[7,0] SATVRA VII : LITERATORUM EGESTAS. Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum; solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos 5 temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent praecones fieri, cum desertis Aganippes uallibus esuriens migraret in atria Clio. nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra ostendatur, ames nomen uictumque Machaerae 10 et uendas potius commissa quod auctio uendit stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas, Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti. hoc satius quam si dicas sub iudice 'uidi' quod non uidisti; faciant equites Asiani, 15 {quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni} altera quos nudo traducit gallica talo. nemo tamen studiis indignum ferre laborem cogetur posthac, nectit quicumque canoris eloquium uocale modis laurumque momordit. 20 hoc agite, o iuuenes. circumspicit et stimulat uos materiamque sibi ducis indulgentia quaerit. si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum praesidia atque ideo croceae membrana tabellae impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae 25 componis dona Veneris, Telesine, marito, aut clude et positos tinea pertunde libellos. frange miser calamum uigilataque proelia dele, qui facis in parua sublimia carmina cella, ut dignus uenias hederis et imagine macra. 30 spes nulla ulterior; didicit iam diues auarus tantum admirari, tantum laudare disertos, ut pueri Iunonis auem. sed defluit aetas et pelagi patiens et cassidis atque ligonis. taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque 35 Terpsichoren odit facunda et nuda senectus. accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste, quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit uersus atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae 40 succensus recites, maculosas commodat aedes. haec longe ferrata domus seruire iubetur in qua sollicitas imitatur ianua portas. scit dare libertos extrema in parte sedentis ordinis et magnas comitum disponere uoces; 45 nemo dabit regum quanti subsellia constant et quae conducto pendent anabathra tigillo quaeque reportandis posita est orchestra cathedris. nos tamen hoc agimus tenuique in puluere sulcos ducimus et litus sterili uersamus aratro. [7,50] nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi {consuetudo mali, tenet insanabile multos} scribendi cacoethes et aegro in corde senescit. sed uatem egregium, cui non sit publica uena, qui nihil eitum soleat deducere, nec qui 55 communi feriat carmen triuiale moneta, hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, anxietate carens animus facit, omnis acerbi inpatiens, cupidus siluarum aptusque bibendis fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro 60 Pierio thyrsumque potest contingere maesta paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque corpus eget: satur est cum dicit Horatius 'euhoe.' quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo uexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur 65 pectora uestra duas non admittentia curas? magnae mentis opus nec de lodice paranda attonitae currus et equos faciesque deorum aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys. nam si Vergilio puer et tolerabile desset 70 hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, surda nihil gemeret graue bucina. poscimus ut sit non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno, cuius et alueolos et laenam pignerat Atreus? non habet infelix Numitor quod mittat amico, 75 Quintillae quod donet habet, nec defuit illi unde emeret multa pascendum carne leonem iam domitum; constat leuiori belua sumptu nimirum et capiunt plus intestina poetae. contentus fama iaceat Lucanus in hortis 80 marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est? curritur ad uocem iucundam et carmen amicae Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem promisitque diem: tanta dulcedine captos 85 adficit ille animos tantaque libidine uolgi auditur. sed cum fregit subsellia uersu esurit, intactam Paridi nisi uendit Agauen. ille et militiae multis largitus honorem semenstri uatum digitos circumligat auro. 90 quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos et Baream, tu nobilium magna atria curas? praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos. haut tamen inuideas uati quem pulpita pascunt. quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius 95 aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter? tum par ingenio pretium, tunc utile multis pallere et uinum toto nescire Decembri. uester porro labor fecundior, historiarum scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus. [7,100] nullo quippe modo millensima pagina surgit omnibus et crescit multa damnosa papyro; sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex. quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae? quis dabit historico quantum daret acta legenti? 105 'sed genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra.' dic igitur quid causidicis ciuilia praestent officia et magno comites in fasce libelli. ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit praecipue, uel si tetigit latus acrior illo 110 qui uenit ad dubium grandi cum codice nomen. tunc inmensa caui spirant mendacia folles conspuiturque sinus; ueram deprendere messem si libet, hinc centum patrimonia causidicorum, parte alia solum russati pone Lacertae. 