ad intelligendum Spiritualia, alterius uidetur esse speciei a uiris, cui Auctoritas et Ratio cum uariis Scripturae exemplis alludit. Terentius ait: Mulieres ferme ut pueri leui sententia sunt. Et Lactantius 3- Institutionum: Nunquam aliquam mulierem philosophiam sciuisse, nisi Temestes. Et Prouerb- 11- quasi describens mulierem dicit: Est circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. Ratio naturalis est, quae plus carnali uero existit, ut patet in multis carnalibus spurcitiis, qui etiam defectus notatur in formatione primae mulieris, cum de costa curua formata fuit, id est, de costa pectoris, quae est torta, et quasi contraria uiro. Ex quo defectu etiam procedit, quod cum sit animal imperfectum, semper decipit. Nam dicit Cato: Instruit insidias lachrymis dum decipit, etc. Et illud: Dum faemina plorat, uirum decipere laborat. Patet in uxore Samsonis, quae multum infestans eum, ad declarandum sibi Problema propositum sodalibus, ab eo expositum eis reuelauit, et sic decepit. Patet in prima muliere, quae ex natura minorem habet fidem, cum dixit Serpenti interraganti, quare non ederent de omni ligno Paradisi? Respondit, de omni, etc. ne forte moriamur, in quo ostendit, se dubitare, et fidem non habere ad uerba Dei, quae omnia et Ethymologia nominis demonstrat. (p. 113) Dicitur enim faemina, fe et minus, quia semper minorem habet et seruat fidem, et hoc ex natura, quo ad fidelitatem, licet ex Gratia simul, et natura, fides beatissima uirgine nunquam defecerat, cum tamen in omnibus uiris defecisset tempore Passionis Christi. Mala ergo mulier ex natura, cum citius in Fide dubitat, etiam citius Fidem abnegat, quod est fundamentum in Maleficis. [11,6,9] Quantum denique ad aliam Potentiam Animae, scilicet, Voluntatem ex natura cum odit aliquem, quem prius amauit, tunc aestuat per Iram et Impatientiam, et sicut maris aestas semper bullit et currit, sic talis ex tota Impatiens. Alludit huic rationi auctoritas diuersa. Ecclesia- 25- : Non est Ira super Iram mulieris. Et Seneca Tragoediis 8- : Nulla uis flammae, tumidique uenti tanta, nec teli metuenda torti, quanta cum coniunx uiduata taedis ardet et odit. Patet in muliere quae false accusauit Ioseph, et incarcerare fecit, quia noluit sibi in scelus consentire Adulterii. Genes- 30-. Et reuera, potissima causa deseruiens in augmentum Maleficarum, est dolorosum duellum inter amatores, et non maritatas faeminas et uiros, imo et inter ipsas faeminas etiam sanctas, quid tunc de caeteris? Vides enim in Genesi, quanta fuit Impatientia et Inuidia Sarae ad Hagar, postquam concepit. Gen- 21-. Quanta Rachel ad Lyam, propter filios quos non habebat Rachel. Gen- 30-. Quanta Annae ad Fenennam faecundam, ipsa sterili existente. 1- Reg- 1-. Quanta Mariae ad Moysen. Num- 12-. Vnde murmurauit et detraxit Moysi, propter quod et lepra fuit percussa. Quanta Marthae ad Magdalenam, ipsa sedente, et Martha ministrante. Luc- 10-. Vnde et Ecclesiastic- 37- Tracta cum muliere de his (p. 114) quae aemulatur, quasi dicat, non est tractandum cum ea, quia semper aemulatio, id est, Inuidia est in mala muliere. Et quae inter se sic agitantur, quanto magis aduersus uiros. Quare etiam, ut narrat Valerius Foroneus Rex Graecorum, die qua mortuus est, dixit Leoncio fratri suo: Ad summam felicitatem nihil mihi deesset, si mihi sem per uxor defuisset. Cui Leoncius: Et quomodo uxor obstat felicitati? Et ille: Mariti hoc omnes sciunt. Et Socrates Philosophus interrogatus, si ducenda esset uxor respondit: Si non capies, solitudo arbitrans excipiet hic generis interitus, hic Haeres alienus. Sed si coeperis illam, perpetua solicitudo, conquaestus quaerularum, Dotis exprobatio, affinium graue supercilium, garrula socrus lingua, successor alieni matrimonii, incertus