µ03 Quamuis digressu ueteris confusus amici laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis destinet atque unum ciuem donare Sibyllae. ianua Baiarum est et gratum litus amoeni secessus. ego uel Prochytam praepono Suburae; 5 nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum adsiduos ac mille pericula saeuae urbis et Augusto recitantes mense poetas? sed dum tota domus raeda componitur una, 10 substitit ad ueteres arcus madidamque Capenam. hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae (nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex; omnis enim populo mercedem pendere iussa est 15 arbor et eiectis mendicat silua Camenis), in uallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles ueris. quanto praesentius esset numen aquis, uiridi si margine cluderet undas herba nec ingenuum uiolarent marmora tofum. 20 hic tunc Vmbricius 'quando artibus' inquit 'honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, 25 dum noua canities, dum prima et recta senectus, dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo. cedamus patria. uiuant Artorius istic et Catulus, maneant qui nigrum in candida uertunt, 30 quis facile est aedem conducere, flumina, portus, siccandam eluuiem, portandum ad busta cadauer, et praebere caput domina uenale sub hasta. quondam hi cornicines et municipalis harenae perpetui comites notaeque per oppida buccae 35 munera nunc edunt et, uerso pollice uulgus cum iubet, occidunt populariter; inde reuersi conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint quales ex humili magna ad fastigia rerum extollit quotiens uoluit Fortuna iocari. 40 quid Romae faciam? mentiri nescio; librum, si malus est, nequeo laudare et poscere; motus astrorum ignoro; funus promittere patris nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, 45 quae mandat, norunt alii; me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam mancus et extinctae corpus non utile dextrae. quis nunc diligitur nisi conscius et cui feruens aestuat occultis animus semperque tacendis? 50 nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, participem qui te secreti fecit honesti. carus erit Verri qui Verrem tempore quo uult accusare potest. tanti tibi non sit opaci omnis harena Tagi quodque in mare uoluitur aurum, 55 ut somno careas ponendaque praemia sumas tristis et a magno semper timearis amico. quae nunc diuitibus gens acceptissima nostris et quos praecipue fugiam, properabo fateri, nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites, 60 Graecam urbem. quamuis quota portio faecis Achaei? iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes et linguam et mores et cum tibicine chordas obliquas nec non gentilia tympana secum uexit et ad circum iussas prostare puellas. 65 ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra. rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo. hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, 70 Esquilias dictumque petunt a uimine collem, uiscera magnarum domuum dominique futuri. ingenium uelox, audacia perdita, sermo promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum esse putes. quemuis hominem secum attulit ad nos: 75 grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, augur, schoenobates, medicus, magus, omnia nouit Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit. in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis. 80 horum ego non fugiam conchylia? me prior ille signabit fultusque toro meliore recumbet, aduectus Romam quo pruna et cottana uento? usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum hausit Auentini baca nutrita Sabina? 85 quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum inualidi collum ceruicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, miratur uocem angustam, qua deterius nec 90 ille sonat quo mordetur gallina marito? haec eadem licet et nobis laudare, sed illis creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum uxorem comoedus agit uel Dorida nullo cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur, 95 non persona, loqui: uacua et plana omnia dicas infra uentriculum et tenui distantia rima. nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo: natio comoeda est. rides, maiore cachinno 100 concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici, nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas, accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat. non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni nocte dieque potest aliena sumere uultum 105 a facie, iactare manus laudare paratus, si bene ructauit, si rectum minxit amicus, si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo. praeterea sanctum nihil ~aut~ ab inguine tutum, non matrona laris, non filia uirgo, nec ipse 110 sponsus leuis adhuc, non filius ante pudicus. horum si nihil est, auiam resupinat amici. [scire uolunt secreta domus atque inde timeri.] et quoniam coepit Graecorum mentio, transi gymnasia atque audi facinus maioris abollae. 115 Stoicus occidit Baream delator amicum discipulumque senex ripa nutritus in illa ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi. non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus, 120 qui gentis uitio numquam partitur amicum, solus habet. nam cum facilem stillauit in aurem exiguum de naturae patriaeque ueneno, limine summoueor, perierunt tempora longi seruitii; nusquam minor est iactura clientis. 125 quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod pauperis hic meritum, si curet nocte togatus currere, cum praetor lictorem inpellat et ire praecipitem iubeat dudum uigilantibus orbis, ne prior Albinam et Modiam collega salutet? 130 diuitis hic seruo cludit latus ingenuorum filius; alter enim quantum in legione tribuni accipiunt donat Caluinae uel Catienae, ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu, cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres 135 et dubitas alta Chionen deducere sella. da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam: protinus ad censum, de moribus ultima fiet 140 quaestio. "quot pascit seruos? quot possidet agri iugera? quam multa magnaque paropside cenat?" quantum quisque sua nummorum seruat in arca, tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper 145 creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis. quid quod materiam praebet causasque iocorum omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna, si toga sordidula est et rupta calceus alter pelle patet, uel si consuto uolnere crassum 150 atque recens linum ostendit non una cicatrix? nil habet infelix paupertas durius in se quam quod ridiculos homines facit. "exeat" inquit, "si pudor est, et de puluino surgat equestri, cuius res legi non sufficit, et sedeant hic 155 lenonum pueri quocumque ex fornice nati, hic plaudat nitidus praeconis filius inter pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae." sic libitum uano, qui nos distinxit, Othoni. quis gener hic placuit censu minor atque puellae 160 sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres? quando in consilio est aedilibus? agmine facto debuerant olim tenues migrasse Quirites. haut facile emergunt quorum uirtutibus obstat res angusta domi, sed Romae durior illis 165 conatus: magno hospitium miserabile, magno seruorum uentres, et frugi cenula magno. fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam contentusque illic Veneto duroque cucullo. 