115 consedere duces, surgis tu pallidus Aiax dicturus dubia pro libertate bubulco iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso figantur uirides, scalarum gloria, palmae. quod uocis pretium? siccus petasunculus et uas 120 pelamydum aut ueteres, Maurorum epimenia, bulbi aut uinum Tiberi deuectum, quinque lagonae. si quater egisti, si contigit aureus unus, inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum. 'Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos 125 egimus.' huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in uestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curuatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca. sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est 130 Tongilii, magno cum rhinocerote lauari qui solet et uexat lutulenta balnea turba perque forum iuuenes longo premit assere Maedos empturus pueros, argentum, murrina, uillas; spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo. 135 {et tamen est illis hoc utile. purpura uendit} causidicum uendunt amethystina; conuenit illi et strepitu et facie maioris uiuere census, sed finem inpensae non seruat prodiga Roma. fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos 140 nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens. respicit haec primum qui litigat, an tibi serui octo, decem comites, an post te sella, togati ante pedes. ideo conducta Paulus agebat sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat, 145 quam Basilus. rara in tenui facundia panno. quando licet Basilo flentem producere matrem? quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te Gallia uel potius nutricula causidicorum Africa, si placuit mercedem ponere linguae. [7,150] declamare doces? o ferrea pectora Vetti, cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos. nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans perferet atque eadem cantabit uersibus isdem. occidit miseros crambe repetita magistros. 155 quis color et quod sit causae genus atque ubi summa quaestio, quae ueniant diuersa parte sagittae, nosse uolunt omnes, mercedem soluere nemo. 'mercedem appellas? quid enim scio?' 'culpa docentis scilicet arguitur, quod laeuae parte mamillae 160 nil salit Arcadico iuueni, cuius mihi sexta quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet, quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus circumagat madidas a tempestate cohortes. 165 quantum uis stipulare et protinus accipe: quid do ut totiens illum pater audiat?' haec alii sex uel plures uno conclamant ore sophistae et ueras agitant lites raptore relicto; fusa uenena silent, malus ingratusque maritus 170 et quae iam ueteres sanant mortaria caecos. ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra mouebunt consilia, et uitae diuersum iter ingredietur ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra, summula ne pereat qua uilis tessera uenit 175 frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta Chrysogonus quanti doceat uel Pollio quanti lautorum pueros, artem scindes Theodori. balnea sescentis et pluris porticus in qua gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum 180 expectet spargatque luto iumenta recenti? hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae. parte alia longis Numidarum fulta columnis surgat et algentem rapiat cenatio solem. quanticumque domus, ueniet qui fercula docte 185 conponit, ueniet qui pulmentaria condit. hos inter sumptus sestertia Quintiliano, ut multum, duo sufficient: res nulla minoris constabit patri quam filius. 'unde igitur tot Quintilianus habet saltus?' exempla nouorum 190 fatorum transi. felix et pulcher et acer, felix et sapiens et nobilis et generosus adpositam nigrae lunam subtexit alutae, felix orator quoque maximus et iaculator et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae 195 sidera te excipiant modo primos incipientem edere uagitus et adhuc a matre rubentem. si Fortuna uolet, fies de rhetore consul; si uolet haec eadem, fiet de consule rhetor. Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam [7,200] sidus et occulti miranda potentia fati? seruis regna dabunt, captiuis fata triumphum. felix ille tamen coruo quoque rarior albo. paenituit multos uanae sterilisque cathedrae, sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi 205 Carrinatis; et hunc inopem uidistis, Athenae, nil praeter gelidas ausae conferre cicutas. di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram spirantisque crocos et in urna perpetuum uer, qui praeceptorem sancti uoluere parentis 210 esse loco. metuens uirgae iam grandis Achilles cantabat patriis in montibus et cui non tunc eliceret risum citharoedi cauda magistri; sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuuentus, Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit. 215 quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc, quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera), discipuli custos praemordet acoenonoetus et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon, 220 et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam institor hibernae tegetis niueique cadurci, dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet qui docet obliquo lanam deducere ferro, 225 dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas quot stabant pueri, cum totus decolor esset Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni. rara tamen merces quae cognitione tribuni non egeat. sed uos saeuas inponite leges, 230 ut praeceptori uerborum regula constet, ut legat historias, auctores nouerit omnes tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus, dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat nutricem Anchisae, nomen patriamque nouercae 235 Anchemoli, dicat quot Acestes uixerit annis, quot Siculi Phrygibus uini donauerit urnas. exigite ut mores teneros ceu pollice ducat, ut si quis cera uoltum facit; exigite ut sit et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, 240 ne faciant uicibus. non est leue tot puerorum obseruare manus oculosque in fine trementis. 'haec' inquit 'cura; sed cum se uerterit annus, 243 accipe, uictori populus quod postulat, aurum.'