liberorum euentus, haec dixit ut expertus. Nam ut ait Hieronymus contra Iouinianum : Hic Socrates duas habuit uxores, quas ingenti Patientia sustinens, non potuit tamen ab earum contumeliis, clamoribus, et uituperationibus liberari. Vnde quadam die ipsis quaerulantibus contra eum, ut ipse domum egressus, ut earum molestias euitaret, et ante domum sederet, proiecerunt illae mulieres super eum aquam immundam, super quo ipse non perturbatus, quia Philosophus ait: Sciebam, quod post tonitrua pluuiae sequerentur. Et de quodam legitur, cuius uxor submersa erat in fluuio, quod cum quaereret cadauer eius ad educendum de aqua, ibat per fluuium contra aquam, et interrogatus tamen, cum res graues descendant infra et non supra, quare quaereret contra aquam ? Respondit: Mulier ista in uita semper fuit contraria dictis et factis, siue mandatis meis, ideo quaero contrario modo, si forte etiam mortua contrariam (p. 115) uoluntatem ultra consuetum tenuisset. Et quaedam, sicut ex primo defectu Intelligentiae abnegationem Fidei facilius incurrunt: Ita ex secundo scilicet inordinatis affectionibus et passionibus, uarias uindictas quaerunt, excogitant, et infligunt, siue per Maleficia, siue aliis quibuscunque modis. Vnde non mirum, tantam multitudinem Maleficarum in hoc genere existere. [11,6,10] Quanto insuper defectu memoratiua Potentia, cum hoc sit in eis ex natura uitium, nolle regi, sed suos sequi impetus, sine quacunque Pietate ad hoc studet, et cuncta memoria disponit. Vnde Theophrastus : Si totam domum et commiseris seruiendum, et si aliquid tuo arbitrio reseruaueris etiam minimum, uel magnam fidem sibi adhiberi non putabit et iurgia concitet, nisi cito consulueris, parat uenena, Auspices et Ariolos consulit, ecce Maleficia. Sed quale sit dominium mulierum, audi Tullium in Paradox- : Nunquid ille liber est, cui mulier imperat, leges imponit, praescribit, iubet, uetat quod ei uidetur, nec illi imperanti aliquid negare potest uel audet. Ego istum non modo seruum, sed nequissimum seruorum appellandum puto, licet amplissima familia natus sit. Vnde et Seneca in persona furiosae Medeae: Quid amodo cessas, sequere felicem impetum, pars ista ultionis, qua gaudes, quota est, etc. ubi multa ponit, ostendens, quod mulier non uult regi, sed suo impetu procedere etiam in damnum suum, sicut de multis legitur mulieribus, quae uel amorem, uel dolorem, quia uindictas facere non potuerunt, seipsas occiderunt, sicut et de Laodice narrat Hieronymus super Danielem, quae existens Vxor regis Antiochi Regis Syriae, zelans, ne plus amaret Beronicem, quam (p. 116) etiam habebat uxorem, Beronicem et filiam eius ex dicto Antiocho prius fecit occidi, et post seipsam ueneuo occidit. Vnde? quia non uult regi, sed suo impetu procedere. Ideo Chrysostomus non immerito dicit: O malum omni malo peius, mulier mala, siue illa pauper sit, siue diues. Si non uxor diuitis sit, non cessat nocte et die uirum et calidis stimulare sermonibus, blanda, nequiter et importuna uiolenter. Si uero pauperem uirum habet, ipsum quoque ad Iracundiam et rixas incitare non desinit. Et si uidua sit, ipsa per semetipsam omnes despicit passim, et ad omnem audaciam spiritu superbiae inflammatur. [11,6,11] Quaeramus, inuenimus fere omnia mundi regna propter mulieres fuisse euersa. Primum enim quod fuit regnum felix, scilicet Troiae, propter raptum unius faeminae, scilicet Helenae, destructum est, multis millibus Graecorum occisis. Regnum Iudaeorum multa mala et exterminia habuit, propter pessimam Iezabel, et filiam eius Athaliam, Reginam in regno Iudae, quae occidi fecerat filios filii, ut eo mortuo ipsa regnaret, sed utraque occisa. Regnum Romanorum multa mala sustinuit propter Cleopatram Reginam Aegypti, pessimam mulierem. Et sic de aliis. Vnde et non