170 pars magna Italiae est, si uerum admittimus, in qua nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum festorum herboso colitur si quando theatro maiestas tandemque redit ad pulpita notum exodium, cum personae pallentis hiatum 175 in gremio matris formidat rusticus infans, aequales habitus illic similesque uidebis orchestram et populum; clari uelamen honoris sufficiunt tunicae summis aedilibus albae. hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid plus 180 quam satis est interdum aliena sumitur arca. commune id uitium est: hic uiuimus ambitiosa paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes, ut te respiciat clauso Veiiento labello? 185 ille metit barbam, crinem hic deponit amati; plena domus libis uenalibus: accipe et istud fermentum tibi habe. praestare tributa clientes cogimur et cultis augere peculia seruis. quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam 190 aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce? nos urbem colimus tenui tibicine fultam magna parte sui; nam sic labentibus obstat uilicus et, ueteris rimae cum texit hiatum, 195 securos pendente iubet dormire ruina. uiuendum est illic, ubi nulla incendia, nulli nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola transfert Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant: tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis, 200 ultimus ardebit quem tegula sola tuetur a pluuia, molles ubi reddunt oua columbae. lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex ornamentum abaci, nec non et paruulus infra cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, 205 iamque uetus Graecos seruabat cista libellos et diuina opici rodebant carmina mures. nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud perdidit infelix totum nihil. ultimus autem aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem 210 nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuuabit. si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, pullati proceres, differt uadimonia praetor. tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem. ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, 215 conferat inpensas; hic nuda et candida signa, hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti, haec Asianorum uetera ornamenta deorum, hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam, hic modium argenti. meliora ac plura reponit 220 Persicus orborum lautissimus et merito iam suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes. si potes auelli circensibus, optima Sorae aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur quanti nunc tenebras unum conducis in annum. 225 hortulus hic puteusque breuis nec reste mouendus in tenuis plantas facili diffunditur haustu. uiue bidentis amans et culti uilicus horti unde epulum possis centum dare Pythagoreis. est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu, 230 unius sese dominum fecisse lacertae. plurimus hic aeger moritur uigilando (sed ipsum languorem peperit cibus inperfectus et haerens ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum admittunt? magnis opibus dormitur in urbe. 235 inde caput morbi. raedarum transitus arto uicorum in flexu et stantis conuicia mandrae eripient somnum Druso uitulisque marinis. si uocat officium, turba cedente uehetur diues et ingenti curret super ora Liburna 240 atque obiter leget aut scribet uel dormiet intus; namque facit somnum clausa lectica fenestra. ante tamen ueniet: nobis properantibus obstat unda prior, magno populus premit agmine lumbos qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro 245 alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam. pinguia crura luto, planta mox undique magna calcor, et in digito clauus mihi militis haeret. nonne uides quanto celebretur sportula fumo? centum conuiuae, sequitur sua quemque culina. 250 Corbulo uix ferret tot uasa ingentia, tot res inpositas capiti, quas recto uertice portat seruulus infelix et cursu uentilat ignem. scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat serraco ueniente abies, atque altera pinum 255 plaustra uehunt; nutant alte populoque minantur. nam si procubuit qui saxa Ligustica portat axis et euersum fudit super agmina montem, quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa inuenit? obtritum uolgi perit omne cadauer 260 more animae. domus interea secura patellas iam lauat et bucca foculum excitat et sonat unctis striglibus et pleno componit lintea guto. haec inter pueros uarie properantur, at ille iam sedet in ripa taetrumque nouicius horret 265 porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum infelix nec habet quem porrigat ore trientem. respice nunc alia ac diuersa pericula noctis: quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris 270 uasa cadant, quanto percussum pondere signent et laedant silicem. possis ignauus haberi et subiti casus inprouidus, ad cenam si intestatus eas: adeo tot fata, quot illa nocte patent uigiles te praetereunte fenestrae. 275 ergo optes uotumque feras miserabile tecum, ut sint contentae patulas defundere pelues. ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, dat poenas, noctem patitur lugentis amicum Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus: 280 [ergo non aliter poterit dormire; quibusdam] somnum rixa facit. sed quamuis inprobus annis atque mero feruens cauet hunc quem coccina laena uitari iubet et comitum longissimus ordo, multum praeterea flammarum et aenea lampas. 285 me, quem luna solet deducere uel breue lumen candelae, cuius dispenso et tempero filum, contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae, si rixa est, ubi tu pulsas, ego uapulo tantum. stat contra starique iubet. parere necesse est; 290 nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem fortior? "unde uenis" exclamat, "cuius aceto, cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum sutor et elixi ueruecis labra comedit? nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem. 295 ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?" dicere si temptes aliquid tacitusue recedas, tantumdem est: feriunt pariter, uadimonia deinde irati faciunt. libertas pauperis haec est: pulsatus rogat et pugnis concisus adorat 300 ut liceat paucis cum dentibus inde reuerti. nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te non derit clausis domibus postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae. interdum et ferro subitus grassator agit rem: 305 armato quotiens tutae custode tenentur et Pomptina palus et Gallinaria pinus, sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria currunt. qua fornace graues, qua non incude catenae? maximus in uinclis ferri modus, ut timeas ne 310 uomer deficiat, ne marra et sarcula desint. felices proauorum atauos, felicia dicas saecula quae quondam sub regibus atque tribunis uiderunt uno contentam carcere Romam. his alias poteram et pluris subnectere causas, 315 sed iumenta uocant et sol inclinat. eundum est; nam mihi commota iamdudum mulio uirga adnuit. ergo uale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, me quoque ad Heluinam Cererem uestramque Dianam 320 conuerte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas, auditor gelidos ueniam caligatus in agros.'