[4,0] SATVRA IV : RHOMBUS. 1 Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe uocandus ad partes, monstrum nulla uirtute redemptum a uitiis, aegrae solaque libidine fortes deliciae, uiduas tantum aspernatus adulter. 5 quid refert igitur, quantis iumenta fatiget porticibus, quanta nemorum uectetur in umbra, iugera quot uicina foro, quas emerit aedes {nemo malus felix, minime corruptor et idem} incestus, cum quo nuper uittata iacebat 10 sanguine adhuc uiuo terram subitura sacerdos? sed nunc de factis leuioribus. et tamen alter si fecisset idem caderet sub iudice morum; nam, quod turpe bonis Titio Seiioque, decebat Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni 15 crimine persona est? mullum sex milibus emit, aequantem sane paribus sestertia libris, ut perhibent qui de magnis maiora locuntur. consilium laudo artificis, si munere tanto praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi; 20 est ratio ulterior, magnae si misit amicae, quae uehitur cluso latis specularibus antro. nil tale expectes: emit sibi. multa uidemus quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu succinctus patria quondam, Crispine, papyro? 25 hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris piscator quam piscis emi; prouincia tanti uendit agros, sed maiores Apulia uendit. qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus induperatorem, cum tot sestertia, partem 30 exiguam et modicae sumptam de margine cenae, purpureus magni ructarit scurra Palati, iam princeps equitum, magna qui uoce solebat uendere municipes fracta de merce siluros? incipe, Calliope. licet et considere: non est 35 cantandum, res uera agitur. narrate, puellae Pierides, prosit mihi uos dixisse puellas. cum iam semianimum laceraret Flauius orbem ultimus et caluo seruiret Roma Neroni, incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi 40 ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, impleuitque sinus; neque enim minor haeserat illis quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem solibus effundit torrentis ad ostia Ponti desidia tardos et longo frigore pingues. 45 destinat hoc monstrum cumbae linique magister pontifici summo. quis enim proponere talem aut emere auderet, cum plena et litora multo delatore forent? dispersi protinus algae inquisitores agerent cum remige nudo, [4,50] non dubitaturi fugitiuum dicere piscem depastumque diu uiuaria Caesaris, inde elapsum ueterem ad dominum debere reuerti. si quid Palfurio, si credimus Armillato, quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto 55 res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo, ne pereat. iam letifero cedente pruinis autumno, iam quartanam sperantibus aegris, stridebat deformis hiems praedamque recentem seruabat; tamen hic properat, uelut urgueat auster. 60 utque lacus suberant, ubi quamquam diruta seruat ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, obstitit intranti miratrix turba parumper. ut cessit, facili patuerunt cardine ualuae; exclusi spectant admissa obsonia patres. 65 itur ad Atriden. tum Picens 'accipe' dixit 'priuatis maiora focis. genialis agatur iste dies. propera stomachum laxare sagina et tua seruatum consume in saecula rhombum. ipse capi uoluit.' quid apertius? et tamen illi 70 surgebant cristae. nihil est quod credere de se non possit cum laudatur dis aequa potestas. sed derat pisci patinae mensura. uocantur ergo in consilium proceres, quos oderat ille, in quorum facie miserae magnaeque sedebat 75 pallor amicitiae. primus clamante Liburno 'currite, iam sedit' rapta properabat abolla Pegasus, attonitae positus modo uilicus urbi. anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque interpres legum sanctissimus omnia, quamquam 80 temporibus diris, tractanda putabat inermi iustitia. uenit et Crispi iucunda senectus, cuius erant mores qualis facundia, mite ingenium. maria ac terras populosque regenti quis comes utilior, si clade et peste sub illa 85 saeuitiam damnare et honestum adferre liceret consilium? sed quid uiolentius aure tyranni, cum quo de pluuiis aut aestibus aut nimboso uere locuturi fatum pendebat amici? ille igitur numquam derexit bracchia contra 90 torrentem, nec ciuis erat qui libera posset uerba animi proferre et uitam inpendere uero. sic multas hiemes atque octogensima uidit solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. proximus eiusdem properabat Acilius aeui 95 cum iuuene indigno quem mors tam saeua maneret et domini gladiis tam festinata; sed olim prodigio par est in nobilitate senectus, unde fit ut malim fraterculus esse gigantis. profuit ergo nihil misero quod comminus ursos [4,100] figebat Numidas Albana nudus harena uenator. quis enim iam non intellegat artes patricias? quis priscum illud miratur acumen, Brute, tuum? facile est barbato inponere regi. nec melior uultu quamuis ignobilis ibat 105 Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae, et tamen inprobior saturam scribente cinaedo. Montani quoque uenter adest abdomine tardus, et matutino sudans Crispinus amomo quantum uix redolent duo funera, saeuior illo 110 Pompeius tenui iugulos aperire susurro, et qui uulturibus seruabat uiscera Dacis Fuscus marmorea meditatus proelia uilla, et cum mortifero prudens Veiiento Catullo, qui numquam uisae flagrabat amore puellae, 115 grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, caecus adulator dirusque ~a ponte~ satelles, dignus Aricinos qui mendicaret ad axes blandaque deuexae iactaret basia raedae. nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit 120 in laeuum conuersus, at illi dextra iacebat belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus et pegma et pueros inde ad uelaria raptos. non cedit Veiiento, sed ut fanaticus oestro percussus, Bellona, tuo diuinat et 'ingens 125 omen habes' inquit 'magni clarique triumphi. regem aliquem capies, aut de temone Britanno excidet Aruiragus. peregrina est belua: cernis erectas in terga sudes?' hoc defuit unum Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos. 130 'quidnam igitur censes? conciditur?' 'absit ab illo dedecus hoc' Montanus ait, 'testa alta paretur quae tenui muro spatiosum colligat orbem. debetur magnus patinae subitusque Prometheus. argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc 135 tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.' uicit digna uiro sententia. nouerat ille luxuriam inperii ueterem noctesque Neronis iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno arderet. nulli maior fuit usus edendi 140 tempestate mea: Circeis nata forent an Lucrinum ad saxum Rutupinoue edita fundo ostrea callebat primo deprendere morsu, et semel aspecti litus dicebat echini. surgitur et misso proceres exire iubentur 145 consilio, quos Albanam dux magnus in arcem traxerat attonitos et festinare coactos, tamquam de Chattis aliquid toruisque Sygambris dicturus, tamquam ex diuersis partibus orbis anxia praecipiti uenisset epistula pinna. [4,150] atque utinam his potius nugis tota illa dedisset tempora saeuitiae, claras quibus abstulit urbi inlustresque animas inpune et uindice nullo. sed periit postquam cerdonibus esse timendus 154 coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.