mirum, si mundus iam patitur ob Malitiam mulierum. [11,6,12] Demum inspiciendo corporis ipsius carnalia desideria, unde innumera nocumenta uitae humanae contingunt, ut merito cum Catone Vticen- dicere possumus: Si absque faemina possit esse mundus, conuersatio nostra non esset absque diis, cum reuera, si mulierum non essent nequitiae, etiam tacendo de Maleficiis, adhuc innumeris periculis mundus remaneret exoneratus. Valerius ad Rufinum: Chimeram mulierem esse nescis sed scire (p. 117) debes, quod monstrum illud triforme insigni uestitur facie leonis olentis, maculetur uentre caprae, uenenosa cauda uiperae armetur. Vult dicere, quod aspectus eius pulcher, tactus foetidus, conuersatio mortifera. [11,6,13] Audiamus et aliam proprietatem per uocem. Nam sicut est mendax in natura, sic et in loquela, nam pungit, et tamen delectat, unde et earum uox cantui Syrenarum assimilatur, quae dulci Melodia transeuntes attrahunt, et tamen occidunt. Occidunt quidem, quia ex marsupio euacuant, uires auferunt, et Deum perdere cogunt. Iterum Valerius ad Rufinum: Haec loquens, placet delectatio et pungit delictum, flos Veneris Rosa est, quia sub eius purpura multi latitant aculei. Prouerb- 5- : Nitidius oleo guttur eius, id est, locutio, nouissima eius amara quasi absynthium. Audiamus et alia, in eius incessu, statu, habitu, ibi est uanitas uanitatum. Non est homo in mundo, qui tantum studeat placere Deo benigno, quantum mulier etiam mediocris, suis uanitatibus studet hominibus placere. De quo exemplum in uita Pelagiae, quando dedita mundo discurrebat per Antiochiam, ornata nimis, quam Sanctus pater Nonnus nomine uidens, flere coepit, et dixit sociis, quod toto tempere uitae suae tantam diligentiam nunquam adhibuerat Deo placere, etc., quae demum orationibus eius conuersa est. Haec est, de qua Eccl- 7- et de quaiam Ecclesia lamentatur, propter ingentem multitudinem Maleficarum. Inueni amariorem morte mulierem, quae laqueus est uenatorum, sagena cor eius, uincula sunt manus eius, qui placet Deo, fugiet illam, qui autem peccator est, capietur ab ea. Amarior est morte, id est, Diabolo. Apoca- 6-. (p. 118) Nomen illi mors, Nam licet Diabolus duxit Euam ad peccetum, Eua tamen seduxit Adam. Et sicut peccatum Euae non induxisset nobis mortem animae et corporis, nisi subsequuta fuisset culpa in Adam, ad quam induxit Eua, et non Diabolus, ideo amarior morte. Iterum amarior morte, quia haec naturalis, et interimit tantum corpus, sed peccatum a muliere inchoatum occidit animam, priuando gratiam, et corpus similiter in poenam peccati. Iterum amarior morte, quia mors corporalis est inimicus manifestus et terribilis, sed mulier inimicus blandus et occultus. Et ideo amarior et periculosior laqueus, iam non dicitur uenatorum, sed Daemonum, quia eas iam capiuntur homines, non solum per carnalia desideria uidendo, audiendo, cum earum facies sit uentus urens, et uox serpentii sibulus iuxta Bernardum. Verumetiam innumero malefaciendo homines, et iumenta. Sagena dicitur cor eius, id est, inscrutabilis Malitia, quae in cordibus earum regnat. Et manus sunt uincula ad detinendum, ubi Malum ad malefaciendum creaturam apponunt, tunc Diabolo cooperante, hoc efficiunt quod praetendunt. [11,6,14] Concludamus. Omnia per carnalem Concupiscentiam, quae quia in eis est insatiabilis. Prouer- pen- : Tria sunt insatiabilia, etc. et quartum quod nunquam dicit, sufficit, scilicet, os uuluae. Vnde et cum Daemonibus causa explendae libidinis se agitant. Plura haec deduci possent sed intelligentibus satis apparet, non mirum, quod plures reperiuntur infectae Haeresi Maleficorum mulieres quam uiri. Vnde et consequenter Haeresis dicenda est non Maleficorum, sed Maleficarum, ut a potiori fiat denominatio. Et benedictus Altissimus, qui uirilem speciem (p. 119) a tanto flagitio usque in praesens sic praeseruat, in quo utique cum pro nobis nasci, et pati uoluit, ideo et ipsum priuilegiauit. [11,6,15] CVIVSMODI MVLIERES AMPLIUS INVENIVNTVR SUPERSTITIOSAE ET MALEFICAE. Quo ad secundum, cuiusmodi mulieres prae caeteris inueniuntur superstitiosae, et Maleficiis infectae, dicendum, quod ex praecedenti quaestione patuit, quaestio quia tria generalia uitia, scilicet, Infidelitas, Ambitio et Luxuria, praecipue in malis mulieribus, regnare uidentur: Ideo illae prae caeteris Maleficis intendunt, quae prae caeteris illis uitiis deditae sunt. Iterum, quia inter illa tria ultimum amplius praedominatur, ideo quia insatiabile, etc.; ideo, et illae inter ambitiosas amplius infectae sunt, quae pro explendis suis prauis Concupiscentiis amplius inardescunt, ut sunt Adulterae, Fornicariae, et Magnatorum concubinae, et hox ex septemplici Maleficio, ut in bulla tangitur, Venereum actum et conceptus in utero uariis inficiendo Maleficis. Primo mentes hominum ad inordinatum amorem , etc. immutano. Secundo, Vim Generatiuam impediendo. Tertio, membra illi actui accommoda auferendo. Quarto, homines praestigiosa arte in bestiales formas mutando. Quinto, Vim Generatiuam, quo ad faemellas, destruendo. Sexto, aborsum procurando. Septimo, infantes Daemonibus offerendo, absque aliis animalibus et terrae frugibus, quibus uaria nocumenta inferunt, de quibus in sequentibus tractabitur, sed ad praesens, de nocumentis hominum demus rationes. Et prima conclusio, super eos quos maleficiunt ad Amorem uel Odium inordinatum, (p. 120) et post, eadem materia pro maiori intelligentia sub difficultate est discutienda. Conclusio autem haec est. Nam sanctus Thomas in 4- dist- 34- de impedimento Maleficiali pertractans, sicut ostendit, quare permittitur Diabolo a Deo maior potestas Maleficii per actus Venereos hominis, quam super alios, rationes assignando. Ita dicere a simili oportet, quod hae mulieres amplius infestantur, quae his actibus amplius deseruiunt. [11,6,16] Dicit enim, quod quia corruptio peccati prima, per quam homo factus est seruus Diaboli, in nos per actum generantem deuenit. Ideo Maleficii potestas permittitur Diabolo a Deo in actu magis quam in aliis, sicut etiam in Serpentibus magis ostenditur Virtus Maleficorum; ut dicitur, quam in aliis animalibus, quia per serpentem Diabolus, tanquam per suum instrumentum, mulierem tentauit. Vnde etiam, ut postea subdit, licet matrimonium sit opus Dei, tanquam ab eo institutum, adhuc per opera Diaboli interdum destruitur. Non quidem per uiolentiam, quia censeretur sic fortior Deo, sed ex Diuina Permissione, procurando impedimentum actus coniugalis, uel temporale, uel perpetuum. Ex quibus hoc, quod Experientia docet, dicamus, quod propter huiusmodi spurcitias explendas, tam erga se, quam et seculi potentes, cuiuscunque etiam status et conditionis, innumera Maleficia pertractant, eorum animos ad amorem haereum uel Philocaptionem adeo immuteto, ut nulla confusione aut persuasione ab eis desistere ualeant. Ex quibus etiam et exterminium fidei, seu periculum intollerabile quotidie imminet, quod eorum animos immutare taliter sciunt, quod eis nullum nocumentum siue (p. 121) per se, siue ab aliis fieri permittant, sicque quotidie crescunt. Et utinam Experientia nos minime edocuisset, imo et odia talia etiam in Sacramento Matrimonii coniunctis suscitata per Maleficia, et similiter per infrigidationes Generatiuae Potentiae, ut nec redditionem, nec exactionem debiti matrimonialis locum pro prole habere ualeant. Sed quia Amor, et Odium in Anima existunt, quam etiam Daemon intrare nequit, ne alicui haec quasi incredibilia uideantur, sub quaestione sunt discutienda, cum etiam opposita, iuxta se posita, magis elucescunt.